Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
9.1
DOMINICA PROXIMA ANTE NATIVITATEM DOMINI.
9.1
« Miserunt Judaei ab Hierosolymis sacerdotes et levitas ad eum, ut introgarent eum. Tu quis es? Et confessus est et non negavit. Et confessus est, quia non sum ego Christus, etc..» Confessus est se non esse Christum; etiam non negavit quod erat, scilicet se esse praecursorem, ut sequentia determinant. Hic humilitas Joannis commendatur. Qui dum infirmitatem suam humiliter studuit agnoscere, Dei celsitudinem meruit obtinere. Mira caecitas Judaeorum! Qui cum Joannem crederent esse Christum credere nolebant ipsi Joanni attestanti Christum esse Salvatorem, tot signis ac virtutibus approbatum:
9.2
« Et interrogaverunt eum. Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.» Dominus dixerat discipulis suis:« Joannes ipse est Elias,» quia Joannes in spiritu erat Elias non in persona: enim quod dicit hic se non esse Eliam. Ideo Joannes negavit se esse prophetam, quia plus erat quam propheta, quod alii pronuntiaverant ostendens. Vel quia nuntii quaerere intendebant an esset Elias et Eliseus, in quibus figura baptismi praecessit, vel alius ex antiquis prophetis.
9.3
« Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos: Ait. Ego vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.» Joannes est vox in quo verbum sonat, ostensio, et prophetia, et lucerna verbi Dei praesentis in Joanne, per quem clamat, praesentis in carne assumpta cui Johannes testimonium perhibet, juxta illud.« Paravi lucernam Christo meo.» Viam Domini dirigit, qui veritatis sermonem humiliter audit. Viam Domini dirigit qui ad praecepta ejus vitam praeparat. Unde illud:« Si quis diligit me sermonem meum servabit.»
9.4
« Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum. Et dixerunt ei: Quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Elias neque propheta?» Audierant Pharisaei in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes etiam Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Eliseum in figura baptismi siccis pedibus transisse, putabant et nunc eos surrexisse ad baptizandum. Quia ergo Joannes nullum de his dicit se esse, interrogant qua audacia baptizet.
9.5
« Respondit eis Joannes dicens: Ego quidem baptizo vos aqua in poenitentiam. Qui autem post me venturus est, fortior me est; cujus non sum dignus calceamenta portare. Medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni.» Ac si dicat: Non imputetur audaciae quod ago. Baptizo in aqua in poenitentiam, id est in signum poenitentiae purgantis animas; lavo corpora, et usum baptizandi instituo, parans viam fortiori me, cujus calceamenta portare non sum dignus. Tanta est ejus excellentia, quae supra meam est parvitatem. Inter vos autem medius est quem praedico, sed nescitis eum, quia ejus humilitate non abutimini. Ipse baptizabit in Spiritu sancto et igni, hoc est et purgatione sanctificationis et probatione tribulationis; vel in Spiritu sancto, id est in igne, quem venit mittere super terram. Spiritus sanctus per ignem intelligitur, quae et corda incendit per amorem et illuminat per sapientiam. Sunt qui ita exponunt. In Spiritu sancto in praesenti; in igne, in futuro. Sicut enim nunc renascimur ex aqua et Spiritu sancto in remissionem peccatorum, ita tunc de levibus peccatis cum quibus morimur per ignem purgatorium, quasi per baptismum, mundabimur. Unde Apostolus uniuscujusque opus quale sit ignis probabit.» Evangelista Joannes scripsit:« Cujus non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti,» quod ad mysterium spectat. Mos apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui jure propinquitatis eam sibi desponsaret. Christus autem sponsus Ecclesiae fuit, ut Joannes ait:« Qui habet sponsam sponsus est.» Unde Joannes, qui Christus esse putabatur, recte se indignum esse denuntiat ad solvendum corrigiam ejus calceamenti. Quasi dicat: Ego Redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo. Vel ita: Calceamenta ex mortuis animalibus fiunt. Dominus vero quasi calceatus apparuit postquam carnem assumpsit. Hujus incarnationis mysterium nemo unusquisque ad plenum investigare potuit. Corrigia calceamenti est ligatura tanti mysterii. Non valet ergo Joannes ad plenum corrigiam solvere, quae incarnationis mysterium non sufficit investigare.
