Wilhelmus Hirsaugiensis1068-1091
Constitutiones Hirsaugienses
Hirs 3.37
Choose a text
More by Wilhelmus Hirsaugiensis
—
10383 Conhir
3.1.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] PROLOGUS.
3.1.1
Postquam ego frater Wilhelmus, Dei ordinatione, et fratum Hirsaugiensium electione ejusdem loci provisor sum constitutus, indidi eis in primis, quas a puero didiceram in monasterio Sancti Emmerammi regularis vitae consuetudines. Sed quia multa in eis erant, quae paulatim succedente desidia a monastico rigore, et ab illius partae conversationis nobilitate videbantur degenerasse, statim apud me, ut ubicunque aliquid informandis Fratrum moribus proficuum visu vel auditu, vel certe lectione sacrorum librorum perciperem, totum hoc quasi vivos lapides ad spiritualis structurae fabricam conferrem. Quod propositum meum dum ei, qui replet in bonis desiderium fidelium suorum, sedulis precibus commendarem: Deo omnia mirabiliter, ac misericorditer disponente, venerabilis vir, ac bonorum omnium memoria dignus Bernardus abbas Massiliensis, apostolicae sedis legatione functus, ad nos devenit, integrumque fere annum difficultate conficiendi itineris, quod volebat, inhibitus, nobiscum exegit.
3.1.2
Qui uti sollicite fratrum conversationem, et monasterii nostri statum pervidit, quodam die inter caetera colloquia, sic me compellavit.« Ut video, frater charissime, locus iste admodum aptus est conversationi monasticae, et ipsi fratres juste ac sancte vivendi ardentissimo videntur flagrare studio. Sed nosse velim, quos potissimum vestrae institutionis magistros habeatis, et a quo praecipue monasterio derivatas consuetudines observetis.» Nostri, inquam, est studii quoslibet religiosos hujus vitae viros pro posse nostro imitari: sed si nos in aliquo deviantes dignamini ad viam reducere, procul dubio quocunque nos sapientis consilii manu ducitis, promptissimi subsequemur. Ad haec ille:« Vestra, inquit, conversatio, quantum nostri ingenioli acumine perspici potest, et Deo acceptabilis, et omnium sane sapientium admiratio videtur. Sed si adhuc gloriosior esset, et apostolicis, ut ita dicam, signis et virtutibus illustrata claresceret, his tamen, qui sincere monasticam sectantur perfectionem, non adeo grata acceptaque erit, nisi aliis regulariter institutis monasteriis in habitu et tonsura caeteris consuetudinibus assimilata fuerit. Sed inter omnia Cisalpinae Galliae monasteria, si nostram requiritis sententiam, Cluniacense coenobium potissimum vobis suadeo eligendum; ubi et perfectissimorum monachorum auctoritate, et temporis antiquitate monastica eo roboris et gloriae excrevit religio, ut si qua adhuc sanctitatis vestigia in aliis videretur monasteriis, non dubium sit ex hoc, quasi ex vivo quodam et inexhausto fonte, singulos emanasse rivulos.» Dum his, et hujusmodi motivis vir praedictus, ut dici solet, stimulos currentibus addidisset, peracta legatione pro qua venerat, rediit, et in redeundo Cluniacum transiens, ipsi Patri monasterii nos intime commendavit, et ad pristinum( si quid hujusmodi ab eo peteremus) satis benevolum reddidit.
3.1.3
Circa idem tempus Udalricus senior quidam Cluniacensis nutu Dei, pro causa monasterii in Alemanniam missus, aliquandiu nobiscum mansit: et quia nobis olim erat familiarissimus, longaque jam experientia in Cluniacensibus disciplinis exercitatus, rogavimus eum ut suas nobis consuetudines transcriberet. Annuit, spopondit, et, ut promiserat, duos de praedictis consuetudinibus libellos nobis conscripsit. Postea considerantes in eisdem libellis multa deesse ad plenarium earumdem consuetudinum scientiam capessendam, primo duos ex nostris fratribus, atque iterum alios duos, tertio nihilominus duos Cluniacum direximus: qui tam diligenti examinatione omnia illius Ordinis secreta rimati sunt, ut ipsi eorum magistri, in quorum audientia scriptas consuetudines recitabant, affirmarent, nunquam aliquos illius spiritualis scholae discipulos, vel plenius, vel veracius suae institutionis artem comprehendisse. Illis tandem redeuntibus, et tam fructuosi operis manipulos cum gaudio reportantibus, accepimus per eos mandatum a Domino Hugone venerabili Cluniacensium abbate, ut sua freti auctoritate, coadunato seniorum nostrorum consilio, prout ipsa declarat ratio, secundum morem patriae, loci situm, et aeris temperiem, de eisdem consuetudinibus, si quid esset superfluum, demeremus; si quid mutandum, mutaremus: si quid addendum, adderemus. Quod sagaci studio communi insistentes, et pauca quaedam mutantes, multo autem pauciora recidentes, totas illas consuetudines in duos libros distinctis per sua capitula sententiis digessimus. Hac autem intentione, et hac mercedis compensatione tam sumptuosum opus elaboravimus, ut et vos, fratres charissimi, reverendi Patres ac domini, et quibuscunque inest amor et studium secundum vos institui, haec observando vitam aeternam promereri valeatis: dumque vos nostro labore ad bene vivendum adjuvari gaudetis, nos quoque ad semper cum Christo beate vivendum, vestris orationibus adjuvetis.
3.1.4
Hilari ergo animo, et obviis( ut dicitur) manibus suscipite parvula quidem, sed multo labore exsudata Patris nostri xenia, et ad perpetuum paulo post morituri senis memoriam, amplectimini; servate et observate, atque in intimis reponite sensibus; ut quam sincero amore viventem dilexeritis, in horum observatione innotescat omnibus per succedentia tempora futuris. Hinc etiam operi proposito manum applicantes, congruum arbitramur a novitiorum susceptione, eorumque institutione omnium quae dicenda sunt exordium facere.
3.2.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT I. De diversitate novitiorum.
3.2.1
UD. Igitur aliqua diversitas est eorumdem novitiorum: nam non solum absque habitu veniunt, ut laici et clerici, sed etiam cum habitu et monachi jam facti. Et tales trifariam sunt differentes. Quidam sunt de longinquis et alienis monasteriis, et ad hoc veniunt, ut rursus profiteantur, et de caetero maneant nobiscum. Quidam sunt de cellis nostris, et vel pro infirmitate vel loci longinquitate benedictionem jam a domno abbate acceperunt, professione jam dilata, et ad locum nostrum usque reservata. Alioquin novitius in aliqua eurumdem cellarum susceptus, non est ibi monachili indumento nisi per licentiam vestiendus, sed assumptis secum quibus induatur ad accipiendum habitum ad nos usque perducitur; caeteris, quae secum Domino obtulit omnibus illic, ubi susceptus est, permanentibus. Sed postquam de ordine nostro instructus benedictionem acceperit, ad locum ubi prius est susceptus( si domno abbati visum fuerit), redibit. Solet tamen domnus abbas illis prioribus, qui in remotissimis locis morantur, concedere, susceptos novitios non solum monastico indumento ibi vestire, sed etiam, si tam gravis infirmitas mortis periculum minatur, in monachos consecrare. Haec autem benedictio quae ita ad succurrendum agitur, tam his, qui prope quam qui longe sunt, prioribus ab eo conceditur: si tamen ipsi tam gravis infirmitas praenuntiatur; et vel ex aliqua occasione ad aegrum ire impeditur, vel in tempore illuc venire non speratur. UD. Quidam non sunt de tali monasterio nostro: quod absque domno abbate proprium habent abbatem. Ubi etsi benedictionem accipiant et professionem faciant, tamen habentur a nobis per omnia et in vita et post vitam ac si apud nos fecissent;* excepto quod illae triginta Missae non cantantur. Sunt enim et alia nobiscum monasteria, quae quamvis non per abbates, sed per priores regantur, tantae tamen sunt facultatis, ut in eis valeat observari ordo regularis. Ergo isti, qui per priores reguntur, postquam apud nos professi fuerint, et illi qui sicut dictum est, proprium habent abbatem, UD. cum primum ad nos sive causa charitatis, sive alicujus negotii venerint, fiducialiter et absque mora intrant, et secundum tempus quo in monasterio praefati sunt recepti, sic etiam ordine suo non carebunt.
3.2.2
* Sunt adhuc alia monasteria, de quibus nihil amplius ad nos pertinet, nisi quod per abbatem nostrae congregationis, et domni abbatis constitutione reguntur. Horum monachi cum ad nos veniunt, in choro, et ubique in claustro nobis sociantur, nisi in capitulo. Illuc enim non ingrediuntur, nisi cum venia, vel ipsi vel abbas eorum promereatur. Quo autem ordine hoc agatur, in capitulo ejusdem abbatis requiratur. Reliqui omnes ad conversionem venientes non permittuntur intrare, nisi prius juxta verbum S. Benedicti, vel unam noctem extra claustrum morentur; UD. pedites quidem in Eleemosynaria, nisi sint monachi, vel honestiores clerici; equites in monasterio. Qui etiam in hora receptionis suae sive in eleemosynaria, sive in hospitali morentur, ab Ostiario inde in capitulum deducuntur. Si autem, cum venerint, aliquas in monasterio res attulerint, faciant secundum regulam S. Benedicti donationem earum. Quo facto ipsae oblationes assumuntur ab iis, ad quorum obedientiam pertinent. Ad quorum autem obedientiam pertineant, in capitulo camerarii invenitur. Prius autem quam intraverint in hospitum auditorio ab eodem Ostiario instruendi sunt, quemadmodum faciant petitionem suam. Primum ut sciant veniam petere more nostro, ut prostrati et interrogati a praesidente, quid velint? singuli dicant: Deus misericordiam, et vestram, vestramque societatem libenter habere volumus, vel si unus est: dicat, Volo. Et postquam ille responderit: Deus det vobis societatem fidelium suorum,* surgentes veniant ad pedes ejus, nisi sint monachi; alias a domno abbate, vel pro infirmitate vel loci longinquitate( sicut praedictum est) consecrati, qui abbati soli, si adest, reverentiam hanc sunt exhibituri, et ut paululum retrocedentes, honeste se inclinent, et sic ad analogium se recipiant. Quae inclinationis lex ita, ut hic dicta est, omnibus quacunque de causa ad pedes venientibus observanda est.
3.2.3
Si quis est, ut praefatus sum, de aliqua cella nostra, fratribus in capitulo sedentibus invitatur, et, ut dictum est, facta petitione, jubetur ut ultimus sedeat inter fratres, qui nondum fecerunt professionem. Si novitii aliqui non consecrati tunc sunt in monasterio, illis est ad collationem ad mandatum et refectorium superior, in choro quoque, si est litteratus; sin autem, eis, qui sunt inter novitios illitterati.
3.3.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT II. De monacho qui de alieno monasterio venit.
3.3.1
* Qui de monasterio alieno suscipiendus venit, similiter facta petitione, postquam interrogatus, si consuetudine ordinis nostri contentus esse velit; promiserit se per omnia usque in mortem, prout Deus illi vires dederit, obediturum. Tunc, concessa ei fratrum commanentia, sedeat ubi jubetur secundum quod domnus abbas voluerit et viderit personam. Hoc autem providendum est, ut in tam mediocri loco sedere jubeatur, quod post factam professionem ab ultimo in priorem locum( quod consuetudinaliter fieri debet) revocatus, tempore, quo domno abbati placuerit, adhuc altius promoveri possit, si meritorum illius dignitas hoc exegerit. Quod si domnus abbas in monasterio non fuerit, prior nequaquam hunc sine licentia ipsius in claustrum suscipit, nisi adeo remotus sit, quod per nuntium in triduo conveniri non possit. Tunc, inquam, nisi cum citius venturum noverit, potest hujusmodi suscipere, et in omnibus locis conventui adunare. Solum capitulum absque permissu domni abbatis non habebit, nec saltem pro petitione facienda intrabit, sed ad aliquam horam in ecclesiam ducitur, ibique per ordinis rectorem conventui sociatur.
3.3.2
Postea, si opus est, more nostro raditur et vestitur. Si vestimenta ejus non sunt more nostro formata, et in tantum vilia et pauca, ut inter fratres in his competenter conversari non possit, regularia et necessitati sufficientia ei dantur, in quibus et postea, si perstare noluerit, ante professionem abire non prohibetur.
3.3.3
Quandiu capitulo caret, in cella novitiorum interim moratur, donec capitulum finiatur. In primis per aliquot dies post oblationem prioris missae cum licentia in eamdem cellam pro instructione vadit, et inde, nonnisi cum aliis novitiis redit. Postquam vero aliquid instructus fuerit, nonnisi eadem missa finita ad eamdem scholam venit. Cum autem domnus abbas domum reversus per priorem de eodem fratre, quae acta sunt, cognoverit, ad primum capitulum, cui ipse intererit, ei ad se vocato solita petitione praemissa, hoc concedit, si tantum antea per nuntium illi hoc non concessit. Potest et hoc interdum fieri, ut aliquando aliquis novitius debeat recipi, et domnus abbas in monasterio quidem maneat, sed ad capitulum venire non valeat. Tunc ipsius jussu prior cum recipit, et si monachus est ad praesens sibi locum concedit. Sive autem iste, sive ille, cui domnus abbas praesens capitulum concessit, non nisi cum licentia monente tamen magistro, a quo novitius instruitur,[ suppl. intrabit]. Ad illum namque pertinet quidquid domno abbati vel priori pro quolibet novitio insinuari debet.
3.3.4
Professio ejus plusquam aliorum novitiorum prolongatur, et postquam de nostra consuetudine introducitur, in nullo minus, quidquid deliquerit per correptionem dissimulatur, ut si revera Dominum quaerat, comprobetur. Sicut si ordo nostrae consuetudinis ei aliquid sapit, a domno abbate, quatenus sibi professionem facere concedat, suo sponte, vel in capitulo cum venia, vel alias sine venia petit: quod et quilibet novitius extra capitulum pro susceptione sancti ordinis facit, si hoc sibi animus ferventer suggerit. Quae tamen confessio ac sancti ordinis susceptio secundum consuetudinem et secundum regulam Benedicti ante integrum annum nulli nisi pro infirmitate concedenda est. Interim quoque ad quaelibet officia, sive in ecclesia, sive extra ecclesiam, sicut et alii fratres, notatur( excepto, si est litteratus), quod nec ante nec post diem professionis, sive ad officium missae, vel epistolae, vel evangelii absque permissu domni abbatis se admittit. Ad lectionem vero mensae et hebdomadarii cantoris tandiu non admittitur, donec armarius si ad haec idoneus sit, experiatur. Ad ipsius namque arbitrium pertinet haec omnia ei ascribere, sicut et ad Prioris cuilibet obedientiae, quae infra claustrum agitur, adjutorem eum constituere. Qui etsi quomodolibet novitium, domno abbate absente, valeat suscipere, tamen si non vult persistere, absque abbatis praecepto non potest eum dimittere. Sed neque pro hujusmodi mentis instabilitate, vel duris verbis, vel flagellis castigare; quod et ipsum abbatem oportet devitare, cum potius hoc, quod sanctus Benedictus praecipit, in illo observari debeat, ut, sicut liber venit, et ita liber discedat.
3.3.5
Si quis autem de alieno monasterio apostata venit, habituque monastico abjecto, in clericali ad nos causa conversionis venerit, non recipitur, sed persuadetur, ut digne poenitendo revertatur. Quod si reverso post congruae satisfactionis promissionem ingressus illic denegatur, tunc si petierit, hic recipitur; prius tamen quam claustrum intrat, cuculla et froco indutus, postea vero nostro more radendus ac caeteris, quae ordo exigit, induendus, sed ad professionem plusquam aliquis novitiorum differendus.
3.3.6
Clerico et laico, qui nondum ita sunt experti vitam nostram, diligentius est insinuandum, ut habetur in regula, quam dura, quam aspera necessario patiantur, si ad subjectionem nostram pervenerint; quae nimirum compellit eos nullam potestatem propriae voluntatis habere, sed ad nutum alterius per omnia pendere. Cum autem ipsi, ut supra dictum est, responderint, exoptationem receperint, et secunda vice ad pedes venerint, ducuntur a magistro in ecclesiam ad locum competentem, ut ibi sedeant, usque dum vestiantur. Si quis inter eos est litteratus, liber aliquis interim ei ad occupationem datur, donec finito capitulo, cum primum fieri potest, ad radendum et mutandum habitum educatur. Quod si rasura eorum aliqua de causa paulisper est differenda, magister praedictus in cellam novitiorum eos ducit, ibique per spirituale colloquium aliquandiu detentos, vel illic dimittens, vel in ecclesiam reducens, horam radendi exspectare facit. Si autem conventus post duos vel tres dies est radendus, interim si videtur, rasura clerici potest differri; laicos vero ante majorem missam irrasos exspectat, ante cujus pulsationem ducendus est in chorum, et ibi sella extra majus altare posita est ante gradus. Ad hoc ministerium sellae semper sunt in sacristia positae; sedere jussus, abscissa coma coronatur, barbaque tonsa tirocinio Christi assignatur.
3.3.7
Hoc ordine eadem tonsura agitur. Sacerdoti missam celebraturo adest armarius cum libro, magister novitiorum cum forcipe et linteo, quae a camerario data jugiter ad hoc opus servantur in sacristia. Quod linteum idem magister in manu tenens de manu sacerdotis rescissum recipit capillum. Ergo in primis praemisso, Dominus vobiscum, cum oratione dicitur, Praesta, quaesumus. Deinde aqua benedicta eos aspergit et tondet, mox a juvene indirectum incoepta antiphona Tu es, Domine, et a conventu finita, adjuncto versu Conserva cum Gloria, iterumque eadem antiphona canitur. Post tonsuram dicit sacerdos. Oremus. Praesta quaesumus. Quo facto, ad barbam tondendam dicitur, Dominus vobiscum. Deus cujus specie. Post hanc orationem non aspergit, sed mox tondere incipit. Quod si fuerint decem vel plures, tunc postquam sacerdos duobus vel tribus coronas assignaverit, magister quosdam seniores advocat, qui illum tondere adjuvent. Et postquam eorum singuli de singulorum capitibus et barbis capillos aliquot absciderint, in eodem loco exspectant, donec tam sacerdos quam illi unusquisque eum quem totondit osculetur.
3.3.8
Praedictus magister linteum, forcipes et sellas in sacristiam reponi procurat, ut ad tale ministerium semper ea in promptu habeat. Secundum consuetudinem autem nullus ad conversionem laicus in claustrum recipitur, quin in tali aetate sit profectus, ut vel tantum barbae habeat, quod tonsurae hujus ordo impleri valeat, quique in posterum custodiae subjugari non debeat; excepto si tam incautus esse coeperit. Itaque, postquam novitii ita, ut dictum est, in choro designantur, eumdem magistrum ad calefactorium sequuntur, quia illic a provisore rasoriorum, assumptis per magistrum aliis fratribus qui eum adjuvent, sunt radendi. Nam ad illum pertinet ut novitii regulariter radantur.
3.3.9
Finita vero rasura, camerarius adesse non negligit, et eos ad vestiarium ducit. Illi namque omnes sunt vestiendi a famulis ipsius camerarii. Vestimenta vero quibus tunc exuuntur, usque in diem professionis eorum reconduntur.
3.3.10
UD. Vestis eorum nostrae debet omnino similis esse, praeter quod, quandiu erunt absque benedictione, sola cuculla carebunt. Postea capellum frocco eorum assuitur, ne notabiles dissimilitudine nobiscum conversantes videantur. Nam sive sint pauci, vel multi, etsi in capitulum nostrum non veniunt, et separatim, scilicet in cella novitiorum cum magistro dormiunt( quia nunquam veniunt in dormitorium nostrum nisi benedicti): tamen in refectorio et in aliis locis minime separantur a nobis. Mox autem ut vestiuntur, magister eos recipiens in praedictam cellam ducit, ibique eos pauca, quae ad praesens sunt necessaria, instruit: deinde chorum cum eis adiens in loco idoneo statuit. Deinde omnia, quae ad lectulos habere debent, a camerario in cellam eamdem, sciente magistro et unicuique congrua disponente, apportantur, simul et cucullae, si fieri potest; quae usque ad diem professionis eorum, ibi serventur, et nomina singulorum in totidem breviusculis per eosdem scripta, cucullis singulis a dorso exterius per semetipsos interim assuuntur, et in hora consecrationis unusquisque ea quae sibi competit, induatur. Caetera vero quibus in primordio receptionis indigent, magister eorum a camerario requirit. Post tres autem vel quatuor dies adventus eorum, his qui litterati inter eos sunt, magistro admonente, codices ad lectionem ab armario dantur, sed tamen ad eos non notantur, sicut alii fratres, qui pro suis libris in capite quadragesimae ascribebantur.
3.4.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT III. Quomodo se habeant in cella novitiorum, et quomodo ibi instruantur.
3.4.1
Novitii, sive sint pauci, sive multi, in praedicta cella instruuntur. Quotidie namque docendi omnes ibi conveniunt, videlicet in festo XII lectionum, et in octava Nativitatis Domini, et Paschae, et Pentecostes post primam. In privatis vero diebus post oblationem prioris missae, cum quibus etiam aliqui monachorum adhuc in ordine rudes, cum licentia veniunt; sed redituri quando scillam ad capitulum audiunt: excepto si tales sunt, qui aliunde venientes domni abbatis permissu illud nondum acceperint. Praeterea, si qui novitiorum, quid interrogare, vel discere volunt, quandocunque aliquod intervallum in die occurrit, sicut est post missam et post cymbalum percussum, vel in hieme post prandium, sponte sua ad eum in eamdem cellam veniunt. Nam in his temporibus aliquos novitiorum venientes ejus doctrinam ibi capere frequenter inveniuntur. Post coenam, vel infra quadragesimam post prandium, nunquam pro hac causa illuc accedunt; quia nemo tunc ibi instruitur, nisi novitius aliquis infra tres dies, quando recipitur. In auditorio autem fratrum nulli eorum causa instruendi alioquin facit verbum. Ergo cum primum hora, quam praediximus, conveniunt, licet capitulum cum illis habeatur, tamen versus Pretiosa in aperto ab eis minime pronuntiatur, sed magister eorum tantum dicit Benedicite. Nam unusquisque illorum, qui eumdem versum sciebat usque in hanc horam non differebat: qui autem nesciebat, Dominicam orationem vice ipsius ter recitabat. Sane si sunt XII Lectiones, in primis sermone Evangelico admonentur, qui et eo die in capitulo agitur. Qui cum Per omnia saecula saeculorum, concluditur, et ab omnibus Amen respondetur. In privatis diebus aliquando cum admonitiuncula, quae illis congruat, ut in melius proficiant, incitantur. Interdum etiam quaedam de regula, quae eis expediant, praedicantur. Post vero de ordine instruuntur.
3.4.2
Si quis tale quid commisit, ut vel ab eodem magistro, vel ab alio ejus condiscipulo inclametur, veniam quidem petit, sed judicium suum non subit. Nullus autem pro qualibet culpa ibi veniam petit, nisi ab alio fuerit inclamatus. Si quis inter eos negligens in discendo ordine, vel tepidus in aliquo hujusmodi vitio reprehensibilis esse deprehenditur, si primum aliquot vicibus per magistrum propter hoc admonebatur, sed non correxit, coram aliis dure et aspere, prout sanctus Benedictus praecipit, non solum ad praesens ab illo corripitur, sed asperiora, id est carcer, Bogae excommunicatio et flagella ei proponuntur, quae quandoque inter fratres procul dubio sit passurus, si in sancta conversatione pro posse suo non fuerit fervidus. Quem vero intentum ad ea quae audit, et in omnibus quae ad hujusmodi propositum pertinent sedulum, prospexerit, nec in hac vice, sed aliquando, cum opportunum fuerit, semotum ab aliis, ut contra hostis tentamenta fortiter luctetur, et ut quotidie in melius proficiat, adhortetur. Ergo, sicut dictum est, quando illos secundum quod sibi tunc videtur instruxerit, in capitulum, licet ex parte transactum, vadit.
3.4.3
Potuit aliquis novitius sive in conventu, sive alias, talem aliquando incurrere culpam, ut pro ea tunc vel ab aliquo fratrum, vel ab ipso magistro in capitulo clametur. Et si aliquoties admonitus eam emendare neglexit, ad capitulum ductus, vel claustrali priori, vel ejus adjutore infra idem capitulum illuc directo, per manum magistri virgam experiatur. Forsitan et talem culpam juvenis novitius interdum committere potest, pro cujus emendatione non multoties admoneatur, sed mox, ut inclamatus fuerit, ante finitum capitulum, pro eo, ut praedictum est, corrigatur. Ut si v. g. ad alium juvenem in custodia positum, quiddam loquitur, vel riserit, vel signum aliquod fecerit; si tamen praescivit, quod ab hujusmodi cavere debuit. Postquam( ut dictum est) magister novitiorum capitulo eorum finito, in conventum redit, ibi recapitulant, quae didicerunt. Qui inter eos in disciplina ordinis sunt provectiores, seorsum instruunt in eo adhuc imbecilliores: fervet enim in iis hujusmodi operis instructio, venia ab iis frequentatur, et consuetudinalis inclinatio, addiscuntur et caetera, quae in tali exerceri solent schola. Si cui eorum a domno abbate vel priore Hagellum ad poenitentiam injunctum fuerit, tunc temporis a sacerdote aliquo, si inter eos a magistro ad hoc idoneus inveniri potuit, in loco qui hujusmodi negotio deputatus est, percipit. Quod si talis ibi deest, sacerdotem de conventu pro hac causa ad eumdem locum suo in tempore adducere debet. In eo quoque tempore, si bini vel terni seorsum de ordine loquuntur, propter hoc non reprehenduntur. Si quis etiam quid de vestimentis suis vult sarcire, vel lectum sibi sternere, tunc potest facere.
3.4.4
In Vigiliis Nativitatis Domini et in Annuntiatione ipsi pro petenda venia in capitulo fratrum intersunt, et dicto a priore loquimini de ordine redeunt. Et si magnae aestimationis hospites pro fraternitate suscipienda illuc aliquando sunt ducendi, propter eos advocantur in fine capituli. Et postquam hospites( si tamen sunt clerici vel laici) inde deducantur, incoepta psalmodia, Verba mea, ipsi cum conventu egrediuntur Quod non erit, quando post capitulum tabulam audiunt, vel pulsationem ad officium defunctorum, vel ad psalmos Verba mea, quod interdum fieri solet pro aliquo defuncto; nam mox in conventum omnes veniunt. Si autem est in Quadragesima in illis privatis diebus, quando silentium in claustro observatur: tunc conventui, postquam finito capitulo ad lectionem sederit, junguntur; vel si est festum XII Lectionum, quando post capitulum cum psalmis Verba mea, in majorem ecclesiam itur, et consequenter XXX psalmi sunt canendi, tunc antequam incipiantur iidem psalmi: et si ad praesens aliquis novitius adest, qui intra tres dies ad conversionem venit, eum magister ejus, post percantatos X psalmos, ad instruendum educere potest. Si vero dies silentii( de qua dictum est) tunc instat, hic talis magistrum, aliis abeuntibus, ab eo jussus, in cella exspectat. In omni tempore loquendi conventui intersunt, nisi quando capitia eis ablata sunt: sparsim, mixtim inter fratres loquuntur. Frater cum novitio loqui non prohibetur. In XII autem lectionibus post capitulum exspectant magistrum vel adjutorem suum denuo docendi; si est in minoribus festis donec audiant signum ad tertiam: si vero est Dominica, in qua in Albis non sunt vestiendi, usque ad aspersionem aquae benedictae: si autem sunt vestiendi, usque post Evangelium prioris Missae. Sed in his, si post capitulum, Verba mea, vel officium defunctorum cum pulsatione sequitur, post ejus expletionem item pro instructione revertuntur. Quod si est festum, in quo ad nocturnos antiphonae IV solent cantari, post Venite, mox post capitulum factum, eos ad ecclesiam ire convenit: excepto, si aliquos novitios venientes quid velit docere. Si vero ad officium defunctorum, vel ad Verba mea, post capitulum pulsatio signorum tunc sequi debet, nullus eorum ibi remanet. Qui novitius ad conversionem venit, alicui bene exercitato commendatur, qui ubicunque poterit, curam ejus gerat, et in ecclesia juxta eum orationem faciat. Per omne tempus, quo in eadem cella consistunt, excepto ante diem professionis suae, absque capitiis[ caputiis] incedunt. Quicunque inter eos idonei ad hoc videntur, custodi ecclesiae, vel refectorario adjutores a priore deputantur; sed tamen absque ejus permissu sacerdotes ad celebrandas missas adjuvare possunt. Ad coquinam et lumen in ecclesia deportandum, ab armario cum aliis notantur: nam ei illorum nomina a praefato magistro pridem perscripta praesentabantur. Ipse quoque magister instruit eos postea de quolibet officio, ad quod praenominati sunt in capitulo.
3.4.5
Quandocunque fratres ante mandatum praelavant in occidentali parte claustri, seorsum hoc faciunt. In aestate vero post nonam, quando tabula debet percuti, novitii et monachi capitulo adhuc non adunati, transeuntes capitulum in ecclesiam vadunt, ibique juxta introitum cum libris, si quos ibi invenerint, sedent, donec post percussionem tabulae in conventum exeant. Si quis eorum scribendi vel libros ligandi est sciolus, in cella novitiorum potest a magistro illis injungi hoc opus: si tamen rogaverit eum armarius. Novitius litteratus, qui in tali juventute est, admonente ejus magistro, in custodiam a domno abbate traditur, et alii novitio custodiendus committitur. Si vero ille non adest, neque per nuntium prioris aliqua commoditate conveniri potest, tam novitius juvenis quam alius hujus aetatis a priore custodiae mancipantur. Novitio, qui frocco indutus recipiendus aliqua de cella advenerit, auferendum est caputium extra claustrum, si ea est die benedicendus, qua suscipitur, aut si aliqui novitii in cella novitiorum ablatis caputiis tunc morantur. Sciendum est autem, quod nullus unquam novitiorum communicabit, priusquam consecratus, nisi in summis quinque festivitatibus, et in illis tribus diebus ante Pascha; si talis infirmitas ei minime supervenerit, quae sibi necessitatem communicandi faciat. Quod tamen novitius monachus non observabit, etiamsi nondum domno ablati, vel priori confessionem suam fecerit. Quisquis inter eos de ecclesia ad cellam noctu venire non praesumit, nisi vel uno socio assumpto et non sine lumine. Nam aliquot Absconsas juxta altare et ostio ecclesiae proximum invenit, quarum unam accipere poterit. Si propter infirmitatem ante chorum sedere, vel noctu pro exstinguenda siti ad infirmariam ire, vel pro solo pedum dolore nocturnos calceos in die portare opus sit, ad hoc licentiam a magistro accipere valet. Ad infirmariam autem pro supra dicta causa ipso quidem ducente venit: sed in crastino nisi a priore ei infirmarius impetret licentiam, inde non redibit.
