Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 69.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
69.1
DOMINICA VIGESIMA TERTIA. Secundum Joannem.
69.1
« Cum sublevasset oculos Jesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum.» Quia haec lectio evangelica secundum Ecclesiasticum ordinem debet in medio Quadragesimae recitari, libet nunc in praesentiarum supersedere ejus expositioni, et alia huic Dominicae, quae intitulatur: Quinta ante Natale Domini, congruentia ad profectum audientium seu legentium exarare.
69.2
Nemo itaque vestrum, charissimi, dubitet duos esse nostri Redemptoris adventus: quorum primum jam praecessisse, alterum adhuc futurum esse certa fide cognoscimus. Utrumque vestrae fraternitati distinguere operae praetium est, ut ex altero misericordiam sperare, et ex altero judicium formidare sciatis, quatenus vestra sollicitudo inter spem et metum posita diligenter invigilet, et mala cavere quae judicio puniantur, et bona providere quae misericordia remunerentur. Primo adventu suo Redemptor noster in formam nostrae humanitatis mansuetus et humilis, inter homines homo verus, apparuit. Secundo in gloria suae majestatis excelsus et terribilis, super angelos Deus homo apparebit. Primo adventu pro nobis judicatus, maledictum crucis pendens in ligno crucis sustinuit; secundo, totum mundum judicaturus manifesta suae passionis virtute impios condemnabit. Primo adventu latens in carne quasi ovis coram tondente se sic obmutuit; secundo, quasi Deus manifeste veniet et non silebit. Primo enim adventu siluit a judicio, sed non siluit a praecepto; secundo quasi parturiens loquitur, quia sicut ait Isaias:« Vociferabitur et clamabit, et super inimicos suos confortabitur.» O vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Nam sicut ait sanctus David:« Ignis in conspectu ejus exardescet, etc..» Tempestas illa impios procul pellet, quia tolletur impius ne videat gloriam Dei. Et ignis in aeternum cruciandos involvet, quia« vermis eorum non moritur, ut ignis non extinguitur» Hujus ergo judicii figuram arcus ille in nubibus repraesentat, qui ex parte caeruleus, et ex parte videtur igneus, ut utriusque judicii testis sit: unius videlicet jam facti, quando aquae diluvii erant super terram; alterius adhuc faciendi quando judicabit Deus saeculum per ignem. Contremiscite, fratres, a terrore tanti judicis, ut a facie arcus fugiatis:« Arcum suum tetendit, etc..» Sed ideo paululum moratur vos ferire, ut festinemus a facie tantae animadversionis effugere.« Dedisti enim metuentibus te significationem, etc..» Sed« cavete ne fuga vestra hieme vel Sabbato fiat.» Hieme enim fugit cui charitas refrigescens bonorum operum cursus impedit. Sabbatum quoque interveniens, id est terminus vitae actionis bonae exercitium intercidit tardantibus.
69.3
Si ergo, fratres, ab illo vultis fugere, ad ipsum fugite. Si adventum judicii pertimescitis, ad adventum misericordiae respicite, et in hac hebdomada, quae est quinta ante nativitatem Domini, et in sequenti, quae quarta erit ante Natalem Domini, inchoate praeparationem adventus sui. Dicitur enim haec Dominica praeparatio, quia ab hinc usque ad Natale Domini debet quisque Christianus sanctis studere bonis operibus, ut digne suscipiatur ab eo Christus natus. Haec igitur hebdomada quinta ante Natale Domini in antiquis officialium libris intitulatur, sicque sequens hebdomada quarta denotatur. Sed hoc non vacat a mysterio nostrae spiritalis praeparationis. In quinta enim hebdomada praeparare vel initiare nos debemus propter quinque aetates mundi, in quibus fuerunt tales electi qui crediderunt, et speraverunt, et dilexerunt adventum Domini, in quarta, propter IV ordines librorum, scilicet legis Psalmorum prophetarum, et initium evangelii. Quamvis liber Moysis narrat, electos viros exstitisse in prima et secunda et tertia aetate mundi, tamen eo tempore scripsit totum in quo deputatur legislatio. Haec autem utraque tempora, scilicet quinta hebdomada et quarta intimant nobis etiam rationalem praeparationem propter quinque sensus hominis, qui insunt corpori nostro, et propter quatuor elementa, quibus constat corpus nostrum. At nunc tertius additur intellectus, qui non minus convenit praeparationi adventus Domini. Dicimus duos ordines esse justorum in Ecclesia nostra, qui student se praeparare ad suscipiendum venturum Dominum. Unus ordo in saeculari conversatione studet: alter in spiritali. De ordine saecularium possumus intelligere quod lectio dicit in quinta hebdomada ante Nativitatem Domini, hoc est hodierno:« Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen demus Israel de terra aquilonis.» Adduxit Dominus filios Israel de terra aquilonis, quando de Babylonia reversi sunt in Judaeam; sed econtra melius adducit nostros bonos saeculares, Dominus ad Judaeam, id ad veram confessionem de confusione Babyloniae quando eos liberat de potestate diaboli et de corpore ejus. Hoc fit per baptismum quem habent saeculares, fideles et spiritales.
69.4