9.6
« Cujus ventilabrum in manu sua. Et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.» Ventilabri opus est ab infructuosis fructuosa discernere. Quod in manu Domini situm indicat arbitrium potestatis recondentis triticum, id est perfectos fructus credentium in horreis; paleas vero, id est infructuosam hominum inanitatem, igne judicii concremantis. Per ventilabrum discretio justi examinis, per aream vero praesens Ecclesia figuratur. Cujus areae purgatio etiam nunc geritur, cum perversi ob manifesta peccata de Ecclesia ejiciuntur, vel post mortem divina districtione damnantur. Inter paleas et zizania distat, quia paleae a semine puri tritici prodeunt; zizania vero a diversa origine procreantur. Ergo paleae significant illos qui fidei mysteriis imbuuntur, sed levitate perfidiae ab electis dissentiunt; zizania illos qui opere et professione ab electis secernuntur. Hi ventilabro hoc non removentur, qui jam judicati sunt; sed paleae tantum ventilantur.
9.7
« Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.» Bethania villa est in secundo ab Helia milliario in latere montis Oliveti, ubi Salvator Lazarus suscitavit. Bene praecursor Domini nostri in Bethania dicitur baptizasse. Nam Bethania domus obedientiae interpretatur, ut demonstret per obedientiam fidei omnes ad Christi baptisma debere pervenire.
9.1
DOMINICA PROXIMA ANTE NATIVITATEM DOMINI. De eo quando coeperint homines obligari praecepto percipiendi baptisma.
9.1
Quaeritur quando institutum sit sacramenta baptismi, ex quo deinceps licitum non fuit illud negligere, quando illud suscipere debitum fuit. Et sunt quidem super hoc diversae plurium aestimationes. Alii dicunt ex eo institutum baptismum quod Christus Nicodemo nocte ad se venienti modum novae regenerationis insinuans ait:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei.» Alii dicunt institutionem baptismi ex eo incoepisse quo Christus post resurrectionem suam in coelum ascensurus discipulos ad praedicandum misit, dicens:« Ite docete omnes gentes baptizantes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti.» Quidam institutionem baptismi ex eo coepisse putant quod Joannes in aqua baptizare coepit, praedicans baptizaturum in Spiritum. Alii in passione Christi, quando dixit:« Consummatum est,» omnia Veteri Testamenti sacramenta finem accepisse, et Novi exordium putant. Commodius autem videtur ut dicamus baptismum prius per Joannem, deinde per Christum, sive per discipulos Christi, aliquandiu solum, ne a consuetudine abhorreret in usum productum; novissime autem, quando in universum mundum praedicatores baptizare missi sunt, generaliter institutum. Videntur autem haec tria tempora distinguenda: Primum enim ante baptismum circumcisio sola statum habuit, et suscipiebatur ad justificationem sine baptismo. Novissime autem nunc post circumcisionem solus baptismus statum habet, et celebratur ad salutem sine circumcisione. Fuit autem tempus medium quoddam, quando et circumcisio et baptismus simul concurrerunt: primum circumcisio, ut finiretur, aliud, id est baptismus, ut confirmaretur. Oportuit enim ut et illa quae finienda erant nequaquam subito vel praecipitarentur, sed paulatim, et quasi cum quadam reverentia dimitterentur, ut ostenderentur bona fuisse tempore suo, et similiter quae incipienda erant non subito in auctoritatem assumerentur, sed cum mora et gravitate inchoarentur ne velut aliena, et propter rem aliunde inducta subito putarentur. Illa igitur dimissa sunt, non projecta, id est ista instituta sunt, non usurpata: ut divini consilii auctoritas ubique servaretur, et humana causatio, ne divina opera reprehendere auderet, amoveretur. Quamvis ergo in passione Christi, per quam consummata sunt omnia, veteris figurae status finem accepit, et novi constitutio sacramenti exordium, tum et prius aliquanto tempore et nova inchoata sunt ad consuetudinem, et vetera postmodum aliquandiu tolerata secundum dispensationem. Similiter ergo fuerunt utraque tempore illo, sive ante passionem, sive post, ab eo quando inchoata sunt nova, donec postmodum vetera sunt interdicta. Et in isto medio tempore quod fuit baptismus cum circumcisione ab inchoatione sua usque ad passionem Christi, hoc fuit circumcisio cum baptismo, post passionem Christi usque ad illud tempus quo ipsa circumcisio coepit prohiberi. Sicut enim ante passionem ipsa circumcisio in statu suo ad remedium suscipiebatur, et tamen tunc etiam baptismus sine periculo salutis non contemnebatur ab his quibus praedicabatur, ita post passionem baptismus, quamvis in statu suo suscipiebatur ad salutem, et tamen tunc circumcisio sine periculo salutis non contemnebatur ab his quibus finis ejus nondum manifestabatur. Postquam autem dictum est:« Si circumcidimini, Christus nobis nihil prodest,» jam deinceps non poterat circumcisio ad salutem percipi, sicut prius, postquam dictum fuerat:« Masculus cujus caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo.» Non potuit circumcisio ab his duntaxat quibus injuncta fuerat sine periculo salutis contemni. Rursum quemadmodum in principio baptismus a Joanne secundum solum sacramentum dabatur, ut hi qui baptizandi usum non noverant erudirentur, sic in novissimo a quibusdam fidelibus circumcisio dispensatorie secundum solum sacramentum suscipiebatur, ne hi qui circumcidi consueverant scandalizarentur.
