Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 8.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
8.1
SERMO DE ADVENTU DOMINI.
8.1
« Dicite pusillanimis: Confortamini. Ecce Deus noster veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt et saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.» Ante adventum Domini, fratres charissimi, in tanta caligine totum genus humanum involvebatur, quod neque Deum cognoscebant, neque verba ejus audire volebant, neque bene operabantur, neque peccata sua confitebantur. Cumque multis animae infirmitatibus detinerentur, placuit summo medico eos visitare, et suis medicinis eos relevare; sed notat eos Isaias propheta in quatuor languoribus specialiter laborare: caeci enim erant, et surdi, et claudi, et muti. Cumque aegritudines eorum sanare vellet, ne miseri desperarent, voluit eis suum adventum praenuntiare, voluitque eos confortationibus suis consolare.
8.2
Vultis scire qui sint legati? Isaias et alii prophetae. Audite ergo quam consolationem injunxit legatis: Vos ministri mei, dicite miseris populis qui jacent in doloribus, qui desperant in infirmitatibus:« O pusillanimes, confortamini, quia ecce Deus noster veniet. Ecce medicina nostra, ecce salus nostra veniet, et salvabit nos. Eas infirmitates quibus subjacetis sanabit, quia tunc aperientur oculi caecorum,» etc. Caeci erant, quia Deum ignorabant. Surdi erant, quia verba Dei negligebant; claudi, quia non recte per bona opera incedebant; muti quia peccata sua tacebant. Haec surditas et caecitas, et alia quae sequuntur a primo homine initium sumpsere. Adam enim in primo praecepto a Deo sibi injuncto surdus effectus est. Cum enim dictum est ei:« In quacumque die de ligno scientiae boni et mali comederis, morte morieris,» non audisse visus est« morte morieris.» Sed cum non fuit observator mandati, caecus fuit cum verba diaboli non intellexit dicentis:« Eritis sicut dii.» Cum putaretur, videlicet se fieri Deum, excaecatum jam gerebat animum, quod deinceps sibi improperavit Dominus dicens:« Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est,» quasi dicens deridendo: Ecce Adam qui putavit se futurum Deum, modo invenit se miserum; factus quasi unus ex nobis, id est similis Patri et Filio et Spiritui sancto factus est Deus, sub ironia dictum est, quasi aliter se invenit quam putavit. Claudicavit etiam Adam, quia cum coepit incedere, pravo incessit gressu, vulneratus aculeo venenosi serpentis, et sic male operando claudicavit. Primum quoque quod legitur fecisse peccatum, hoc est claudicare. Duos pedes debet habere homo dilectionem Dei et proximi. Qui altera illarum caret, claudus est. Adam ergo claudicavit: quia nimium uxorem dilexit, cum ab amore Dei se flexit. Deum non dilexit, cujus mandata neglexit. Uxoris amorem Dei amori praetulit, dum libentius uxoris quam Dei obedivit voluntati Nam posteaquam de ligno prohibito seducta muliere manducavit, eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristari, quam credebat posse sine suo solatio contabescere, si ab ejus alienaretur animo, et omnino illa interire discordia, non quidem carnis victus concupiscentia, quae nondum senserat, sed amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus.
8.3
Ergo alio modo quodam, etiam ipse deceptus est, sed dolo illo serpentino quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci.« Seducta enim erat illa primo per serpentem deinde vir per feminam. Diabolus autem locutus in serpente, utens eo velut organo, movensque ejus naturam eo modo quo movet ille serpens, et moveri illa potuit ad exprimendos verborum sonos, et signa corporalia per quae mulier suadentis intelligeret voluntatem.» Non itaque serpens verborum sonos intelligebat, quae ex illo fiebant ad mulierem, quandoquidem nec ipsi homines quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione cui exorcista requiritur, sciunt quid loquantur. Adam itaque, ut praelibavimus, quia libentius uxoris persuasioni obedivit quam Dei voluntati, ideo claudicavit. Nutus quoque fuit in confessione peccati, quia non solum non confessus est peccatum, sed etiam excusare coepit malefactum dicens:« Mulier quam dedisti mihi sociam de ligno dedit mihi, et comedi.» Cum ergo ait« mulier, quam dedisti mihi sociam,» in mulierem convertit culpam, et Deum etiam infamare voluit in hoc verbo,« quam dedisti mihi.»