3.4.6
Si opus habet balneare ad Nativitatem Domini et Paschae, cum ejusdem magistri scientia potius, quam licentia hoc facit: alio tempore autem non nisi licentia accepta a priore. Quamdiu sine benedictione fuerit, non est consuetudo, ut fiant ei cocturae, vel ulla hujusmodi medicina, praeter sanguinis minutionem, nisi forte tanta sit necessitas, pro cujus magnitudine impietas videatur, non infringere consuetudinem. Interim etiam, dum non est benedictus, si fugerit de monasterio, non est persequendus: quia nondum est monachus, neque professus; si vero sponte redierit, non est facile suscipiendus, sed de industria contemnendus. Si patienter hoc tulerit, et ex corde poenituerit, non est in capitulo nudus praesentandus: quia nec cucullam nec caputium habet, sed tantum abbatis praecepto in claustrum ducitur, et conventui adunatur. In aegritudinem insidens carnem non manducat, etiamsi in infirmaria sit multum debilis, nisi alio cibo refici nequeat. Et si convalescit, propter hoc veniam non petit. Si quis monachus inter novitios instruitur, hanc doctrinam non deserit, nisi cum magistro tempus esse videtur. His, quae sequuntur, novitii tempore probationis suae instruuntur.
3.5
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT IV. De inclinatione.
3.5
Sane imprimis etsi id parvum, nec mentione dignum censeri possit ab aliquo, tamen cum non parvo studio, quilibet novitius est instruendus, ut regulariter sciat inclinare, scilicet non dorso allevato ut quibusdam negligentibus est familiare: sed ita, ut dorsum sit submissius quam lumbi, et caput sublimius quam dorsum. Quam inclinationem nos per usum ANTE ET RETRO appellamus, quae contra Orientem incipit, et finit contra Occidentem. Quam etiam agimus primo ante Nocturnos post tres orationes, et post Completorium finitum, et item post tres orationes sequentes, et de reliquo, quoties in ecclesia convenimus, vel in capitulo, vel refectorio agimus eam et ad introitum, et ad exitum. Sed in ecclesia Dominica oratione prius praemissa, excepto quando Completorium incipitur, et quando a prandio vel a coena imus in ecclesiam, tunc non nisi ad exitum, sive hora regularis sequatur, sive non. Item ad officium, si in die cantatur, non inclinamus, nisi ad finem, et quoties venimus ad ecclesiam sanctae Mariae. Quandocumque autem ante missam processio illuc agitur, neque ad finem inclinatur: de qua post Psalmos anniversatiales[ al. anniversales], cum revertimur in capitulum, ea vice, non nisi semel inclinamus, scilicet ante percussionem tabulae. In choro quoque, stationem quotiens mutamus, ad alterutramque missam inclinamus. Ad missas enim, qui sunt seniores, stant primi et proximi principali altari: ad regulares horas novissimi in extremitate chori, praeter ad Tertiam in duodecim lectionibus, in quibus, quia solet eandem horam matutinalis missa praecedere, et major statim succedere, propter hoc puto, quod statio non mutatur. De hoc autem praefatus Christi scholaris non tam auditu quantum visu instruitur.
3.6
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT V. De silentio, in quibus officinis sit tenendum.
3.6
Opus quoque habet ut signa diligenter addiscat, quibus tacens quodammodo loquatur, quia priusquam adunatus fuerit ad conventum licet ei rarissime loqui. Et tales officinae sunt in claustro, in quibus est traditum a Patribus nostris. et praefixum, ut perpetuum silentium teneatur, id est ecclesia, dormitorium, refectorium, coquina regularis. In his singulis tam in die, quam in nocte, si vel unum verbum quoquam audiente loquitur, sponte veniam petit. Sed si hanc negligentiam aliquotiens incurrerit, interdum judicium non evadit.* Alias vero, si quid loquitur, nisi inclamatus veniam non facit; sed tunc raro judicium evadit. Et si vel unam antiphonam vel responsorium, vel aliud quid tale absque libro nominaverit, et in libro simul cum emissione verbi non viderit, de hoc non aliud quam plane silentium censetur infregisse.* In auditorio non licet ei loqui sedendo, nisi cum domno abbate, vel priore, aut claustrali priore pleniter ordinem tenente. Sed et nunquam in duodecim lectionibus, neque in aestate privatis diebus antequam litania finiatur, neque in hyeme ante tertiam ibi vel alibi in claustro quidquam loquitur. Hoc et in cella novitiorum observatur, excepto quod domnus abbas, vel Prior, vel Magister novitiorum, solito tempore potest ibi alicujus novitii confessionem audire.
3.7
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT VI. De signis loquendi.
3.7
De ipsis autem signis, ut aliqua ponam, v. g., et primum quae ad victum pertinent. Pro signo signorum; digitis utriusque manus conjunctis manum manui circumfer. Pro signo panis, fac unum circulum cum utroque pollice et his duobus digitis, qui eos sequuntur; pro eo, quod et panis debet esse rotundus. Pro signo panis, qui coquitur in aqua et melior solet esse quam quotidianus; generali signo praemisso, hoc adde, ut interiora manus super alterius manus exteriora ponas, et ita superiorem manum quasi ungendo et imbuendo circumferas. Pro signo panis bis cocti; generali signo praemisso, contra erectum indicem paululum suffla, deinde sequentem digitum leva, separatos ab invicem utrosque tenens. Pro signo tortulae, quae praeter solitam libram datur in principalibus festis; duos digitos, qui pollicem sequuntur paululum disjunctos pone super duos digitos, alteros eorum consimiles de altera manu similiter disjunctos. Pro signo oblatae majoris; generali signo praemisso,* pollicem et sibi proximum oculo circumpone. Pro signo panis azimi, generali signo praemisso, manum dextram per obliquum in sinistram positam comprime, sinistramque e converso. Pro signo panis siliginei; iterum generali signo praemisso hoc adde, ut crucem per medium palmae facias; pro eo, quod id genus panis dividi solet per quadrum.
3.8
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT VII. De signis leguminum.
3.8
( UD) Pro signo fabarum; primo pollicis articulo sequentis digiti summitatem suppone, et ita ipsum fac pollicem eminere.* Pro signo pisarum, e converso pollicis summitatem supremo articulo indicis supponas. Pro signo lentis; praedicti pollicis summitatem supremo similiter minimi digiti articulo suppone.
3.9
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT VIII. De signis piscium.
3.9
. Pro signo generali piscium; cum manu simula caudae piscis in aqua commotionem.* Pro signo sturionis generali signo praemisso haec adde, ut summitatem pollicis mento supponas. Pro signo salmonis generali signo praemisso hoc adde, ut duos digitos circa oculum ponas. Pro signo lassonis idem, quod et salmonis, addito signo similitudinis. Pro signo muraenae[ al. lampredae.] in maxilla eum digito simula punctos tres vel quatuor. Pro signo sepiarum disjunge omnes digitos ab invicem, et ita eos commove. Pro signo lucii: generali signo praemisso hoc adde, ut manum dextram naribus superponas, summitatibus digitorum sursum eminentibus. Pro signo piscis, qui vulgari nomine carpo dicitur; generali signo praemisso porci signa adde. Pro signo truitae generali signo praemisso hoc adde, ut digitum de supercilio ad supercilium trahas. Dicitur etiam signum feminae, propter ligaturas, quae in tali loco habentur a feminis. Pro signo anguillae, conclude utramque manum, quasi ita tenens et premens anguillam. Pro signo piscis, qui barbo vocatur; generali signo praemisso hoc adde, ut cum duobus digitis simules componentem grenones. Pro signo piscis, qui hasco appellatur; generali praemisso hoc adde, ut summitatem indicis super pollicis ungulam in manum prosilire facias, ac si simules auferentem ipsius squamas: ipse enim caeteris amplius abundat squamis.* Pro signo halecis: generali signo praemisso signum salis adde. Pro signo prasimae; generali praemisso hoc adde ut manum extendas, latitudinem ipsius simulans. Pro signo rupae; generali signo praemisso, saxi signum adde. Pro signo munuae; generali signo praemisso, manum dextram extentam per medium pollicis et indicis alterius manus, quasi ferrum trahere simulando: quod etiam signum cujusque rei est, quod in frequenti usu habemus. Pro signo piscium minutorum; generali signo praemisso, signum parvae rei adde. Pro signo piscis assi; contra indicem eminentem aliquantulum flatus emitte, postea cum eodem sibique proximo eruentem simulans, disjunctos et eos inversos tenens. Pro signo cancri, generali signo praemisso, forcipis signum adde.
3.10
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT IX. De diversis generibus ciborum.
3.10
Pro signo casei, utramque manum conjunge per obliquum, quasi caseum, qui premit. Pro signo generali garae; signo casei praemisso, adde, ut tribus digitis quasi serentem simules. Pro signo ovorum, cum digito in altero, simula testam ovi vellicantem. Pro signo ovorum, quae in sagimine coquuntur; contra indicem, ut praedictum est, flare debes, addito signo sagiminis. Si velis ea in igne assari, extende manum utramque interiorem, partem sinistrae deorsum, dexterae vero sursum tenens, et eam, quae inferior est, paululum in aerem movens. Eodem modo, si poma assari cupias. Pro signo lactis, omnes digitos dexterae manus minimo alterius manus digito circumponas, et sic in aerem trahas, ipsum lac emulgentem simulans. Pro signo placentae; generali signo praemisso panis et casei, de una manu omnes digitos inflecte, et ita manu cava in interiorem superficiem alterius manus pone. Pro signo crispellarum vel frigdolarum, cum pugno accipe crines, quasi cupias eos ita crispos facere. Pro signo raseolarum; generali signo praemisso panis, simula cum duobus digitis illas minutas involutiones, quae in eis sunt factae ex ea parte, qua sunt complicatae et quasi rotundae. Pro signo panis, qui in sartagine coquitur; praescripto modo contra digitum suffla, signumque sagiminis adde. Pro signo pulmenti oleribus confecti; cum indice dextro in summitate pugni sinistri simula incidentem easdem herbas. Pro signo sorbiciunculae, id est, cibi ex herbis, etc., et oleribus confecti; contra extentam manum sinistram gyrum cum dextro indice facias; pro eo quod et ipsum ita circumfertur in olla. Pro signo milii, isto eodem praemisso hoc adde, ut pollicem in summitate minimi digiti modicum prosilire facias. Pro signo comedendi; duos supremos digitos conjunctos ad os semel porrige, caeteris pugillo implicatis. Pro signo carnis cum digitis duobus dexterae manus in exteriori superficie alterius cutem tange, addito signo comedendi. Pro signo sagiminis, extende manum sinistram, et tres medios digitos alterius manus in illius interiori leniter trahe, quasi ungentem simules. Pro signo olei naturalis, quod ex nucibus fieri solet, praemisso nucis signo, adde signum sagiminis. Pro signo mellis, paulisper fac linguam apparere, et digitos applica, quasi lambere velis.
3.11
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT X. De signis pomorum.
3.11
Pro signo pomi pollicem cum aliis conclude. Pro signo piri, generali signo praemisso indicem extende. Pro signo cotani; generali signo praemisso signum lapidis adde. Pro signo persicae, generali signo praemisso, pelliciae signum adde. Pro signo nespilae, generali signo praemisso regis signum adde. Pro signo majoris nucis, summitatem indicis in oris extremitatem pone. Eodem pro minori nuce addita elevatione minimi digiti, quod semper rem parvam significat. Pro signo botri omnes sinistrae manus digitos aequaliter conjunge, cunctisque de manu altera circumpositis in finem praedictae leniter contrahe, quasi colligentem uvas simulans. Pro signo majoris prunae, generali praemisso indicem super dextrum, medium vero super sinistrum oculum pone. Eodem modo pro minori pruna, addita elevatione minimi digiti. Pro signo cerasorum; generali signo praemisso digitum in gena pone, quod rubeum semper colorem exprimit. Pro signo fragorum, trium maximorum summitates digitorum conjunge, reliquis quoque duobus compositis, applicatisque dextrae manus tribus digitis, vellicantem moros simula: sciendumque est omnia nigri, rubeique coloris fraga, unumque idemque signum habere: excepto, quod nigra tunicae signo, alia vero rubei coloris signo differre facias.
3.12
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XI. De signis pomorum peregrinorum.
3.12
* Pro signo pomi cedrini; generali praemisso hoc adde, ut interiorem partem pollicis mento supponas. Pro signo ficus, generali praemisso utriusque manus digitos complica, junctisque ad invicem manibus in superiori rursum disjunge, veluti qui rem aliquam dividit. Pro signo castaneae, manum in manum pone, bis vel ter eam circumferens.
3.13
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XII. De signis olerum.
3.13
* Generale signum olerum est, indicem deorsum, id est, contra terram extendere, sic tamen ut summitatem pollicis illius medio articulo apponas. Quod, etsi omnibus oleribus primo loco conveniat, tamen porrum specialiter et proprie signat. Pro signo cepe generali praemisso hoc adde, ut omnibus sinistrae manus digitis insimul junctis, dextrum indicem per eorum sumitates trahas, simulans eum, qui cum cultro aliquid incidat. Pro signo peponis, praedicto modo digitos conjunge, et indicem per juncturas illorum deorsum trahe, ac si lineas, quae in eo esse solent, velis depingere. Pro signo rutae; generali praemisso hoc adde, ut cum tota manu vellicantem eam simules. Pro signo feniculi, signum, quo splendor oculi designatur, adde. Pro signo panocetae Rheinovianae, generali praemisso, manum extensam pectori appone, addito boni signo, eo quod res satis commoda sit infirmis. Pro signo aneti, generali praemisso, pollicem cum indice proximo naribus admove, addito praedicto cujusque rei signo. Pro signo apii, generali praemisso, signum minutionis adde. Pro signo salviae, generali praemisso signum salis adde. Pro signo porcioli, generali praemisso, signum porci adde. Pro signo lactucae, generali praemisso digitos manus dextrae omnes comprime, et confestim disjunge, quasi mollitiem et ejus latitudinem simulans. Pro signo ceraefolii, generali praemisso cerae sigum adjunge. Pro signo cauli, manum complicatam, praemisso generali, versus terram paululum impinge, quasi qui plantat. Pro signo petrosilini, generali praemisso, signum lapidis adde. Pro signo nasturtii, quod vulgariter cresso dicitur. praemisso generali fac apparere linguam, applicatoque indice lambentem simula. Pro signo papaveris, generali praemisso pugnum sursum leva. Pro signo lilii, praemisso generali, straminei signum adde. Pro signo rosae, praemisso generali, signum rubei coloris adde. Pro signo ysopi, generali praemisso hoc adde, ut interiora manus expansae deorsum versa prope terram teneas; eo quod humilis herba est, et humilitatem semper significans. Pro signo abrotani, quod alio nomine stabiwurtz appellatur, praemisso generali, ligni signum adde. Pro signo absynthii, generali praemisso hoc adde, ut duos digitos, id est, indicem et medium et a caeteris disjungas, et ipsos quoque ab invicem disjunctos ita moveas. Pro signo allii, praemisso generali, extende digitum contra os paululum apertum. Pro signo rafae, generali praemisso extende indicem sinistrae manus, et indicem alterius manus in eo trahes contra te, quasi radentem simules. Pro signo rapae, generali praemisso, praedictum indicem super alium in annulum trahe.
3.14
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XIII. De signis aromatum.
3.14
Pro signo gingibri, generali itidem signo herbarum praemisso, cum pugno dextro in summitate alterius simula circumferentem molam; item simula circumducentem molam; deinde fac apparere linguam, applicatoque indice, lambentem. Pro signo thuris, fabae signum praemitte, et postea pollicem cum sibi proximo naribus admove.
3.15
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XIV. De signis diversi liquoris.
3.15
* Pro signo aquae, omnes dexterae manus digitos conjunge, et per obliquum move. Pro signo benedictae[ aquae], praemisso generali extenta manu signum crucis adde. Pro signo cerevisiae, praemisso signo bibendi, modicum suffla contra dexteram in longum extensam. Pro signo medonis, praemisso signo bibendi, manum ori applicabis, lambentemque simulabis, quod et mellis signum est. Pro signo viri, indicem inflecte et ita labiis adjunge. Eodem modo etiam signum bibendi facies. Pro signo potionis pigmentatae, quae claretum, id est liittranch dicitur a pluribus; conclude utramque manum, et circumducentem molam, adjuncto vini signo. Pro signo potionis, quae est cum melle et absynthio confecta, ejusdem absynthii signo praemisso, itidem vini signum adjunge. Pro signo sinapis, pugnum dextrum in alterius summitate circumfer, quasi molentem simules, deinde pollicem in minimi digiti extremo articulo prosilire facias. Pro signo aceti, indicem in dextera parte gutturis semel tantum deorsum trahe. Pro signo vini rubei indicem in gena trahe. Pro signo vini clari, duos digitos oculo circumpone.
3.16
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XV. De signis vasorum.
3.16
( UD. Pro signo scutellae, manum eleva, digitosque non conjunctos aliquantulum inflecte, eo quod ipsa concava sit. Pro signo cavatae, pollicis summitatem in sinistrae manus medium pone; quatuor sequentes digitos modicum circumferendo dimittens. Pro signo cochlearis, tantum digitorum summitates conjunge, et sic levantem cum ipso cochleari sorbitiunculam simula. Pro signo scyphi, quem justitiam vocamus, inclina manum deorsum, et ita cavam tene digitis aliquantulum inflexis. Pro signo paterae ex qua bibitur, tres digitos parum inflecte, et sic sursum tene. Pro signo cicothi, eodem signo praemisso, hoc adde, ut digitum digito circumferas. Pro signo phialae vitreae, praemisso signo paterae hoc adde, ut duos digitos circa oculum ponas, ut splendore oculi, splendor vitri significetur. Pro signo vasculi, in quo sal habetur, praemisso signo itidem paterae, adjunge signum salis. Pro signo sportulae, praemisso signo ligni cujusvis, digitum sursum versum incurva, deinde signum panis facias. Pro signo autem ligni cujusvis, cum extenta manu dextra in alterius manus et brachii compagine, quasi incidentem cum dolabro fabrum simula. Pro signo vasis, in quo acetum portari solet, praemisso praecedenti signo, adde signum aceti. Pro signo vasis, quod vulgo Cannata dicitur, generali praemisso, hoc adde, ut, sicut praedictum est, digitum incurves, adjuncto vini signo. Eodem modo facies signum vasis sinapis, addito ejusdem sinapis signo. Pro signo vasis vinarii, quod a plebe zuber nuncupatur, generali praemisso, rursum indicem utrumque supra dicto modo incurva, quod commune est omnium vasorum, quae binas aures habere videntur, signumque vini ad ultimum adde. Sic etiam vasis, in quibus panis portari solet, semper addendum est panis signum. Pro signo fustis, quo vinum vel aliud hujusmodi portari solet, generali praemisso signo ligni, pugnis etiam super invicem junctis, humeroque adhibitis ipsum portatorem simula. Pro signo scutellae, in qua micae recolligi solent, scutellae signo praemisso, deinde cum dextra manu in interiori alterius simula recolligentem easdem cum flabello ad hoc ipsum aptato. Pro signo praedicti flabelli, praemisso signo ligni, quod postremum est dictum, adjunge. Pro signo follis, pone pugnum dextrum super sinistrum, et sicut, qui folle utitur, move utrumque. Pro signo cuppae vinariae, praemisso ligni signo, manum utramque paululum inflexam ad invicem conjunge, et in quantum potest, circumvolve, addito demum vini signo.
3.17
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XVI. De signis, quae ad vestimenta pertinent.
3.17
Pro signo staminei, manicam ejus tene cum tribus digitis, id est, minimo et duobus sequentibus. Pro signo femoralium, praemisso generali signo linei panni, manum in femore deorsum trahe, quasi qui se femoralibus vestit. Pro signo frocci, manicam ejus tene eodem modo, quo staminei manica tenenda est. Pro signo pellicii, de una omnes digitos expande, et ita in pectore positos contrahe, quasi qui lanam constringit. Pro signo gunellae, praemisso signo frocci, adde signum subtilis, praetermisso tamen crucis signo. Pro signo calceorum, digitum digito circumfer, quasi qui calceos cum corrigia ligat, addito signo diei. Pro signo nocturnalium calceorum hoc adde, ut manum in maxillam ponas sicut dormiens. Pro signo pedulium, fac idem signum, quod et pro calceis, et hoc adde, ut cum digitis teneas manicam frocci. Pro signo pedulium villosorum, qui usitato more Cucinga vocantur, idem quod pro calceis diurnis praemissum est, facies, addito pellicii signo. Pro signo filtronii, nihilominus signum calceorum facies hoc addens, ut cum duobus digitis manum sinistram, ubi magis est spissa, contingas. Pro signo fasciolarum, inculcatum calceorum signum praemissum, addito, ut utrumque indicem tibiae circumferas. Pro signo coopertorum, fac idem signum, quod est pellicii, et hoc adde, ut manum in brachio deorsum trahas rursum, quasi qui coopertorio se contegit. Pro signo cotti, trahe manum per brachium eodem modo, quo supra, et hoc adde, ut cum digitis teneas manicam frocci, exteriorem manum mento suppone, et indicem sibique proximum deorsum versus paululum commove, quod est signum caprae, deinde subjunges expandendi signum. Pro signo stragulae, quae substernitur, et Lena vocatur a S. Benedicto, primo frocci signum, deinde dormiendi facito, postremo manum commovendo expande; quod aliquod involutum expandendi signum est. Pro signo capitalis, quod vulgariter Cussinum appellatur, leva manum et summitates digitorum inflexas, quasi ad volandum commove, postea pone manum ad maxillam, sicut dormiens solet. Pro signo culcitrae similiter facies, addito signo expandendi. Pro signo zonae, sive corrigiae ad stamineum, digitum digito circumfer, et de utroque latere confer digitos manus utriusque, quasi qui se corrigia cingit. Pro signo cinguli femoralium fac idem signum, et hoc adde, ut manum deorsum in femore trahas propter femoralia et caligas, quibus hoc ipsum cingulum est inserendum. Pro signo acus, cum pugno percute pugnum, quod metallum significat, et postea simula quasi in una manu filum teneas, et acum in altera, et mittere velis filum per foramen acus. Pro signo cultri, trahe manum per medium alterius palmae, quasi qui cum cultello incidit aliquid. Pro signo vaginae ejus; summitatem manus dexterae per alterius manus longitudinem impinge, quasi qui cultrum mittit in vaginam. Pro signo pectinis, tres digitos trahe per capillos, quasi qui se pectit. Pro signo tabularum, in quibus notari solet, praemisso generali ligni signo manum sinistram expande, et quasi scribentem in ea simula. Pro signo tabulae, praemisso signo generali ligni, manus ambas complica, et ita complicatas simul evolve. Pro signo graphii, cum pugno percute pugnum, et cum tribus digitis scribentem simula. Pro signo scalarum, praemisso signo metalli, hoc adde, ut cum duobus digitis medio scilicet et indice postrema pedis concludas. Pro signo chirothecarum, manu dextera super alteram ducta, induentem eas cum extensione simulabis. Pro signo lapidis, inflexos quatuor dextrae digitos manus temporibus appone, ac si petra aliquid tundere velis.
3.18
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XVII. De signis ecclesiasticorum.
3.18
* Pro signo alterius, cujuslibet lapidis signo praemisso, signum sanctae crucis adde. Pro signo speciali principalis altaris, generali praemisso hoc adde, ut omnes digitos disjunctos et inflexos in altum erigas; quod magnum aliquid nonnunquam significat. Pro signo altaris cujuslibet virginis, generali praemisso, trahe indicem in fronte de supercilio ad supercilium, quod est signum virginis vel mulieris. Eodem modo fac signum S. Mariae, adjunge signum regis et crucis. Pro signo altaris S. Michaelis, generali praemisso leva manum, et summitates digitorum inflexas, quasi ad volandum move, quod signum angelorum, eo quod volare credantur. Pro signo altaris S. Joannis Baptistae, generali praemisso manum cervici impone propter decollationem, quod commune est omnium, qui tantum martyres, non etiam pontifices fuerunt. Pro signo altaris S. Petri, sive omnium apostolorum, generali praemisso, manum dextram ab humero dextro deorsum usque in finem pectoris trahe, eodemque modo de sinistro ad dextrum propter similitudinem pallii, quo episcopi utuntur; addens hoc, ut manu cava coronam in capite simules. Pro signo episcoporum et confessorum generali signo praemisso adde signum praedicti pallii, et insuper pastoralis baculi. Pro signo confessorum, qui non fuerunt episcopi, generali praemisso, adde signum pallii. Pro signo altaris S. Pauli apostoli, generali praemisso adjunge, ut indicem infra anteriores capillos prosilire aliquantulum facias, eo quod ipse calvitium habuisse referatur. Pro signo altaris S. Laurentii, praemisso generali adde signum caloris et cratis. Pro signo altaris S. Benedicti, sive aliorum, qui abbates fuerunt, generali praemisso, adde ut capillum super aurem pendentem cum duobus digitis, id est indice et medio apprehendas, quod etiam est signum cujuslibet abbatis. Pro signo altaris S. Crucis, indice super indicem posito, ipsam crucem simulabis. Pro signo capsae, omnium utriusque manus digitorum summitates, exceptis pollicibus vicissim sibi conjungas, deinde martyrum signum facias, postremo vaginae signum addas. Pro signo calicis, cum laeva signum paterae facito, et cum dextra desuper signum crucis exprimito. Pro signo patenae extremitatem indicis pollicis articulo praeponas, ac si rotunditatem ejus innotescere velis. Pro signo oblatae hoc tantum differt, ut eumdem indicem praedicto quoque articulo postponas. Pro signo fistulae, sive arundinis, ex qua sanguinem Domini percipere solemus, praemisso signo metalli summitatem indicis ad os applica, quasi ex ea bibere velis. Pro signo corporalis, praemisso generali signo panni linei, id est, ut utriusque manus digitos super invicem positos, semel et secundo retrahes; hoc adde, ut pollicis ac indicis summitates conjunctas ori reverenter adhibeas, reliquis tribus extentis; quae etiam adhibitio digitorum ad os, signum est communicandi. Pro signo panni ad offerendum aptati, generali signo praemisso panni, adde insuper manus deosculationem. Cum eadem quoque osculatione, offerendi signum facies. Pro signo thuribuli, praemisso signo metalli, hoc adde, ut tribus digitis ipsum moveri paululum simules. Pro signo candelabri, item generali signo praemisso metalli, hoc adde, ut tribus digitis ab invicem disjunctis, ac deorsum versis, pedes simules. Pro signo acerrae, manus aliquantulum inflexas compone, deinde numerantem denarios simula( quod est signum argenti) postea cum duobus digitis narium extremitatem tangas, addito ad ultimum signo..... Pro signo bacinorum generali praemisso metalli signo, scutellae signum adjunge.
3.19
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XVIII. De signis missarum et horarum.
3.19
* Pro signo missae signum crucis extenta manu facias. Pro signo majoris missae signum magnae rei adde. Simili modo pro matutinali signum parvae rei. Pro signo missae defunctorum hoc adde, ut indicem per obliquum gutturis trahas, quod et defuncti signum est. Pro signo matutinorum nocturnalium signum crucis facias, deinde signum dormiendi, postremo magnae rei. Pro signo matutinarum laudum, similiter haec duo priora praemitte, postea parvae rei signum adde. Pro signo primae, praemisso crucis signo hoc adde, ut pollicis ac indicis summitates conjungas. Pro signo tertiae, signo crucis praemisso, hoc adde, ut extenta manu sinistra cum duobus digitis per medium indicis sibique proximi, id est, medii tractum facias. Pro signo sextae, signum in proxima junctura facias. Pro signo nonae idipsum in sequenti facias. Pro signo vesperae, praemisso crucis et magnae rei signo, contra digitum sufflare debes, quod non tantum calorem, sed et diem significat: deinde manum parumper inflexum celeriter evolve quod rem factam significat vel finitam: ideoque huic horae adjungitur, ut diem jam finitam demonstret. Pro signo collationis, praemisso signo lectionis, omnesque digitos in unum conjunge, quod significat omnes fratres in unum convenisse. Pro signo completorii, praemisso crucis signo, dormiendi signum adjungito.
3.20
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XIX. De signis sacerdotalium indumentorum.
3.20
* Pro signo cappae, utraque manu simula te eam tenere, et sic quasi ad induendum eam movere. Pro signo casulae hoc tantum differt, ut signum crucis praefato adjungas. Pro signo humeralis, praemisso signo linei panni, hoc adde, ut manus ex utraque parte capitis positas deorsum trahas. Pro signo albae tribus digitis vestitum in pectore apprehende, et deorsum parumper trahe. Pro signo fanonis vel mappulae, manicam sinistram sub brachio comprehensam parum deorsum trahe. Pro signo dalmaticae, dictum fanonis signum facis, addito in fronte crucis signo. Pro signo subtilis, manicam sinistram circa brachium distentam constringes, addens in pectore crucis signum. Pro signo pallii, praemisso panni signo, bonae rei signum adde. Pro signo cortinae, panni signum praemitte, deinde dextrae manus exteriora super alterius interiora ponas, mox ab invicem aequaliter disjunge, et in ipsa disjunctione aliquantulum leva, quasi suspensa significes. Pro signo dorsalis, quod est de pallio, pallii quoque signum praemitte, deinde praedicto modo manus tenens disjunge, sicut pro cortina. Si autem est de lana, frocci signum praemitte. Pro signo tapetis item frocci manicam tene, et praemisso signo pellicii manum extensam paulatim a pectore trahe. Idem facies pro signo bancalium, praetermisso tamen signo pellicii. Pro signo festivitatis, fac primo signum lectionis, et postea profer omnes digitos utriusque utriusque manus, deinde indicem, cum medio, caeteris inflexis. Pro signo mattae, generali signo herbarum praemisso, manicam tene, et signum expandendi adjunge.
3.21
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XX. De signis, quae ad divinum obsequium pertinent.
3.21
* Pro signo lectionis, manui et pectori digitum indicem impinge, et paululum attractum ita fac resilire, quasi qui folium codicis evertit. Pro signo responsorii, articulo indicis pollicem suppone, et ita fac eum prosilire. Pro signo versus, articulo minimi digiti pollicem suppone, et hoc, quod praemissum est, de saliente adde. Pro signo antiphonae, summitatem pollicis ac minimi digiti conjunge, et sic parum pollicem deorsum trahe. Pro signo Introitus, pollicem et ei proximum profer summitatibus eorum junctis, contra os manum applica, ac demum missae signum adjunge. Pro signo Gloria, digitos omnes dextrae manus inflecte, eamdem manum ori applica, quod cantum significat. Pro signo Alleluia, leva manum et summitates digitorum inflexas, quasi ad volandum move propter Angelos; quod ut creditur, ab Angelis in coelo cantatur. Pro signo Prosae, quam quidam Sequentiam vocant, leva manum inclinatam, et pectore eam amovendo inverte, ita ut quod prius erat sursum, sit deorsum. Pro signo responsorii; trahe manum per ventrem deorsum, quod tractim fieri semper significetur et praedicto modo manum ad es applica. Pro signo Offertorii, praemisso generali signo cantus offerendi, signum adde. Pro signo Communionis, item generali signo praemisso cantus, signum communicandi adde.
3.22
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXI. De signis librorum.
