Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wigo-phyuhtvangensis" aria-label="More works by Wigo Phyuhtvangensis">
—
⋯
Original / primary: 9574 Episto219
10.1
X. AD E. COMITEM. Hunc salinae cujusdam nuper sibi donatae, totiusque monasterii S. Salvatoris Phyuhtwangensis defensorem esse cupit.
10.1
E. Functione comitali famosoque virtutum cultu alterutrius generositatis gloriosum stemma nobilitanti W. custos constitutus in loco, Phiuhtwanc nominato, cum agmine fraterno devotum salutamen in Christo.
10.2
Fructuosis dispensationibus multorum fidelium possessiones ad sancta loca traditas, omnium bonorum gaudet conscientia, qui haereditate terrena comparari posse non dubitant superna. Amore hujus beatae spei, ut audivimus a narrantibus, ducti parentes vestri partem fontis, vivida scaturigine salem scaturientis, tradiderunt monasterio Salvatoris nostri, quod optime vos nosse novimus, quid datum sit, et qua lege serviendum sit ad hoc concessis mancipiis. Quare ratum fore consiliati sumus concordi concessione nostri advocati talia commendare vestrae defensioni, qualia sunt attributa monasterio antecessorum vestrorum beneficio. Alieni namque superducti sua lucra, non justam aemulationem sectari referuntur. Quia in omnibus negotiis, ad nos pertinentibus, vestrum suffragium, si dignamini, habere desideramus, hunc fratrem mittimus pietati vestrae, quem easdem res feceramus procurare, ut semper reclamationem per eum habeamus, secundum quod scitis ejusdem familiae legem statutam, ne eos aliquis injusto premat servitio, vel ab eis negligatur colligi et reddi census, domui Dei inquirendus et reddendus. Quanquam enim quidam quibus humanae caducaeque res nimium adhaerent, hujusmodi data patrimonia, sibi penitus sublata poeniteant, tamen non erit exstincta piis posteris clara et insignis remuneratio ejusdem haereditatis, si eos eadem priorum comitatur devotio in excolendo Deique servitio devote mancipando, ut hoc, quod natura debuit homo, anima possideat in futuro praemio haereditario. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).