Qui enim in animo patiuntur aquilonis frigiditatem, membra sunt diaboli. Quanto pejor est diabolus totus in corpore suo, id est in capite, quam unum membrum ejus, tanto melius liberati sumus a diaboli potestate, quam essent filii Israel a regibus Chaldaeorum. De ipsis saecularibus memorat Evangelium quod in quanta memorata hebdomada legitur. Narrat enim quinque millia hominum Dominum pavisse ex quinque panibus. Quod ita Beda exponit in evangelio super Lucam: Erant autem fere viri, quinque millia, quia quinque sunt exteriores hominis sensus; qui sensus recte viri dicuntur, quia fortissimos hostes animae nostrae in eis habemus. Et cum esset ancilla, dominam sibi servire coegit. Quae autem erat haec ancilla? Caro videlicet, de qua ait Apostolus:« Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: adversantur enim sibi haec duo.» Haec a Deo omnes corruperat: quod vix aliquis voluntati ejus resistere poterat, imo omnes Satanae vendiderat. Nulia pugna gravior illa, quando inimicum suum homo portat, et inimicum suum pascit; quando de domo ejus est qui se impugnat, quando bona omnia ei facit, et ipse ei mala retribuet. Talis est caro: quae quanto magis nutritur, tanto magis gloriatur, tanto magis in animam surgit. Quinque enim ministros habet, quinque sensus corporis, quibus animam ducit captivam. Quando scilicet aliquis peccat, vel videndo decipitur, vel audiendo attrahitur, vel odorando illicita allicitur, vel comedendo delectatur, vel manibus male operatur. His quinque viribus caro superavit primum hominem, et homo succubuit, quamvis positus esset in paradiso, sed prius aggressa esse mulierem ut debiliorem partem. Audi de muliere quando quinque sensibus corporis peccavit. Auribus persuasionem diaboli accepit et consensit, cum ille talia intimaret dicens:« In quacumque die comederis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Dii, scientes bonum et malum.» Ecce quando mulier per auditum succubuit; modo attende quando odoratu et visu decepta est. Ait Scriptura:« Vidit mulier quod bonum esset lignum, et ad vescendum suave, et pulchrum oculis, et aspectu delectabile.» Cum dicit:« suave», capta est odoratu: cum ait:« pulchrum oculis», illaqueata est visu. Adhuc supersunt duo ministri, qui totum scelus perpetraverunt: tactus et gustus. Vide ergo quando per illos caro inceptum suum consummavit. Scriptum est autem:« Et tulit de fructu illius et comedit.» Manus tulit, os comedit, tactus ministravit, gustus peccatum consummavit. Prostrata igitur origine omnium, totum mundum illi ministri deinceps subjugabant. Vidit igitur Dominus et Redemptor noster quia caro totum mundum ita expugnabat, quia ancilla dominam suam sibi subjugaverat, habuit cum misericordia sua consilium quod ab hac captivitate liberaret mundum. Inimicam ergo nostram carnem induit, ut cum ea pugnaret, et eam comprimeret, et ministros suos debilitaret, ut deinceps non possent ei resistere, et domina famulam suam gubernaret. Elegit itaque competentem poenam, in crucem in qua hostem nostrum crucifigeret et sensus puniret nostros. Oculi turpitudinem poenae et insultantes viderunt, et tenebras mortis senserunt, aures opprobria turpissima audieruut, os ait:« Sitio,» et fellis et aceti amaritudinem gustavit; manus crucifixae sunt, et tota caro ibi perpessa est, ut tota nobis subjaceat, et amplius animae obediat. Ecce enim subjacet victa, ecce ancilla flagellata est. Inde est quod quinque millia viri Dominum sunt secuti, quia illi adhuc in saeculari habitu positi bene meruerunt uti exterioribus, quae possident suis quinque sensibus. Qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus, id est saecularibus adhuc praeceptis institui.
69.5
Officia quoque quae celebrantur in quarta hebdomada ante Nativitatem Domini spiritales per quatuor Evangelia ad potiorem perfectionem excitant. Unde dicit epistola quae in eodem legitur:« Scientes quia hora est jam nos de somno surgere, nunc autem propior est nostra salus quam cum credimus.» De iisdem spiritalibus dicit in supra dicto libro« Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia, et septem panibus refecti, hoc est evangelica lectione sublimes et spiritali gratia sunt docti. Cujus significandae distantiae causa mystice, ut reor, in introitu quidem tabernaculi, quinque columnas deauratas, ante oraculum vero, id est sancta sanctorum, quatuor fieri jussas, quia videlicet incipientes per legem castigantur, perfecti autem per gratiam ut devotius Deo vivant admonentur. Typice per cantum, qui renovatur in quarta ante Nativitatem Domini hebdomada, gentilium mentium perfectionem intelligimus. Si per quinque hebdomadas illi intelliguntur qui adhuc poenitentia deplorant recentia peccata, merito per quatuor hebdomadas eos intelligimus qui gaudio spiritali proficiunt de virtute in virtutem. Isti duo ordines fuerunt in Veteri Testamento, isti sunt, et modo. Renovatio cantus significat gaudium electorum qui gaudent plurimum in adventu Domini dilecti sui. Praeparationem quoque necessariam nobis insinuat Paulus Apostolus in memorata epistola, quae legitur quarta hebdomada ante Nativitatem Domini. Nox, inquiens praecessit, dies autem appropinquabit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induamur Dominum nostrum Jesum Christum. Sic per plures nuntios et frequentiores movetur magis ac magis animus subditi ad sollicitudinem suscipiendi praelatum, ita renovatione cantus movetur magis ac magis ad curam nostrae praeparationis in susceptionem Domini. Ideo octo dies ante Nativitatem Domini renovantur ferme tota nocte responsoria et antiphonae, ut per hoc frequentius nos excitemus ad purgandas omnes quisquilias turpium cogitationum ac terrenarum, et dignum habitaculum ornatum, videlicet piis cogitationibus paremus Regi regum, et Domino dominantium.

Intertext edge

Open linked passage

Note