9.2
DOMINICA PROXIMA ANTE NATIVITATEM DOMINI. De adventu et de qualitate personae judicis.
9.2
« Cum venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes.» Et Judaei quippe qui in malitia perseverantes, in illo judicio puniendi sunt, sicut alibi dictum est:« Videbunt in quem pupugerunt.» Cum enim boni et mali visuri sunt judicem vivorum et mortuorum, procul dubio enim videre mali non poterunt, nisi solam formam qua filius hominis est; sed tamen in claritate in qua judicabit, et in humilitate in qua judicatus est. Non enim iterum Christus in cruce videndus est. Caeterum illam Dei formam in qua aequalis est Patri, procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes qui beati, quoniam ipsi Deum videbunt? Alioquin si Filius Dei judex in forma in qua aequalis est Patri, et impiis cum judicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens:« Ego diligam eum, et ostendam meipsum illi.» Quapropter Filius hominis judicaturus est, nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua Filius Dei est. Itaque utrumque dici potest: et Filius hominis judicabit, et non Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait:« Cum venerit Filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes» et non Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait:« Ego non judico,» et:« Ego non quaero gloriam meam, est qui quaerat et judicet. Nam secundum hoc quod in judicio non forma Dei, sed forma Filii hominis apparebit, nec ipse Pater judicabit: secundum hoc enim dictum est: Pater non judicabit quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Secundum autem quod dictum est:« Dedit Pater Filio vitam habere in semetipso:» non utique dicitur: Pater non judicabit quemquam; sed secundum hoc quod aequalem Pater genuit Filium, judicabit cum illo. Secundum hoc ergo dictum est, quod in judicio non forma Dei, sed forma filii hominis apparebit. Non quia judicabit qui dedit omne judicium Filio, cum de illo dicat Filius.« Est qui quaerat et judicet:» sed ita dictum est:« Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio»: ac si diceret: Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium, quia et filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt, in quem pupugerunt. Omne ergo dedit judicium Filio, quia judex in forma filii hominis apparebit, quae forma non est Patris, sed Filii, nec ea Filii in qua aequalis est Patri, sed in qua minor est Patre, ut sit in judicio bonis et malis conspicuus. Quando autem judicem videbunt mali, non eis videbitur bonus, quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc plangent se omnes tribus terrae: id est numero utique malorum omnium et infidelium. Visio illa Filii hominis, nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem aeternum, nec summum bonum erit justis. Adhuc enim vocat eos ad regnum quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet:« Ite in ignem aeternum»: sic justis:« Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum.» Et sicut illi ibunt in combustionem aeternam, sic justi in vitam aeternam. Quid est autem vita aeterna nisi ut recognoscant te, inquit, unum Deum vivum, et quem misisti Jesum Christum: sed in illa claritate, de qua dicit Patri:« Quam habui apud te priusquam mundus fieret.» Tunc enim tradet regnum Deo et Patri, ut intret servus bonus in gaudium Domini sui.
9.3
DOMINICA PROXIMA ANTE NATIVITATEM DOMINI. DIVISIO SERMONIS.
