Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
70.1.1
DOMINICA V ANTE NATIVITATEM DOMINI. SERMO.
70.1.1
« Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.» Deum timere est a malo declinare; in viis ejus ambulare est bonum facere. Qui ergo Deum timent peccata devitando, beati sunt, quia poenas evadunt; et qui in viis ejus ambulant bona operando, beati sunt, quia gaudium Domini intrabunt. Viae Domini praecepta illius sunt, quae homines ad superna patriam ducunt:» Universae autem viae Domini misericordia et veritas.» Viae Domini sunt misericordia omnibus in eis ambulantibus; veritas cunctis ab eis declinantibus. Ideo Deus noster est, ut Dominus a servis timendus; ut Pater a filiis diligendus. Timore ejus peccata fugiamus, amore ipsius bonis actibus, quatenus de hac misera vita transeuntes, luctuosam vitam evadamus, et ad beatam vitam ipsius ope perveniamus. Tres vitae sunt: una super nos beata, qua sancti cum angelis beate vivunt; altera misericordia, in qua justi adhuc hic suspirantes ingemiscunt; tertia subtus nos luctuosa, in qua spiritus damnatorum cum daemonibus consistunt. Nobis ergo in media vita constitutis duae viae se offerunt: quae quosdam ad superiorem: quosdam autem ad inferiorem ducunt. A dextris se praebet via arcta et angusta, ducens de hac misera, per se ambulantes ad beatae vitae amoenitatem; a sinistris vero pandit se platea lata et spatiosa, ducens in se gradientes ad luctuosae vitae calamitatem. Arcta via et angusta est, mundi desideria et carnis concupiscentiam fugere, malum pro malo non reddere, vigiliis et jejuniis corpus macerare, orationibus et assiduis laudibus Dei insudare. Lata autem et spatiosa via est ludere, edere, bibere, fornicari, venari, inimicos opprimere, deliciis carnis diffluere. Hanc diabolus docuit et per eam genus humanum ad interitum deduxit: illam Christum factis et dictis ostendit, et per eam perditum hominem ad gloriam reduxit; et quia prophetae per hanc solam viam genus humanum rediturum ad patriam praeviderunt, ideo Christum veram et certam viam omnes consona voce praedixerunt, eumque omnes videre desideraverunt. Jacob namque moriens dixit:« Salutare tuum exspectabo, Domine.» Et Moyses:« Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.» David quoque ait:« Domine, inclina coelos tuos, et descende.» Isaias etiam:« Utinam» inquit,« disrumperes coelos et descenderes!» Et merito ejus desiderio deficiebant, qui eum futurum praesciebant. Nam ante ipsius adventum fusca mors mundum obtexit, omnesque per iter sinistrum in perditionem direxit. Omnes quasi in tenebris errabant, quia lumen Christum non habebant, et ideo per spatiosam viam a sinistris caeco corde in mortem ruebant. Christo autem sole solis in mundo apparente, imo vita angelorum se mortalibus exhibente, tetra mors pave facta fugit seque in abdita tartari confusa abscondit, sicut oriente sole caligo noctis fugatur, et mundus jubare ipsius illustratur.