3.22
* Pro generali signo librorum, extende manum, et move, sicut folium libri moveri solet. Pro signo Libri Missalis, generali signo praemisso, adde, ut manum dextram extentam inter medium pollicis et indicis alterius manus quasi ferrum limando trahas: hoc etiam cujusque rei est, quam in frequentia habemus. Pro signo libri Epistolaris, generali signo hoc adde, ut signum crucis in pectore facias. Pro signo textus Evangelii, praemisso generali signo, hoc adde, ut signum crucis facias in fronte. Pro signo libri, in quo legendum est ad Nocturnos, praemisso generali signo et libri et lectionis, hoc adde, ut manum ad maxillam ponas. Pro signo antiphonarii, generali praemisso libri signo, hoc adde, ut omnes digitos manus dextrae inflectas propter neumas, in eo inflexas; postea pollicem in medio indicis articulo prosilire facias. Pro signo libri Gradualis eodem modo, quo praedictum est, omnes digitos incurves. Pro signo Regulae, generali praemisso, hoc adde, ut capillum super aurem pendentem cum duobus digitis apprehendas, propter duo nomina, quibus abbas vocatur et domnus; quia et S. Benedictus auctor regulae hujus erat et officii. Pro signo hymnarii, generali praemisso adde, ut pollicem et indicem dextrae manus proferens, summitates eorum conjungas, quo praesens tempus vel quod primum est, significatur, et hoc signo ad hymnarium propter hoc solum verbum inventum est, id est, Primo dierum. Pro signo Psalterii, generali praemisso, hoc adde, ut summitates digitorum dextrae cava manu in caput ponas, propter similitudinem coronae, quam rex solet portare; quia David auctor psalmorum rex erat. Pro signo libri prophetarum, generali praemisso, hoc adde, ut manum directam trahas per capillos contra aurem dextram, quod senectutem significat. Pro signo bibliothecae, generali praemisso, hoc adde, ut proferas omnes digitos manus utriusque. Pro signo epistolarum Pauli, praemisso generali, adde signum calvi. Pro signo librorum Job, generali praemisso, mentum cum dextra tene, deinde eamdem dextram expansam super pectus ponas, quod est signum infirmitatis. Pro signo Glossarii, generali praemisso, adde signum lectionis, postea omnes digitos dextrae in unum conjunge, quod omnes fratres significat convenisse. Pro signo libri sequentiarum, generali praemisso, signum ad de Martyris. Pro signo libri Breviarii, generali praemisso, indicem per obliquum super nares trahe, obtruncatam rem simulans. Pro signo libri consuetudinum, generali praemisso, vestem contra pectus comprime. Pro signo pergameni, signo generali librorum praemisso, hoc adde, ut digitis utriusque manus conjunctis, manum manui circumferas, quod etiam est signum signorum. Pro signo rotulae, digitum digito circumfer, ac deinde scribentem simula. Pro signo Brevis, primos articulos quatuor digitorum inflecte, itemque scribentem simula. Pro signo Martyrologii, summitatem pollicis per summitates caeterorum digitorum dextrae quasi computando celeriter trahe, incipiens a minimo. Pro signo libri saecularis, quem aliquis composuit Paganus, generali praemisso signo libri, hoc adde, ut aurem cum digito tangas, sicut canis cum pede pruriens solet; quod nec immerito tali animanti infidelis comparatur; quod etiam signum est canis. Pro signo analogii, praemisso ligni signo, conjunctisque manibus simul et inflexis, interiora ipsarum faciei oppone. Pro signo ligni ad lumen tenendum compositi, manum sinistram extende, interiora ejus sursum vertens, alteramque in junctura manus brachii super ipsam erige, sicut vides ipsum instrumentum esse factum, et adde luminis signum. Pro signo Formulae, praemisso ligni signo, manum inanem extende, ac sic procumbendi in terram facias signum, quod etiam signum est veniae.
3.23
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXII. De signis personarum.
3.23
* Pro signo domni abbatis, fac idem signum, quod de Regula est praemissum. Pro signo monachi cum manu tene capillum cucullae. Pro signo inclusi, adde signum fenestrae, id est signum splendoris. Pro signo monachi, qui est nutritus in monasterio, generali praemisso, digitum minimum labiis admove, pro eo quod ita sugit infans. Pro signo prioris, simula cum duobus digitis scillam tenere, et ita eam sonare. Pro signo Majoris, magnae rei signum adde. Pro signo claustralis prioris, generali praemisso, indicem deorsum verte, et circumfer quasi gyrando. Pro signo adjutoris illius, item generali praemisso, digitum minimum extende, eo quod per eum semper parva res significetur. Pro signo armarii et Praecentoris, generali praemisso, adde signum cantandi et pulsandi; quia ipse in duodecim lectionibus ad majorem missam, cujus officium est, primam scillam incipit pulsare. Pro signo Circatoris, signo generali monachi praemisso, praedicto modo indicem profer. Pro signo custodis ecclesiae, generali praemisso, cum manu simula campanam sonare. Pro signo camerarii, generali praemisso, simula denarios numerantem. Pro signo cellerarii, generali praemisso, simula in manum clavem tenere, et quasi serae infixam immittere. Pro signo Granarii, qui annonam recipit et servat, simula cum ambabus manibus, quasi alicui vasi annonam immitteres ad metiendum. Pro signo Hortularii, generali praemisso, indicem inflecte et attrahe, sicut qui rastrum de terra trahit. Pro signo custodis hospitii, ubi hospites, qui sunt ditiores, recipiuntur, generali praemisso, simula de manu gladium trahere. Pro signo eleemosynarii, qui recipit pauperes, trahe manum de humero sinistro in dextrum latus, sicut corrigia perae solet a pauperibus portari. Pro signo infirmarii, qui obsequitur infirmis, generali praemisso, adde signum infirmitatis. Pro signo refectorarii, generali praemisso, fac signum refectionis. Pro signo custodum Juvenum, praemisso generali, admove digitum minimum, quod est signum juvenis, et indicem pone ad oculum, quod est signum videndi. Pro signo magistri novitii, trahe manum obliquam per capillos contra frontem, quod est novitii signum et alicujus novae rei, et adde signum videndi. Pro signo alicujus bene litterati, vel etiam pro signo sciendi, cum summitate indicis in pectore aliquantulum frica. Pro signo Praepositi, generali praemisso, fac indicem preminere in fronte, quod est signum bovis, eo quod ipse sit talium provisor. Pro signo magistri cementariorum, praemisso generali, pugnum super pugnum pone vicissim, quasi simules construentes murum. Pro signo senis, trahe manum directam super capillos contra aurem dextram. Pro signo Marescalci, cum duobus digitis tene capillos anteriores propter jubas, quas habent caballi. Idem est signum caballi. Pro signo asinarii, summitatem pollicis ad aurem pone, caeterosque digitos porrectos move, sicut asinus aurem, addito signo videndi. Pro signo compatriotae vel consanguinei, tene manum contra faciem, ita ut medium digitum naso imponas, propter sanguinem, qui inde nonnunquam fluit. Pro signo patris, eodem praemisso, senis signum adde. Pro signo fratris, praemisso item consanguinitatis signo, parvae rei signum adde. Pro signo matris, idem fac adjuncto signo mulieris. Pro signo sororis idem fac quod et matris, adjuncto parvae rei signo. Pro signo Clerici digitum auri circumfer, quasi gyrando, propter similitudinem coronae, quam in capite Clericus habet. Pro signo Laici, mentum tene cum dextra quasi barbam trahens. Pro signo hominis, qui alterius est linguae, cum digito labia tange, propter loquelam. Pro signo sutoris praemisso signo Laici, indicem dextrum super indicem sinistrum in modum crucis pone, sicque movens quasi qui subula perforat, suentem simula.
3.24
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXIII. De signis diversarum rerum.
3.24
* Pro signo omnium, comprehende capillos in fronte. Pro signo loquendi, contra os tene dextram, et ita eam move; hoc est signum etiam legendi. Pro signo audiendi, tene indicem contra aurem. Pro signo nesciendi, cum indice erecto labia tange. Pro signo obliviscendi, indicem de aure dextra ad sinistram transfer. Pro signo mentiendi, indicem super labia positum trahe. Pro signo osculandi, indicem labiis impone. Pro signo de relictae consuetudinis, vel alterius rei interdictae, sive quae jam defecerit, indicem dexterum ante extremitatem sinistri dimitte, quasi cum cultro aliquid amputantem simules. Pro signo vestiendi, maxime cum alba, per pectus manum trahe deorsum. Pro signo exuendi vestem, qua indutus es, cum pollice et indice a pectore trahe. Pro signo discalciandi, praemisso signo corrigiae, adde signum exuendi. Pro signo lavandi pedes, ambarum manuum interiora ad invicem committe, et paululum frica, quasi laventem simules. Pro signo boni, quidquid sit et bonum et pulchrum dixeris, pollicem in maxillam, et sequentes duos digitos in alteram, et ita fac eos in extremitate menti blande collabi. Pro signo mali, digitis sparsum in faciem positis, simula unguem avis aliquid lacerando attrahentis. Pro signo innuendi, sive apportandi aliquid, quatuor digitos more solito contra faciem move. Pro signo negationis, summitatem medii digiti, pollici pone, et ita fac prosilere. Pro signo celeritatis, extende manum dextram, et pone super sinistram in modum serae, et ita eam celeriter move, quasi qui seram trahit. Pro signo traditatis, de umbilico trahe manum paulatim super ventrem tuum. Pro signo irascendi, cum quatuor digitis quasi prurientem simula. Pro signo delinquendi, digitis dextrae manus aequaliter compositis, pectus pulsa, ac si poenitentia compungaris, hoc adjungens, ut iterum cum indice pectus tangas, quasi temetipsum accuses. Si vero alium accusare volueris post pulsatum proprium pectus, praedictum indicem contra illum verte, veluti eum peccasse demonstres. Pro cujusque rei signo, quod facta sit, dexteram parumper inflexam contra pectus tene interiori parte sursum versa, sicque eam celeriter sursum evolve. Pro signo libenter faciendi, carnunculam sub mento dependentem duobus digitis comprehende. Pro signo similitudinis, exteriora manus dextrae in dextra maxilla deorsum trahas, deinde interiora in sinistra eodem modo. Pro signo dividendi, duos digitos, id est indicem et medium, per medium sinistrae manus trahas. Idem est etiam signum cantuum. Pro signo ungendi infirmum, praemisso signo infirmi, fac cum pollice in medio palmae signum crucis. Pro signo lacrymandi, indicem oculo suppositum bis deorsum trahe. Pro signo vocabuli alicujus, id si quaeras, quis vocaris? cum summitate indicis caput in dextra parte tangas, deinde manum contra eum, quem interrogas, extentam aliquantulum move, quod semper est signum quaerendi. Pro signo luminis extinguendi, praemisso luminis signo, mortui signum adjunge; hoc est indicem per obliquum gutturis trahe. Pro signo coemeterii, indicem inflexum attrahe, itemque mortui signum adde.
3.25.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXIV. De signis aedificiorum.
3.25.1
* Pro signo aedificii cujusvis summitatibus digitorum inter se compositis et erectis, manus inferius disjungas, ac si tecti similitudinem exprimere velis. Pro signo ecclesiae, generali praemisso, signum crucis adde. Pro signo Capitolii, generali praemisso, signum, quod pro venia facis adjunge. Pro signo auditorii, praemisso generali, indicem auri appone, quod confabulandi vel audiendi signum est. Pro signo dormitorii, praemisso generali, signum dormiendi addes. Pro signo refectorii, generali praemisso comedendi signum adde. Pro signo necessarii[ latrinae], praemisso generali, indicem ventri appositum deorsum trahe. Pro signo calefactorii, signum caloris adde. Pro signo camerae, praemisso generali, numerandi signum adde. Pro signo infirmariae, signum aegrotandi adde. Pro signo conquinae, praemisso generali, signum caloris, comedendique adde, ad differentiam calefactorii. Pro signo armarii, signum libri adde. Pro signo claustri, generali praemisso, indicem deorsum verte circum, quod est signum circumeundi. Pro signo cellae novitiorum, generali praemisso, signum novae rei adde. Pro signo processionis, indicem super indicem in modum crucis pone, adjungens signum circumeundi. Pro signo cerae, manibus ad invicem coaequatis candelas facientem simula. Pro signo candelae idem facias, addito caloris signo. Pro signo majoris praemitte signum cerae, et sinistrum brachium cum manu dextra stringe. Pro signo candelae in modum circuli contortae, praemisso generali, indicem contra manum sinistram circumfer, addens signum caloris. Pro signo laternae, praemisso generali signo justitiae, signum splendoris adde. Pro signo absconsae, signo justitiae ac caloris facto, signum caloris adde.
3.25.2
* Pro signo scriptorii, posito generali signo ligni, manus extensas super utrumque genu aequaliter ponas, adjungens scribendi signum. Pro signo holocausti generali posito aquae, signum scribendi adde. Pro signo minii signum rubei coloris pone, item scribendi signum addito. Pro signo pumicis pone generale signum lapidis cum pugno dextro in interiori parte sinistrae extensae, purgantem pergamenum simula. Pro signo pennae, signo volandi praemisso, iterum scribendi signum adde. Pro signo circini, in medio manus sinistrae indicem dextrum pone, et medium ad instar ejus circumfer.
3.26.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXV. De signis ferramentorum.
3.26.1
* Pro signo ferramenti ad oblatas faciendas facti, posito generali signo metalli, exteriora utriusque manus ad invicem conjuncta rursum disjunge. Pro signo forcipis, generale pone metalli signum, item indicem et medium primo disjunctos conjunge. Pro signo rasorii, sive novaculae, praemisso cultelli signo, indicem dextrum super indicem sinistrum in modum crucis pone, simulans acuentem in ea. Pro signo securis, dolabri, runcinae, terebri, planae, praemisso signo metalli, simula quod competentius possis, operantem in eis. Pro signo subulae, praemisso metalli signo, indicem dextrum super indicem sinistrum in modum crucis, sicque movens, quasi qui cum subula perforat, simula. Pro signo auri, praemisso signo metalli, adde signum rubei. Pro signo argenti, praemisso generali signo, simula numerantem denarios. Pro signo aeris, praemisso signo auri, adde signum metiendi. Pro signo stanni, praemisso signo argenti, adde, ut supra, signum metiendi. Pro signo plumbi, praemisso generali signo, adde signum spissi. Pro signo freni, praemisso generali signo metalli, medium digitum contra os apertum porrige, caeteris digitis complicatis. Pro signo sellae, cum manu dextra humerum sinistrum duabus vicibus pulsa, adjungens signum caballi. Pro signo baculi, praemisso signo ligni, dextram in pugnum conclusam profer, quasi ipsum baculum tenens. Pro signo sigilli, praemisso signo brevis conclude pugnum dextrum in manu sinistra, sicut qui sigillum cerae imprimit. Pro signo caldarii, praemisso signo metalli, ultrumque in licem curvatum sursum tene. Pro signo ferramenti, quo caldarius suspenditur; utrumque indicem in modum catenae invicem junge. Pro signo sartaginis, praemisso signo, dextram a junctura sinistrae per brachium sursum trahe. Pro signo ollae, quae est de metallo, praemisso generali signo metalli, adde signum justitiae: si vero est de terra, praemisso generali signo justitiae, indicem curvatum attrahe, quod est terrae signum. Pro signo fulcinulae, praemisso generali signo metalli, cum indice sibique proximo curvatis, simula carnes trahentem cum ea. Pro signo forcipis, indicem super indicem inversum pone, et utrumque move in modum illius ferramenti. Pro signo emunctorii praemisso generali indicem et medium disjunctos extende, addito signo luminis. Pro signo cymbali, praemisso generali simula illum percutientem cum malleo. Pro signo tabulae, quae ad loquendum percutitur, praemisso signo ligni, simula eam percutientem. Pro signo ridendi indicem et medium disjunctos ad os porrige. Pro signo sanguinis de naso fluentis, praemisso signo consanguinitatis, frica subtus nasum indice curvato, sicut solet sanguis effluere. Pro signo vomendi, dextram inversam mento suppone, et celeriter in aerem move. Pro signo caballi, cum duobus digitis tene capillos anteriores. Pro signo asini, summitatem pollicis ad aurem pone, caeterosque digitos porrectos move, sicut aurem asinus. Pro signo muli, praemisso signo caballi, adjunge signum asini. Pro signo ovis, cum duobus digitis simula tondentem oves cum forcipe. Pro signo arietis hoc adde, ut indicem curvatum juxta aurem dextram teneas. Pro signo caprae, exteriora manus mento suppone, et invicem sibique proximum deorsum versos paululum commove. Pro signo porci, pugnum fronti imprime. Pro signo catti, digitis componentem grenones simula. Pro signo cervi utriusque manus omnes digitos fac quasi cornua prominere. Pro signo leporis, indicem sibique proximum juxta aurem retro extende, et sicut lepus aures commove.
3.26.2
Et ut conclusionem de talibus faciam, quidquid hujusmodi signare volueris generali semper praemisso, sequentia adjungito. His de novitiorum instructione praemissis, per ordinem dicenda est ea disciplina, qua jugiter ille tenetur, qui nobiscum voluerit conversari.
3.27.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXVI. Quomodo se levet frater ad nocturnos, et quomodo orationem agat.
3.27.1
Primo igitur ad nocturnos audito signo illico se levare festinat, et priusquam coopertorium dejiciat, sedens in lecto induit se cuculla, cruraque tegit cum illa, antequam levet ante lectum. Postquam vero surrexerit,* ita stando pellicium aliud super cucullam, si vult, occulte tamen induere poterit. Ipsum quoque lectum non ita negligenter dimittit, sed honeste coopertorium desuper extendendo componit.* Capitale totum occultat sub illo, dein froccum induit, et si opus est, duos fratres sibi proxime dormientes cum sonitu excitare non negligit. Nam si non excitati ab illo, communi fratrum orationi non interfuerint, in crastino illis solito more in capitulo veniam petentibus, ipse etiam veniam petit: si interrogatur, quis in proximo dormierit? idipsum debet facere, quando fratres meridiantur. In aestate necessarias non intrat, nisi caput capello cooperiat. In dormitorio autem neque in die, neque in nocte,* excepto post completorium, si sibi libuerit, hoc non custodit.
3.27.2
In memoria jugiter debet habere, in gradum dormitorii sputum non projicere. Nihil omnino de vestimentis suis in claustro ponere, antequam tres orationes finiantur. Tabulam aut antiphonarium non inspicere. Ante pueros vel si illi in loco non sunt, ante illum juvenem, qui cum laterna ultimus subsequitur fratres, solet venire in ecclesiam, prius tamen lotis manibus, si necesse habet, vel si ad invitatorium vestiri debet, et quandiu scilla pulsatur procumbens, vel si talis est dies inclinatus, quidquid vult, orat. Locum autem hujus ordinis unusquisque sortitur pro tempore suae conversionis. Si est novitius, sive ille sit monachus, vel adhuc non consecratus inter suos compares ad gradum est. Ab his tamen juxta gradum spatium relinquitur, per quod in alteram chori partem eatur; gradus... qui posteriora chori debent occupare, per minorem chorum solent intrare. Si est juvenis, cum custode suo inter formas locat se post novitios, admixtis pro ordine suo etiam aliis fratribus, et unusquisque eorum, qui inter formas solent orare, non solum in isto, sed et in alio tempore, si ullo modo potest, debet observare in ea chori parte, cui ipse deputatus est, orationem facere. Quis autem ordo juvenum cum custodibus suis in omni loco habeatur in capite quod de utrisque eorum in sequenti libro est scriptum, plenius invenitur.
3.27.3
Si vero est de his, qui in ordine sunt altiores, locum habet in aliquo sedilum ad parietes. Si est unus seniorum, in utrolibet cancello occidentalium. Et si procumbendo oratur, ipse super scamnum, quod ante pedes positum est, sustentatur. Si ad dextrum parietem locum habet, super sedile aliquantulum transversus jacet. Si ad sinistrum, ulnas ponit super scamnum; item versus ad latus dextrum. In neutro autem pariete, sive stando oretur, sive procumbendo, nunquam alii est collateralis. Quotiescunque oratio stando agitur, frater, si imbecillis est aliquantulum, uti non prohibetur; sed hoc tandiu, donec scilla dimittatur. Si autem invalidior est, et litteratus, infra spatium idem in minori choro potest sedere, sed in secretiore parte; attamen dimisso signo ad tres orationes, choro, si prae multitudine potest, debet interesse, sive tunc in ordine suo, sive non possit stare. Si vero est illitteratus, extra chorum interim sedet, ab introeuntium tamen oculis remotus. Juvenis minus validus, si in choro stare ad orationem inceperit, usque post tres orationes perstabit, et tunc licentia signo infirmitatis accepta sine custode minorem chorum intrabit. Quod si custos ejus tanta infirmitate eum praesenserit laborare, ut nequaquam in choro valeat hoc per spatium perdurare, mox, ut ecclesiam ingressus fuerit per majorem in minorem chorum eum ducat, ibique sint donec scilla dimittantur, juvene sedente, custode autem juxta eum ad orationem inclinante. Postquam tres orationes stando fecerint, juvenis accepta( ut praedictum est) licentia, ibi remanet. Custos vero ad stationem suam secedit. Juvenis, qui conventum de dormitorio subsequitur, et ad cujus ingressum, scilla dimittitur, lumine quod attulit, extincto, laternam super gradum ponit, si locum inter alios juvenes ad orationem esse non cernit, in medio spatii, quod juxta Novitios relictum esse, praemissum est, cum custode suo ad quod tres orationes se locat, ita, ut si quis post illum intrat, locum orandi habere valeat.
3.27.4
Procumbendo autem ad orationem super cubitos et genua froccum post tergum attrahit, ne ita pendeat super pedes ad terram. Modus autem hujus orationis solet esse, ut in unaquaque vice, quilibet frater orationes tractim possit cantare. Quod si multum observatur, quandocunque a fratribus simul vel sigillatim tres aguntur, excepto ad completorium quando unaquaeque citius finitur. Ergo ubi quisque intra pulsationem scillae stando vel procumbendo oravit, ibi primam faciens, in secunda parum ad sinistram secedit, in tertia iterum ad priorem locum redit; si tamen talis est locus, ubi haec secessionum vicissitudo observari potest, sicut inter parietes et formas Ubi autem adeo sunt conferti, quod ad neutrum latus a quoquam potest diverti, ab hac lege sunt liberi. Itaque ad duas vices hujus orationis, signo a priore facto, unusquisque se erigit, et in eodem loco stans signo sanctae crucis se munit et inclinat. In tertia vero vice postquam erectus se benedicens ubicunque stet, si spatium habet ad sinistram parum divertens ante et retro facit, et hoc ad omnes orationes observat, quas vel solus, vel cum conventu simul posito agit.
3.28
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXVII. Quod eisdem orationibus quae ante nocturnos fiunt, interesse debeat.
3.28
Oportet autem eum sollicitum esse, ut istis tribus orationibus intersit, quae, sicut dictum est, signo dimisso fiunt. Nam si his vel saltem ultimae earum non interfuerit in Capitulo veniam petit. Quod si ad primam orationem in choro non interfuit, potest ad duas reliquas interesse, ita tamen ut ad alium chorum tunc non transeat; sed hoc in usu non debet habere. Ad tertiam non intrat, sed ante ad chorum eam facit, et a venia liber erit. Attamen si et hoc in usu habet, inclamatur.
3.29
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXVIII. De fratre qui post finitas tres orationes lectos in dormitorio, et fratres extra chorum perlustrat.
3.29
* Finitis his tribus orationibus, frater ad hoc deputatus, qui supra dormitorium in vicinitate ostii dormiens, illud suo in tempore claudit et aperit, absconsam illuminat, quam secum de dormitorio attulit, rediensque illuc vice claustralis prioris fratrum lectos diligenter circumspicit, et inter eos, si aliquem detectum vel negligenter coopertum invenerit, ita incompositum relinquit, et in capitulo hanc negligentiam publicabit. Si vero quem ibi, vel ad necessarias, quas tunc etiam perlustrarat, dormientem invenerit, cum sonitu excitabit. Deinde indirectum per minorem chorum in sacristiam ad lectos custodum ecclesiae vadit, et ibi similiter facit, et per eamdem viam rediens, tunc primum eos, qui in minori choro, et ubicunque extra chorum resident, perlustrat. Si dormientes aliquos absque sanguine minutos, viderit, eos cum absconsa ab humero eorum in muro sursum sonore tracta a somno excitat. Si litteratum inter conversos aspexerit, ei minorem chorum ad alios litteratos intrare innuit, et si prompte ei non obedierit, vel talem infirmitatem, quae eum ab hoc impediat, non insinuaverit, in capitulo eum inclamabit. Si conversum valentiorem a suis comparibus segregatum inter imbecilliores offenderit, in remotiori parte aliqua occultatum, ad alios conversos facit ire, qui sunt in exteriori parietis parte ad dextrum chorum: si tamen inter eos poterit habere locum; ibi namque ordo est sedilium sicut et infra chorum. Et quicunque validiores conversi prae multitudine in choro consuetudinaliter esse non valent, cum eadem disciplina, quae interius, stando vel sedendo, et ipsi exterius; sed in solo ejusdem parietis ordine, manent. Si qui vero adhuc supersunt, ubicunque eis placet, stationem sibi eligant, non constringuntur; nam simul sedere non prohibentur. Quicunque tantae sibi fortitudinis conscii sunt, sua sponte parieti junguntur. Qui vero ad hoc suis viribus diffidit, is alios illic stare non negliget. Quidquid ab aliquolibet eorum sibi agitur ordini contrarium, ad alios, et maxime ad praedictum circatorem pertinet referre ad capitulum. Qui( sicut dictum est) postquam ea quae extra chorum sunt cum absconsa perlustraverit, ad altare quod juxta ostium ecclesiae est eam ponit, donec iterum ad duos extremos secundae Nocturnae, et ad ultimum in Matutinis psalmos cum ea circationem facit. Sed tunc primum ad illos qui in minori choro sunt, deinde eum pertransiens sinistrorsum ad illa altaria, iterumque per eamdem viam rediens ad eos, qui extra chorum usquequaque sunt. Haec autem absconsa non est illa, cum qua chorus perlustratur inter lectiones sed illa, quam claustralis prior post Completorium posuit juxta lumen quod dormitorium et viam ducentem ad necessarias, illuminat.
3.30.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXIX. Quomodo frater se habeat infra psalmos, qui post praedictas orationes recitantur.
3.30.1
Post praedictas tres orationes recitantur quindecim Gradus vel triginta psalmi, si talis est dies, quando non debent ad orationem procumbere. Ad illas eorumdem quindecim graduum incisiones, hi, qui super sedilia sedent, exerta manu, propter hoc parum retro versi solent leniter ea erigere, eodemque modo pro sonitu devitando deponere; quod et quilibet eorum observare debet, quotiescunque vel solus, vel cum aliis sedet. Illi vero, qui in scamnis, quae infra ad formas posita sunt, sedent, non tunc se, sicut nec aliquando retro sustentant; sed ita sedendo in anteriora quantum valent, se inclinant. Quandocunque quis super sedilium misericordias habuerit, se sustentat ibi, sicut est ad Gloria Patri, tunc alii absque sustentaculo stant inclinati. Quando autem cuncti debent esse inclinantes longiori mora, sicut est ad preces et suffragia, isti, ut praedictum est, sedent super scamna, item inclinantes in anteriora: quando illi super formas, isti qui stant ante formas, super scabella ante se posita jacent. Quotquot autem de his, qui priores sunt ad lineam positam ascendunt, et super formas transversas contra altare procidunt, caeteri qui adhuc supersunt super ejusdem lineae sedilia procumbunt. Si aliqui de his, qui certas stationes habent, adhuc supersunt, hi ad gradum sedent et praecumbunt. Ad Nocturnos vero si opportune in choro esse non possunt, extra secedunt. Nam hoc semper cavetur, ne retro ad formas stent coram eis, scilicet qui ad parietes locum habent. Notandum autem quod nullus illas tres orationes quae post Completorium procidendo aguntur extra formas aut parietes facit, nisi solus prior cum duobus collateralibus. Similis quoque ordo ad utramque missam infra Canonem, et ad versum, qui sequitur post prandium, vel ad orationem quoque, quae in quarta et sexta feria ante processionem agitur, ab omnibus est observandus. Hoc quoque observandum est, ut quoties hi, qui ad cancellos et parietes stant, super formas procumbunt, extremi inter eos tanti alias ad procumbendum secedunt, ut priores eorum super formas jacere valeant. Sive autem sit tempus stando vel procumbendo orandi, interim dum praedicti cantantur Psalmi, frater qui necesse habuerit ad dormitorium ire, et si voluerit in eo transitu tabulam et antiphonarium inspicere, poterit. Qui tamen, si inclamari aliquid timet, raro hoc facere summopere studet. Alicui vero eorum, qui sub custodia sunt positi, nequaquam tunc licet egredi, nisi tam inevitabilis necessitas ei repente ingruat, quae nullatenus usque ad finem ejusdem psalmodiae differri valeat. Quandocunque autem haec superveniat, prius tamen de choro non exit, quam conventus omnis consideat. Nulli quoque pro sola causa tabulam aut librum inspiciendi, tunc exire licet, nisi armario, et his qui aliquando ad invitatorium vestiendi ad initium Psalmi De profundis exeunt de choro; sed ipsi tunc apportant antiphonarium in vestiarium, ut praevideant, quod eis tunc est canendum.
3.30.2
Caeterum quia nulli ad aliquod officium descripto licet negligere, quin pridie praevideat, quid ad Nocturnos debeat agere: hinc si quis pro sui negligentia hoc non procurasse, sed nocturno tempori reservasse, et hoc in usu habere deprehensus fuerit; publicae redargutioni sine dubio subjacebit. Attamen, si hoc pridem caute quis prospexit, noctis interventu oblivioni forsitan tradiderit, vel si ab alio fratre in hoc nocturno temporis articulo rogatus aliquod officium, pro eo agere voluerit: qui tamen de hoc, nisi necessitas cogeret, a quoquam interpellari non debuit. Sic vel infra quindecim graduum psalmos: eo tamen ordine, quo praedictum est, vel postea, quandocunque opportunum fuerit, breviter videre, quod vult, poterit. Sed et hoc frequentare cavet, si inclamationem effugere curam habet. Hoc autem unumquemque scire oportet quod ad lectionem aliquem vicarium sibi acquirere non debet, nisi talem qui ad neutrum horum est notatus. Nam secundum consuetudinem nemo duobus his officiis in una nocte agendis est descriptus: si tamen copia talis ad lectorem et cantorem.... Quia vero praedictus liber et tabula ad alterutrum divisa in singulis locis sunt posita, tabula scilicet ante ecclesiam, liber vero infra: ad neutrum eorum aliquando plures quam duo simul consistunt fratres, neque hi invicem tam prope, ut simul, quod praedictum, valeant inspicere; sed cum unus recesserit, alius ei ad videndum succedit.
3.30.3
Lectionem quam ad Nocturnos legere quis debet, in hoc tempore nequaquam praevidet. Interim cum post praefatos psalmos duo vel plura ad Nocturnos signa pulsantur, hi, qui certas leges habent, ibidem persistunt. Qui autem ad gradus prius sedebant, si talis est dies, illic in ordine suo stant, usque dum pariter procumbant ibidem, et tunc vel omnes, vel quidam eorum, si intus stare nequiverint, de choro exibunt. Si vero dies non est procumbendi, mox ut iidem psalmi fuerint finiti, intus se locant, si possunt, sin autem non recedunt.
3.31.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXX. De eo, qui ingreditur chorum ad Gloriam, vel post Gloriam.