8.1.1
SERMO DE ADVENTU DOMINI. Hic dividatur sermo, si placet.
8.1.1
Audistis, fratres, quomodo Adam surdus, mutus, caecus, et claudus effectus est. In haec eadem vitia genus humanum involutum erat, antequam Christus in mundum venisset. Adeo enim excaecati erant, quia idola coluerunt. Unde Apostolus:« Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor eorum insipiens. Et quia non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum.» Surdi erant juxta hoc quod Isaias ait:« Incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Cor et oculos suos clauserunt ne quando oculis videant, et auribus audiant.» Claudicaverunt male operando, juxta illud omnes declinaverunt, etc. Et iterum:« Filii alieni mentiti sunt mihi,» etc.. Muti sunt facti tacendo peccata, juxta hoc quod David de se ait: Quoniam tacui et inveteraverunt ossa mea.» Haec omnia, fratres charissimi, sanavit medicus coelestis. Coecos illuminavit, cum aperuit sensus hominum, ut intelligerent Scripturas, et patrem suum annuntiavit mundo, juxta hoc quod ait ipse:« Pater, manifestavi nomen tuum hominibus.» Et quia prius erat in mundo, et mundus eum non cognovit. Haec est illuminatio quam postulat David dicens:« Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte,» etc. Aures aperuit, cum clamavit: Qui habet aures audiendi audiat.» Et gentilis populus habuit aures apertas, cum praedicationem ejus libenter suscepit, juxta quod ipse per David ait:« Populus quem non cognovi servivit mihi,» etc.,. Haec sunt illa duo quae propheta promisit cum ait:« Tunc aperientur oculi caecorum: et aures surdorum patebunt.» Sequitur:
8.1.2
« Et saliet sicut cervus claudus.» Claudi erant, ut diximus, quia recte non incedebant, operibus bonis non vacantes. Sed direxit gressus hominum, cum corda eorum ad viam coelestis patriae direxit. Corda diriguntur, cum neque ad dexteram neque ad sinistram divertuntur. Dextera est misericordia Dei, sinistra vero desperatio. Unde ait Isaias.« Haec via, ambulate in ea, neque ad dexteram neque ad sinistram declinantes.» Judas et diabolus qui desperaverunt, ad sinistram declinaverunt. Origenes quoque qui nimium confidendo in misericordia Dei praedicavit diabolum salvandum et solvendum post mille annos, et nimis ad dexteram declinavit. Itaque medius callis sequendus est, ut neque desperent homines, neque confidentes in misericordia licenter peccent. Hujus rei figura est, quod arca foederis cum reduceretur de regno Philisthinorum in locum suum, vaccae duae ducebant in plaustro per directam viam quae non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram. Arca est Ecclesia. Duae vaccae praedicatores gentilium et Judaeorum, quo alios lacte suo pascunt et alios ad Ecclesiam ducunt. Ideo David ait:« Bene placitum est Domino super timentes eum, et in eis quo sperant super misericordia ejus.» Utrumque posuit et spem et timorem. Spes sine timore praesumptio est. Timor sine spe desperatio est. Timor aufert in misericordia securitatem, ne nimis adhaereat dextrae. De hac recta via ait Joannes:« Parate viam Domino» etc.. Sed in hac recta via saliendum est. Unde dicitur:« Et saliet sicut cervus claudus.» Sunt duo genera cervorum, unum quod dum invenerit serpentem in caverna ubi latitat, cum se gravatos infirmitate praesenserunt, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et egredientes percutiunt collum hinc inde jactando occidunt. Deinde propter tumorem ex pernicie veneni currens ad aquas purissimas ex potu illarum venenum evomit, ac sic pilos amittit, et cornua abjicit. Iste cervus figuram poenitentium tenet. Qui dum constringuntur intrinsecus conscientia peccatorum cadunt ad fontes, id est ad doctrinam Scripturarum. Hi quoque foris projiciunt quia segregantur per poenitentiam a corpore et sanguine Christi usque dum recipiuntur per reconciliationem sacerdotis. Aliud genus cervorum, si invenerit serpentem, occideteum, et post victoriam petit montes ubi inveniat pabulum. Sic et unusquisque dum senserit diabolum in se, vel in alios venena male persuasionis infusa, cum virtute Domini eum interficere, id est a se projicere studeat, veniatque ad montem, id est Christum pabulum quaerat ne omnino deficiat.