70.1.2
Idcirco, dilectissimi, cum iter salutis nobis per Jesum pateat et lucerna verbi Dei ex utraque parte viae splendeat, toto corde sinistrum tramitem relinquentes, dextrum callem toto annisu carpamus, ut ad summam beatitudinem perveniamus. Haec autem via est charitas, per quam aditur summae beatitudinis claritas. In hanc tendunt XV semitae ducentes ad atria vitae, scilicet patientia, benignitas, et aliae quas enumerat Apostoli subtilitas. Porro summa beatitudo in hac via ambulantes quasi septemdecim brachiis ad se attrahit, quia per decem praecepta legis et per septem dona Spiritus sancti, portas nos vitae Christus intrare docuit. Has autem septemdecim distinctiones beatitudinis Spiritus sanctus per prophetam nominatim exprimit, ac singularem dignitatem subtiliter innuit. Primo dicit beatos, scuto fidei vitia et concupiscentias superantes, et in lege Domini die ac nocte meditantes:« Beatus,» inquiens,« vir qui non abiit in consilio impiorum, quoniam novit Dominus viam justorum.» Primus homo infelix pravo consilio consensit, et omnes sequaces suos in mortem traxit. Christus beatus vir, et in via justorum omnes per se gradientes reducet ad gaudia angelorum. Qui ergo peccatis non consentit ad hunc tendens beatum virum, erit in summa beatitudine, ut lignum vitae in paradiso plantatum. Secundo dicit beatos spe gaudentes, et in Domino, non in se confidentes.« Beati,» inquit,« omnes qui in eo confidunt,» quia in monte sancto ejus, id est in Christo, gaudebunt. Inde iterum:« Beatus vir, qui sperat in eo,» quia dies bonos videbit in coelo. Et iterum:« Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus,» quia canticum novum immittetur in os ejus. Tertio dicit beatos poenitentia dilectione ferventes, quia charitas operit multitudinem peccatorum,» et per Spiritum sanctum, qui est charitas, datur remissio delictorum.« Beati,» inquit,« quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.» Per charitatem remittuntur, per bonam operationem conteguntur. Beatus vir talis erit, quia ei Dominus peccatum in judicio non imputabit. Hic in Domino cum justis exsultans laetabitur, cum rectis corde gloriabitur.
70.1.3
Quarto dicit beatos Deum pure colentes, et ejus haereditas fieri cupientes:« Beata,» inquit,« gens cujus est Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi.» Hi exsultent in Domino, quia tales decet laudatio! Inde iterum:« Beatus,» inquit,« populus, cujus Dominus Deus ejus,» quia hi canticum novum Deo cantabunt, cum de manu filiorum alienorum eruti exsultabunt. Quinto dicit beatos hospitalitatem sectantes, per pauperes sibi coelestes divitias thezaurizantes.« Beatus,» inquiens,« qui intelligit super egenum et pauperem, quia in die mala liberabit eum Dominus.» Dies mala est, cum homo aliquam afflictionem, vel manus inimicorum inciderit: unde eum Dominus statim liberabit. Dies etiam mala est dies ultima, ubi eum Dominus conservans in animam inimicorum non tradet, sed beatum in terra viventium faciet, Sexto dicit beatos de plebe Domini electos, et ad laudandum eum assumptos.« Beatus,» inquit,« quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis.» De his iterum:« Beati,» inquit,« qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te.» Septimo dicit beatos orationi instantes, auxilium Domini invocantes jugiter:« Beatus vir, cui est auxilium abs te.» Hi de virtute in virtutem ibunt: et Deum deorum in Sion videbunt;» ubi est melior dies una super millia. Inde iterum:« Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo, quia in saecula regnabit cum eo.» Octavo dicit beatos Deum laudantes, et coelestia contemplantes.« Beatus,» inquit,« populus qui scit jubilationem,» quia hi in lumine vultus Domini ambulabunt, et in nomine ejus in aeternum exsultabunt. Nono dicit beatos a Deo eruditos, et in lege ejus doctos:« Beatus,» inquit,« homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.» Horum animas consolationes Domini laetificabunt, quando docti sicut splendor firmamenti fulgebunt, et quasi stellae, qui multos ad justitiam erudiunt. Decimo ponit beatos justum judicium custodientes, et justitiam in omni tempore facientes.« Beati,» inquit,« qui judicium custodiunt, et justitiam in omni tempore faciunt.» Hi de nationibus secernuntur, ut in laude Dei glorientur ad videndum, in bonitate Dei electorum, ad laetandum in laetitia gentis sanctorum.
