Wibaldus Corbeiensis1098–1158
Appendix ad epistolas Wibaldi
Wiba 24.5
Choose a text
More by Wibaldus Corbeiensis1098–1158
—
11428 Apadepw
24.1
XXIII. Litterae Monachorum Stabulensis monasterii ad Wibaldum abbatem.--Ipsi concedunt ad vitam Boviniacum et Germiniacum villas, etiamsi desineret eorum esse abbas. (Anno 1146.)
24.1
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Reverendo Patri suo et domno WIBALDO, venerabili Stabulensis Ecclesiae abbati, tota ejusdem coenobii congregatio in perpetuum.
24.2
Sicut necessarium est ea quae a potentioribus traduntur firmis privilegiorum monimentis roborari, ita nihilominus constat esse utillimum, si vel quod a subditis suis praelatis aut majoribus conceditur certis quibusdam signorum attestationibus, confirmetur, non quod viri religiosi sua unquam concessa immutare velint vel debeant, sed ne posterorum oblivio aut ignorantia praedecessorum suorum instituta tempore aliquo immutare praesumat. Notum itaque volumus tam futuris quam praesentibus Ecclesiae nostrae fratribus quod duo praedia nostra, scilicet Boviniacum atque Germiniacum, jam a longis retro temporibus non solum nobis inutilia, sed etiam gravissimis sumptibus damnosa, tibi, reverende Pater Wibalde, unanimi consensu et concordi benevolentia in perpetuum concessimus, ita videlicet, ut toto vitae tuae tempore in quocunque statu sis, id est, sive ad aliam sedem promovearis, sive a nostro( quod absit) regimine liber fueris, et, ut absolute dicamus, sive abbas dicaris vel non, iisdem praediis cum omnibus pertinentiis suis et fructu libere deinceps utaris ac fruaris, nullum inde nobis debitum porsolvens, ac defectum supplens, quin potius omnia ad te tanquam ad proprium possessorem et dominum conferantur. Et licet de tua fide et pio erga nos et nostra desiderio nihil unquam dubitaverimus, tamen ad propositae cautelae ampliorem sollicitudinem ante omnia et super omnia observari a te volumus, et omnino interdicimus, ne unquam ipsas possessiones aut praedia distrahere, alienare, oppignorare, vel deteriorare tibi liceat, neque ibidem aliquando homines alterius professionis vel ordinis constituere, vel locum ad habitandum concedere, sed, te vita decedente, libere cum omni integritate sua omnibusque acquisitis et in jus atque ordinationem nostram, sive successorum nostrorum, fratrum videlicet hujus Ecclesiae, revertentur, Boviniacum scilicet in manum Vestiarii, ad quam prius pertinebat, Germiniacum vero ad usus et dominationem fratrum omnium. Ut autem hujus nostrae traditionis confirmatio integra omni vita tua permaneat, praesentem paginam sigilli Ecclesiae nostrae impressione insigniri fecimus, et omnium nostrum qui hoc et fecimus, subter annotari fecimus.
24.3
Actum publice in capitulo Stabulaus anno Dominicae Incarnationis 1146, indictione IX, regnante domno Cuonrado, Romanorum rege secundo, anno regni ejus IX, ordinationis autem domini abbatis WIBOLDI XV, in Christo feliciter. Amen.
24.4
Ego Robertus prior subscripsi.
24.5
Signum Warneri. Signum Roberti, Radulfi, Emmonis, Anselmi, Heinrici, Gisleberti, Hillini.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).