8.1.3
Cervi quoque quando in agmine suo ambulant, vel quando natando alias terrarum partes petunt, onera capitum suorum super invicem ponere solent, ita ut unus praecedat, et sequantur qui super eum capita ponunt et supra illos alii consequentes, et deinde alii donec agmen finiat. Ille autem unus qui pondus capitis in primatu portabat, fatigatus redit ad posteriora ut alter ei succedat qui portet quod portabat, atque ille fatigationem suam recreat, posito capite, sicut et caeteri ponebant. Ita vicissim portando quod grave est, et viam peragunt et invicem non deserunt. Itaque spiritales magistri cervi vel cervae vocati sunt, sicut per Jeremiam de doctoribus genitos filios incaute deserentibus dicitur.« Cerva in agro peperit, et reliquit.» Apostoli magistri dum labentia hujus temporalitatis momenta, quasi quaedam flumina transeunt, compatientes charitate, onera sua sibi invicem superponunt, quia cauta observatione custodiunt id quod scriptum est:« Invicem onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.» Cervus, cum venit ad loca spinosa et lutosa, saliendo transilit. Similiter, o peccator, si occurrerit tibi amor divitiarum, qui pungit sollicitudine; si lutum luxuriae vel alicujus voluptatis fetidae, transilito mente. Cervus deserit valles et ascendit in montes, ita tu desere terrena et pete coelestia. Inde ait Dominus per David:« Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum,» etc. Cervus senescens devorat serpentem et tunc prae nimio ardore currit ad fontem. Post cujus potum deponit veterem pellem et cornua et reviviscit. Sic, et tu peccator, occide serpentes et curre ad fontem, id est Christum, et depone veterem hominem, id est superbiam, ut dicas cum David:« Quemadmodum cervus desiderat ad fontes aquarum» etc. Sequitur:« Et aperta erit lingua mutorum. Cum enim clamavit Christus: Agite poenitentiam,» etc. qui prius erubescebant confiteri peccata sua tunc penituerunt et confessione peccata sua detexerunt. Clamavit veniam Maria, quae prius muta erat. Clamavit latro veniam in cruce qui prius tacebat peccata. Ecce muta locuta est; et ecce mutus locutus est. Ostendimus quid utilitatis primus adventus summi medici mundo contulit. Completa est prophetia: venit medicus; aegrotos curavit. Verum quia de primo adventu Christi quaedam protulimus, congruum est ut et de secundo ejus adventu aliqua proferamus.
8.2.1
SERMO DE ADVENTU DOMINI. DIVISIO SERMONIS.