70.1.4
Undecimo ponit Deum, ut filii patrem timentes, et mandata ejus custodire cupientes.« Beatus,» inquit,« vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis.» Hic timor sanctus permanet in saeculum saeculi, et introducit filios in conspectu Patris aeterni. In hac beatitudine currentes, in memoria aeterna erunt, gloriam et divitias in domo Domini possidebunt. Duodecimo ponit beatos in via id est in Christo macula peccati carentes, et in lege Domini, id est in charitate ambulantes.« Beati,» inquit,« inmaculati in via, qui ambulant in lege Domini.» Horum anima vivet in aeternum, et laudabit Dominum in saeculum. Tertiodecimo ponit beatos mandata Dei ad faciendum perscrutantes, et in toto corde Dominum exquirentes.« Beati,» inquit,« qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.» Hi erunt a Domino benedicti, sicut hi qui declinant a mandatis ejus maledicti. Quarto decimo ponit beatos desiderium in bonis implentes.« Beatus,» inquit,« qui implevit desiderium suum ex ipsis, non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta;» inimicos suos daemones per humilitatem vincentes. Porta dies judicii est, per quam intratur in palatium coeli. In hac porta tales de peccatis non confundentur, cum inimicis suis insultantes loquentur; sed ipsi haereditas Domini erunt, fructum ventris Mariae Christum mercedem habebunt. Quinto decimo ponit Deum ut servi Dominum timentes et in viis ejus ambulantes.« Beati,» inquit,« omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.» Hic timor hominem a peccatis abducit, charitatem animae adducit. Charitas vero intrans eum foras mittit, quia hic timor poenam habet. In hac beatitudine festinantes bona Hierusalem omnibus diebus vitae suae videbunt, et pacem Israel, id est Christum habebunt. Qui enim labores manuum suarum manducabit, id est qui bona opera in viis Domini fructificabit, beatus est, et bene ei erit.» Hujus uxor erit sicut vitis abundans, id est caro ejus cum Christo qui est vitis vera exsultans. Filii ejus sicut novellae olivarum, scilicet opera in benedictione sanctorum. Sexto decimo ponit beatos Babyloniis et filiae Babylonis retributionem retribuentes, mala nobis inferentes.« Beatus,» inquit,« qui retribuit retributionem, quam retribuisti nobis.» Filia Babylonis est caro nostra, filia confusionis. Haec mala nobis tribuit, cum nos ad peccandum illicit. Huic retributionem suam retribuimus, dum eam pro commissis illicitis affligimus. Qui hoc faciunt principium laetitiae in die Hierusalem percipiunt. Septimo decimo ponit beatos parvulos Filiae Babylonis tenentes, et ad petram allidentes.« Beatus,» inquit,« qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.» Parvuli filiae Babylonis sunt suggestiones carnalis delectationis. Hos ad petram allidunt qui ob Christi passionem carnalia respuunt. Hi cum de Babylonia hinc ad Hierusalem remeabunt, hymnum de canticis Sion in aeternum cantabunt.
70.1.5
Ecce quot beatitudines haereditabunt hi qui in via Christi ambulabunt. Et quia prophetae tot per spiritum dotalia Christum Ecclesiae allaturum intellexerunt, ideo tantopere ejus adventum concupierunt. Hujus duos adventus praedicat Ecclesia: unum quo languidum mundum visitavit, alium quo collapsum mundum judicabit. Ipsius adventum per quatuor Dominicas extendimus, quia hunc a quatuor ordinibus, scilicet a patriarchis, a judicibus, a regibus, a prophetis pronuntiatum legimus. A patriarchis ubi Abel agnum, Melchisedech panem et vinum, Abraham filium suum obtulit. A judicibus vero Josue qui et Jesus hostes expugnavit, terram populo divisit, et ubi Gedeon vellus exposuit, in quod ros descendit: qui et ipse hostes cum lagenis vicit; et ubi Samson in Gasan ad meretricem introivit, et per hostes in montem ascendit. A regibus ubi David Goliath stravit, et ubi Salomon templum aedificavit, et ubi Josias Pascha celebravit. A prophetis ubi Isaias de virgine nasciturum eum, Jeremias cum hominibus conversaturum, Daniel sanctum sanctorum venturum praedixit. Per quatuor etiam Dominicas adventum recolimus ejus, quia ante legem Abrahae et patriarchis est promissus, a Moyse et prophetis praescriptus, sub gratia a Joanne et apostolis ostensus, adhuc venturus omnibus manifestus. Ideo nunc Gloria in excelsis intermittimus, quod in Nativitate ejus cantabimus, quia ipse nascens gaudium mundo attulit, qui prius tristitiam habuit. Hujus adventum Enoch et Elias praevenientes eum mundo affuturum praenuntiabunt, sicut olim illum prophetae nasciturum praedixerunt. Per quorum praedicationem Judaei ad vesperam mundi ad fidem convertuntur et famem verbi Dei patientur; atque ut canes civitatem, scilicet Ecclesiam circuibunt, et micas sermonum Dei de mensa Christianorum colligere copiunt.
