Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Wicbodusfl. 790
Quaestiones in Octateuchum
Octa 31.3
Choose a text More by Wicbodus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8606 Quinoc
31.1
AMBROSIUS IN HEXAMERON.
31.1
M. Ratio namque erat, ut quae prius visibilis apparuit, prius etiam ornatum suum reciperet. Aut quia in principio coelum recepit ornatum suum, id est de angelis quando creati fuerunt. Similiter autem et terra, quando eam de herbis vel de arboribus vestivit. Ratio enim erat, ut aquae reciperent ornamentum suum de reptilibus, vel aer de volatilibus.
31.2
D. Quid est enim, quod saepe legimus de creatura coeli et terrae et maris, similiter quando creati sunt, vel quomodo, de aere autem nihil indicavit?
31.3
M. Non enim arbitrandum, ut ullum elementum in hac scriptura praetermisisset, nisi quia consuetudo est divinae Scripturae, coelum et terram totum mundum appellare, et ideo aestimandum est aerem ad coelum et terram pertinere. Et quidquid est humidum, vel vaporaliter expansum, hoc ad terram pertinet: quidquid vero tranquillum et quietum est, ad coelum pertinere dicitur. Et quod ita sit aer aquae similis, et ex ejus halationibus pinguescere probatur, ita ut spiritum procellae faciat, id est nebulam. Aer namque coelo, in quo sunt luminaria, ita vicinus est, ut et ipse coeli nomen accipiat. Nam cum dicitur in psalmo: Laudate eum, coeli coelorum, satis apparet hunc aerem non solum coelum, sed etiam coelos dici, sicut dicuntur et terrae, cum una sit. Hos etiam aereos coelos quondam periisse diluvio, in quadam earum quae canonicae nuncupantur epistola legimus, quod nescio quemadmodum possit intelligi, nisi in aquarum naturam pinguioris hujus aeris qualitatem conversam. Oportebat ergo ut in creandis habitatoribus inferioris hujus mundi partis, qui saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea vero de terra, et quod ita, ut jam supra diximus, sit aer aquae similis, ut ex ejus halationibus pinguescere probetur. Ac per hoc non scriptum est: Producant aquae reptilia animarum vivarum, et producat aer volatilia volantia super terram; sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. Quidquid ergo aquarum sive labiliter undosum et fluidum est, sive vaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus, hoc volatilibus appareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputatur. Et ideo sunt qui subtilissima consideratione quinque istos corporis sensus, secundum quatuor usitata elementa distinguunt, ut oculos ad ignem, aures ad aerem, purum dicant pertinere; olfactum autem ad aerem humidum, gustum vero ad corpulentos humores, tactum ad elementum terrenum; ac per hoc elementa omnia in omnibus esse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Ideo autem caloris privatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum; quia motus pigrescit qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem, et aer humida, et humor terrena quaeque afficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus. Quanto autem quidque subtilius est in natura corporali, tanto est vicinius naturae spiritali. Anima tamen cui sentiendi vis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat vigorem sentiendi. Habet itaque motum in omnibus sensibus per subtilitatem ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit. In visu enim pervenit represso calore usque ad ejus lucem. In auditu usque ad liquidiorem aerem. In olfactu transit ad aerem purum, et pervenit ad humidam exhalationem unde crassior haec aura subsistit. In gustu et hanc transit, et pervenit usque ad humorem corpulentiorem. Quo etiam penetrato atque trajecto, cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit. Non ergo ignorabat naturas elementorum, qui prius coelestia luminaria, deinde aquarum animantia, terrarum autem postrema narravit, non quod aerem praetermiserit, sed quia puriorem partem ejus coelo, pinguiorem vero terris nuncupat. Quod enim et tactu aquas ventosque sentimus, hoc est quod terrae solidum omnibus admiscetur elementis. In coelo ergo volant aves, sed isto quod psalmus etiam terrae nomine includit. Non ita in firmamento, sed secundum firmamentum. Nec ignoro quosdam philosophos sua cuique elemento distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent non tantum quae in terra repunt atque gradiuntur, sed aves etiam quod et ipsae in terra requiescant volando fatigatae; aerea vero animalia daemones esse, coelestia deos, quorum quidem nos partim luminaria, partim angelos dicimus. Aquis tamen pisces et sui generis belluas tribuunt, ut nullum elementum suis animalibus vacet. Distribuuntur enim elementa ad patiendum duo, humor et humus; ad