8.2.1
Omnis Ecclesia Dei tenet in confessione et in professione Christum de coelo esse venturum ad vivos et mortuos judicandos, ut ait beatus Augustinus. Hunc divini judicii ultimum diem dicimus, id est novissimum tempus. Nam per quot dies futurum judicium testatur, incertum est. Christus Dei Filius finito mundi termino, in ea corporis forma qua ascendit coelos, ad judicium cum sanctis omnibus veniet. Illo enim de coelis ad judicium veniente, virtutes coelorum movebuntur, et tunc parebit signum Filii hominis in coelo. Et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa, et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos a quatuor ventis a summis coelorum usque ad terminos eorum. Ignis ante eum praecedens ardebit et in circuitu ejus tempestas valida; quia idem qui aliquando venit ut judicaretur occultus, tunc veniet ut omnes judicet manifestus. Congregatis ergo omnibus sanctis suis de coelo est descensurus, et tremendus valde, atque pavendus adveniet in die examinis sui, quando cum angelis et archangelis, thronis et dominationibus caeterisque virtutibus, coelis quoque ac terris ardentibus cunctis in sui obsequii terrore commotis visus fuerit in gratia majestatis. Sed videndum est quomodo Christus cum cruce sua veniat secundum hoc quod dictum est: Et tunc parebit signum Filii hominis in coelo.» Joannes Chrysostomus de hac quaestione sic diffinit dicens:« Si dixerint: Ecce in promptuariis est Christus, ecce in solitudine, nolite credere.» De secunda praesentia gloriae Christi. Hoc dicitur propter pseudochristos et falsos prophetas, et propter Antichristum, ne aliquis errore praeventus in falsum incidat Christum, quando Christi salvatoris adventum praeveniet Antichristus. Ideo praecavendum est sollicite ne quis pastorem, id est Christum quaerens, lupum, id est antichristum, inveniat. Ob hoc praedicitur ibi. Unde dignoscas veri pastoris adventum, hoc dedit signum. Hoc enim fuit voluntas ejus, ut primus adventus ejus latenter fieret et quaereret quod perierat. Secundus vero adventus non ita, sed simpliciter ait:« Quemadmodum,» inquit,« fulgur exiens ab oriente apparet in occidente, ita erit adventus Filii hominis.» Subito enim omnibus apparebit, nec indigens quisque interrogare sive hic sive illic est Christus. Quemadmodum enim cum fulgur emicuerit, non egemus inquirere si facta sit coruscatio, ita cum revelatio praesentiae ejus effulserit, non indigemus interrogare an venerit Christus. Sed quod quaeritur si cum cruce venerit? De hoc subsequentia videantur.
8.2.2
« Tunc, inquit, quando venturus erit Christus sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Tanta enim erit eminentia splendoris in Christo, ut etiam clarissima luminaria coeli prae fulgore divini luminis abscondantur. Tunc vero stellae cadent, quando apparuerit signum Filii hominis in coelo. Considerasti quanta sit virtus signi, hoc est crucis. Sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum: crux vero fulgebit, et obscuratis luminibus coeli, dilapsisque sideribus, sola radiabit, ut dicas quoniam crux lunae et soli praeclarior est. Quorum splendorem divino illustrata fulgore superabit, et quemadmodum ingrediente rege in civitatem exercitus antecedit praeferens signa atque vexilla regalia et habitum praeparationis armisonae annuntiat regis introitum, ita Domino descendente de coelis praecedit exercitus angelorum et archangelorum qui signum illud ac triumphale vexillum sublimibus humeris praeferentes, divini regis coelestis ingressum trementibus nuntiabunt.» Item idem doctor:« Sed quare crux apparebit tunc, et quam ob causam in ejus praelatu Dominus adveniet? Ratio perspicua est, ut agnoscant consilium iniquitatis suae qui Dominum majestatis crucifixerunt. Per hoc enim signum imprudens Judaeorum redarguitur impietas, quoniam propter hoc ipsum habentes crucem, veniet, juxta Evangelium, quia tunc plangent omnes tribus terrae, et videntes accusatorem suum ipsam scilicet crucem et ipsam arguentem cognoscunt peccatum suum sero; et frustra fatebuntur impiam caecitatem

Intertext edge

Open linked passage

Note