3.31.1
* Qui ad initium operis Dei tam sero veniret, ut ad Gloriam primi versus non in loco suo, sed in ipso chori introitu esse possit, non ibi cum aliis procumbit, vel inclinat, nisi in eadem extremitate locum habeat. Sed cum nocturnale officium, vel alia quaelibet hora inclinando inchoatur, debet venire ad locum suum, si poterit, antequam sicut erat incipiatur. Si autem postquam Psalmus( vel si est Hymnus) incipiatur, ad stationem suam veniens, alte inclinat. Si autem procumbendo idem officium initiatur, et ipse ad praedicti introitus parietem in aliqua vicinitate locum habet, interim dum sui collaterales jaceant, non retro post illos ad suum sedile vadit, sed juxta extremum exspectat, et mox ut ipsi de forma surgunt, ille super eamdem formam, quam maxime tamen suo sedili vicinus valet, procumbit; hoc procurans, ut pariter cum illis in loco suo se collocet. Si vero ad alterius chori parietem vel uspiam inter formas statio ejus est, cum aliis vel ad gradum; vel si illi tanti sunt, retro post illos procidere potest. Quod si in occidentali parte idem ad cancellos locum habet, ibi quidem retro post procumbentes( brevis est via) sedile suum adire valet. Si infra eamdem veniam, usque ad interitum chori pervenire non poterit, intra illos, qui extra chorum sunt, non procumbit; sed in transitu sicut de inclinante praedictum est; antequam inclinet, veniam petit. Quod si juxta finem psalmi primi, sicut est ad Nocturnos, Vesperas, et Completorium, vel ad caeteras horas, juxta finem hymni ecclesiam intraverit, eo modo chorum ingredi observat, ut ad locum suum praemissa venia ad Gloria Patri, vel si est hymnus ad ultimum ejus versum cum aliis inclinare incipiat, vel si hoc neglexerit, saltem hoc procurat, ut post veniam cum eis, antequam se erigant, inclinet.
3.31.2
Ut autem ad Nocturnale officium redeam. Postquam semel in chorum intraverit, sola causa sedendi inde non secedit. Primordium autem ejusdem ecclesiae officii in tanta veneratione observatur, quod ex quo signa incipiunt semel pulsari, usque dum inchoantur nocturnales psalmi, nec eorum aliquis sedet qui in minori choro sunt absque illo, qui magna infirmitate est gravatus; nullus quoque in eo ecclesiae spatio, quod dextrorsum adjacet choro. Si quis autem corum, qui in ea parte sunt, prae infirmitate tunc stare non poterit, aliorum ab aspectu praetereuntium secedit.
3.32.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXXI. De eo, qui ad nocturnos pro infirmitate non ingreditur.
3.32.1
* Qui noctu infirmatus chorum ingredi non poterit, mox ubi, e dormitorio venerit, competentem tunc sibi locum in ecclesia, ubi postea quiescat, eligit. Qui autem, postquam chorum intraverit, talem sibi infirmitatem increscere senserit, quod non sperat se posse intus perdurare, sine licentia extra secedit, et propter hoc ante et retro non facit, nec juxta se stanti, ut in locum suum ascendat, innuit. Quod si infra quinque aut sex psalmos ita convalescit, quod de caetero se in choro perdurare posse sperat, redibit. Si autem diutius extra moratur, etiamsi convalescat, neque ad matutinum, et si prima mox subsequitur, neque ad hanc, chorum intrabit. Postquam vero statio ejus post tot finitas, quot praedictae sunt... vacua apparuerit collateralis ejus, reditum fratris desperans, hanc occupabit. Nam amplius hac quantitate psalmorum quisquam extra chorum, qui rediturus est, illuc non tardabit, excepto si sanguine fluit. Quilibet autem horum infirmantium, si est litteratus, et se aliquod adjutorium aliis in cantando fore speraverit, in minori choro sedem sibi in tali loco eligit, ubi continuatim sedere valeat, excepto ad Benedictus et Magnificat. Et si est notatus litteratus ad lectionem, vel ad responsorium, aut antiphonam, ipse si potuerit, hoc sibi peragit officium; sin autem, sibi vicarium substituerit; responsorium quod Gloria Patri sequitur, etsi ad hoc sit validus, non ibi cantat: sed si ab uno sit cantandum, alium pro se cantare roget; si autem cum alio cantare debet, et potest, in chorum ad locum suum pro hoc cantando venit, et iterum redit. Si vero nil praesidii in se aliis fore speraverit, tunc ne aliis aut forsitan oneri in aliquo existat, extra in loco, qui ad hoc competens est, se locabit, et propter hoc capellum non induit, sed tamen ad terram se inclinare poterit.
3.32.2
In illa nocte frater, qui absconsam circumfert, si infirmitatem ejus vel ipse scit, vel ab alio didicerit, hanc illi non porrigit. Si autem infirmari eum nesciens, dormienti illam apposuerit, necesse est, ut aut ipse infirmus, aut juxta eum sedens, sua sponte, vel ab eo rogatus eam circumferat; alioquin inclamabitur. Post illam noctem quandiu ante chorum sedebit, absconsa ei ponetur, si dormiens invenitur. Sive autem sit ille, qui infirmitatis causa chorum intraverit; sive qui de eo exiverit in crastino veniam petit: iste dicendo in nocte extra chorum propter meam infirmitatem, qui ille autem Ego non intravi propter meam infirmitatem. Qui requisitus a priore, si melius habeat; si responderit: etiam Domine; jubetur ire sessum: si autem dixerit: non; jubetur extra chorum aliquandiu esse. Et si talis est, qui prae infirmitate ita refici de communi fratrum cibo nequiverat, ad praesens praecipitur cellario, ut in refectorio curam ejus habeat. Postea in ejus loco, qui ejus infirmitati, sive in minori choro; sive extra conveniens est, sedebit. Si talis est ejus infirmitas, quam per quietem sibi concessam, evadere possit, cum primum infra hebdomadam vires plenius receperit, tunc vel ad tertiam vel ad primam, quae capitulum praecedit, chorum intrabit, vel in priori vespere duodecim lectionum. Si autem infra praedictum tempus infirmitas ejus venerit, tunc prior, vel ipso infirmo aegritudinis suae augmentum in capitulo per veniam vel alias ei insinuante, vel sua sponte, vel ab aliquo fratre admonitus, eumdem aegrotum ad infirmariam per alium fratrem adduci praecipit.
3.33.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXXII. De eo, qui post gloriam primi psalmi ad quamlibet horam venerit.
3.33.1
* Quod si aliquo modo contigerit, ut aliquis tam eorum qui extra, quam qui intra chorum solent esse, neque ad initium nocturnorum praesens sit, neque postea ante Gloriam psalmi Venite, in choro quidem ad sedile suum, extra vero ad aliquem locum vacuum, ubi cum aliis competenter inclinare possit, vel de sacristia, ubi custodes ecclesiae dormiunt, veniens, intra minorem chorum occurrerit, intrans chorum et veniens ad gradum honeste tractimque petit veniam, super manus et genua paululum procumbendo; summitatem frocci, ut super eam teneat manus; et surgens contra altare altius inclinat; quod et ad matutinum facit, si post Gloria, vel post Deus misereatur venerit: tunc frater aliquis eorum, qui in vicinitate ejus stat, providens, ut ad fratris illius, quam contra conventum facturus est inclinationem, vel ad finem hymni vel psalmi tempus conveniat. Tales, inquam, tempus competenter stanti ei insinuat, a quo per modicam capitis inclinationem( ut moris est) licentia data ad absolvendum fratrem redit. Qui cum manu, more licentiam significantis, innuenti paululum inclinat, et facto ante et retro recedit ad stationem suam: si talis est, qui in choro tunc stare possit et debet. Ibi rursum aliam petens veniam ut prius, sed aliam postea non petiturus, etiam si dies sit procidendi, cum conventu inclinante, et ipse pariter inclinat. Si autem aliquando hoc, quod praedictum est, de eodem internuntio praevisum non fuerit, vel si ille, qui tunc ordinem tenet, videns eum ad gradum, sua sponte mox abire per nuntium jusserit( quamvis et quosdam, hoc vitium in usu habentes, interdum dissimulet ibi videre) tunc ille frater post veniam contra conventum inclinat, et conventus contra eum. Si vero extra chorum statio ejus fuerit, de gradu ad chorum suum tendens locum dat, qui ibi ultimus ad lineam vel ad formam stat, donec veniam et inclinationem, sicut praemissum est, faciat. Quo facto extra secedit, vel si talis est, qui item, sicut praedictum est, intus stare possit, remanebit.
3.33.2
Eodem modo agitur ad diurnas horas erga eum, qui ante Gloriam primi psalmi in praedictis locis non aderit, excepto, quod si quis hoc vitium negligentia magis, quam necessitate saepius incurrerit; ab eo qui tunc ordinem tenet licentiam de gradu recedendi non accipiet; sed postquam ibi veniam, ut praedictum est, fecerit, inde se non movet usque dum hora regularis sit finita. Tunc contra altare tantum inclinans, ad locum suum vadit, sive intus sive extra sit statio. Infra horam autem aliis inclinantibus ipse non nisi contra altare inclinat: ad preces sive procumbant, sive sint inclinantes, ibidem eos imitatur. Hic talis quandocunque infra psalmos venerit, ad gradus venit. Si autem post psalmos, foris chorum remanebit, et propter hoc veniam in capitulo petit.
3.34.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXXIII. De eo, qui sanguine de naribus, vel de erupta vena fluit.
3.34.1
* Si quem autem vel de naribus vel de erupta vena fluens sanguis impedit, ne ad horam tempestive occurrere possit, quandocunque, antequam psalmi finiantur, intraverit, propter hoc ad gradum non vadit; sed aliis ad hoc eum hortantibus causam sui per signum patefacit. Si est litteratus, hanc horam secum cantare non negligit; si illitteratus, non aliam, quam quae in publico cantata est, audit. Qui et ad lavatorium stando hanc audire, et si psalmos ejusdem horae scivit, illos; sin autem Pater noster aliquotiens secum recitare interim potuit. Fit quoque aliquando, ut ad nocturnos quidem post Gloriam psalmi Venite, ad alias vero horas post Gloriam primi psalmi, aliquis, qui prius non fuit in choro, sed tantum ante chorum, ad initium ejusdem horae non defuit, tunc introeat: nec tamen propter hoc ad gradum veniat: et hoc isto modo: si quando evenerit, ut aliqui conversorum prae multitudine choro interesse non possint, tunc foris positi diligenter observant, si quis eorum, qui choro intersunt, eodem modo, quo sit rediturus, exeat; ut quicunque tunc inter eos intrare eligat, ex occasione exeuntis locum intus habere valeat.
3.34.2
Ergo ad nocturnos post Gloriam psalmi Venite, cuicunque ejusmodi occasio intrandi copiam dederit, infra primos psalmos per minorem chorum intrabit, ne si per universalem chori aditum tunc ingressus, ab aliis tunc primum ecclesiam intrare putaretur; et ideo ad gradum ire propelleretur. Nam quicunque pro tardo occursu( ut dictum est) ad gradum satisfacit, nunquam ea vice per minorem chorum intrabit. Quandocunque autem post versus psalmi intrandi occasio ei dabitur, per superiorem chori aditum ingreditur; quia de eo nulla suspicio sero veniendi tunc erit. Similiter ad matutinum agitur. Ad diurnas vero horas post Gloriam primi psalmi; quicunque ex eis sua sponte ingredi voluerit, item per minorem chorum intrabit. Si autem ab eo, qui tunc ordini praeerit: vel si nullus prior ad praesens aderit( quod nunquam fieri debet) ab aliquo circatore, qui seorsum ingredi jussus fuerit, tunc quia item suspicio in eum non erit, per superiorem aditum introibit, alioquin si tunc intraret, vellet, nollet, ad gradum iret.
3.35.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXXIV. Quomodo se habeat infra horas.
3.35.1
Ad Gloriam singulorum psalmorum qui sunt in regularibus horis tam nocte, quam die, manus non tenet aliquis in sinu, sed in manicas mittit, easque constringit, ne inter inclinandum ad terram pertingant, quae inclinatio illa multum debet esse submissa; nec adeo ad aliam psalmodiam, nam illa nimis mediocriter agitur, in tantum, ut propter hanc manus in manicas ad stringendum non mittantur.* Ad illam prolixiorem psalmorum Gloriam, quae praedicta est, unusquisque accurate observat, ut in fine verbi Sancto se cum aliis erigat.
3.35.2
Quod si sedere voluerit inter psalmodiam, observat ne sedeat juxta alium sedentem; sed ita, ut unus stet et alter sedeat, et invicem exhibere debent occasionem sedendi.* Ad nocturnos quidem in duorum psalmorum spatio; ad matutinum vero aequum illos quinque psalmos dividendo, sicut et ad caeteras vices et horas, prout tunc competens videtur sedendi vicissitudo. Sed sciendum quod ad matutinum infra psalmum Deus misereatur, neque in minori choro, neque extra ad ejus parietem, neque in minoris chori occidentali linea a quoquam sedetur, priusquam sequens psalmus incipitur, neque ab aliquo prorsus ab ecclesia exitur. Hujusmodi autem interscissa sessio fratrum a senioribus est inchoanda mox in ipso primordio nocturnorum. Ad formam de pariete, causa interstandi, nullus vel ad breve momentum descendit; sed pro eadem causa ad parietem aliquis stans et in quartum sedile secedit. Econtra ad parietem de forma, sive litteratus, sive illitteratus, tam de superioribus, quam inferioribus pro hac causa secedere potest, nisi qui majori custodiae deputatus est. Ille tantum suis collateralibus, si tamen eidem custodiae neuter eorum est mancipatus, in hac re succurrere valet, sicut et ad missas et ad S. Mariam. Hic cum eo, qui ad parietem stat, facere solet; nam tunc ejus adjunctus est; si adhuc tam alte ordinem habet. Ad alias vero vices non illuc accedit, etsi paries ex aliqua parte vacuus sit. Nullus eorum, qui ad formas stant, vel extra, sive litteratus, sive non, aliquando causa, sustentandi ad parietis vacuum sedite accedit. Qui in usu habet inter nocturnale officium uno eodem, congruo tamen tempore ad dormitorium exire, propter hoc non reprehenditur; sicut nec ille, qui bis vel ter illuc vadit; si tamen ejus infirmitas scitur. Hae sunt autem vices, in quibus illuc ire est incongruum, et ideo ne praeter magnam necessitatem hoc fiat, est procurandum, scilicet infra hymnum et lectionem infra Te Deum laudamus, post quoque Benedictus et preces. Sed et quicunque ante quodlibet horum officiorum de choro exibat, ad hoc in tempore redire, si aliquo modo valet, festinat; sicut et ad processionem, quae post matutinum aliquando festive cum responsorio agitur: nam si bis in hebdomada( si tamen intermisse) non fuerit ad illam, quae fit in privatis noctibus, non notatur. Inter quae etiam si de dormitorio venerit, in suo ordine adjungitur, si convenienter poterit; sin autem, non accedit, priusquam ordo seniorum praeteribit. Hoc autem praevidet, ne juxta introitum capituli, tunc fratres in conspectu omnium stando sui ingressum espectet, sed accessum suam ita temperet, ut mox, cum accesserit, convenienter introire valeat.
3.35.3
Sed et sciendum est, quod si aliquis posteaquam conventus ad sanctam Mariam intraverit, infra matutinum de omnibus sanctis supervenerit, si tempus est procumbendi usque ad finem psalmi Laudate Dominum, veniam facere debet, sed non postea. Ut autem ad nocturnos redeam: qui infra psalmos ad dormitorium vadit, si est litteratus, inter eumdem recitare eosdem non negligit; si illitteratus, interim tot Pater noster cantat, quot psalmos eo absente conventus psallit.
3.36
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXXV. Quomodo frater sedeat.
3.36
Ubicunque frater sedet, nunquam manicas dimittat ita negligenter ad terram pendere, sed si manus sunt infra sinum, manicae extra sinum in transversum sint collectae. Si propter aliud de choro tam longe, ut conventui absens fieret, exigit, vel si postea venit, quam hora est inchoata, vel aliud officium, prius ad altare inclinat, quam ad locum divertat. Illuc vero perveniens si alii neque ad altare sunt versi, neque sedent tam summisse quam et nuper, contra altare in faciem suam inclinat, omnesque similiter inclinant, manibus inter manicas missis; non tamen ita alte sicut ille, inclinant. Contra majus altare nunquam inclinat, nisi manibus in manicas missis, et capite quam maxime convenienter, tamen demisso, sicut et ad crucem: contra alia altaria et contra crucifixum in capitulo moderatius. Lectori a gradu, ubi facit ante et retro summisse eunti ad lectionem, ac redeunti sedens reverenter inclinat.* Reliquas inclinationes unusquisque visu potius quam auditu addiscet. Si Psalmos noverit, et si in aliquo versu erraverit, mox ante finem versus, et quoties in eo offenderit, eodem modo ante se veniam petit, quo superius dixi, ad gradum esse petendam pro occursione tardiori. Si autem in Neuma vel in Psalmis fallitur, si Antiphonam aut responsorium pronuntiare negligit, propter hoc veniam petit. Non solum autem ad regulares horas, sed etiam ad quodlibet divinum officium, quod agitur in oratorio, petit veniam, si fallitur in verbo.
3.37
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXXVI. Quomodo laternam ligneam ad nocturnos circumferre debeat.
3.37
Quod si infra lectiones, ille, qui laternam ligneam, quam consuetudinaliter Absconsam nominamus, circumfert, ad eum venire, et putans eum dormire lumen contra faciem intenderit, si vigilat, iterum reverenter inclinat. At si dormivit; et laterna ante eum posita fuerit, excitatus ab eo qui juxta eum sedet, perlustret primum cum ea dextrum chorum, a senioribus quidem incipiens, et ita eos, qui super gradum in dextra parte chori et per medium rediens, id est in medio eorum qui ad formam ejus chori et ad lineam sedentes ad se invicem respiciunt, uno transitu, nunc his, nunc illis absconsam demonstrat, et eo tenore chorum minorem ingrediens, et in medio occidentalis lineae incipiens, dextram ejus partem, moxque eos qui juxta introitum ejusdem sunt, deinde sinistram partem perlustrat, novissime redeundo ad sinistrum chorum eo per omnia ordine, sicut prius dextrum, nullo interim praesumente juxta se forsitan dormientem excitare. UD. Si quem viderit obdormisse, tunc contra ejus oculos lumen ter intendit: si tertia vice non evigilaverit, ponit ante eum laternam, ut ab ipso quoque excitato similiter portetur. Si autem ita evigilaverit. ut contra illum inclinet, antequam se averterit, ab ipso auferenda est, qui eam apposuit. Quod si tanti in dormiendo fuerint deprehensi, haec deportatio protrahitur usque ad Gloriam responsorti, quod in eo nocturno est ultimum. Si quis, qui ad praesens legere vel cantare debet, cum ea deprehensus fuerit, evigilans illi bajulatori, si adhuc tam prope est, causam officii sui insinuat, ut absconsam auferat. Si vero adhuc abiit, idipsum suo collaterali injungit, et ita ille vicem istius in circumeundo agit. Nulli in reditu denuo porrigitur, etsi dormiens a praetereunte inveniatur, nisi infra juxta exitum chori. Si ei, qui in majori custodia est, posita fuerit, ipse cum ea majorem solummodo chorum eo modo sicut dictum est, perlustrat, et si neminem ibi deprehenderit, juxta analogium, quod est in medio gradu, eam ponit. Ibi aliquo converso accepta, et ita chorum circumferenda aufertur.
3.38
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXXVII. Qui debeant in intervallo absconsam portare.
3.38
A conversis autem, qui sunt extra chorum, primitus portatur, et non per ordinem, sed quicunque melius potest, alium anticipat. Si autem portari negligitur, hi omnes per hoc inclamantur. In duodecim lectionibus mox ad initium tertiae, septimae, et undecimae lectionis choro infertur. Si novem, sicut ante Pascha, ad secundam, quintam et octavam. Si tres longae, ad unamquamque. Si breves, ad secundam.
3.39
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXXVIII. De lege minoris chori.
3.39
* Quia minor chorus majori inferius ita est adjunctus, ut pervius sit eundem majorem chorum ingredientibus, non solum ad nocturnos, sed quotiescunque, excepto post refectionem et capitulum fratres in ecclesiam veniunt, seniores caeterique ad parietes in inferiori parte majoris chori stationes habentes per minorem chorum intrant. Ubi et omni tempore exeunt, nisi quando cum aliis de choro per ordinem recedunt. De refectorio autem, Conventu redeunte, nullus ante chorum, nisi qui sanguine est minutus, de processione divertit, sed omnes pariter illuc ingrediuntur, moxque hi qui juxta stare solent, per minorem chorum Conventui quasi occurentes, egrediuntur. Econtra, quando post capitulum ad majorem ecclesiam venitur, omnes extra chorum remanent, qui et ibi locum habent ad capitulum et post completorium; qui fratres a majoribus incipientes, per ordinem de choro egrediuntur cuncti exteriores, quando ad capitulum pulsatur. Post completorium vero mox, ut ante et retro agitur, per minorem chorum majorem ingredientes in ordine suo inde exeunt; excepto quod post completorium phlebotomati, si qui forte adsunt, conventum de ecclesia praecedunt. Ut autem sciatur qui sint, quibus in eodem choro manere concedatur, hi qui inter literatos ad standum, vel etiam ad cantandum non adeo sunt validi; ut ab eis alii in majori choro valeant adjuvari; et tamen in conventu in aliis locis possunt morari, hi tales propter misericordiam in minorem chorum sunt deputati. Sunt et alii prae nimio servitutis Dei labore exhausti, quibus etiam in eodem choro tamdiu repausare, vel ad sanctam Mariam tam diurnis quam nocturnis horis interesse, et post matutinum dormitum ire permittitur, quousque viribus pristinis restituantur. Sunt adhuc forsitan et alii, qui majori aliqua infirmitate, sicut est podagra, imbecilliores sunt, vel adeo claudi, ut baculo carere nequeant, et tamen alias sani intersunt conventui; illis, quia consuetudinaliter in praedicto choro manere non possunt, conceditur in infirmaria vel in cella novitiorum dormire, ad sanctam Mariam die noctuque horis interesse, excepta illa, quam infirmi ante prandium suum proxime cantant; hanc enim ipsi in ecclesia majori audiunt. Itaque his, quibus, ut dictum est, in minori choro locus jugiter conceditur, illiterati se non intromittunt, nisi locum vacantem viderint, et tunc illi praecipue, qui cantando alios valeant aliquid adjuvare. Ecclesiae tamen portarius ibi juxta ostium, quod foras respicit, locum habet, sive sit literatus, sive non. Ergo, sicut dictum est, literati quicunque sunt valentiores, ad ejusdem chori parietem stant et hoc observant, ut cum eadem disciplina, qua et illi, qui in majori sunt choro, se contineant. Qui tamen hoc habent relevamen, quoties opus habuerint, conversos in vicino positos pro se ad interstandum vel alios in promptu habere, et ipsi super sedilia, si quae ibi vacua viderint, denuo possunt quiescere. Sunt namque in eodem choro et aliae sedes, in quibus infirmiores pro devitanda standi vicissitudine, jugiter sedent. Inter quas et forma ad idem opus est posita, sed ita versa, ut qui super eam sedent, faciem in eundem minorem chorum versam habeant; qui et in tempore procumbendi ibidem jacent: nisi aliqui inter eos pro reverentia locum ibi tunc prioribus suis dent; aliis, qui ad parietem stant super sedilia et super terram interim procumbentibus. In praedictis sedibus quotquot sedere valent, pro indulta misericordia continuatim absque surgendi necessitate repausare licitum habent. Aliquando etiam, qui subito in die infirmatur ad missam, vel ad aliquam horam sine licentia( exceptis juvenibus in majori custodia positis) illuc intrat, et tamen veniam non petit, neque ab aliquo inclamatur, cui et mox aliquis eorum locum sedendi dat.
3.40.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XXXIX. Quomodo podagricus et claudus se habeant in conventu.
3.40.1
* Ut autem ad illum redeam, qui podagra, sicut dictum est, laborat, huic conceditur ad capitulum etiam si altioris fit ordinis, sedere super scabellum, quia consuetudinaliter sedendi ordo hujusmodi est, ut qui sunt altioris ordinis sedeant juxta pedes domni abbatis vel prioris; deinde ut sint in ordine, medii, vel primi; sed ad refectorium in ordine suo; in claustro autem ad lectionem ubicunque, competenter sedeant. Qui vero ita claudicat, ut sustentaculo carere non valeat, nulli processioni intererit; in capitulo et in refectorio sedet in ultimo: inde cum reditur ipse ultimus usque in monasterium subsequitur. Qui in minori choro jugiter sedens, propter increscentem aegritudinem ad matutinos extra secedit, propter hoc veniam non petit; sicut nec conversus ante chorum stans pro subito ingruenti infirmitate facit, si pro aegritudine sua in remotiora recedit. Quando omnes, absque conversis, albis vel cappis induuntur, quotquot literati prius in minori choro morabantur, tunc majorem ingrediuntur; sed qui invalidi sunt, cujuscunque sint ordinis, post seniores ad parietem stant et continuatim sedent, et quisquis inter eos imbecillior est, si tale est festum, sacristae cappas distribuenti signum infirmitatis suae monstrans, cappam accipere humiliter recusat. Si vero omnes albis induuntur, interdum locum senioribus dant, qui ante eos ad formam stant, et ipsi stationem illorum ad formas interim supplent, quod tamen non faciunt, si illi ad formas in cappis, et illi ad parietes in albis sunt. Nullus qui cappa induitur aliquando infra missam ad parietem stat. In quolibet tali officio, quando processio non agitur, conversi validiores, et qui forte quid cantare sciunt, minorem chorum non revestiti, ingrediuntur, neque aliquis alba indutus infra missam, excepto nisi lector inter eos ibi moratur.
3.40.2
Si quando autem processio est agenda in hujusmodi festo, ipsi quoque in albis tantum vestiti, eundem chorum( ut dictum est) occupant; nam cappis nunquam communiter vestiuntur. Si quis vero ex omnibus ita imbecillis est, quod non potest ad missam revestitus perdurare, accepta licentia exuendi, extra illos sedebit qui in minori choro sunt. Lectori ad nocturnos ad analogium venienti non inclinant, sicut nec ille ipsis. At si quando conventus inclinat fratri majorem chorum ingredienti, tunc et illi inclinant. Econtra, cum ipsi alicui, qui ad illos ingreditur, inclinant, tunc conventus non inclinat.
3.41
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XL. Qua disciplina frater post matutinos recollocatus jaceat, vel quae tempore hyemalis intervalli agat.
3.41
Ad lectum post matutinos rediens iterum se collocat cum disciplina eadem qua et post completorium, nisi videat tempus faciendi sonitus jam esse proximum. Tunc enim diurnales calceos induit, et ita se vestitum in lecto collocat.* Nullo modo autem se collocabit, si est tam clara dies, ut legere possit. At si tempus hyemale quando intervallum agitur, praeter si opus habet ad dormitorium ire, in ecclesiam revertitur, et postquam consederit, caput operit, et ita in sedili suo matutinali exspectat; excepto, si est illiteratus, et custos alicujus juvenis; tunc relicta sua sede, ubi infra nocturnos stetit, ad eumdem juvenem, ubi ad formam vel ad lineam sedet, vadit, illo, qui prius causa interstandi ejus collateralis fuit, locum dante. Si autem est literatus, et ad parietem locum habuerit, scilicet vel orando, vel sacrae meditationi insistendo, ad altaria tamen causa peculiaris orationis non accedit, nisi de gravioribus personis sit. Priusquam de sedili surgit, caput capello denudat.
3.42
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XLI. Quomodo mane surgat, et quid statim faciat.
3.42
Ad sonitum, qui diluculo agitur in dormitorio ad excitandos fratres, quemadmodum ad signum nocturnorum, quantociens surgit, et eadem vice non alios calceos, quam qui ad diem facti sunt, induit; nisi forte sanguine minutus sit. Cultelli sui secum portandi cavet oblivisci. Lavat manus, et si vult, faciem; cum quatuor manutergia pendeant simul in claustro, non tergit ad aliud, quam quod suis comparibus competit, quia duo sacerdotibus et diaconibus differenter deputata, tertium subdiaconibus et idiotis, quartum his, qui manus non sanas habent. Pectit caput, spargit se aqua benedicta. Quod si est illiteratus nec ad aliquem sacrum ordinem promotus quemcumque se ibi spargentem invenerit, ab illo eamdem aspersionem accipit, sicut et literatus a quovis, qui in sacro ordine sibi est similis vel praelatus. Si quis autem dum se sparserit, aliquem in sacro ordine majorem tam prope supervenisse, vel etiam caput ad aspergendum sibi inclinasse viderit, illi spongiam porrigit, eaque non recepta abit. Juvenis spargit custodem suum si non est literatus, et neminem amplius. Intrans chorum facit tres orationes, maxime si potuerit esse in loco qui suo ordini competit, sicut etiam ad nocturnos;* sin autem, ubicunque sibi copia data fuerit tam extra quam infra formas, nisi juxta cancellos, ubi tantum seniores orant. Hoc enim observat, ne tunc extra formas oret, quando spatium inter formas sufficiens apparet. Quod si interim signum ad primam pulsatur, ipse non amplius in orando moratur, sed mox facto ante et retro ad locum suum recedit.
3.43
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XLII. Quomodo sedeat ad lectionem.
3.43
Sedens ad lectionem, ita sedet, ut una sit ulna inter se, et alium juxta se sedentem. Anteriora frocci sui semper ita in gremium trahit, ut pedes bene videri possint. Girones quoque colligit utrinque, ut non sparsim jaceant in terra.* Quando sedentem invenit ante se, inclinat, et hoc item illi faciunt, qui proxime illi collaterales sunt, etiamsi vel uterque vel alteruter eorum remotus sit per aliud longiusculum spatium. Quod non solum observat, quando imprimis ibi consederit, sed quotiescunque inde discedens redierit. Idipsum ad capitulum et collationem facit, quandocunque in ordine suo non ingressus postea supervenerit.
3.44.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XLIII. Quando, cui, et quomodo veniat ad confessionem, quidve ei pro poenitentia injungatur. (UD var. )
3.44.1
* Horam confessionis noverit esse privatis diebus in hveme ante tertiam, sicut alio tempore ante primam, semper quoque post capitulum, quamdiu psalmi Verba mea pro fratrum anniversario dicuntur. Ubi tamen tunc stare nulli conceditur, nisi statim, cui confessionem faciat, sacerdotem inveniat. Sed egressus cum conventu, si redire vult, et antequam conventus exeat de ecclesia, confessionem facere non prohibetur. In diebus solemnibus usque ad missae matutinae Evangelium, nec ultra. In quadragesima tres dies, per quos silentium tenetur in claustro usque ad sextam. Si quae festivitas agitur, usque ad tertiam. Et sciendum est, quod ante primam, postquam pulsari coeperit, confessionem facere nulli licebit, nisi ei, qui ante inchoavit, vel saltem capitulum propter hoc intravit, breviter perficere poterit. Similiter et ante tertiam, post auditum signum ad lavandum, is, qui jam coepit, celeriter perficit. In his ergo horis, quaecunque contra salutem animae suae commisit in vita saeculari, primum ad confessionem manifestat domno abbati vel priori, postea vero, cum opus habet ad confessionem pro aliquo excessu venire, ad sacerdotem venit, ad quem potissimum voluerit, UD. illorum, quibus hujusmodi officium injunctum est, et stans ante eum dextram de manica extracta ponit super pectus, quod est signum confessionis. Surgente autem sacerdote et ad capitulum praecedente, sequitur illum. Et primum ante eum veniam petit, toto corporo prostratus, deinde illi contra se manum ad sublevandum protendenti simul et interroganti, Quid dicitis?* Respondet: Mea culpa. A quo jussus se levare, postquam consederit, illo dicente Benedicite: Respondet Dominus: et tunc loquitur, quod habet. Quod si et ipse sacerdos est, sive missam celebrans, sive non, mox ut a venia surrexerit, ille alter ad eandem veniam inflectit, de qua etiam( quamvis ab isto sit sustentatus) non se erigit, priusquam et illi interroganti, mea culpa, responderit. Qui et ad ultimum postquam illi poenitentiam pro confessis indixit, etiam se de propriis excessibus accusans ab illo aliquid pro poenitentia accipiet. Hanc tamen discretionem in hac mutua confessione habens, ut si ille sacerdos a domno abbate inter alios confessores numeratus est, iste occultiora sua pro ut tunc sibi visum fuerit, illi pandat; si tamen tunc confessionem facere prius secum deliberabat. Si autem idem sacerdos ad hujusmodi officium deputatus non est, iste summatim et breviter in multis deliquisse coram Domino se accusat, sicque ab eo aliquid sibi pro poenitentia dari rogat, quod et consuetudinaliter a diacono fieri valet. Potest etiam cuilibet personae post breviter comprehensam peccatorum suorum universitatem in orationes ejus se commendare; sed nihil pro poenitentia accipere.