70.1.6
Illo tempore Antichristus regnabit, qui totum orbem diversis modis conturbabit. Nam cunctos principes sibi per pecuniam attrahit, cum divitibus in occultis ut leo in insidiis ad decipiendum sedet. Clerum per mundanam sapientiam decipiet, cum verba contra Altissimum proferet. Religiosos signis et prodigiis seducet, quando etiam ignem de coelo descendere faciet. Vulgus terrore concutiet, cum maxima persecutione in Christianos saeviet. Enoch enim et Eliam interficiet, et omnes sibi resistentes crudeli exanimatione perdet. Quem Dominus Jesus spiritum oris sui, seu Michaelis archangeli ministerio interficiet, ipseque tunc ad judicium veniet. Qui prius venit judicandus, tunc veniet judicaturus. Qui prius venit occultus, tunc veniet manifestus. Ad cujus adventum omnes homines resurgent, eique catervatim occurrent. Omnes enim eum videbunt, et qui eum pupugerunt. Ignis ante ipsum praecedet, et inimicos ejus in circuitu consumet. Sicut olim aqua diluvii super omnes montes XV cubitis excrevit, ita tunc ignis super omnia montium cacumina XV cubitis ascensurus erit. Tunc justis a dextris Christi positis, impiis autem a sinistris, omnia manifesta omnibus erunt, quae unquam homines cogitando, loquendo, faciendo commiserunt, et singuli pro meritis dignam retributionem sortiuntur, dum justi in gaudia, impii in supplicia decernuntur. Ideo dies illa dies judicii dicitur, quia tunc justus Judex injuste judicatus omnia juste judicabit, qui orbem terrarum in justitia et populos in aequitate judicabit.« Haec etiam dies Domini vocatur, quia illa die unicuique pro opere suo justa merces a Domino recompensabitur. Tunc diabolus coram hominibus vinctus adducetur, et videntibus cunctis in stagnum ignis et sulphuris praecipitabitur, corpusque ejus scilicet malorum universitas cum eo mittetur, terraque convertetur eis in picem et sulphur ardentem in saecula saeculorum. Tunc Ecclesia, Christi sponsa diu hic in peregrinatione a Babyloniis oppressa de exsilio Babylonio a sponso suo educetur, et cum magno angelorum tripudio in civitatem Patris coelestem Hierusalem introducetur. Tunc justi sicut sol fulgebunt, et aequales angelis erunt, et innovatis omnibus erit Deus omnia in omnibus.»
70.1.7
Itaque, charissimi, hora est jam nos de somno desidiae surgere, ut in bonis operibus pervigiles possimus Christum venientem laeti excipere, quatenus ipse conformet corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Superius est dulcedo, inferius amaritudo, in hoc mundo qui consistit in medio utriusque umbratilis imago. Dulcedo ergo coeli nos sursum trahat, amaritudo inferni impellat, ut hujus mediae vitae perhorrescamus miseriam, et beatae vitae pleni gaudii percipiamus gloriam. Olim mundus gloria et opibus floruit, urbibus et viribus viguit, et tamen justi ornatum ejus spreverunt quo abunde nitescere potuerunt. Nunc mundi gloria aruit; nunc autem omnis saeculi honor extabuit, et nos miseri florem ejus aridum toto corde amplectimur, nos fugientem et arridentem toto desiderio sequimur. Et quia jam charitate frigescente nullius oratio, nullius meritum eum fulcit, jam senio confectus iniquitate nimia impulsus quantocius corruit, omnesque sibi mente inhaerentes opprimit. Nunc, charissimi, corda cum manibus ad Deum levemus, faciem ejus in confessione praeoccupemus, ut in appropinquante festo nos in salutari suo visitet, et in adventu suo sibi occursantes in coelesti palatio collocet. De quinque exercitationis gradibus quibus justi in hac vita exercentur, et de quinque statibus.
