Wibaldus Corbeiensis1098–1158
Appendix ad epistolas Wibaldi
Wiba 25.4
Choose a text
More by Wibaldus Corbeiensis
—
11428 Apadepw
25.1
XXIV. Litterae Wibaldi abbatis de Ecclesiae de Comblenz decimatione Radulfo de Comblenz ad vitam data. (Anno 1146.)
25.1
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, WIBALDUS Dei gratia Stabulensis abbas successoribus suis in perpetuum.
25.2
Utiliter multum et provide conscribuntur ea quae a nobis de possessionibus monasterii nostri geruntur, ut videlicet reditus et possessiones statuto tempore sine diminutione solvantur, et in singulis quibusque rebus, quid qua utilitate poscente, vel qua necessitate cogente actum sit a posteris nostris non ignoretur. Noverint igitur omnes Ecclesiae nostrae nostrique fideles quod decimatio Ecclesiae de Comblenz, quae ad vestiarium fratrum nostrorum Malmundarii pertinet, data fuit a praedecessoribus nostris in pactum pro sex libris Leodiensis monetae, exinde per singulos annos persolvendis, sicque Macharius de Semaces possedit eam post Warnerum patrem suum usque in finem vitae suae. Quo defuncto, voluimus ipsam decimationem quoniam damnose locata erat, ad commodum fratrum per manum nostram ordinare. Caeterum propter malitiam temporis quae in diebus nostris nimium superabundavit, et propter constitutionem pacti nostris praedecessoribus confirmati, hoc ad effectum perducere non valentes, parati fuimus reddere praefatam decimationem sub praedicta pensione Nicolao praenominati Macharii filio. Verum ipse, accepta non parva pecunia a Radulfo de Comblentz, volens et sponte sua designavit in manu nostra, et abdicanda exfestucavit hoc quod haereditarium ei a patre in ejusdem decimationis pacto fuerat. Nos igitur acceptis ab eodem Radulfo VI libris denariorum, qui sicut apud nos omnium pactorum justitia est, nobis pro cognitione proprietarii juris nostri, et pro investitura possessionis suae sub pacto dati sunt, concessimus ac dedimus eidem Radulfo, et uxori ejus Idae omnem decimationem de Ecclesia de Comblenz, sicut eam tenuit Warnerus et Machalius, sub annua pactione, ita videlicet ut in Dominica quae diem sacram Pentecosten proxime praecedit VI libras denariorum Leodiensis monetae persolvant, et quandiu ambo vixerint, censumque praedictum villico de Comblenz per singulos annos praefixa die solverint absque ullius inquietatione possideant. Defunctis vero utrisque, nullus eamdem possessionem obtinebit, nisi uxorem de ministerialibus Ecclesiae habuerit, et sex libras de abbatis investitura persolverit. Quod si praenominata die totum censum solvere neglexerint, tunc a villico de Comblenz, quicunque pro tempore fuerit, per continuum triduum vocati ejusdem curtis indicati, possessionem et jus haereditatis de caetero sine spe recuperationis amittant. Quod si villicus exigere et indicare supersederit, non possessor ab ipso abbate vocatus, per ministeriales judicabitur, datis ad singulas vocationes parvissimi temporis induciis, scilicet propter vestimenta fratrum emenda, et propter constitutionem hujus pacti. Obeunte vero omni possessore, investitura in capitolio Malmundarii dabitur, pro qua habebit abbas sex libras denariorum, et fratres amam vini.
25.3
Actum est publice in monasterio Malmundario V Idus Octobris in martyrio Nigasii, Quirini, et Scuviculi, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo sexto, indictione X, anno regni domni CUNRADI regis IX, praesente domno abbate WIBALDO.
25.4
Hujus rei testes sunt, Albertus decanus, Anselmus praepositus, Erleboldus custos Stabulensis, Bovo portarius, et caeteri fratres. De clericis, Poppo de Semaces. De laicis, Francho villicus Malmundariensis, Hillinus de Alrimunt, Philippus, Joannes, Alardus de Lernou, Warnerus de Cresonia, Lietbertus de Wallaria, et alii multi
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).