3.44.2
Providendum autem utrique est eorum, ne ita conjunctim sedeant, ut vestes eorum aliquo modo ad invicem pertingant; voces quoque in loquendo quam maxime supprimant, et ne prius ad contessionem conveniant, quam caeteri fratres in libris clare valeant legere. Postquam vero omnia quae voluerit sacerdoti( non nimium tamen ea prologanda) protulit, ad arbitrium ejus poenitentiam pro his recipiet. Potest talis esse excessus, quod Dominica oratio aliquoties ei recitari praecipitur, vel aliquis psalmus, vel utraque simul, aut etiam aliquot psalmi: potest et tam gravis esse lapsus, quod vel LX. vel C. psalmi, vel etiam totum psalterium, vel etiam idipsum aliquoties repetendum, vel si talis est persona, aliquot missae injungantur. Flagella sive jejunia per abbatem, vel si ipse abest et quamdiu abest, per priorem conceduntur. Quae quidem flagella ad intervalla Horarum. et infra priorem Missam a presbyteris suscipiuntur. Sed a pascha usque ad Pentecosten et infra Octavam ex consuetudine non aguntur. Jejunia persolvens infra prandium ad sanctam Mariam vel in coquina regulari cum licentia commorari, et postea cum ministris, si semel reficitur, vel ad coenam cum conventu, si bis comeditur, debet reficere. Praeterea domnus abbas hoc habet prae caeteris, quod fratri, si dignum judicat, poenitentiam injungit usque ad vitae ejus terminum. Genuflexio autem pro poenitentia alicui propter hoc non solet indici quam ei, qui in conventu jugiter est positus; quia haec non potest ordinabiliter frequentari.
3.44.3
Tales autem vicarios ad hujusmodi negotium debet abbas sibi eligere, qui fratres pusillanimes suaque commissa periculose celantes fideliter commonefaciant, ne quid abbatem ipsum celare praesumant, quem utique justissimum est, et eorum male acta simulque bene acta cognoscere; quippe qui post Dominum esse debet potissimus ordinator. Si tale quid ei contingit in nocte, quod nos verecunde appellamus fragilitatem, ante confessionem UD. septem psalmos poenitentiales dicit, vel si psalmos nescit, Dominicam orationem septies, et postquam confessus fuerit, hoc quod sibi sacerdos jusserit, dicit.
3.44.4
* Eo die nec textum evangelii osculatur, nec ad pacem venit, nec ad offerendum, nec ad altare accedit, nec in presbyterio servit, nec aliquid quod est sacrum vel in vasis, aut in caeteris utensilibus, quod est benedictum, tangit; excepto, quod in purificatione sanctae Mariae, et in Psalmis propter hoc candelam vel ramos benedictos offerre non omittit. In refectorio nec oblatas, nec benedictionem dabit, nisi ad ministros, si necesse fuerit. Sacerdotem ad missae celebrationem nec induere, nec exuere adjuvat, nec ipse albam consecratam induet: nam absque his quae ad missas celebrandas sunt deputatae, caeterae albae secundum consuetudinem nostram non sunt benedictae: et ideo quotienscunque res exigit, his vestiri poterit. Scire autem eum oportet, quod nequaquam ad ea, a quibus prohibitus est, aliquando licentiam petere debet, etiam si aliqua praecipua solemnitas instet. Attamen in Paschali die, et in tribus praecedentibus secundum consuetudinem nullus, sive pro ista, sive pro aliqua necessitate, nisi pro criminali peccato, se subtrahit a communione. Quod si quando in meridie hoc tibi evenerit, propter hoc in crastino, si confessio praecessit, ab his, quae praescripta sunt, non abstinebis. Si autem rasura vel aliud quod a confessione eum impedierit, in aliud tempus eam differt; nec tamen interim alicui praedictorum se intromittit. UD. Et apud nos Lavatorium secretum cum aquae ductu est, ibi lavat femoralia sua, quantum illa conventione sunt contacta, et hoc quandocunque in die occasio sibi data fuerit, nisi quando meridiana agitur.* Si est in custodia, a custode suo illuc ducitur, et foris ostium ab eo exspectatur. Quod et semper est apertum, nisi cum quis id intus agit secretum. Sciendum est non esse nostrae consuetudinis, ut monachus audiat confessionem mulieris, aut alicujus hominis saecularis, nisi si tam probatus est, cui id abbas injunxerit; non tamen sine licentia Episcopi, ad quem talium cura pertinet.
3.45.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XLIV. Quomodo et quando vestimenta sua induat.
3.45.1
Aut si habet in promptu mutatorium suum, mutat, quo est indutus nec prius ad ea, quae praefatus sum, accedere praesumit, nisi utrumque, quod dictum est, sibi defuerit*. Et propterea Sacerdotes et Diaconi officium suum exercentes, ex consuetudine tria femoralia habent. UD. Nullus mutat in sola cuculla, nisi et pellicium et froceum, aut Gunellam habeat indutam, ne quid nuditatis suae possit ab aliquo videri.
3.45.2
* Et si ea fuerit hora, qua. postquam se vestierit, ad dormiendum, collocari non debeat operto lecto quod alio tempore non licet super coopertorium sedet: pedibus super scabellum positis. UD. Eodem quoque tempore, quos exuit, statim complicat, femoralia involvit stamineo, et cum ejus manicis utraque colligat in armario,* quod in claustro juxta ascensum dormitorii vel in alio competenti loco est ad hoc deputatum, sive illa, sive alia die ponenda: dummodo in feria tertia post Evangelium prioris missae ad lavandum auferenda ibi inveniantur, quae tamen sic, ut Conventui non occurrat, debet portare. Unde sub scabello, quod est ante lectum, debent servari, donec ad armarium competenter possint portari. Thecam quoque pulvinaris eadem hora illuc portat, sic tamen opus est eam lavare; sed super murum ascensus dormitorii vel seorsim debet illam ponere.
3.45.3
Si custos cum juvene suo vult mutare, interim debet illam alii commendare ipseque in aliquo vacuo lecto mutare. Hora autem mutandi discernitur, quae exceptis privatis diebus a calendis octobris usque ad calendas novembris, et illis tribus diebus ante Pascha omni tempore est post Matutinum, quando fratres repausant in lectis. Tunc inquam, sive antequam se recollocet, sive post hoc ante sonitum evigilans, mutare potest, quisquis voluerit, nisi sit juvenis, et si priusquam sonitum audierit, caligam unam exuerit, vel saltem brachile femoralibus inseruerit, hoc peragere non desistit, sicque, si forte tres illas orationes mane faciendas neglexerit, non illi imputandum erit. At si sonitum prius quam dictum est audierit, et si ad vestiendum se redire voluerit, indutis nocturnalibus lavari, pecti, et factis his tribus orationibus reverti accelerat, ut mutatis vestibus ad primam tempestive veniat; quae si simul cum matutino cantatur, ante tertiam mutare potest. Quod si quando eadem prima ante lucem vel postea sic finitur, ut in claustro legere non possit, tunc eodem modo, quo supra ad intervallum in Choro sedebit, quousque sonitum in circulo januae in tempore est factum, audierit.
3.46
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XLV. Si coquus est, qua hora cocturam suam videat
3.46
Quod si cocus est, ut vulgariter aiunt, cocturam ex more non videt, neque ligurit, nisi ante primam, vel si ipsa prima, ut supra memini, matutinis adjuncta fuerit, ante Tertiam;* et si haec spatia adeo brevia fuerint, ut tunc fieri non possit, post Evangelium matutinae missae; post coenam quoque, vel si semel comeditur, post vesperas; ita tamen ut propter hoc silentium non infringat. UD. Panniculi quidem recens lavati ita debent esse in promptu, ut non opus habeat, quid loqui.* Hoc autem in infirmaria debet fieri per famulum ad hoc deputatum; et alium ab alio licet in his quae ad hujusmodi pertinent, infirmitatem adjuvari. Quo facto ibi ad lavatorium infirmorum lavari, et ad manutergium sibi deputatum, debet tergi. Cocturam autem facere post prandium, cum tempus habuerit opportunum, licet, accepta tamen licentia, et quaeque ad hanc necessaria a camerario requiret.
3.47
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XLVI. Quibus horis et temporibus debeat lavare pannos suos, vel si quid aliud vult de rebus suis.
3.47
Si quid ei placuerit de pannis suis lavare, quod consuetudinaliter potest facere in coquina regulari, ad hoc solum invenit caldarium, in quo calefiat aqua, et temperetur lixivium: in claustro vero truncum amplissimum cum plerisque intervallis cavatum, ut hic stamineum, ibi femoralia lavari possint separatim. Quae et ante capitulum mittit in aquam calidam, ut mollescant; post tabulae percussionem lavat, et non diutius, nisi quamdiu loquendi licentia durat, et interim,* dum sacerdos aliique ministri se induunt, UD. excepto si dies jejunii, lavare non prohibetur post tertiam. Si vero est quadragesima et dies privata, post capitulum et post sextam lavat, etiamsi non loquamur in claustro. Quidquid autem lavat, quoquo modo sit lavatum, post horam lavandi aufert et siccat; ne jaceat ita sordidum et torridum ante oculos fratrum de refectorio exeuntium.
3.48.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XLVII. Quomodo de regulari hora non inde exit, nisi pro inevitabili necessitate.
3.48.1
Audito signo, quod ad primam pulsatur, librum tam illum, si quem videt juxta se positum,* quam prae manibus habitum reportat ad armarium. Hoc si fuerit neglectum, ab utroque eorum inter quos remanens liber jacuit, erit inclamandum. Quod tametsi ad alias quoque, ad eas tamen non observatur horas, quibus finitis statim in claustrum ad lectionem rediturus est conventus: similiter nec ad officium defunctorum, et quando cymbalum percutitur ad bibendum: tunc enim in loco quo quisque sederit, ut statim reversus ibi inveniat, librum dimittit, nec alii tunc accipere hunc licebit, nisi forte is, qui eum in quadragesima accepit ad legendum, et eo anno necesse habuerit. Quem etiam, sicut et nullum alium librum a quolibet fratre debet requirere. Caeterum ad collationem reportati, ut ordinate in armario reponantur libri, armarius vel adjutor ejus procurat. Ad primae ergo pulsationem, repositis in armario libris, hi, qui matutinum ad sanctam Mariam audierint, consuetudo est, ut et caeteras ibi( exceptis obedientiariis, et si qui tales sunt, qui choro interesse possunt) audiant horas, statim illuc a conventu secedunt. Ad aliarum vero pulsationem horarum. quotquot ex eisdem conventui intersunt, simul ingredientes, cum eo orationes, quae easdem praecedunt horas, ante chorum faciunt: quam etiam, si est una sola, quilibet tardius veniens, ibidem, dum necdum hora est inchoata in secretiori loco facere potest. Ad auditum vero cujusque horae signum ascensurus dormitorium, in primo gradu si pedem posuit, pergere potest; sin autem, nisi major necessitas fuerit, mox ad ecclesiam redit. UD. Sed quando pulsatio signi ad primam rite protelatur, quousque septem psalmi possint percantari; aliquando si voluerit, postquam conventus pertransierit, ad corporis necessitatem exit. Sed rediens lavat manus, ne cum ventum fuerit ad offerendam, rursus habeat exire: quare, si tam frequenter exierit, hoc in capitulo proclamatum experitur. Sed nec licet unquam exire quemquam, quamdiu de regularibus horis in die ulla cantatur, nisi pro inevitabili necessitate; ut v. g. si de naso cruor emanat.* De quo minus ut dubitetur, nec ipsi abbati postquam incepta hora aliqua fuerit, chorum pertransire, vel aliquem inde evocare licet. Ad completorium ante Gloria primi psalmi consuetudo consentit: infra quam horam tantum sibi, et priori in consuetis claustri locis et officinis loqui licet.
3.48.2
In choro ad primam, dum cantatur, Quicumque vult, nullus sedet. Ad hanc horam, et ad completorium, vel quotienscunque fratres invicem confessionem dicunt, observare debent, ut qui alium praecedit in sacro ordine, ipse quoque confessionem prior dicat, etiam si inferior sit eo cui confitetur. Quando post septem psalmos poenitentiales Litania a prostratis fratribus cantatur, ad ultimum psalmum priores ad gradus, sicque caeteri ordinant se, ut, cum tempus fuerit, non sibi in procumbendo moram faciant; et inter literatos conversus non jaceat, nisi alicujus juvenis custos fuerit, ad quem ipse accedet, ubicunque jacuerit. Ad literatum vero custodem juvenis venire non negligit. In hac litania nullius sancti nomen geminatur, excepto qui singularis ejusdem loci patronus habetur. Ad versum illum Per passionem et crucem unusquisque, cum expresse nominaverit, dextera manu, per manicam in facie crucem etiam facit; statimque ad versum Per gloriosam Resurrectionem tuam sacerdos et caeteri ministri matutinae missae debent exire, ut mox finita Litania parati intrent ad altare. Unde etiam, quamquam caeteri in ordine suo, isti tamen ita jacebunt, ut exeuntes caeteros non inquietent. Ad offerendum nec anterior nec posterior, quam suus est ordo, quisquam accedit; si tamen praesens fuerit. Quod si aliquis neglexerit, qui tunc ipsi proximus adest, licet in ordine inferior sit, offerre non tardabit.
3.49
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XLVIII. Quomodo se praeparet ad capitulum, vel quid faciat, si est sibi conscius ullius excessus.
3.49
Quando scilla pulsatur ad capitulum, cessat ab eo, quod tunc agit operis, ad capitulum se praeperans; stamineum suum undique detrahit, et honeste componit, et claves, si quas habet( qualiscunque sit obedientiarius recedit) deponit, ut paratus sit, si forte judicium subire jubetur.* Et ut adsit ad versum ibi dicendum observat; quod si hoc in consuetudine habuerit negligere, inclamatur. Attendit quoque si notatus in tabula ibi nominatur, ut tunc inclinet; et si hebdomadarius ibi appellatus fuerit, sive hoc, sive proprium nomen ibi audierit; et quando festivitas aliqua, quae in Cappis est agenda, ibi pronuntiata fuerit; similiter et inclinante domno abbate; sed et quando idem domnus abbas, vel ordinem tenens prior dixerit Benedicite, inclinat.* Quo dicto, ob quamcunque causam exiens, sive ingrediens; nisi cum domno abbate, vel cum nudus aliquis intraverit, dicit Benedicite; ita ut, qui prope capituli sedent introitum, audientes respondeant Dominus. Sed si aliquem introduxerit, apertius aliquantulum id dicit, et tunc conventus respondet. Si duo vel plures intraverint, ille solus, qui praecedit, Benedicite dicit.
3.50
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XLIX. Ne conversus a sermone desit.
3.50
* Verum conversus ad sermonem ne desit, summopere cavet; cum maxime propter tales fieri solet. Infra quem etiam si dormierit, inclamatur. Postquam autem a tenente ordinem dicitur: Loquimini de ordine, et ad actionem capituli ventum fuerit, exspectatur, si quis infirmus ibi sit, qui pro refectione carnis, quam habuerit, veniam petere debeat, et si circatores, qui primas inclamationes faciunt, quid loqui habeant; deinde si quid ei excessus aliquomodo contigit, pro quo sine inclamatione debet veniam petere, ne inclametur ipse praeveniens, sive alius vidit, sive non, veniam petit, suamque culpam fatetur. Sed quantacunque fateatur, tamen non amplius veniam petit, praeter illam quam petivit, nisi inclametur.* Et sciendum quod plures simul pro diversis causis veniam petere non prohibentur, et quod nullus est dies, excepto primo Paschali tam solemni, pro cujus reverentia venia non sit petenda, et proclamatio omnino vitanda; sed tamen in praecipuis festis hoc agitur parcius, quam in aliis diebus.
3.51.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT L Pro quibus causis ultro veniam petit.
3.51.1
* Sunt autem quaedam instituta, quibus si deerit ultro veniam petit. Id est si infra ambitum muri, vel extra in vicinitate manens, alicui regulari horae, sive illis tribus orationibus, quae ante nocturnos, vel in hyeme ante tertiam fiunt, non interfuerit; nisi forte sit sacerdos et interim cantet missam, et ejus adjutor, vel custos ecclesiae cum adjutoribus suis hostias facit, vel aliquis pro infirmitate infra unam horam balneat. Si capitulum, vel collationem, vel illam, quae ante missam agitur processionem, vel opus manuum, vel generale mandatum( et si post lavationem pedum advenerit) vel generalem refectionem dimiserit: si mensae lector, vel coquinae hebdomadarius in sabbato notatus benedictionem neglexerit: si ad communem fratrum rasuram praesens non fuerit: si de via veniens in ea die ad finem alicujus horae benedictionem non acceperit, vel si absque ea de monasterio exierit, sed infra biduum non redierit. Sane non solum pro supra dictis, sed aliis quibusdam negligentiis venia facienda. Sicut est, si librum, qui in feria quinta quadragesimae ei datus est, infra annum non perlegerit; pro quo tamen veniam revoluto anno in eodem die facit: si corporale vel offertorium vel linteum ad portandos calices, vel ad patenam involvendam aptatum, de ejus negligentia ad terram ceciderit; si lectionem suam vel responsorium omnino neglexerit; si talem sonitum in dormitorio noctu fecerit, per quem fratres inquietaverit; si in infirmaria, vel in cella novitiorum pro misericordia dormire permissus, ante nocturnos biberit, quamvis mane sine licentia inde non exierit; si mutatorium suum in Dominico die in capitulo invenerit, sive pridie in monasterio fuerit vel non. Si quid tale, sicut est major cereus, fregerit, perdiderit vel profuderit; si quid vestimenti sui pejoraverit; vel si corrigiam rasoriorum, ita ut eidem ultro usui non prosit, inciderit; si librum, in quo ad refectorium debet legi, de ejus neglectu in tempore ibi defuerit, is pro his, inquam, omnibus non inclamatus veniam petat, et oratio ei pro indulgentia injungatur; nisi tam frequens et talis sit culpa, quae priori videatur, non sic esse remittendam.
3.51.2
Tamen restant tria, pro quorum neglectu item sponte sua veniam petat, sed tamen judicium nequaquam evadat; scilicet si quis ei de his negligentiis, quae in abbatis capitulo inveniuntur, in corpore vel sanguine Domini sive clam sive palam evenerit; si per duas vices in anno, id est quando Nativitas et Annuntiatio Domini pronuntiatur in capitulo in tali tempore ibi non erit, ut cum conventu veniam facere possit, maxime cum pulsatio quae eadem capitula praecedit aliis capitulorum pulsationibus prolixior sit. Sed haec regula eis tantum est constituta, qui vel in monasterio proxima nocte manentes, vel e vicino advenientes pro sola sui negligentia praedictis capitulis non interfuerint. Si dum mandato trium pauperum adscriptus fuerit, neque ipse neque alius rogatu hoc ipsius fecerit. Qui vero in alterutra praedicta festivitate de aliqua cellarum vel obedientiarum, quae longe sunt remotae, vel qui pro aliquo itinere triduo missus, in redeundo tempestive quidem ceperit, sed in itinere jumento suo aut comite, vel in seipso aliquid tale impedimentum passus fuerit, pro quo ante capitulum venire non possit, post veniam, causa necessitatis suae exposita, liber abscedit. Caeterum pro his negligentiis, quas frater ex hoc incurrere poterit, vel si nocturnae orationi, vel regulari horae vel Litaniae post primam, vel caeteris talibus, quae praemissa sunt, non affuerit, nihil est quod eum a petenda venia excuset, nisi rupta vena, vel de naribus fluor sanguinis; sicut et si eum intra monasterium, vel extra in vicinitate ejus positum interim occupatum esse contingat. Quando alicui horum instituto interesse non debuit; praeter, quod praemissum est, de mandato trium pauperum, de neglectis duabus veniis, id est in vigilia Nativitatis Domini et Annuntiatione ipsius, de neglecta post aliquam horam Benedicite post reditum; de non accipiendo eam in exitu; si non redierit de via post biduum. Sed sciendum, si aliquando aestatis tempore dormiendo nonam neglexerit, quod statim percussa tabula veniam petit, non servans eam in crastinum capitulum.
3.52.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LI. Pro quibus causis veniam non petat, nisi inclamatus.
3.52.1
* Quod si alius de illo reclamaverit, tunc quidem quotiens de se reclamare vel priorem quid tale, quo culpam ejus notet, loqui audierit, totiens quoque sine mora veniam petit: et cum surrexerit, si se reum novit, cum omni humilitate et promissa emendatione culpam suam fateatur, nullam agens defensionem, nisi si rationalis causa est vel magna necessitas, pro qua talem incurrit excessum, non multiloquio, sed simpliciter humili promit subjectione, et pro tali culpa praelati sententiam cum patientia sustinet; sciens impatientiae culpam graviore correptione emendandam. Si autem de inclamata non est sibi conscius, nec fateri nec importune negare, sed rei veritatem debet honeste proferre. Quod si sedens et reclamationem de se audiens, prius responderit quam veniam petierit, ex hoc inclamatus et veniam petens in ipso frocco suo unam cum virga percussionem accipit. Qua accepta, postquam responderit Mea culpa, jubetur surgere. Postea pro quo est reclamatus sustinet, quod praelato videtur, Unde sedens, si inclamari se audierit, vel non audiens ab alio admonitus fuerit, statim surgens veniam petit, etiam si non intellexerit, quid in se reclamatum sit. Sed et nullus eum ante petitam veniam excusare praesumit, etiam si ejus innocentiam noverit. Hoc autem inclamans debet cavere, ne pro una re duas eum venias petere faciat; sed primo aperte et ipsam causam nominatim dicat. Nam si eum contra ordinem fecisse dixerit, nisi statim adjungat quod fecerit, veniam petere ille non moratur, dicta causa aliam petiturus. Quod si eum aliter quam conveniat, inclamaverit, tolerari quidem debet, donec ille sessum veniat, et tunc inclamari. Sed et hoc sciendum est, quod nullus, nisi ordinem tenens, de alio ibi loquetur sermone ad illum directo, v. g. ut dicat Vos hoc, vel illud fecistis: nec quisquam nisi quod certum habeat, inclamare debet; ut si ille inclamatam culpam negaverit, iste, unde sciat, eam evidenter dicere, possit. Verumtamen in prioris potestate erit, quomodo talis culpa remaneat. Nam etsi leviores causae plerumque mediocrius tractentur, tamen, si causa major fuerit, indiscussa non remanebit; neque frater, qui eam vidit, si in proximo vel tertio vel quarto capitulo hanc reclamare non potuerit, ideo reticebit; sed tamdiu eam in memoria retinebit, donec reclamandi locum habuerit.
3.52.2
Quamvis etiam non sit consuetudo ut aliquis totum conventum proclamet, tamen quicunque tenet capitulum data occasione jubet universaliter illos veniam petere, qui diurnales calceos et cultros in praesentia non habent. Aliquando eos, qui ad tres orationes, quae mane fiunt post sonitum, et interdum illos, qui non fuerunt ad processionem vel ad stationem quae fit ad crucem, vel ad sanctam Mariam. Hoc autem secundum institutionem beati Utilonis summo cavendum est studio, ne turpis reclamatio audiatur in capitulo; sed si quis ignarus forte profari coeperit, prior, vel quilibet audiens, reverenter satagit, ne ad audientiam conventus veniat; sed nec judicium evadit, qui scius hujusmodi rei tale quid ibi proferre praesumpserit. Nam nec ulla comestionis vel bibitionis mentio ibi debet fieri, nisi forte de aliquo infirmiore fratre minus se reficiente honeste dicatur, quod indignus sit gratiae; vel admonitio fiat de pane vel alio cibo negligenter parato. Verum si quis frater tale quid agens, quod reclamari non potest, et admonitus emendare noluerit, is qui causam agnovit, debet eam priori innotescere, ut ab ipso frater delinquens secreto increpetur acri increpatione. Sed si nec sic emendare voluerit, prior illi in capitulo de alia qualibet culpa inclamato hanc in memoriam reducit, eum aliquid tale commisisse, quod ibi reclamandum non sit, ut conventus agnoscat, ut sic sine offensa fratrum in eum gravius emendari possit.
3.52.3
In judiciis autem faciendis non minima debet esse discretio ordinem tenentis: pro culpa enim, quae in quemlibet reclamatur secundum rei qualitatem aut indulgentia aut vapulatio aut levioris sententia culpae sequitur. Nam silentium aut jejunium nulli indicitur. Solus autem abbas ligat gravioris culpae sententia. Quae autem ad graviorem culpam videntur pertinere, de his non loquar hac vice. Porro nullus stamineo exutus verberatur, nisi rebellis esse videatur. Ille autem rebellis esse judicatur, qui priori in capitulo temere contradicit, vel quia hoc quod sibi injungitur, quamquam verbo non contradicat, agere tamen dedignatur et, ut de majoribus taceam, etiam qui de minimis, quae in eum reclamantur, non vult se corrigere negligentiis. I. Rebellio proprie dicitur inobedientia, cum ab abbate vel priore alicui quidquam injungitur, seque hoc non facere aperte vocis contumacia profitetur. II. Rebellio est, cum quis a praelato corripitur, et non solum eandem correptionem non humiliter sustinet, verum etiam contra superbe et contumaciter respondere nequaquam veretur. III. Rebellio est, cum de qualibet re saepius correptus emendare contemnit. IV. Rebellio etiam dicitur, dum fratri quaelibet res injungitur, et quamvis contradicere verbis non audeat, agere tamen dedignatur. Hae quatuor causae pro rebellione haberi, et staminei exuitione solent vindicari. Hic ergo, qui tali judicio subjacere jubetur, cuculla et frocco exutis, et ad pedes suos positis sedet, accedensque Camerarius cum cultro, stamineum ejus dissutum, ab utroque humero parum trahit deorsum. Quod tamen praedictus frater, cum primum tempus habuerit, resarcire non negligit, ne ita ad lavandum recipiatur. Frater autem, qui judicium facit, post tergum illius stans id peragit. In unoque capitulo duo judicia nulli inferuntur, nisi pro contradictione; sed si post flagellum tale aliud in eum reclamatur, quod priori inultum non debere dimitti videtur, jubet eum pro hoc veniam petere ad crastinum capitulum. Quod si aliquis post acceptum judicium verbo, vel etiam ipso habitu aliquod dedignationis signum demonstrare praesumpserit, noverit se inde non recessurum, donec vel spontaneus vel saltem acri correptione coactus dignam pro posse suo satisfactionem cum omni humilitate promiserit.
3.53.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LII. De discretione judicium facientium.
3.53.1
* Tales vero judicia facere jubentur qui tantae sunt discretionis, ut sciant, quomodo quamlibet culpam emendare debeant, qui et diligenter attendant quid in quemlibet reclametur, culpam simul et inclamati diligentiam seu negligentiam secum examinantes, non propriae voluntati satisfacientes. Saepe enim evenit, ut aliquis diligentiorum fratrum in culpam majorem incidat, quae non ita in eo, ut in negligente aliquo emendari solet. Jussus autem ad accipiendum judicium se non praeparat, nisi inclamatus; antequam exuatur, nec veniam petit, nec aliquid loquitur; sed statim exutus, vestimenta sua ita ponit, ut in longum prostratus vix capite ad ea pertingat. Cujus stamineum, si opus est, prius componit is qui judicium faciet. Sed quia diversae quantitatis virgae per Granatarium administratae nunquam desunt ibi, scilicet majores ad corripiendum minus cautos, minores vero ad diligentiores, ipse ad judicium faciendum eligere debet, qualem ipsa re exposci videt. In quo post primam percussionem nec ille manum percutientis, nec iste vocem exspectat Mea culpa, respondentis; sed nulla in hac re servata parilitate, continuatim iste percutit, ille Mea culpa dicit, donec prior percutientem cessare jubebit. Nimietas tamen festinantiae cavetur ab utroque. Scopis autem etsi majores tantum( ut dictum est) culpae emendentur, modice tamen hujusmodi correptio inchoatur, sed si praelato visum fuerit, jussu ejus sensim atigetur, servata tamen ubique fraterna compassione in judicio, tam virga quam scopis faciendo, UT ET DISCIPLINAE DISTRICTIO TERREAT ELATOS, ET MISERICORDIAE ADHIBITIO FOVEAT SUBJECTOS. Quamquam nonnunquam etiam minus cautis adhibeantur fomenta pietatis, ut quos non vicit rigor districtionis, vincat amor compassionis. Unde licet non sit consuetudinis, ut qui judicium accipit, quidquam aliud dicat, nisi Mea culpa,. tamen aliquando cum res scopis agitur, et forte se emendaturum dixerit, non solum non notatur, sed et libenter a prioribus accipitur, et ab eis intercessionis gratia, quae diligentioribus fratribus etiam in minoribus judiciis solet adesse spontanea, minus cautis in majoribus adhibetur, emendationis( ut dictum est) promissione provocata.
3.53.2
Si plures fuerint in quos emendatur, facto in se judicio, quisque a priore jussus sessum ire, judicium inter eos facienti dat locum: de quo si quis amplius loqui habet, non id tunc agit, sed cum caeteri omnes sessum venerint, quia non est consuetudo, ut quoque ad judicium prostrato aliquis ibi loquatur, nisi praelatus quid breviter loqui voluerit. Unde hoc curandum est, ut cum prior quempiam exuere jusserit, nisi quis se de eo velle loqui intimaverit, prior interim hoc differat, donec iste, qui nabet, proferat. Quod tamen, si tunc neglexerit, propter factum judicium ille non reticebit. De culpa autem jam emendata, defensionis verbum jam cavetur, ne qui judicium fieri jussit, culpari videatur.
3.54
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LIII. Quid cavendum sit tam inclamanti quam inclamato.
3.54
* Inclamatus etiam suae inclamationis tam extra quam infra capitulum cavet murmurationem facere ad quemquam. Nam nec ulli de his, quae talia in capitulo aguntur, extra capitulum licet quidquam loqui, nisi sic possit fieri, ut non scandalum. sed potius aedificatio sit audientium. Sed et cavendum est ne quisquam, cum fratrem ob majorem aliquem excessum videt in anxio positum, quasi tunc primum inventa occasione, ea quae jam ante ultro reticuit, aut quaelibet pristina ejus facta commemorando, culpam illius studeat exaggerare. Similiter inclamato cuilibet cavendum est ne quemquam, nisi ordinem tenentem, sed et hunc non nisi sibi loquentem inspiciat, et inclamantem se in eo capitulo non inclamet. Quod et in proximo aut etiam tertio vel quarto cavetur; si tamen gravis culpae ille in eum fecerit reclamationem. Sed neque in eo capitulo in quemquam sui inclamatorem quis jubetur facere judicium, qui primus inclamavit ipsum. Sed et conversis id omnino debet esse alienum: nam sacerdos in sacerdotem, et quisque in eum, qui vel sui vel inferioris est ordinis, facit judicium, et interdum jubetur id facere aliquis eorum qui stant in judicio.