70.1.8
Quatuor sunt in quibus nunc exercetur vita justorum, et quasi per quosdam gradus ad futuram perfectionem sublevatur, videlicet lectio, meditatio, oratio et operatio. Quinta deinde sequitur contemplatio, in qua quasi quodam praecedentium fructu in hac vita, etiam quae sit boni operis merces futura praegustatur. Unde Psalmista cum de judiciis Dei loqueretur, commendans ea, statim subjunxit: In custodiendis illis retributio multa. De his quinque gradibus: primus gradus, id est lectio, quae est incipientium; supremus, id est contemplatio, quae est perfectorum. Et de mediis quidem, quanto plures quis ascenderit, tanto perfectior erit. Verbi gratia: prima lectio intelligentiam dat: secunda meditatio consilium praestat. Tertia oratio petit. Quarta operatio quaerit. Quinta contemplatio invenit. Si ergo legis, et intelligentiam habes, et nosti jam quid faciendum sit, initium boni est; sed adhuc tibi non sufficit, nondum perfectus es. Scande itaque in arcem consilii, et meditare qualiter implere valeas quid faciendum esse didicisti. Multi enim habent scientiam, sed pauci sunt qui noverunt qualiter scire oporteat. Rursus quoniam consilium hominis sine divino auxilio infirmum est et inefficax ad orationem erigere, et ejus adjutorium pete, sine quo nullum potes facere bonum, ut videlicet ipsius gratia quae praeveniendo te illuminavit subsequendo etiam pedes tuos dirigat in viam pacis, et quod in sola voluntate adhuc est, ad effectum perducat bonae operationis.
70.1.9
Deinde restat tibi ut ad bonum opus accingaris, ut quod orando petis, operando accipere merearis. Tertium operari vult Deus, non cogeris, sed juvaris. Si solus, tu nil perficis; si solus Deus operatur, nil mereris. Operetur ergo Deus ut possis; opereris et tu, ut aliquid merearis. Via est operatio bona qua itur ad vitam. Qui viam hanc currit, vitam quaerit. Confortare, et viriliter age. Habet haec via praemium suum quoties ejus laboribus fatigati, superni respectus gratia illustramur, gustantes et videntes quoniam suavis est Dominus. Sicque fit quod supra dictum est, quod oratio quaerit, contemplatio invenit. Vides igitur quomodo per hos gradus ascendentibus perfectio occurrit, ut qui infra remanserit, perfectus esse non possit. Propositum ergo nobis debet esse semper ascendere, sed quoniam tanta est mutabilitas vitae nostrae, ut in eodem stare non possimus, cogimur saepe ad transacta respicere, et ne amittamus illud in quo sumus, repetimus quandoque quod transivimus. Verbi gratia: Qui in opere strenuus est, orat ne deficiat. Qui praecibus insistit, nec orando offendat, meditatur quid orandum sit, et qui aliquando in proprio consilio minus confidit, lectionem consulit, et sic evenit ut cum ascendere nobis semper sit voluntas, descendere tamen aliquando nos cogat necessitas, ita tamen ut in voluntate non in necessitate propositum nostrum consistat. Quod ascendimus propositum est, quod descendimus propter propositum. Nunc ergo hoc, sed illud principale esse debet. Quot autem status humanae mutabilitatis sint, hic videndum erit. Habet enim quinque status vita humana, per quos, quia nunquam in eodem statu diu permanere potest, sine intermissione mutatur, sive in melius proficiens, sive deficiens atque decrescens in pejus. Qui sunt gaudium vanitatis, dolor confusionis, gaudium consolationis, dolor exercitationis, gaudium felicitatis. Gaudium vanitatis est pro lucris temporalibus laetari. Dolor confusionis est pro damnis temporalibus contristari. Gaudium consolationis est ab impugnatione vitiorum quiescere. Dolor exercitationis est molestias tentationum sustinere. Gaudium felicitatis est internae dulcedinis jucunditatem degustare.