faciendum autem alia duo, aer et ignis. Aer namque a confinio luminosi coeli usque ad aquarum fluida et nuda terrarum pervenit. Non tamen totum spatium ejus exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem unde incipit jam terra nominari, sicut in psalmo, Laudate Dominum de terra. Superior vero pars aeris propter puram tranquillitatem coelo cui conlimatur, communi pace conjungitur, et ejus vocabulo connuncupatur; in qua fortassis parte, si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo tunc archangelo, nonnulli nostri eos putant coelestes vel super coelestes angelos fuisse: non mirum si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem. Ubi tamen et aer sit et humore tenui contexatur, qui commotus ventos et vehementius concitatus etiam ignes, et contractus nubila, et conspissatus pluviam, et congelantibus nubilis nivem, et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem, et distentus serenum facit, occultis imperiis et opere Dei a summis ad infima universa quae creavit administrantis. Sed ut jam diximus, aer ex aqua fit, in aere enim volatilia coeli consistunt, unde aves coeli nominamus, et daemones in aere habitare dicuntur, et propterea eos suffert aer sustinere, quia aeream imaginem utuntur, et exinde impugnant humanum genus, quia statim quando creati fuerunt, de conspectu Dei projecti sunt. Unde Salvator in Evangelio ait: Vidi Satanam sicut fulgur cadentem de coelo. Ubi juste quaeritur quomodo cadere dicitur, si non stetit. Sed sciendum, quia non perseveravit in consortio sanctorum angelorum: sed statim quam cito seipsum aspexit in claritate Dei, erexit se in superbiam, et dixit: Ascendam in coelum, et supra astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Et statim projectus est de altitudine coeli in aerem cum omnibus satellitibus suis, quia non persteterunt in divino amore, sicut illi qui firmati sunt, ut si velint peccare, non possint, quia ipsi in principio proprium arbitrium habuerunt sicut genus humanum videtur habere. Illi autem de proprio arbitrio lapsi, sententiam Dei acceperunt, ut si velint reparari, non possint.
31.4
D. Iterum dixit Deus, ille ab initio homicida fuit et in veritate non stetit. Cur homicida?
31.5
M. Quia primum Adam jugulavit in paradiso, quando poma edere suasit, et de immortalitate[ Forte immortali] factus est mortalis, et propterea humanum genus usque ad adventum Salvatoris jugulavit.
31.6
D. Quomodo in veritate non stetit?
31.7
M. Quia non meruit accipere, quod ei promissum fuerat, ut cum creatore suo in perpetuum cum reliquis angelis permansisset; sed projectus est in terram cum suis. Ubi sine dubio poenam patiuntur, quia in aere ignis sidereus eis dominatur, et sibi pro genere suo quasi quidam carcer deputatus est, quousque veniat tempus diei judicii, ut in ignem mittantur aeternum. Sequitur:
31.8
Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas et omne volatile juxta genus suum.
31.9
D. Nosce cupio quando minimi pisces vel animalia, sive vermiculi quos Scriptura non meminit, creati fuerunt. Et dum ratio inquirenda est ab elephanto maximo usque ad vermiculum minimum unde veniant, dum Scriptura hic nihil indicavit.
31.10
M. Intelligendum enim est, quod quando Deus separavit aquas ab aquis, tunc minima animalia quae de aquis efficiuntur, in ipsis aquis natura illorum consistebat; et illi vermes qui in corporibus mortuorum sunt, in ipsis corporibus eorum habent vigorem nascendi, et pisces de aquis procreantur, dum dicit. Producant aquae reptile animae viventis
31.11
D. Si aqua tegebat terram, an terra aquam quaeso ut dicas.
31.12
M. Aqua tegebat terram; quasi aliqua pars terrae elapsa fuerit super aquam, statim erupta est aqua, et in locum suum terra revertitur.
31.13
D. Quomodo in psalmo dicit quia ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam, si aqua terram tegebat?
31.14
M. De altiori terra hoc dicit, ubi montes esse videntur, aut de insulis illud dictum est, ubi terra altior est quam aqua. Sed magis hoc secundum sensum intelligendum est, quia simplices in Ecclesia super prudentes fundati sunt. Vivae itaque aquae dicuntur illi, quia sustentant eos quos inferiores vel infirmiores se esse conspiciunt, quia quantum est inter lunam et sidera coeli, tantum est inter sanctam rusticitatem, et sanctam simplicitatem. Sequitur:
31.15
Benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris.
31.16
D. Quare ista animalia benedictionem accipere meruerunt sicut et homo?
31.17
M. Id est, ut intelligamus istam benedictionem in caeteris animalibus permanere.
31.18
Avesque multiplicentur super terram et factus est vespere et mane dies quintus.

Intertext edge

Open linked passage

Note