3.55
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LIV. Quod in reclamando non sit personarum acceptio.
3.55
* In reclamando autem non est personarum acceptio, sed tam seniores a junioribus, quam ipsi ab illis inclamantur. Et si in eadem culpa senior quis cum juniore inventus fuerit, non cujus aetatis, sed cujus diligentiae sit, attenditur; nec a judiciali sententia, nisi simul cum juniore excipitur; quamvis haec diligentibus plerumque temperetur. Interdum tamen excipitur novitius, si adhuc ordinis est adeo ignarus. Quicunque autem inclamati, quantumlibet sint multi, omnes veniam petunt. Unde etiam ipse domnus abbas cavet ne quid tale dicat, unde conventum simul inclamatum habeat. Nec immerito conventus tantae dignitatis apud domnum abbatem habetur, cui etiam summa ubique reverentia, prout dignum est, exhibetur, in tantum, ut cum ritu monastico uspiam graditur, nullatenus ei obviam ire ab aliquo praesumatur. Sed si ad aliquam horam versus unus aut duo vel plures in aliquo ejusdem horae psalmo ex negligentia praetermissi esse reclamantur, si qui specialius in hac re se reos cognoscunt, hi soli veniam petunt, et post psalmos Verba mea, vel psalmus cantatur ab omnibus prostratis, etiam si talis est dies in quo non procumbitur ad horas. Pro psalmo vero primo praetermisso, septem poenitentiales cantantur, adjuncta oratione qualibet pro peccatis. Pro prece aliqua vel antiphona ad suffragia sanctorum praetermissa, agitur quod praesidenti videtur. Quod si sentitur ante finem psalmi versum esse praetermissum, psalmus a capite est repetendus. Caeterum in hujusmodi negligentiis, ubi fere totus aut certe magna pars conventus in culpa est, si tamen levior causa fuerit, admonitio potius, ut emendetur, quam reclamatio debet fieri. Ubicunque etiam aliqui fratres in obedientia aliqua fuerint occupati, negligens quisque a caeteris prius admonendus; sed si emendare noluerit, est etiam reclamandus. Sed quia singula, quae contra consuetudinem et ordinem nostrum fieri possunt, scribi nequaquam possunt, quaedam etiam talia sunt, quae propter scandalum in capitulo reclamari nequeunt; quae quisque ignorat, an ad reclamationem pertineant, de his prius interrogare debet.
3.56
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LV. Quod confessionem culpae sequitur misericordiae petitio, si simul culpa est proferenda, et misericordia petenda.
3.56
* Nunc autem non est praetereundum, quod confessionem culpae sequitur petitio misericordiae. Quoties culpa confitenda, et misericordia simul cuiquam est petenda, v. g. si obitum patris aut matris vel sororis audivit, vel crastino utriusque parentis anniversarius erit, vel quo ipse monasticae vitae benedictionem accepit, et ipse pro aliquo excessu veniam petere debuit, de culpa prius agitur, deinde pro postulanda misericordia non nisi semel veniam petit, etiam si ita evenerit, ut et sibi et parentibus suis misericordiam petiturus sit; sed et tunc primum de pertransactae vitae negligentia se accusat, deinde parentis obitum pronuntiat, singulariter tamen, ut ad utrumque prior indulgentiam optando respondeat, et ipse toties ei ad pedes veniat; in recedendo observans in primo libri capitulo scriptam inclinationis legem, omnibus ad pedes venientibus datam; quamquam et antequam ad pedes veniret ad reverentiam conventus inclinantis se inclinaverit, quam submisse ad quamcunque absolutionem ibi steterit. Hoc enim sic habet consuetudo, ut priusquam prima benedictio dicenda fuerit, ad quamlibet absolutionem conventus inclinet, submissus autem hic, qui tunc ob quamcunque causam coram steterit.
3.57.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LVI. De eo qui aliquem defunctum fratrem in poenis esse perspexerit.
3.57.1
Est etiam consuetudo, ut si cui defunctum aliquem fratrem in poenis esse per visum fuerit revelatum, abbati vel priori secreto innotescat; et si jussus fuerit, misericordiam pro eo cum venia in capitulo petat, referens quid de eo per somnum viderit; prioris quoque pedibus post absolutionem defuncto fratri optatam, se provolvat. Deinde prior quid pro defuncto fratre communiter aut singulariter etiam faciant, fratribus injungit. Sciendum autem est quod misericordiam petens sine licentia ad praesens poterit inclamari.
3.57.2
Si vero domnus abbas quemquam in capitulum miserit, ut sui alicujus familiaris obitum vel anniversarium annuntiet, is pro hac re non nisi jussus ab ipso veniam petit: et si vel sibi, vel suorum alicui misericordiam est petiturus, cum eadem venia id facit. Hi etiam qui spontaneam petituri sunt veniam, eo quod aliquid infra claustrum perdiderint, sciendum est, quod prius in capitulo de re perdita( nisi adeo minuta, ut acus est, et si quod tale est) prius interrogare, et deinde si non inventa fuerit, sequenti capitulo veniam petere debent. Sed de itinere venientes pro rebus extra perditis, ad proximum capitulum veniam petunt; si infra capitulum venerint, clauso jam ostio claustri, pulsare licet, et audiens in capitulo ostiarius accepta cum manu licentia exit aperire eis. Intromissi autem, facta oratione in monasterio, statim ad capitulum veniunt, et cum sederint, si quam stando dicturi sunt legationem, hoc unus eorum, cui injunctum est, in loco suo primum agit; deinde si quis eorum pro aliquo excessu ultro veniam petere debet, aut quis in alterum de his etiam, quae in itinere contra consuetudinem fecit, maxime quae admonitus emendare noluit, quidquam reclamare habet, non hoc negligit.
3.57.3
Quasdam vero legationes minores quidem non stando, sed quando sibi visum fuerit, sedendo dicit; quia sunt quaedam dignitates, quibus major, quaedam quibus minor debetur reverentia. Nam episcopis et abbatibus, congregationibus quoque tam canonicae quam monasticae institutionis quibusdam etiam saecularibus potestatibus, ut ducibus, haec exhibenda est reverentia, ut tantum salutationes eorum a stantibus, caetera autem a sedentibus dicantur. Solis vero domno abbati nostro, apostolico, et regi nostro, illa addenda est, ut a conventu ad eorum legationes venia petatur, quae nihilominus ab eo observatur, cui singulatim quodlibet hujusmodi mandat domnus abba ubicunque ei dicatur. Caeteris vero quibusque orationis suae vel servitutis devotionem mandantibus, inclinationis tantum reverentia debetur. Stando autem loqui in capitulo praeter hos, nulli licet, nisi veniam petenti. Unde et obedientiariis et cuilibet sic exituro, ut ad capitulum non redeat, sedendo et loquendo quaerenda est licentia; obedientiariis quidem ad obedientias suas, et si quos suos pares, vel alios fratres habeant necessarios, secum exituros nominatim dicentibus. De quibuslibet autem sic exituris, ut non redeant, si quis habet aliquid loqui ob acceptam eorum licentiam, nequaquam hoc omittit; caeteri quique sic exituri ut redeant, stantes ubi prior eos videre possit, exeundi licentiam manu quaerunt et videns prior parum inclinato capite annuere non omittit. Sed evenire poterit ut alias occupatus eos non respiciat: unde si tunc eos videat, sive non, ipsi licenter exeunt. Quod si quis alium jubente domno abbate de capitulo vocat, in ipso introitu capituli sedet; si tamen prius affuit, sin autem in loco suo. Sed et ipse absque licentia non exibit: nam et ille, qui vocatur ad domnum abbatem, non sine licentia inde discedit, sicut nec de monasterio, si est alba indutus, et se locuturum praenoscit; nec de refectorio, si non reversurus. Si vero aliquis accepta licentia de capitulo exierit, ita ut non sit reversurus; sed iterum aliqua ex causa revocatus, vel sponte redierit ante et retro non facit; et si denuo necesse habet exire, priusquam capitulum finiatur, accepta licentia, ut prius nihilominus ante et retro facit.
3.58
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LVII. De culpa leviori.
3.58
Missus in culpam leviorem ita se habet, ut ipsa quoque sibi regula praescribit.* In quam nullus mittitur, nisi tale quid commiserit, pro quo etiam gravem districtionem subire deberet, et maxime si is qui prae senio aut debilitate corporis gravem verberum non possit pati disciplinam. Ad Nonam reficiens sedet in loco suo, et si est in aestate non prius ad mensam, quam conventus post bibitionem inde recedit. Inter preces nocturnas vero et horarum omnium regularium prostratus jacet. Non offert, non osculatur textum Evangelii, non accedit ad pacem, nec ad missam cum aliis. Si festa dies duodecim lect. vel agenda supervenerit, solutus est interim. Privata vero die veniente rursus intrat, in quo erat prius, usque dum fiat absolutus. Absolvitur autem maxime quando inter preces prostratus jacet ad gradum, aliquo fratre ad eum directo a priore, a quo sibi, quod sit absolutus innuatur* Tunc facto ante et retro discedit. Quod si forte prior neglexerit, a claustrali priore, vel ab aliquo seniore admonitus, eum absolvit; si tamen ei adhuc visum fuerit. UD. Hoc quoque modo fieri solet absolutio, si eidem noxae adjudicanti postea contigerit, ut pro aliquo delicto denuo reclamatus verberetur. Et si hoc non fuerit, non absolvitur, nisi prius ejus satisfactio jacentis ad gradum, vel ad unam horam a convento videatur.* Potest autem prior quemdam hujusmodi sententiae jugo subdere etiam si domnum abbatem in monasterio scit consistere; sed non absque ejus nutu absolvere. Quod si cuique eo remoto talis sententia imponitur, et forsitan ille interim supervenerit, idem non a priore, sed potius ab ipso inde absolvitur. Qui si eo nondum absoluto discesserit, prior tunc hunc sine ipsius licentia non absolvit. Idem etiam modus est inter majorem priorem, et minorem, nisi quod non mittitur post eum, si recesserit quoquam, sicut post domnum abbatem propter ejusdem fratris absolutionem; sed claustralis prior absolvit eum. Et notandum, quod si cui dicitur: Sitis hodie in leviori culpa: in crastino inde omnino liber erit, quia dictum fuit tantum hodie.
3.59
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LVIII. Ubicunque steterit quomodo stare debeat.
3.59
UD. Stans autem ante domnum abbatem, vel ubicunque steterit( ubi tamen observari potuerit) id etiam non negligit, ut pedes habeat aequaliter compositos, et nunquam inter standum divaricatos.* Sed et hoc observat, ut nunquam scabellum vel aliquod lignum aliquanto majusculum, nisi posito super illud pede transeat, vel causa alicujus brevitatis circumeat.
3.60
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LIX. De his quae non licet facere, nisi in tempore loquendi.
3.60
Exiens a capitulo, si est ea dies in qua in claustro loquuntur, prius nullum verbum dicat: si litteras novit, librum accipit et sedet. Nam conversi literas nescientes, libros habere non coguntur. Stando autem nihilominus loquitur. Sed forte si tunc non affuit, quando post percussionem tabulae Benedicite dictum est a priore, et postea veniens alicui sibi obvianti dicit, Benedicite; ob hoc nec ipse nec is, qui obvians ei respondit Dominus, notari debet. Et quem tunc primum in conventu alloquitur praemittit Benedicite. Quod loquitur, qui loquitur, submissa voce. Loquela sua et audientia non sit nisi de spiritualibus vel de his quibus haec vita temporalis carere non potest.* Cavet etiam loqui ad alium fratrem in opposito, vel remotiori loco sedentem aut stantem. UD. Si quid opus habet a camerario quaerere, tunc maxime quaerit. Si opus habet ungues secare, et ille debet ad fratrem juxta se sedentem dicere, quod debeat ungues suos secare, et ille debet ei annuere, dicens*: Cum Dei benedictione, et sic praemisso Benedicite, eo respondente Dominus, praedicto fratri secat. Si opus habet justitiam suam et pateram lavare UD., tunc lavat, observato ibi silentio. Lotas vero in claustro non ponit siccandas,* sed statim in refectorium reportat. UD. Si opus habet cultellum suum acuere, tunc acuit ad cotem, quae ob hoc in catena pendet in claustro;* vel si magis placet ad alteram juxta lavatorium similiter pendentem. Si in vestimento suo quid dissutum est et aliquid resarcire vult, hoc tempore loquendi, aut ante primam in aestate, in hyeme vero ante tertiam, et si semel comeditur post prandium, ad lectum suum facit sedens in cuculla sua et pellicio, si opus est; duas enim habet, et si una resarcienda, sedet in altera. UD. Si opus habet quid de vestimento suo ad solem extendere, tunc extendit, et bene meminerit, ut auferat ante collationem, vel si duodecim lectiones in sequenti nocte, ante vesperam.
3.61.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LX. De eo, qui infirmum fratrem visitare voluerit.
3.61.1
* Si quem fratrem infirmantem visitare voluerit, tunc maxime accipit licentiam visitandi. Illuc eundo debet psalmum Domine, ne in furore tuo arguas me, etc., recitare; addita Dominica oratione, et una collecta pro infirmo, Omnipotens sempiterne Deus, etc. Cum infirmis fratribus potest ibi loqui autequam ad horam sequentem pulsetur. Quod si citius ad horam pulsatur, ita ut non possit peragere quod coepit, postea non sine licentia regreditur. Non solum autem in hoc tempore, sed etiam in aliis competentibus horis conceditur quibusdam gravioribus personis aegrontantes fratres visitare.
3.61.2
Nihil appellat suum, sed ad omnia dicit nostrum nisi de patre, matre et culpa, de his licenter dicit meus et mea. Verum etiam de se aliquid dicturus, dicit ego non nos. Si quem fratrem appellat, nunquam puro nomine appellat, nisi domnus adjungat; sed juvenes fratres vocat. Item proprium nomen dicturus frater praemittit. In hoc et alio quovis tempore competenti, sicut infra utramque missam potest cum licentia saecularem amicum convenire et hoc non sine teste, si scitur aliquantulum incautus esse. Nullam omnino osculatur mulierem; sed nec matrem suam.
3.62
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXI De minutione sanguinis, vel phlebotomare volentibus.
3.62
Si sanguinem voluerit minuere in XII Lectionibus, vel in alio quocunque die, in quo silentium est tenendum, ipsa hora, qua de capitulo exitur, licentiam a tenente ordinem cum signo quaerit.* In privatis autem diebus quando locutio est in claustro, si potest consedere juxta priorem, licentiam petit verbo: sin autem, signo. Quod si domnus abba vel prior capitulum tenuit, et mox finito capitulo, aliquo discessit, quo is, qui minuendus est, sine licentia venire non possit, tunc ab eo, qui ad praesens ordinem regit, licentiam quaerit. Cavendum autem est hebdomadae sacerdoti hebdomadario, diacono et subdiacono, hebdomadario cantori, mensae lectori, hebdomadariis coquinae, ut nequaquam sanguinem minuere praesumant, nisi prius in capitulo petita venia licentiam accipiant. Et ut hoc modo, quo fiat ordine, prosequamur; accepta licentia idipsum procurat cellario indicare, ut praevideat famulum qui ad hujusmodi negotium deputatus est, in promptu esse post evangelium missae majoris. Eo numque momento abscedens de ecclesia induit nocturnales, non alios quidem usque ad diem tertium induiturus, excepto si aliqua processio in albis est agenda, sicut saepe evenit in susceptione alicujus gravioris personae. Igitur eodem tempore, quo nocturnalibus induitur tollens fasciam suam de lecto suo, pergit ad illam minuendi sanguinis officinam, et ante omnia facit ante et retro, et ter dicit brevem versum: Deus, in adjutorium meum. Kyrie eleison. V\. Adjutorium nostrum. Itemque facto ante et retro imminutio sanguinis inchoatur.
3.63.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXII. In quibus locis ante et retro sit faciendum minuto.
3.63.1
* Sed sciendum, quod nullo in loco faciat ante et retro, nisi in ecclesia vel ante crucem sit; excepto ad opus manuum, ad sanguinis minutionem, et in coquina regulari. UD. Silentium tenet, nisi modicum quid dicat de eo quod inter manus habet.* Cellerarius vero adjutorem suum illuc mittere procurat, ut quot sint minuti videat. UD. Ab hinc surgens in refectorium venit, aliquantulum de libra sua comessurus et bibiturus, sicut etiam per duos sequentes dies post evangelium majoris missae; in quarto autem cum ministris.* Ad hujusmodi autem prandium non dicitur refectionaliter versus, etiam si sit illud regulare jejunium, in quo et post tertiam pransurus pietantia non carebit. Finita communi fratrum refectione, si opus fuerit post versus inter primos potest exire. Ad proximam horam post minutionem secedit ante illud altare, quo infirmi inter matutinalem missam solent accubare, et quocunque modo recubans ibi jaceat secundum valetudinem suam, nemo vituperat. Si autem viribus suis confidit, ad sequentem horam inibi consuetudinaliter sedet, et sic deinceps ad reliquas horas ubicunque vult, extra minorem chorum manet. Cum autem post vesperas et matutinalis processio ad S. Mariam agitur, ipse priores subsequens in capitulo, nisi sit juvenis. moratur. Ad nullam horam regularem debet procidere neque pro illis tribus orationibus, quae post sonitum in choro solent fieri a conventu stando vel procumbendo, ipse unam tantum ante chorum facit sedendo. In fine vero uniuscujusque horae exiens cum caeteris facit ante et retro, et ante initium cum aliis ante et retro facit. Ad litaniam, si vult procidere, procidat; si vult sedere, sedeat, nemoque illud reprehendat.
3.63.2
Ad prandium quando alii habent pietantiam, ille generale per duos dies, et ad coenam ova tria. Si autem est tempus hyemale, scilicet a calendis Octobris, usque ad Quadragesimam, et si fratres generaliter non nisi semel reficiunt, tunc ille primo tantum die post vesperos, dum incipitur, Placebo, ante et retro facit, et lotis manibus ad refectorium vadit,* et sine versu consuetudinali, in extremitate sinistrae tabulae sedet, et coenat, cellerario procurante ei pro necessitate. Quod si prius a coena redit, quam conventus ad bibendum veniat, sicut saepe in Septuagesima potest evenire, non omittit, quin iterum cum conventu in refectorium redeat, et si vult, bibat. Si autem conventus illum coenantem invenerit, illis exeuntibus ipse altius stat inclinis, usque dum omnes non inclinantes pertransierint. Secundo et tertio die post capitulum veniens in refectorium dicit matutinalem versum et sumit tria cocta pulmentaria; die autem quarto cum ministris pransurus, casei quadrantem, vel quod tantum valet, accipit.* Tertio autem die indutis diurnalibus ad primam redit in chorum, si sunt duodecim lectiones; si autem privata dies est, ad tertiam. Quod si nec viribus suis confidit, priori hoc innotescit. Ad nocturnos interim si obdormivit, nemo eum cum absconsa inquietabit: sed etiam si ad intervallum in lecto pausavit, ita vestitus ad hoc de capitulo,* dum Deus auribus, vel si hoc non tunc canitur, dum Exultabunt inchoatur, exit. Nec permissus est interim veniam petere in capitulo, UD. si quid reclamatum est ab illo, sed stare jussus pro venia inclinat;* quod tamen cavendum est, si scire potest, quod sanguine minutus sit. Qui tamen in refectorio, si sonitum vel aliquid venia dignum in hoc biduo, quo minuit, fecerit, vel ipse vel alteruter ipsius collateralis veniam petit. Nam si alias tale quid commiserit, quod non sit in capitulo reticendum, usque in diem tertium est differendum.
3.63.3
Cavet autem in Pascha et Pentecoste ante feriam quartam sanguinem minuere, nisi sit talis obedientiarius, qui foris moratur assidue, acquisita licentia a priore. Quod si quis alius in praedictis diebus, vel quandocunque tam inconveniens est, non potest prae infirmitate congruum tempus exspectare, UD. hic in capitulo cum venia licentiam debet impetrare. Cavet autem eo die unusquisque sanguinem minuere, cujus sequente nocte duodecim fiunt lectiones, nisi in Quadragesima: tunc semper in Sabbato post vesperos, dicto Benedicamus Domino, minuit; pro eo, quod in die Dominica non jejunat, in qua ex consuetudine post evangelium aestivale prandium habere debet, et die tertia vesperos cum infirmis audit. Si vult statutum prandium fratrum anticipat, ita ut postea non reficiat, et infra communem fratrum refectionem moratur ad S. Mariam.* In Dominico vero die, quo facturus est foris claustrum processionem, induit diurnales: caeteras autem, quae fiunt nudis pedibus, accepta licentia evitare potest. UD. Post completorium de tribus orationibus non nisi unam, et hanc sedendo facit, et statim exit. Quibus autem pro misericordia concessum est,* horas regulares ad S. Mariam auscultare, interim etiam, dum sunt in lege minutorum, ibidem morantur, dum et aliis quibusdam minutis interdum conceditur, insuper etiam, ut finitis ibidem matutinis se in lectis recollocent usque dum die tertio ad primam, vel in hyeme ad tertiam in choro se repraesentent. Nec illud est praetereundum, quod nulli pro sola sanguinis minutione conceditur ad infirmariam venire, nisi in pedis vena velit minuere, et interdum alicui seniorum, qui tantae debilitatis sit, ut hunc ordinem in conventu nullatenus observare possit. Quod tamen omnino vitat, si in proxima nocte festum duodecim lectionum instat; nisi, sicut dictum, venia praeveniat. Alio autem modo quam in vena si voluerit in aestate in duodecim lectionibus sanguinem minuere, accepta licentia camerario voluntatem suam indicat, ut provideat quae ad hujusmodi necessaria sunt; sed tamen usque, dum nona sit cantata, exspectat, et tunc statim vadit ad illam minuendi sanguinis officinam, et praemisso versu, servato tamen silentio( nisi sit necessarium) sanguinis minutio inchoatur. A Kalendis autem Octobris usque ad Quadragesimam statim post capitulum cum minutis sanguine prandet, et post evangelium missae majoris, vel post prandium tempore opportuno et ipse sanguinem minuet. Post minutionem vero chorum non intrabit, sed extra ubi et alii minuti, sive si tempus hyemis sive aestatis non procumbens, neque veniam faciens repausat; et si caputium induit, nemo reprehendit. Habet ad coenam a cellerario pietantiam, vel si coena non sequitur, fratribus communiter bibentibus, datur ei melior potus. Die vero secunda ad hanc horam intrat chorum, ad quam quilibet vena minutus intrat die tertia, et ea die post capitulum, vel si est alio tempore post evangelium non deerit prandio minutorum.
3.64.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXIII. Quomodo, si inter loquendum ad horam regularem signum audierit, ad orationem occurrat.
3.64.1
( UD) Sed ut redeam ad locum unde paululum diverti. Inter loquendum, si ad horam regularem signum audierit, in claustro ipsum verbum, quod habet in ore non perficit, sed continuo tacet, et occurrit ad orationem. Qua finita, sedet in choro, et quousque sacerdos missas cantaturus sit vestitus, intendit lectioni. A qua tamen cum primum secundum audierit signum, illico cessat et surgit, sicut etiam ad duo signa, quae pulsantur ad vesperas, vel quotiescunque omnia pulsantur, veniam, quam petit, diligenter observat, ne unquam tardius aut celerius quam alii petat. Cum aliis submittentibus se submittit; cum aliis se levantibus, se levat, ad venias, ad preces, ad orationes: aliis non legentibus nec aliud quam solum divinum officium attendentibus, ipse quoque nunquam librum aperit ad legendum, maxime in choro; nisi aliquando gradualem librum ad majorem missam, propter aliquem cantum, qui ad praesens captatur, vel si est illiteratus, ad vesperos librum hymnorum propter aliquem hymnum ea ipsa vice canendum.
3.64.2
* Item ad cantum, et hymnum matutinorum potest inspicere librum nec tamen proprium dimittat locum, nec alio interim utatur lumine, nisi illo, quod lucet in commune. Et si sacerdos hebdomadarius est, in collectario licet ei quod opus est praevidere, scilicet capitulum praesentis horae. Signa, quae cum manu fiunt pro locutione, non amat frequenter facere, conventu maxime cernente, et quotiens facit, facit reverenter et pro necessitate. Ut caetera membra ita ipsum quoque cohibet visum a vagacitate. Finita missa cum summo silentio sedet ad lectionem quousque ministri et pueri, si in loco sunt, redeant de mixto.
3.65.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXIV. Qua disciplina sit in refectorio sive post alios veniens; sive ante alios discedens, quomodo licentiam accipiat.
3.65.1
Ad horam prandii vel coenae si in dormitorium non ascendit, lavatis manibus statim ad refectorium venit.* Ad sedem suam facto ante et retro in regularem coquinam, vel ante cellarium, si juvenis non est, aliquanto ire potest; ut si aliqua re indiget, quam antea verbo quaerere non potuit, cellerarium pro hac signis interpellet. UD. Inde rediens stando reverenter exspectat domnum abbatem, vel si non potest stare, sedendo.* Si juvenis est, super inferius, si provectioris aetatis, sedet super sedile superius. Intrante vero domno abbate, contra illum inclinat, statimque se erigens erectus stat, usque dum pertransiens in locum suum ad pulsandam scillam perveniat. Quam postquam pulsaverit, et versus, oratio benedictioque data fuerit, ipse in loco suo sedens, mensale applicat, nihil tamen omnino comedens, antequam lectio incipiatur, et antequam de manu sacerdotis oblatam accipiat; si tamen est privata dies, et si in ipso die non communicaverit. Si vero pro aqua apportanda vel alia hujusmodi causa dicto versu vult exire de refectorio,* non exit priusquam ipsa incipiatur lectio. UD. De nullo gustat generali priusquam benedicatur. Sibimetipsi nihil unquam apportat frater praeter sal, et aquam; ni forte serviendo veniat ad sedem suam. Si quid ei per alium apportatur, reverenter contra porrigit manum, et aliquantulum inclinat. Similiter inclinat ad omnia, quae sibi tunc dantur, vel apponuntur, vel quae ab eo recipiuntur. Si quid ei ab eo, qui ad scillam sedet, dirigitur, ex toto surgens altius contra ipsum versus inclinat, etiamsi ad lineam sedeat; et quantumlibet forte cupiat abstinere, de hoc tamen non dimittit praelibare. Scutellam quoque applicat ad illum potissimum fratrem qui juxta se superius sedet, ut comedat secum: si is renuerit, applicat ad inferiorem: quod si et ille noluerit, quantumvis remaneat, quod noluit, vel quod non potuit comedere, non mittit quoquam longius ad aliquem fratrem pro ulla gratia privata, sed tamen ut adhuc superius vel inferius sedenti applicetur, alterutri suorum collateralium innuere non omittit. Si duobus fratribus aliquid mittitur et alter eorum interim forte defuerit, reversus inclinare non desinit.* Si tantum sonitum fecerit, qui usquequaque in refectorio audiri possit, veniam petit, quod alio tempore, quando bibitur sed non legitur, minime facit
3.65.2
Si forte, eo illuc eunte, Tu autem dicitur, propter hoc non redit, priusquam veniam fecerit. Si de potu vel humido cibo tantum effuderit, quod buccella panis operiri non possit, sive legatur, sive non, veniam petit. Si cochlear in partes fregerit, ipsa fragmina tollens ad gradum ponit, et veniam petit. De qua surgens ea recipit, et in extremitate, ubi cochlearia et caetera refectorii utensilia continentur, reponit. Si non est divisum, sed tamen adeo est fractum ut non sit habile ad comedendi usum, eumdem satisfactionis servat modum. Si cultellum fregerit, idem facit, excepto quod de gradu receptum ad mensam secum reportat, et in vaginam reponit, et camerario tempore congruo, ut eundem reintegratum aut alium recipiat, hunc reddit. Simili modo satisfacit, quicunque inter comedendum vel bibendum in refectorio, vel ante refectorium in cellario vel ante cellarium aut in regulari coquina aliquem praedictorum excessuum incurrerit; excepto quod pro sonitu non alibi, nisi in refectorio, vel in regulari coquina taliter, ut praescriptum est, facto, veniam petit. Et si sextarium vini vel cerevisiae vel dimidium effuderit, utrinque et in refectorio et sequenti die in capitulo pro hoc satisfacit. In scyphum justitiae superpositum nihil imponit, nec panem intingit, nisi prius super mensam ante se posuerit. Simul cum alio fratre in uno scypho non debet panem intingere. Nulla re, nec etiam flabello, quo muscae abiguntur, in aestate interim utitur dum Benedicite super cibum et potum datur. Si autem inter comedendum pro aliqua necessitate exire cogitur, propterea, si rediturum se sperat, nisi sit ostiarius in susceptione hospitum non loquitur. Si vero illi mox, ut parumper comederit, nausea vel fluor sanguinis ingruerit, ita, ut ad eamdem refectionem redire non possit, postea cum ministris sine licentia reficit.
3.65.3
De micis diligentissime cavet, ne quid vel minutissimum cadat et pereat. Cum cultello aufert eas de mensali, ut ad ultimum cum flebello ad hoc aptato in scutella colligantur et ad eleemosynam deferantur. Quamdiu antem a conventu non est separatus, ut sit cum infirmis, nec unum granum piperis gustat, nec quidquam cibi aut potus, nisi in refectorio percipit. Nunquam bibit, nisi pateram cum ambabus manibus tenendo( excepto minuto) et nunquam nisi sedendo.* Si postquam scilla dimissa fuerit extra ostium remanserit, nullo modo tunc intrare praesumit, sed tamdiu foris exspectat, quousque lectorem ad versum legisse audiat. Si vero necdum occurrerit, si serius post inceptum lectionis intraverit, si aliquem ad gradum stantem licentiam comedendi accepisse perspexerit, ipse alicubi juxta tabulam stans observat, quando ille discedens sibi accedendi locum tribuat; ubi et tunc, si locus sit tam angustus est standum. Si viderit servitorem ad generalem scillam jam pulsaturum, ibique inter benedictionem stans humiliter se inclinat, quod nihilominus quisque observat, qui quidquam ministerii in refectorio agens interim obambulat, et si quid in manibus portat, hoc super mensam ponere procurat. In accedendo itaque cuiquam obvianti humiliter, sicut et ille, se inclinat, nisi tale quid in manibus ferat, quod illum ad hanc inclinationem impediat. Et si forte aliquem sonitum vel aliud venia dignum in ipso accessu fecerit, ante versum veniam petit, sicut et post versum. Si quid tale de gradu discedens commiserit, veniensque ad gradum cum duobus primis digitis combinatis semel ad os directis petit ab eo, UD. qui ad scillam sedet licentiam comedendi. Quo annuente, quasi cum aliis fecisset et dixisset, eadem per se facit et dicit: id est, primo ante et retro, et versus, si est prandium, Oculi omnium: si coena; Edent pauperes, etc. Inclinis Gloria Patri, et oratio Dominica*: dicit erectus manu et ore ita benedicens: Oremus: Benedic Domine, etc., et inclinans redit ut sedeat. Et si est locus ejus juxta finem tabulae infra unum fratrem, ille surgens ei locum accedendi dat, sicut et postea, si surrexerit opportunitatem discedendi. Sedens vero, si ante se, cujuscunque generis sit, cibum fratribus jam appositum non invenerit, et hoc servitores ignorant, alteruter collateralis ejus alicui eorum innuit, ut offerat, aut si hoc non potest, ipse surgens ei apportat.