9.3
Nunc, dilectissimi, diem mortis nostrae et adventum Domini nostri Jesu Christi et terribile ac metuendum judicium ejus studeamus jugiter cogitare. Ad omnium enim peccatorum vulnera nulla inveniri possunt utiliora remedia, quam ut unusquisque cogitet horam illam, quando erit de hoc saeculo migraturus. Quomodo enim potest fieri ut aliquis gravia peccata praesumat suscipere, quando se momentis singulis credit de hac luce posse migrare. Sicut enim et Scriptura dicit:« Memento, fili, quoniam mors non tardabit,» et illud:« Memento novissimorum tuorum, et desines inimicari( Eccli. VII),» qui enim diligenter attendit, quam dura erit examinatio ante tribunal Christi, ubi recepturus est unusquisque secundum opera sua, non ei poterunt placere peccata vel crimina propria. Cum enim ante illum tremendum judicem congregatae fuerint omnes gentes, quid tunc erit injustis, et adulteris, ebriosis, atque raptoribus? Fletus oculorum et stridor dentium, cum sanctorum multitudinem ad dexteram regis, et ad gloriam segregatam, peccatorum populum in profundum tartari sine ulla miserationis ac veniae spe dimersum, recludi se in tenebris suis a beata sanctorum luce viderint, et in profundum inferni descendere, et super se urgentem os suum puteum, aeterna supplicia et perpetuam mortem morituri aspexerint. Frustra pauperis quem in hac vita despexit peccator, misericordiam postulabit, frustra extremum Lazari digitum, quo ardens refrigeretur, ardentibus labiis rogabit apponi, cum velit miser cum justorum humiliumque pauperum laetari gloria, quos vidit duris quondam paupertatis subjacuisse laboribus, et illa in vita qua cum vita moriuntur mala portasse, ne ad illa aeterna mererentur supplicia pervenire. Ut ergo haec tam dura, et tam terribilia ante tribunal aeterni judicis audire non mereamur, dum adhuc licet, et cum Dei adjutorio in potestate nostra est, consideremus conscientias nostras, et si aliqua crimina vel peccata capitalia, necdum eleemosynis et orationibus purgata in nobis, adhuc dominari cognoscimus, portum poenitentiae, devictis peccatorum fluctibus, Christo gubernante festinemus intrare. Et si quod in navicula animae nostrae multis tempestatibus peccatorum, aut per superbiam fractum, aut per avaritiam ruptum, aut per luxuriam resolutum esse cognoscimus, conponere vel reparare bonis operibus festinemus. Studeamus jugiter vitiorum exhaurire sentinam. Non enim peccata nocent praeterita, si non placent. Sicut enim nulli justorum sufficit justitia, si non perseveraverit usque in finem, ita nulli peccatorum nocere poterit iniquitas sua, si antequam de corpore isto discedat ad eleemosynarum remedia, vel ad poenitentiae medicamenta confugerit. Sed quia quando vel qua hora de hoc saeculo rapiamur, scire non possumus, sine ulla dilatione vel mora de sinistra fugere festinemus ad dexteram. Hoc sanitati credendum est, non aetati. In remedium salutis suae semper paratus sit, qui vitae suae semper incertus est, quia qui nos securos fecit docendo,« Peccator in quacunque die conversus fuerit, omnes iniquitates ejus oblivioni tradentur,» ipse etiam cautos esse voluit dicens:« Nolite tardare converti ad Dominum, nec differatis de die in diem.» Sed forte quando generaliter omnes ad poenitentiam provocamus, aliquis inter se cogitat dicens: Ego juvenis homo uxorem habens, quomodo possum aut capillos minuere, aut habitum religionis assumere? Nec nos hoc dicimus, fratres charissimi, non hoc praedicamus, ut juvenes, qui conjuges habere videntur, habitum magis quam mores debeant commutare. Quod enim homini uxorem habenti nocet, si se voluerit ad opera bona vel honesta convertere, si peccatorum suorum vulnera eleemosynis, jejuniis, et orationibus ad sanitatem pristinam studeat revocare. Vera enim conversio sine vestimentorum commutatione sufficit sibi. Vestimenta religiosa sine bonis operibus non solum remedium habere non poterunt, sed etiam justum Dei judicium sustinebunt. Convertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia. Hic exstinguamus mortem moriendo peccatis: hic vitam vitae meritis acquiramus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum qui cum ingenito Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).