70.1.10
Per gaudium vanitatis plus elongatur anima a Deo, quia tanto longius ab eo qui intus est recedit, quanto avidius se ad delectationes exteriores effundit. Dolor confusionis malam quidem delectationem quasi foris praecidit, et animam intus redire conpellit: quae tamen eo ipso quod non sponte, sed quodammodo coacta ad semetipsam retruditur, nec perfecte intimum deserit, neque ad virtutis integritatem veraciter reparatur. Gaudium vero consolationis jam quodammodo mentem intrinsecus fovet, atque componit, suadetque ut secum permanere eligat, neque extra dignetur quaerere quod intus veracius atque securius possit possidere. Porro dolor exercitationis ita omnem exterioris dilectionis memoriam ab animo seclusit, ut, dum suo intrinsecus dolori intendere cogitur quid foris sit, delectabile minime recordetur. Postremo gaudium felicitatis hominem etiam seipsum oblivisci facit, quia, dum mens tota supernorum gaudiorum dulcedini inhiat supra se elevata non solum infimae delectationis non meminit, sed ipsa quoniam sibi quodammodo feliciter in oblivionem venit. Igitur gaudium vanitatis animum dispergit, dolor confusionis colligit, gaudium consolationis componit, dolor exercitationis ligat, gaudium felicitatis sanat. Fit tamen nonnunquam ut gaudium vanitatis vertatur quibusdam in gaudium consolationis: et econtrario gaudio consolationis abutantur quidam prae gaudio vanitatis. Rursum aliis dolor confusionis in dolorem exercitationis vertitur, et item aliis dolor exercitationis in dolorem confusionis commutatur.
70.1.11
His itaque quinque statibus humanae mutabilitatis apponantur quinque virtutes animae naturales. Quarum prima duplicem habet virtutem: et ideo sensibilis in utraque parte appellatur. Tribuit enim intelligentiae nostrae sensum, quo imaginatione varia incorporalia noscimus; facit etiam corporales vigere sensus, id est visum, auditum, odoratum, gustum et tactum: quo tactu dura et mollia, lenia asperaque sentimus. Secunda imperativa dicitur; quae jubet organis corporalibus motus diversos quos implere decreverit, hoc est transferri de loco ad locum, voces edere, membra curvare. Tertia principalis vocatur, cum ab omni actu remoti in otium reponimur, et corporalibus sensibus quietis profundius aliquid firmiusque tractamus. Hinc est quod aetate maturi, non tamen nimia senectuto quae sensum minuit, debilitate melius sapere judicantur, quia, senescentibus membris et corporalibus sensibus mollitis, pro maxima parte in consilium transeunt, ubi dum mens amplius occupatur, robustior virtute adunationis efficitur. Quarta est vitalis, id est calor animae naturalis, qui nobis propter suum fervorem moderandum ut auras aethereas hauriendo atque reddendo vitam tribuit et salutem. Quinta est delectatio, hoc est appetitus boni et mali, quem sub jucunditate animus concupiscit. Hic vero appetitus in quatuor species dividitur. Prima est attractiva, rapiens de naturali quod sibi necessarium sentit; secunda, detentoria, assumpta retinens donec ex his utilis decoctio procuretur; tertia est translativa, quae accepta in aliud convertit atque transponit; quarta est expletiva, quae ut natura fiat libera sibi nocitura depellit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).