3.65.4
Caeterum si duo vel plures tardius ad mensam occurrentes pro accipienda comedendi licentia simul intraverint, quotquot in simul possunt, caeteris ordinabiliter sequentibus, praecedit, et qui inter eos praeeminet in sacro ordine, ipse etiam praecedentium medius, sive sit literatus, sive non, sive ipsius ordinis celebret officium, sive non; ipse, inquam, praefertur in danda benedictione. At si omnes ejusdem sunt ordinis, tunc qui prior est, nisi ille sit conversus, caeteri literati. Facta benedictione posteriores paulisper cedentes exspectant, ut qui accedendo praecesseraut, discedendo etiam praecedant. Si quis praecedentium aliquid veniae dignum in accedendo fecerit, interim reliquis exspectantibus veniam ante versum petit: si vero sequuntur, differt usque post versum. Praecavendum est autem, ne postquam scilla ad generale pulsatur, nullus comedendi licentiam accipiat, nec discedendi, postquam micas ablatas esse noverit. Si enim opus habuerit aliquando, ut priusquam caeteri, surgat a mensa( quod tamen, nisi obedientiarius sit, cavere ne faciat debet) vel tale opus sibi sit injunctum, quod tamen citius sit perficiendum; panem et justitiam ita ordinabiliter ponit, sicut poni deberent, si cum caeteris surgeret. Rursus si quid dignum venia surgens vel accedens facit, prius veniam petit quam abeundi licentiam quaerat. Sed hanc veniam usque post versum differt, si inter plures, eos tamen propter arctum loci sequens accesserit. Nam si cum ipsis, et ipsi si viderint vel sciverint, deliquit, ut prius veniam petat, exspectant.
3.65.5
De qua surgens venit ad gradum et manum expansam tractim a pectore trahens, cum hujusmodi signo licentiam abeundi quaerit. Qua accepta inclinat in faciem et versum dicit, si est prandium, Confiteantur. Inclinis Gloria Patri. Erectus: Agimus tibi gratias. Si coena, Memoriam fecit, et Benedictus Dominus, etc. Amen. Facto autem ante et retro incedit pedetentim cantando psalmum quinquagesimum usque ad ostium refectorii. Ibi se inclinans contra mensam principalem dicit omnia quae in ecclesia dicuntur a sacerdote vel a conventu, id est: Dispersit. Benedicam Dominum. In Domino. Magnificate Dominum. Sit nomen Domini. Retribuere. Benedicamus Domino. Amen. Novissime facto retro et ante, si quid fecit tale inter Versum, de gradu recedendo veniam petit et sic exit. Quod si non amplius quam semel eo die fratres comedunt, tunc non alios versus dicit, quam illos ad coenam pertinentes, et Agimus gratias. Verum ad unam vicem nunquam facit utrumque; ut et tardius quam alii veniat, et citius surgat.
3.66
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXV. De refectione servitorum.
3.66
* Finita refectione generali mox conveniunt servitores, caeterique comessuri. Quibus etiam, quamvis sint pauci, eodem ordine ac reverentia servitur qua et conventui. Ex consuetudine plures non sunt, quam ad scillam sedens mensaeque lector, adjunctis ministris, nisi forte contingat, ut major vel claustralis prior, vel ejus adjutor, aut etiam aliquis de via veniens cum illis reficiat. Interdum etiam evenit ut quis obedientiarius aliquo gravi labore praepeditus permissu prioris ad priorem mensam desit: is ergo non prohibetur cum servitoribus reficere. Itemque quamvis nulli sine magna necessitate concedatur, tamen accepta licentia ante finitam eorumdem refectionem inde discedere potest. In praecipuis vero festivitatibus ostiario caeterisque majora officia administrantibus, si necesse est, post evangelium majoris missae, cum licentia prioris licet prandere tali scilicet ordine, ut postea nec cum prioribus nec cum servitoribus idem prandium eis repetere liceat. Ministris autem de refectorio exeuntibus, fratres hi tantum, per quos illi transeunt, vel si in capitulo sedeant, omnes inclinando assurgunt. Et est consuetudo ut unus eorum, si nox est, ante alios usque ad ecclesiam ardentem candelam ferat.
3.67
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXVI. De habitudine sua, et post prandium et post coenam.
3.67
Post refectionem ad hanc horam majori studio quam ad aliam silentium est sibi indictum, et secundum quod tempori vel ordini est consentaneum, ut in claustro sedeat legendo vel cantando, aut si pergit dormitum et legere voluerit, jacendo legit, et ita compositus, ac si statim cupiat obdormire.* Ea hora qua vadit dormitum non secum defert librum, sed prius, non tamen in aperto debet eum ponere ad lectum, sicut et post non in aperto referre ad armarium. Si conversus psalterium suum ad lectum suum habet, postea surgens, si vult, non reportat. Quod de omnibus intellige, et si tanta librorum copia esset, ut illis jugiter ad lectum jacentibus, alii in claustro sedentes habere possent. UD. Jacens vero in lecto non modo ea signa, quae cum manu fiunt, devitat, sed etiam ictum oculorum nequaquam dirigit ad ullius fratris lectum, ut illuc respiciat vel ad momentum. Post nonam, sive sitim habeat, vel non, tamen non omittit cum aliis in refectorium ire bibiturus, nisi sit obedientiarius,* et ea hora foris nimium occupatus. UD. Quoties post vesperos coenatur, coena facta dormitorium ascendit,* cultrum ad caput deponit, nocturnales calceos induit, et in claustrum sedere venit. Ubi ad illam horam quandiu sedet, tantopere silentio studet, ut si sciolus scribendi forte quid scripserit, nec pergameno, nec penna ipsa quidquid sonitus ullo modo committat; aut si tardius quam caeteri de dormitorio descendit, tam lente pedem ponat, ut ejus incessus, si videtur ab aliis, minime tamen ab illo possit audiri. Hujusmodi autem silentium alio tempore non tam sollicite est observandum.* Cavendum est autem tam post prandium quam post coenam, ne quis praesumat manus lavare, exceptis scriptoribus, et si quis sacerdos tale quid habet in missali libro praevidere: quem tunc temporis, nisi panno involutum nusquam portabit. Quod sacrista, ne hujusmodi panni aliquando ibidem desint, providebit.
3.68
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXVII. De eo, quod lumen in claustro suo tempore accendatur.
3.68
Procurandum est etiam, ut in tempore hyemali, si vespera serius finitur, lumen mox per claustrum accendatur, quia conventus nocturnalibus indutis, juvenes quoque laternis accensis sedendo absque libris, tamen exspectant, donec cymbalum ad bibendum percutiatur. Tunc enim sine mora prior concutit, et custos hebdomadarius ante finitam bibitionem ante et retro faciens, nonnisi jussus ad collationem pulsat, ut conventu de refectorio eunte consequenter agatur collatio. Ad eandem bibitionem quisquis obedientiarius propter instantem suae obedientiae necessitatem ante alios sine licentia exit, non reclamatur, nisi saepius id ab eo repetatur.
3.69.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXVIII. De lectore collationum.
3.69.1
* Quoniam non est nostrae consuetudinis, ut in tabula notetur lector collationis, ideo major solicitudo debet esse armario, ut tempestive provideat, ne negligentia in legendo ad collationem contingat. Quapropter in die Dominica dat librum per hebdomadam lecturo, eique ostendit, ubi incipere debeat. Nam praeteritae hebdomadae lector ipsi armario ostendit, ubi legendi finem fecerit. Cavendum est armario, ne unquam minus sciolo id injungat, ut ad collationem legat; sed tam convenienti et intelligenti personae quae ita legat, ut audientes aedificet. In praecipuis festivitatibus, quibus a quatuor Venite cantatur, vel etiam in cappis, si proprium sermonem habent, inde legitur ad collationem, si statim alias non est lectus neque legendus, qui si potest in duabus noctibus perlegi, tandiu legitur, quoad usque finiatur.
3.69.2
Sed et hoc lectorem oportet scire, quod nunquam debet lectionem incipere, nisi ante sibi signum faciat, excepto ad mandatum in sabbato: tunc enim, ut armarius cantum terminat, legere non tardat. Qui tali hora ad collationem venit, quod vel dimidium versus, lectionis audit sedendo, propter hoc veniam ad crastinum capitulum non petit. Finita autem lectione, lector ibi juxta analogium facit ante et retro et statim exit, nisi sit in custodia; tunc parumper divertens, custodem suum exspectat. Omnes, qui remanent de capitulo, finita collatione, egressi de capitulo ad sinistram partem divertunt, donec, toto conventu egresso, de abbate vel priore licentiam abeundi accipiant. Tunc enim si aliqui fratres sitierint, facto signo licentiam bibendi accipiunt. Serius vero nequaquam hujusmodi licentia est petenda, nec etiam posthac, nisi raro; excepto si quemlibet vehemens sitis invaserit, quae omnino sit intolerabilis: ejusmodi namque vehementiae non est lex posita: quacumque enim hora quemquam tanta intolerantia vexarit, etiam in mediis matutinis, petet licentiam bibendi. Qua accepta jussu prioris aliquo eum comitante ibit in infirmariam, et nec revertitur postea in conventum, nisi eo tempore, quo et quilibet infirmus, nec sine licentia. Et sciendum, quod qui de completorio remanent, cum faciunt praedictum signum abeundi, possunt quoque, si bibituri sunt, ipsa nocte amplius petere licentiam bibendi. Alii vero, qui occupati suis officiis aliquando per licentiam desunt ad collationem, sicut est hospitarius, eleemosynarius, et caeteri hujusmodi, petunt hanc licentiam a cellerario, si forte non possint a priore claustrali, dum facit circam post completorium habere.
3.70
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXIX. De fratre dormitorium aspergente.
3.70
* Post completorium frater ad aspergendum dormitorium deputatus( qui etiam conversus esse potest) mox finito completorio ante chorum secedit, et juxta altare, quo infirmi sedent, primam tantum orationem facit. Qua facta semetipsum aqua benedicta spargit, sicque ascendit dormitorium, ut illud aspergat. Quod quidem nunquam omittit, nisi dies Dominica sit. Finito, ut dictum est, completorio, cum iterum faciant tres orationes, ad has locum tenet extremum, et priores anteriorem. Quibus peractis, e choro novissime egressus altaribus illic reverenter inclinat. Quod etiam aspersus aqua benedicta a sacerdote nihilominus observat. Et veniens ad ostium ecclesiae caput operit cum capello, nec amplius denudat usque dum se collocaverit in lecto.
3.71
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXX. Quomodo se collocet.
3.71
Ergo, cum ad lectum venerit, si est frocco et cuculla indutus, froccum plicat et super tabulam, vel si opus habet, sub capitale ponit. Deinde coopertorio ad inferiorem partem lecti rejecto scamnum ascendit, et introlatus, ut convenienter lecto insidere possit, se praeparat, et tunc manus ad latera, non versus pedes extrahens se discalciat: ita tamen, ut crus cruri non superponat. Postea pedibus aequaliter levatis, et in lectum collocatis, cucullam non prius exuit, quam coopertorium sub cubitos trahat. Tunc quidem eam exutam, sive sit cum pellicio, sive non, complicat, et ad caput ponit; vel si tale frigus habet, super se extendit, capitio tamen ad caput verso. Idipsum novitius adhuc non consecratus cum frocco facit. Super caetera operimenta pellicium ponit, si vult, sed non inversum. Quoties vult, dum tamen moderate sit, sanctae crucis signo se munit, idemque potest facere quando surgit. Quantum libet aliquando calorem sentiat, nunquam tamen plus corporis sui detegit, quam pedes et brachia et pectus. Si necesse est tempore opportuno tabulam mediocrem ad caput, in faciem lecti infigere potest, sive ad sustentandum capitale, sive ad arcendum lumen lucernae. Item tabulam inter lectum et parietem non prohibetur congrue adaptare, ad superponendum ei froccos vel quid tale. Quocunque modo recumbens jaceat, videlicet vel supernus, vel lateratim, sive contractis genibus, nemo vituperat. Ad necessarias in cuculla et in pellicio nunquam vadit, nisi postquam conventus se in lectis collocaverit, et tunc coopertorium super lectum non expandit; in sola autem cuculla potest illuc ire quandocunque voluerit. Si sanguis e naribus emanat, extra lectum contra parietem se inclinat; si autem juxta parietem non dormit, contra faciem lecti se vertit. Si nauseam sibi ingravescere sentit, in angulum necessariarum tendens, egestum foeno operit. Si alium juxta se positum aliquo modo per somnum fratrem excitare audierit, mox illum non aliquo sonitu, sed aliquid de operimentis vel lectisterniis illius trahendo expergefacit. In soccis et cum capello, si necesse est, potest dormire, in pellicio nunquam. In lecto, sive extra lectum, nunquam alterius faciem suis oculis in dormitorio inspicit. Ad Crucifixum ibi inclinat, quotiens illac praeterit.
3.72.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXI. De eo qui tam graviter sitierit.
3.72.1
Si tam graviter siti laborat, quod se nocturnorum pulsationem cum patientia nullo modo expectare sperat, priorem modeste excitans cum signo ei, quod vult, insinuat, qui mox eum ad infirmariam ducens, infirmario causam designat, pro qua venit, et eodem fratre ibi dimisso, ipse ad lectum redit. Ille autem in lecto, quem infirmarius ei demonstrat, se collocans, cum infirmis ad nocturnos venit, et diluculo per infirmarium licentia abeundi a priore sibi impetrata, et diurnalibus de dormitorio allatis, tempore quo et quilibet infirmus, de infirmaria in conventum redit
3.72.2
Et ut redeam ad nocturnale tempus quo frater sitire coeperit, si potest perdurare usque dum conventus ad nocturnos surgit, jungit se his qui in minori choro orant, et prioris, qui in majorem chorum ibi ingressurus est, adventum exspectat, et donec tres orationes finiantur, et tunc a priore licentia accepta, postquam( ut dictum est) in infirmaria biberit, de caetero usque mane ibi remanebit. Si vero usque post nocturnos se a potu continere valet, tunc cum licentia, ardore sitis exstincto, matutinum cum his, qui in ea hora in lecto jacentibus infirmis cantant, vel si tales non adsunt, et si est liberatus, percantare debet; si illiteratus neminem rogat, ut hoc sibi cantet. Quilibet autem qui hujusmodi disciplinae, et conversationis vir esse vult, quantum in se est summopere praecavere debet, ne talis necessitas illum aliquando praegravet. UD Haec pauca, ut memoriae occurrerunt, de multis dicta sunt, quibus novitii, si fieri potest, prius sunt instruendi quam collegio nostro socientur.
3.73.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXII. Qua lege se novitii ante consecrationem eorum habeant.
3.73.1
* Quando domno abbati novitios ad monachicum ordinem promovere placuerit, prius a magistro eorum admonitus, facit inde mentionem in capitulo: et si in eodem die benedictionem fratres accepturi sunt, tunc magister jussus eos adducere, aufert ab eis capitia. Postquam autem introducti veniam petierint, eamdem petitionem repetunt quam in primordio susceptionis suae fecerunt. Eodem modo agitur, si aliquandiu ablatis capitiis in cella sua sunt commorati, ac deinceps quindecim diebus vel minus, si abbati videtur, a conventu separati, ibidem manent; excepto quod in choro minori divino operi intersunt. Nam in his diebus non solum dormiunt in praedicta sua cella, sed ibi lectioni vacant et comedunt. In eisdem quoque diebus ad pacem, et ad communionem non accedunt, neque offerunt. Quotidie matutinali missa audita in capitulum fratrum veniunt, ibique super scamnum et scabellum, quae sunt in dextra parte prope ostium sedent, nullo se intermiscente, nisi solo illorum magistro. Ibi quoque sedent, usque dum sententia regulae lecta sit et exposita, sive ut in festis diebus solet, lectio evangelica. Ut autem post sermonem domnus abbas dixerit, loquimini de ordine, statim ante et retro facientes, praecedentem magistrum suum sequuntur in cellam suam, ut ibi solitum inter eos habeatur capitulum, in quo etiam, si quid tale commiserint, a judiciali sententia immunes non erunt, et propter hoc magister eorum aliquem provectioris aetatis fratrem ibi habet secum, qui in eis judicium faciat, nisi alicui novitio hoc injungat.
3.73.2
Quando conventus post matutinum et vesperos processionem facit ad S. Mariam, ipsi ultimi sequuntur, et ecclesiam non intrant, sed exeuntem foras in capitulo conventum exspectant, et tunc propius accedentes, stant per ordinem inclinati adjuncto magistro, usque dum omnes transierint. Quando autem sunt pransuri, ante conventum exeunt de ecclesia, et lotis manibus a lavatorio suo pergunt ad coquinam, ut singuli fabas suas apportent. Ad generale quoque apportandum et pulmentum, tot surgunt quot opus fuerit, et ille voluerit qui in loco eis cellerarii servit. Hoc est etiam eis observandum, ut pulsationem scillae suae ita communi fratrum coaequent, ut non prius incipiant, sed tamen citius finiant. Ante refectionem autem unus eorum librum accipit, et tandiu legit quousque eum magister eorum praesidens ad scillam cessare jubet. Qui cum caeteris manducant juxta finem refectionis, iterum surgit et parum legit, et cum tu autem Domine, lectionem finit. His autem aliisque modis, prout possunt, eam imitantur disciplinam, quam nos in refectorio habemus. Sed et hoc eis sciendum, quod post refectorium ibi in cella debent finire absque psalmo versum sic, ut prius ad locum inclinationis veniant, quam conventus de refectorio transeat. Qui videlicet locutus est ante refectorium, ubi post singulas refectiones debent inclinati stare, et ordinati ab ostio refectorii usque ad gradum dormitorii conventu de refectorio exeunte, similique ante eos inclinatione, transeunte. Quem et ipsi subsequuntur simul cantantes psalmum, quem prius praetermiserunt.
3.73.3
Quocunque autem habent pariter ire, magister eos debet praecedere, et cum inclinantibus ubique pariter inclinare. Si quis eorum de ecclesia ad cellam ipsorum ire voluerit, non praesumit, nisi vel uno socio secum assumpto, et, si nox est, non sine lumine. Ad collationem fratrum conveniunt: inde surgente conventu, ipsi inclines stant in eodem loco ubi sederunt, usque dum omnes pertranseant. Quando alii ad mandatum, vel infra collationem bibunt, ipsi in cellam suam divertentes idem faciunt. Sane sicut sunt novissime ecclesiam intraturi, sic quoque post aspersionem aquae benedictae novissimi sunt exituri. Quanto tempore sunt spoliati capitiis non ponitur absconsa coram eis, sicut nec in illis duabus noctibus post nocturnos, post novitiorum acceptam benedictionem. Nunquam post nocturnos neque de capitulo, si opus fuerit sine lumine licet eis exire; sed unus qui inter eos prior esse videtur, cum laterna caeteros antecedit. Dominicis diebus, aliis ad processionem exeuntibus, ipsi in exitu ecclesiae intra ipsam ecclesiam stant ordinati inclines, donec pertranseant fratres. Interim dum sunt sine capitiis, possunt albis et cappis licenter indui, sicut et alii cuilibet processioni, quae extra monasterium non agitur, intersunt, sed ultimi praecedente magistro eorum; et ad stationem quae in vestibulo agenda est, ipsi retro post seniores quasi lineam facientes, stare debent.
3.74
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXIII. De iterata novitiorum petitione.
3.74
* Finitis autem praedictis diebus, cum jam monasticae vitae benedictionem sunt accepturi, post priorem missam non ad capitulum fratrum, sed in cellam suam cum magistro conveniunt, ibique interim exspectant, donec eodem magistro in conventum redeunte, et capitulo aliquantulum protracto, domnus abbas jubet eos ad idem capitulum sibi repraesentari. Venientes autem et veniam petentes iterum interrogati, quid velint? ita prostrati respondent, sicut initio susceptionis suae fecerunt. At vero postquam surrexerint, iterum domnus abbas, ut prius, aliquanta insinuat de austeritate regularis disciplinae, et inter caetera non reticet; melius esse, ut sine benedictione ad saeculum redeant, quam accepta benedictione non perdurare.* Tunc si qui inter eos sunt( quod absit) qui perstare nolunt, magister eorum in cella ipsorum exuet eos, et sic redditis pristinis vestimentis suis illaesos sinet abire: qui statim ad pedes ejus venientes bini et bini, et si tres remanserint, hi simul ad pedes veniunt, sicque exeuntes de capitulo diligenter instruuntur quid in ipsa benedictionis acceptione debeant agere. Eo die quo ordinantur, ad singulas horas psalmus Levavi, si domnus abbas ad praesens jusserit, pro eis cantatur, et ipsi propter hoc ad pedes ejus volvuntur.
3.75.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXIV. De benedictione novitiorum.
3.75.1
Post evangelium majoris missae mox rite benedictio est agenda, et hoc modo inchoanda. Singulis scriptum est, quomodo profiteantur quod est hujusmodi. Ego frater Ill. promitto stabilitatem et conversionem morum meorum, et obedientiam secundum regulam sancti Benedicti coram Deo et sanctis ejus in hoc monasterio, quod est constructum in honore beatae Mariae semper Virginis in praesentia domni abbatis. Hoc unusquisque, ut ad gradum perlegerit in brevi sua, statim ipsam brevem ponit super altare, jugiter ibi reservandam. Si litteras nescit, magister pro eo legat, ipse tamen signum crucis in fine ejusdem chartulae propria manu scribit; sed hoc litteratus non facit. Cum autem perlecta fuerit, ipse novitius de manu magistri eam accipit, et super altare ponit. Qua posita et altari osculato parumper retrocedit, et veniam super genua petit, statimque in locum suum ante gradum redit. Cumque ordinatim ante gradum steterint, petunt ter veniam super manus et genua, ter etiam hunc versum dicendo. Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam. Et toties a toto conventu similiter eis respondetur, tertia vice, Gloria Patri adjuncto gyrum faciunt poplitibus flexis et postea prosternunt se ad orationem.
3.75.2
Domnus abbas, sive illam missam celebret sive non, imponit: Kyrie, eleison. Pater noster: et post Miserere, et praemissis his versiculis: Salvos fac servos, etc. Mitte eis, Domine, etc. Nihil proficiat, etc. Esto eis, Domine, turris fortitudinis. Sequuntur hae collectae: Deus indulgentiae Pater. Deus qui per coaeternum Filium tuum, etc. Domine Jesu Christe, qui es, etc. Veni, sancte Spiritus, qui te Deum ac Dominum, etc. Cucullas ita benedicit: Domine Jesu Christe, qui tegumentum, etc. Si novitii, sua benedictione finita, consurgunt ab oratione, et si plures sunt, in eodem loco stantes, aqua benedicta asperguntur: si autem pauci, in sanctuarium veniunt, ut ibi ab abbate aspergantur. Exuunt froccos et induunt cucullas: et inter exuendum dicturus est ad singulos domnus abbas: Exuat te Dominus veterem hominem cum actibus suis, et inter induendum, Induat te Dominus, etc. Tunc fratres, qui in sanctuario sunt circa ipsos, ab ipso domno abbate incipientes osculantur, deinde circumeunt per chorum, praeeunte magistro eorum,* et fratres quotquot possunt usque ad tempus offerendi osculantur, incipientes ab his qui chorum tenent, vel, si illi desunt, ad formas de senioribus. Nam ipsi soli eo die offerunt; si tamen duodecim lectiones sunt. Sed ad osculandum postea non redeunt, etiam si prius omnibus osculum non dederint. Ad pacem ultimi, ad communionem accedunt primi. Tot esse possunt, ut in his tribus diebus, etiam si privati sint, nemo, nisi soli novitii ad majorem missam offerat, aut ad pacem et communionem accedat.
3.75.3
Sed notandum quod monachus, qui de alieno monasterio venit, et ipso die chartulam suae professionis legere debet, primus omnium legit, et si prius in conventu aliquem superiorem locum habuit, mox tamen sua sponte, qualiscunque persona sit, ibi in choro in ultimum locum litteratorum debet ire, si ipse est litteratus: in capitulo vero et in refectorio etiam conversorum erit ultimus.
3.76.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXV. De habitudine novitiorum in illo triduo post benedictionem.
3.76.1
In his tribus diebus caput non denudant jugiter capello coopertum; in cucullis dormiunt: sed tamen froccos exuunt: calceos quoque et cultellos deponunt: coopertoriis se operiunt: pellicos de cucullis extrahunt, si placet: nihil omnino loquuntur, et propter hoc cum sermo finitur in capitulo inde exeuntes in ecclesiam vadunt, et per tempus loquendi omnino ibi persistunt. In minori choro operi Dei intersunt, ibique illas tres orationes ante primam faciunt. In eisdem diebus quoque nulli processioni intersunt, nisi quae ad sanctam Mariam agitur. Cotidie offerentes ad pacem et ad communionem accedunt, quod non omittunt etiam si aliud quid eis contingit dormiendo. Si in refectorio sonitum vel aliud quid hujusmodi fecerint, ita cucullati veniam petunt. Tertio tandem die ad majorem missam, vel si domno abbati videtur, ad missam quae infirmis canitur ad S. Mariam, cum sacerdos eos fuerit osculatus, de capitibus eorum abstrahit capellum, et de caetero licet eis sicut aliis fratribus loqui et exuere cucullas.
3.76.2
Si quis infirmus( ut aiunt) Ad succurrendum benedictionem accipit, et prae infirmitate silentium tenere non potuit, ante alios professionem ad gradum facit, et cum aliis, qui benedicuntur, capita contegentibus, ipse quoque contegit; omnia quae illi faciunt eo triduo similiter facit, et quod prius omissum erat, suppleatur. Hujusmodi autem adjutus benedictione, capitulo caret, si domnus abbas eum non consecravit; et quamvis in ordine extremus sit, tamen novitiis omnibus superior erit. Postquam autem et ipsi consecrati fuerint, in ordinem suum priorem descendit.
3.77
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXVI. De saeculari qui ad extrema veniens monasticari se petierit.
3.77
* Si quando saecularis aliquis ad extrema perveniens monastici habitus consecratione se juvari petierit, a domno abbate, vel si ipse non aderit, vel etiam aliqua necessitate praepeditus ad eum venire non potuerit, a priore( tamen vice ejus) monachico habitu induitur et consecratur, sicut et quilibet novitius in claustrum receptus, si ita fuerit infirmatus( ut aiunt) ad succurrendum ordinatur. Nam verbo tantum prout potest, facit professionem, et consuetae orationes super eum dicuntur. Quod si obitus ejus adeo prope esse cernitur, ut credatur tamdiu non posse vivere quousque benedictionem tali modo percipere possit, cuculla tantummodo benedicta induendus est, et statim, si pati potest, ad monasterium; si autem in eodem loco mortis debitum solvit, in claustrum tamen recipitur, et inter fratres sepelitur. Si vero ad monasterium allatus de infirmitate convaluerit, post primam vel alio tempore post tertiam in cellam novitiorum per infirmarium in capitulum pro petitione facienda per magistrum ducitur; sed, quamvis monastica benedictione adjutus sit, tamen capitulo carebit, etiamsi a domno abbate consecratus sit, nisi ipse praesens vel eo absente prior jussu ipsius hoc concesserit, quousque cum aliis, qui benedicendi sunt, professionem faciat, et caetera, quae in tribus diebus agenda usus postulat. A tertia autem die, qua per sacerdotem( sicut dictum est) de capitibus eorum cucullae abstrahuntur, nequaquam ulterius a capitulo separantur, et domnus abba secundum gratiam, quae singulis est data, eos jubet de caetero in ecclesia servire, scilicet ut legant et cantent, qui hoc sciunt.
3.78
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXVII Quod diligenter examinandi sint novitii sacerdotes et levitae, antequam officium suum agere permittantur.
3.78
De his tamen, qui vel sacerdotes sunt vel levitae, diligenter examinatur quomodo sint ordinati, qualis sit eorum conscientia, et per aliquot tempus probatur eorum conversatio, quam ad hujus ministerii licentiam permittantur. Praecipue qui sacerdos erat antequam veniret omnino ab hoc officio prohibetur, usque dum saepius perspiciens addiscat quam multiplici studio tale sacramentum tractetur a nobis.* Quando autem domnus abbas hujusmodi licentiam novitiis per se vel per nuntium dederit, admonente magistro eorum, non ad pedes ipsius sicut nec prioris in loco ejus sedentis veniunt; sed tantum inclinant in sedibus suis. Quod et tunc faciunt, si jussi coram assistunt, et sacerdotibus quidem novitiis mox deputabuntur fratres hujus officii periti, singulis singuli, qui eos studiose instruant, quam magna diligentia apud nos haec tractentur sacramenta. Nulli tamen novitio quantumvis perito infra dimidii anni spatium, absque magna necessitate, licet apud nos majorem missam celebrare. Sed ut hic meminerim tam qui examinantur, quam qui jam examinati aliquomodo servire jubentur, unusquisque eorum sedens in capitulo diligenter attendit, ut animadvertat, si est ad ullum scriptus obsequium, quod vel in ecclesia vel extra sit agendum.
3.79.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXVIII. De hebdomadario cantore.
3.79.1
Si est ad invitatorium notatus, antequam ipsum inchoet, stans ad gradum cum suo collega, vel quando finit, utraque vice facit ante et retro.* Sed, priusquam ipsum invitatorium incipiat, et postquam inceperit, etiam et antequam post Gloriam iterum incipiat, unum servat modum inclinandi, id est in anteriora tantum. Verum post ultimum psalmi Venite versum aliquamdiu stat inclinatus, dum invitatorium cantat conventus. Et sive duo vel quatuor Venite praecinant, hanc inclinationis legem observant. Si ex duobus invitatorium cantaturis prior est notatus, tunc etiam erit hebdomadarius, et per totam hebdomadam tam in tribus, quam in duodecim lectionibus Venite cantabit; nec tamen amplius,* nisi in sabbato prioris hebdomadae ad hoc est notandus; excepto si talis festivitas supervenerit, in qua a quatuor canendum est; tunc item ipse prior in tabula est notandus; cum quo tamen in duodecim lectionibus non transactae hebdomadae cantor, sed potius is, cui armarius unaquaque vice id injunxerit, Venite cantabit. Quoties autem quatuor invitatorium cantare debent, hi quatuor ad tertiam quindecim graduum incisionem de choro exeunt, et prius lotis manibus sacristiam intrant, ac albis vestiuntur et cappis, et illo versiculo Domini est salus imposito, chorum intrant, eo modo, ut altiores in sacro ordine medii, inferiores ad gradum consistant ultimi, et unusquisque, si fieri potest, in parte sui chori. Nam etsi omnes de uno choro sint, hunc tamen ordinem intrando observabunt. Deinde consuetudinali, sicut praemissum est, inclinatione completa, invitatorium moderate incipiunt, et simul primum versum hi, qui in dextera parte stant, percantant, ac deinceps totum psalmum alternatim, secundum unum, et secundum alterum versum cantantes usque Sicut erat; ibi omnes simul cantare debent. Ante versum illum, Hodie si vocem, invitatorium, si opus fuerit, ab armario altius est imponendum.
3.79.2
Sed, ut redeam ad hebdomadarium, ipse per totam hebdomadam officium majoris missae imponit praeter versum offertorii, de quibus imponendis armario signum facit. Quod si aliquando in sequenti hebdomada missa matutinalis festive canenda est, officium ad hanc quoque imponere pertinet ad ipsum, etiam si pro defunctis, ad quam etiam ultimus erit offerentium. Cum in die Dominica vel in qualibet ei simili omnia signa ad majorem missam sunt pulsanda, ad eum pertinet, ut primus scillam incipiat pulsare, et ut chorus teneatur ab ipso. Cappa se induit, quam ipse sibi inter sonum vel psalmos apportavit.* Si sacerdos est, post evangelium imposita oblatione potest pro cantanda missa vel alia hujusmodi necessitate licentiam accipere, et data alicui de oblatis cappa, factoque ante et retro discedere. UD. Qui et incensum sibi allatum, quo corpus Domini ante consecrationem est incensandum, ponit in thuribulum, quod etiam facit in Virginum principalium festivitate.* Quotiescumque tempus et locum potest habere, licet ei sedere. Caeteris inter cantandum se inclinantibus, ipse quoque inclinat; excepto quando Sanctus cantatur, tunc enim stat erectus. Postquam etiam Dominica oratio finita fuerit, statim se erigit. Ad collectas vero primas et ultimas et ad secretas per totum inclinis erit. Finita missa, a loco suo non discedit, priusquam mensae lector benedictionem acceperit. In duodecim lectionibus ad nocturnum et matutinum, antiphonas ad quas notatus est, imponit; in aliis noctibus quaeque in suo choro imponendae sunt, ab ipso imponuntur, tam in sequenti hebdomada quam in praesenti. Nihilominus ad horas omnes regulares imponit antiphonas, praeter ad vesperos, ad quos non imponit in tali festivitate, in qua singula responsoria a duobus cantantur: nam tunc primam tantum imponit, reliquas armarius quibus sibi videtur imponendas injungit.* Si talis festivitas supervenerit, in qua una antiphona canenda sit super feriales psalmos in priori vespera, hac etiam ab hebdomadario imponitur. Similiter quoque primum quodque responsorium tam breve quam longum, quod ad matutinum sive ad vesperos est cantandum, ipse cantat, nec tunc ipse subrahit se, cum duo id vel plures cantabunt. Litania missam antecedens, quae ad processionem canitur nequaquam ab eo qui fuit transactae hebdomadae, sed potius ab his quibus armarius librum porrigit, praecinitur: qui aliquantulum antequam finiatur oratio illa, Deus cujus miseratione, ad gradum procedunt, et inclinantes se tantum ad altare, statim finita oratione, litaniam incipiunt. Praedictus autem hebdomadarius, quotidie ad majorem missam, licet de sinistro choro sit, sed quando cappa amictus incipit, dexter chorus illum adjuvat. Quando autem omnes sumus albis induti, non ad eum, sed ad armarium pertinet missae majoris officium.
3.80
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXIX. De eo qui notatus est ad primam antiphonam.
3.80
Quod si hebdomadarius non est, et tamen ad aliquam nocturnorum antiphonam est notatus, cum imposuerit eam finito primo versu Psalmi facit ante et retro, nisi contra altare sit: nam illi omnes,* qui in eo latere stant, ubi est sedes domni abbatis, tunc tantum in anteriora inclinant. Quod si eam omnino neglexerit, ita ut ab alio incipiantur, propter hoc nec ibi, nec postea in capitulo veniam petet, nisi inclamatus fuerit. Si autem incipiendo eam fallitur, statim veniam petit, priusquam se inclinet; si tamen in verbo fallitur. Nam propter Neumas nemo veniam petit, quia hoc nec sanctus Benedictus praecepit.
3.81
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXX. De eo qui notatur ad aliquam lectionem.
3.81
Si ad lectionem est notatus, antequam legat, veniens ad gradum facit ante et retro, et inde ad analogium multum inclinis accedit et recedit; nisi ea vice, quando conventus nondum consedit; si tamen analogium ita est positum, ut lecturus transire debeat per conventum. Postquam perlegerit, rursus ad gradum non solum ante et retro facit, sed etiam illam veniam super manus et genua premittit. A quo etiam notandum hoc moris esse nostri, ut eo tempore, quo prophetae leguntur in ecclesia, lectio prophetice incipiens, sed historice finiens, cum Tu autem: historice vero incipiens, sed prophetice finiens, cum Haec dicit Dominus terminetur;* Tu autem etiam dicitur ad finem cujusque codicis prophetarum perlecti.
3.82
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXXI. De eo qui notatur ad aliquod responsorium.
3.82
Quod si ad responsorium notatur, hic quidem moderate inclinat, et antequam imponat et postea finito versu vel Gloria Patri,( si hoc est adjungendum) facit et ibi ante et retro, et post versum ad aliud momentum inclinem se submittit. Et si cum alio est cantaturus, ad gradum cantabit.
3.83
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXXII. De sacerdote hebdomadario.
3.83
Quod si scriptus est, ut sacerdotio fungatur et in praesenti septimana majorem missam cantaverit, etiam sequenti matutino cantabit aliquam, sive in monasterio, sive ad S. Mariam cantanda. In ipso accessu diaconus et subdiaconus linteum altaris explicant, itemque, finita missa, complicant. UD. De his autem, quae sacerdos dicturus est, non pauca corde tenus scire debet, primum tres collectas ad cantum quindecim graduum ante nocturnos, vel, si psalmodia protenditur usque ad finem psalterii, collectas ad suffragia sanctorum, collectas ad officium pro fidelibus defunctis, collectas ad psalmos pro familiaribus, collectas ad psalmodiam Deus auribus, cursum ad rasuram.* Usus quoque nostros multifarie scire debet, maxime in collectis dicendis et ordinandis, UD. ut in conventu nihil unquam dicat, quod ab usu ullo modo dissideat. Scire autem debet, quod si aliquando post familiares psalmos aliquid sequitur continuatim,* ut est officium vel missa defunctorum, processio vel litania, non dicitur Benedicamus Domino. Si quis prae senectute, vel ingenii tarditate praescripta non potest memoriter discere, nullo modo ei conceditur quidquam horum in conventu contra ordinem facere. Cui autem, hoc exigente convenientia, conceditur, quantumlibet sciolus sibi de omnibus videatur, tamen non debet dedignare frequenter, sicut et caeteri omnes, qui ad aliquod divinum officium sunt praenotati de quibus incerti sunt, armarium interrogare.* Si inde locum habet, ad formam vel in extremitate parietis, per illam hebdomadam quando notatur ad missam, locus ei parumper altior ad parietem est concedendus propter reverentiam injuncti sibi officii, et ut competenter a conventu possit audiri. Qui etiam observare debet ut nullam horam inchoet, priusquam signum dimittatur. Quoties autem duodecim fiunt lectiones inter cantum vel prius, si voluerit, ad lavatorium manus lavare debet; quare post nocturnos non prius exit de choro, UD. quam ex alternatione modulantium ventum fuerit ad illum versum Pleni sunt coeli; sed tunc exiens statim sacrarium intrat, vestitur alba, stola, et casula, perlectoque Evangilio audiente, si opus est, armario;* ibidem thus imponit, et sic de vestiario cum processione incedit, ut sacrarium intrare valeat illo versiculo Per singulos dies imposito; UD. textumque Evangelii, quem reverenter inter brachia portat reclinat ad pectus, in medio altaris ponit, quem etiam in modum crucis incensat, ibique ante altare ad orationem Dominicam se inclinat. Cum ventum fuerit ad illum versum, In te, Domine, speravi, erectus signat se, ac deosculato altari librum tollit, et iterum, sicut prius inter brachia decenter aptat, ut viso eodem Evangelii libro conventus se inclinet,* sicque ad analogium tendit. Sed conversus, qui thuribulum portat, praeveniens eumdem sacerdotem, analogium in modum crucis incensat, recedensque non inclinat; lecto Evangelio, et caeteris( quae tunc agenda sanctus praecipit Benedictus) rite peractis, priusquam idem sacerdos matutinum incoeperit, UD. non se movet a loco, usque dum dixerit cum aliis: Gloria Patri, aliquantulum inclinans. Quibus se erigentibus, ipse recedit. Verum semper accelerat, ut prius sit reversus in chorum,* quam primus psalmus matutinorum finiatur: et si Venite in albis canitur, ipse albatus in chorum revertitur. Si quinque candelabra viderit ante principale altare, cappa debet indutus incensare, et tunc infra hymnum exit, ut eadem cappa se inducat. Tunc, etiamsi domnum abbatem in choro reliquerit, et si illum antiphonam imponere audierit, cum acerra, quando canticum Benedictus inchoatur, ad eum accedit, sequente converso cum thuribulo, et cum osculatione manus, thus ei imponendum porrigit. Quod si domnus abba tunc in choro non est, ipse in sacristia thure imposito thuribulum accipit, et ad initium praedicti cantici sanctuarium intrat, ut altare incenset.
3.84.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXXIII. Quomodo altaria incensare debeat.
3.84.1
Modus autem incensandi hic est. In primis faciem altaris incensat tribus vicibus, deinde per tres vices superficiem, item in medio altaris, deinde utrumque cornu tribus vicibus in superficie, et semel in transversum; postea utrumque latus sicut et faciem; postremo ubi retro stare solent reliquiae et plenaria in utraque parte ter dirigit manum cum incenso. Postea vero incensat altaria minora choro proxima, et S. Crucis altare, faciens super singula cum incenso semel crucis signum.* Si cujus S. reliquiae sunt in capella S. Mariae, cujus festivitas est, illuc quoque vadit, et solum illud altare, in quo sunt reliquiae, simili modo, ut caetera minora altaria incensabit. Deinde, si domnus abba, vel episcopus, aut alia talis persona in choro est, cum thuribulo intrabit, praemissaque humili inclinatione illi porriget incensum, deinde priori. Sed si nulla harum affuerit personarum, soli priori pro reverentia a sacerdote porrigendum est. At si septem candelabra sunt ante majus altare posita, tunc a duobus est incensandum, et propter hoc sacerdoti alicui sacrista innuit, qui simul cum hebdomadario sacerdote incenset. Hebdomadarius vero, licet inferior ordine, dextram cornu altaris consuetudinaliter incensat, et in suo choro postea rediens stabit. Hi duo, si domnus abba vel aliquis praenominatorum est in choro, simul cum thuribulis debent intrare, simulque eidem et priori incensum porrigere. Quod si Hebdomadarius rogat alium pro se legere Evangelium, postea legens omnia haec prescripta sciat se facturum. Si autem inde rogatus cum alba redit in chorum, cum ad exuendam albam exierit, suffragia Sanctorum hebdomadarius dicit, et caetera, quae tunc sequuntur. Si vero absque alba redit, suffragia Sanctorum et caetera usque ad processionem peragit; et si missam majorem est celebraturus licet caeterae horae ad eum non pertineant, horam tamen, quae missam continuatim praecedit, et Nonam, quae continuatim prandium subsequitur, Completorium quoque implebit sicut et Vesperas, si incensabit. In privatis diebus quoties bis comedimus, priusquam signum ad Tertiam pulsetur, manus ex more lavat ut oratione facta mox se sacerdotalibus induat, et Tertiam imponat; et tunc ad Litaniam cum sedendo decantatus fuerit ille versus Omnes, etc., exit de choro, ut casula se vestiat, et cum processione ad altare veniat. Eundem ordinem exeundi post factam orationem observat, sive Litania missam praecedat.* Si dies est talis, ut nonnisi semel comedatur, vestit se inter cantandum Litaniam: et si processio est agenda, ut in quinta feria Quadragesimae, non se vestit, donec et ipsa jam facta fuerit* et tunc per minorem chorum discedit ad lavandos pedes, sicque accelerat, ut tempestive imponat thus in vestiario, UD. et sic accedens ad altare portat ipse codicem missalem in brachio sinistro.
3.84.2
* Si quis episcopus vel abbas missam cantare debet, diaconi ejus eundem missalem portare debent. Quo deposito in dextrum cornu altaris inclinat se contra medium altaris ad orationem maxime Dominicam. Qua completa muniens se signo crucis, osculatur altare et textum Evangelii clausum; si tamen aliquo fabri opere exterius est decoratus; sin autem, apertum.* Deinde dat locum diacono, ut stare possit prope dextrum cornu altaris; ipse stat prope sinistrum, et inclinis contra diaconum et subdiaconum: similiter inclines dicant confessionem. UD. Cujus etiam forma ita est praescripta, ut nec ad missam, nec ad horas, quibus est dicenda, verbis amplioribus dicatur quam hujusmodi: Confiteor Domino et omnibus sanctis ejus et vobis, Pater; quia peccavi in cogitatione, in locutione et opere, mea culpa; precor vos, orate pro me. Misereatur vestri, Omnipotens Deus, et dimittat vobis omnia peccata vestra: liberet vos ab omni malo, conservet et confirmet vos in omni opere bono, et perducat vos ad vitam aeternam, Amen. Adjuncto: Indulgentiam et remissionem et adjutorium. Postquam collectas dixerit, diacono dat missalem in sinistro cornu ponendum, nisi secum maluerit ferre, si quid voluerit praevidere. Ad Epistolam sedet usque dum ad Evangelium venitur. Diacono lecturo dat benedictionem hoc modo: Deus misereatur nostri et benedicat nobis. Ea vice stat ipse prope dextrum cornu altaris, et diaconus prope sinistrum.* Recedente autem eo de altari ad analogium vertit se sacerdos post illum, et ita stat, usque dum perfectum sit Evangelium. Non solum autem ille, sed et totus conventus reverenter se illuc vertit, ubicumque legitur Evangelium.
3.85.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXXIV. Qua diligentia dominici corporis consecratio et communio celebratur.
3.85.1
Dignum videtur, et necessarium hic inserere, qua diligentia quove studio ad Dominici Corporis et Sanguinis consecrationem serviatur. Primum propter hoc ipsum factum est unum armariolum ante faciem majoris altaris optime compaginatum, et intrinsecus pannis undique vestitum. In quo nihil aliud reconditur nisi illa utensilia quae necessaria sunt ad Missarum solemnia, dumtaxat in Conventu generaliter agendarum; id est praecipue duo calices cum patenis diversae quantitatis, et duo corporalia, unum duplum, sicut omnia Corporalia solent esse ad privatas missas, alterum simplum. Minor calix cum duplo corporali ad matutinalem missam, major cum simplo ad majorem. Nam et unum simplum semper in sinistro cornu est altaris in una capsella cum serico decenter ornata, ut a prioribus nostris accepi, propter hoc, ut ad manum possit esse contra periculum ignis, quod si forte contigerit; quia multum valet apportatum. Item ibi est patena mediocris et argentea et ejusdem metalli scutella, habens operculum ejusdem metalli fabrili opere colligatum. Ibi ampullae ad subministrationem vini et aquae. Nam et in ampulla vinum ante consecrationem solet offerri. Ibi urceus argenteus cum appendicio suo ad manuum ablutionem. Ibi linteola plura, sine quibus singula sacrata vasa nec lavantur, nec quoquam portantur. Ipsum quoque armariolum habet in medio tabulatum, ut quaeque sacratiora sint sursum, caetera deorsum. Ad initium missarum referatur a majore custode ecclesiae, vel ab ejus suffraganeo, qui tunc est hebdomadarius. Panno eodem desuper operitur, qui et patenam ibi ponit simul cum corporali: calicem vero cum linteolo in longum extento tenens, et desuper operiens portat ad amphoram aquae, quae de stanno semper est in ecclesia, et in loco competenti, ut omnes ibi calices laventur, quorum usus est ad privatas missas. Ibi quoque tunc hebdomadarius apportatum calicem diligenter lavat aqua bis infusa: etsi non est sacerdos vel levita, quaerit ad hoc sibi vicarium alterius ordinis, ut in quarta feria, et in sabbato manu interius missa bene in fundo ipse calix confricetur, ne forte aliquantulum foetiscat propter vini crebram infusionem; ergo lavatus reportatur, et super armariolum ponitur.
3.85.2
Subdiaconus anticipat lavare manus, ut ipse ad ministerium calicis sit paratus. Quem interim dum Evangelium legitur accipiens simul cum patena et corporali, experitur si quid aquae inter lavandum in illo remanserit, et effundit in caveam ad hoc factam in proximo altaris, sicut et altera ibi facta est paululum remotius, ubi idem subdiaconus et alii subministri manus super eam lavent. Stat juxta sacerdotem usque dum Evangelium finiatur. Ponit corporale super medium altare, anterius accedens, calicem quoque retinens et patenam: comitatur sacerdotem procedentem aliquantulum contra fratres, ut a singulis offeratur.
3.85.3
* Perlecto autem Evangelio minister textum ejusdem Evangelii a diacono accipiens ad osculandum affert sacerdoti, deinde primum offerenti. Hoc semper observatur, nisi in Parasceve, quia tunc perlecta passione, nullus, excepto solo diacono, textum Evangelii osculatur.
3.85.4
Sciendum autem quod in his diebus, in quibus fidei symbolum canitur, minister, qui tunc, sicut etiam in omnibus duodecim lectionibus festis tenet ante, exspectat usque dum idem symbolum pene sit finitum, et tunc accipiens calicem, ut praemissum est, a subdiacono in eandem caveam, si quid de aqua remanebat, infundit, et de super altare corporale ponit. UD. A diacono aqua et manutergium apportatur, et reverenter exhibetur. Qui lavatis manibus accedit ad altare. Et ut hic proprie dicam de majori missa, utrumque corporale, vel quod in altari semper jacet, vel quod a subdiacono vel ministro apportatum est, accipiens, expandit, illud quoque semper illic jacet supponens.* Consummata igitur oblatione sacerdos quoque lavat manus, et tergit cum mundissimo linteolo, UD. quod sibi soli ad hoc est deputatum, cavens postea ne aliud quid tangat cum digitis, quibus Domini corpus tangendum est. Subdiaconus portat hostias ad diaconum secus altare stantem et operientem se, ut de omnibus tres eligat, quas voluerit ad consecrandum. Vinum, quod oblatum est, funditur ab ipso subdiacono in alterum calicem, tantumque relinquit, quod sufficiat ad consecrationem: ad quod tamen ipse non miscet aquam; quia ei nec vinum nec aquam licet infundere, sed allatam ampullam aquae simul cum calice dat diacono, ut ille misceat. Dat et linteum, quo calix de foris tergatur diligenter, ne forte quid vini vel aquae exterius remaneat. Et sic hostiis super altare compositis, subdiaconus cum patena et ampulla revertens, patenam ponit super armariolum et ampullam in loco quo solet servari. Accipit aliam patenam argenteam infra scutellam auream reconditam, et tergit studiose cum panno candidissimo prope armariolum propter hoc ipsum jugiter pendentem, et postea cum linteolo honeste et reverenter hanc involvit.* Interim diaconus thus ad imponendum sacerdoti dat: si privata est dies, sicut in festis diebus, conversus chorum regnanti apportat. Quo imposito altare et sacrificium sacerdos incensat hoc modo: in primis tribus vicibus incensat in faciem altaris, deinde facit tres cruces cum eodem incenso super sacrificium, post haec super utrumque cornu altaris per tres vices incensat quantum potest extendere manu.
3.85.5
Cum autem dixerit ante praefationem: Per omnia saecula saeculorum, tunc venit diaconus retro stare post sacerdotem, subdiaconus ante gradum in ipso accessu contra altare inclinans, quod et minister in duodecim lectionibus est facturus, ibique stat sursum tenens patenam, ita ut praemissum est, coopertam. Stant autem erecti, usque dum ad hoc ventum fuerit, ut cantetur Sanctus, Sanctus, Sanctus. Postea inclinati esse debent, et ad orationem intenti, usque dum per sacerdotem Dominica oratio sit finita. In quacunque autem incessione subdiaconus et minister omnino debent cavere, ne prius post sacerdotem veniant, quam diaconus, ubicunque incensaverit, redeat. Notat quoque diaconus quando sacerdos inter canonem se inclinaverit, ut postea cum illo se erigat, calicemque cum eo discooperiat, et cum levante levet, iterumque repositum cooperiat; prius tamen in ipso accessu osculatur altare, ac deinde sacerdotis brachium parum infra humellum. Deinde post Dominicam orationem accipit a subdiacono patenam ita cum linteolo daturus sacerdoti osculando manum ejus, sicut et subdiaconus sibi. Sacerdos autem ponit eam ad pedem calicis, et postquam fregerit hostiam, unam portiunculam( ut mos est generalis) mittit in calicem, duas super patenam, et cum corporali tegit utrumque. Prius autem super ipsum calicem digitos diligenter excutit, ne quid forte inter frangendum de corpore Domini adhaeserit. Quibus adhuc cum omni studio clausis, et ad pectus applicatis, brachio dextro super sinistrum posito, primum diacono et subdiacono tum etiam ministro dat pacem, et si quid de corpore Domini remaneat, hoc ipse accipiat. Et postea descendit propter ipsam pacem ad fratres, ipso diacono interim prope altare stante, et ne qua negligentia in Dominico corpore vel sanguine contingat providente. Sed subdiaconus patenam ad calicem pertinentem, quam posuit super armariolum, reportans, simul cum linteolo ponit super altare, et postea stat inclinis ad supplicationem ad cornu altaris dextrum, usque dum redeat sacerdos. Qui rediens portiunculam Dominici corporis accipiat, ac deinde patenam, super quam corpus Domini est dividendum, mittit in scutellam, quam minister altaris allatam de armariolo tenet super reclinatorium; deinde est in dextera parte altaris, propter hoc maxime ibidem factum inter duas ciborii columnas, statim diacono corpus Domini tribuit ac deinde ipse sanguinem sumit, et calicem diacono dat. Cum quo ille mox in competentem locum secedit, ut ipse, et si quis de fratribus corpus Domini sumpsit, de eodem sanguine Domini communicare possint.
3.85.6
Deinde vero subdiaconus corpus Domini accipit, et post eum omnes qui volunt, ac novissime minister, qui tenet scutellam, si quid remanet; prius tamen veniam petunt; et qui in albis vel in cappis sunt tantum se super manus submittunt; sed postea veniam petere vel saltem quoque inclinare devitatabunt, etiam si domnus abba illis obviaverit, quousque de vino biberint. Debent autem singuli scutellae ita se adjungere, ut si forte inter sumendum aliquando corpus Domini vel de ore sumentis, vel de manu tribuentis lapsum fuerit, non nisi in scutellam cadere possit. Si de alio choro communicare voluerit, quam de eo, in quo offertur, accepta licentia in ordine suo ad pacem et ad communionem accedit. Si quis vero de choro suo in alterum chorum ad missam ire jubetur, hic non sine licentia cum eodem choro ad pacem et ad communionem accedit, nisi perstare debeat. Si vero ea die hoc in choro suo agitur, pacem debet accipere, et si vult, potest communicare.
3.85.7
Notandum autem, quod omni privata die, non plures quam quinque ex consuetudine ad communicandum procedunt, cum hostiae tantum in tres partes dividantur. Postquam autem subdiaconus corpus Domini acceperit, statim ad diaconum cum arundine et ampulla venit, de qua vinum in calicem fundit, cum sanguinem deinde a bibentibus minui viderit. Inde quoque, cum primum se inde expedierit, et ultimum ad altare communicare perspexerit, accipiens alterum calicem de armariolo, sacerdoti ad abluendos in eo digitos simul cum ampulla vini apportat, ac primo paululum vini eidem super quatuor digitos, quibus corpus Domini fregerat, fundit. Quod sacerdos, postquam ebiberit adhuc secundo quod infunditur bibit, ut et ille calix utcunque abluatur.
3.85.8
Postquam omnes Dominico sanguini communicaverint qui corpus Domini acceperant, novissime ministro defertur, ut et ipse de eodem Domini sanguine bibat, si tamen corpus Domini acceperat: nam ex usu non communicat, nisi aliqua pars corporis Domini remaneat. Interim vero diaconus corporalia complicat, tollensque patenam, quam subdiaconus posuit super altare, dat eidem hanc cum corporali. Eodem momento minister accipit scutellam, in qua est argentea patena, et tam ipse quam ille qui calicem tenet, ambo recedunt retro post sacerdotem stantes; qui cum calice contra dextrum cornu altaris, qui cum scutella contra sinistrum. Contra quos illuc secedentes totus conventus pro reverentia Dominici corporis et sanguinis veniam petit. Ille autem qui portat candelabrum, postea quam sacerdos a pace redierit, sursum hoc tenet levatum, nec prius hoc deponit, quam post communionem prima collecta inchoaverit finiri. Mox etiam patena simul cum calice ad armariolum reportatur; ubi quantumlibet sit clara dies, tamen cum candela utrumque diligentissime consideratur a subdiacono et alio servitore, si quid forte minutissimum remanserit de corpore Domini. Et si quam majorem partem minister viderit remansisse, hanc non tangit manu, sed lingua tantum levat et sumit; si prius tamen ipse communicavit: quod si non fecit, subdiaconus illud absumit. Verum sive quid remanserit, sive nihil, non tamen hoc negligitur, ut patena, in qua corpus Domini est divisum, duabus vicibus cum vino cautissime lavetur, quod e calice super scutellam posito receptum non minori reverentia ebibitur, quam si esset ipse sanguis consecratus.
3.85.9
Recedens autem ab altari sacerdos, dat librum missalem diacono reportandum. Stolam ipse complicat, nisi forte sit, ut in festis praecipuis, deaurata; tunc enim est a sacrista complicanda. Sciendum autem, quod sacerdos caeterique ministri altaris, quando nona continuatim missam sequitur, vel vespera, ut est in Quadragesima, postquam se exuunt, orationem, quae ad illam horam pertinet, in secreto loco faciunt.
3.85.10
In privatis diebus hostiae non consecratae portantur in refectorium, ut his, qui eo die non communicaverunt, per manus sacerdotis hebdomadarii et prioris hebdomadarii distribuantur. Quod hoc ordine fieri solet, ut primum tribuatur de ipsis hostiis domno abbati, postea utrinque ad dextram et sinistram ipsius abbatis incipitur, et usque ad finem utriusque parietis distribuuntur, sicut et postea ad lineam agitur, et tribuentium manus osculantur singulis.
3.85.11
Benedicens tres cruces facit contra mensam principalem, contra sedentes in opposito, contra inferiores se; ad potum vero non nisi unam. Si ad benedictionem primam defuerit in refectorio et postea supervenerit, ipse caetera, quae restant, dicat. Post completorium priusquam finiatur tertia oratio, exit de choro ad aquam benedictam, ut cum ea singulos aspergat.
3.86
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXXV. De benedictione frugum novarum, ab eodem hebdomadario facienda.
3.86
* Sunt adhuc quaedam benedictionum diversitates, quae, quoniam a sacerdote sunt dicendae, non hic sunt reticendae, ut est benedictio uvarum, quae etiam in multis libris missalibus habetur, et maxime ad nomen sancti Sixti. Quae si nondum sunt maturae, Decanus villae observat, ut quando primum maturescant, custodi ecclesiae eas deferat, quatenus ille sacerdoti inter canonem ad horam competentem et praenotatam benedicendas offerat. Ubi etiam armarius non debet deesse: nam sacerdoti orationes super his dicendas ipse ostendit. Postea in refectorio benedictae uvae per sacerdotem et prioris septimanae hebdomadarium distribuuntur in loco hostiarum, quod non omittitur, etiamsi est Dominica dies. Sunt praeterea et aliae tres species, quae ex more in refectorio benedicuntur, id est novellae fabae, novus panis, et mustum; et hoc modo. Lectio ad mensam prius inchoatur, post cujus primum versum stans sacerdos in medio refectorii ante principalem mensam, praemissa salutatione, singula benedicit absque stola. Fabas ita: Benedic Domine hos fructus. Panem ita: Benedic, Domine, creaturam panis. Mustum ita: Domine omnipotens Jesu Christe, qui ex quinque panibus; et reliqua.
3.87.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXXVI. De privata missa quomodo sit cantanda, id est, legenda.
3.87.1
Sacerdos si privatam missam cantare voluerit, innuit converso cum signo crucis, quod est signum cantandae missae. Qui continuo sequens illum ad locum, ubi sunt utensilia recondita ad missarum solemnia, accendit candelam, ponit in sinistrum brachium sacerdotale vestimentum, ita ut limbo albae subtus verso librum missalem superponat. Sacerdos autem etsi prius, sicut et conversus, ad lavatorium in claustro manus laverit, studiosius tamen et de vase in ecclesia ad hoc opus destinato eas lavare non omittit; calicem quoque jam cum vino et aqua immixta paratum ad sacrificium similiter et patenam cum hostia et corporali superpositam, insuper et duas accipit ampullas, unam vini, alteram aquae, ipsas quidem cum sinistra levans ambas, et calicem dextera, patenam cum corporali pollice retinens desuper imposito, et ita sequente converso pergit ad altare, ubi est cantaturus.
3.87.2
Ad vestimentum autem non est improvisum nec omissum, ut ad singula altaria, una sit tabula, in qua ponatur unum lignum patulum et muro infixum, super quod ponuntur ampullae. Pendet quoque in promptu manutergiolum ad quod sacerdos, postquam se induerit, lavatas tergit summitates digitorum, quibus necessario res tangit sacratas. Ubi ergo conversus vestimentum et lumen, sacerdos quoque ampullas in loco suo deposuerit, tenens calicem ipse a parte dextra, et conversus a sinistra, accedentes ad attare, facta a converso genuflexione, complicatum altaris explicant, et calice in medio altaris, ac libro missali in dextra parte positis,* sacerdos exuens tunicam ante altare, facit genuflexionem. Interim adjutor ille soluto vestimento humerale ei expansum applicat, deinde albam inferius expansam, sed ex parte capitii complicatam contra illum tenet. Qua induta post cingulum dat fanonem, deinde stolam; quam cum necdum sacerdos posuit super collum, si ad horam regularem pulsatur signum, adjutorem suum mittit ad priorem et accepta licentia missam cantabit. Ad signum ante tertiam, si citius solito ad lavandum pulsatur, vel ille ex aliqua necessitate impeditus saltem ante idem signum manus abluit, ab incepto suo non desistit, et semetipsum, et adjutorem suum aqua benedicta aspergit; quod etiam, si statim post litaniam cantare voluit, non omisit.
3.87.3
Inter tenendum stolam confessionem dicit, respondente sibi converso versum Misereatur, ac statim adjungente confessionem; cui dum ille respondet, deosculando stolam sibi ipse imponit, Indulgentiam cum illo versu Adjutorium nostrum, etc., mox adjungens;* Converso cum genuflexione hanc ipsam indulgentiam accipiente; qui etiam illi casula induto aptet eam in brachia, et in summitate casulae juxta morem componit humerale. Tunc ablutis et tersis digitis orationem brevem sacerdos facit inclinis. Qua terminata, erectus crucis signo se munit. Post, osculato altare, dicenda requirit in missali.
3.87.4
Inde missam incipiens totum cantum, qui ad eum pertinet,* pro edicto Patrum nostrorum, magis legit indirectum, quam audeat cantare. Ad Gloria Patri se inclinat, ad Dominus vobiscum, totum se vertit manibus erectis et capite inclinato. Collectam absque tono ad dexteram altaris dicit, in prima et ultima tantum replicans Per Dominum. Sed lecturus Epistolam librum ponit ad sinistram, ibique reliqua dicit usque post Communionem. Dum collectas primas, medias et ultimas dicit, adjutor ejus acclinis assidet. Ad Canonem vero in diebus festis et octavis stat vel sedet; sed super genua privatis diebus procumbit. Lecturus Evangelium a domno abbate, si adest, benedictionem accipit, deinde osculatur et altare, et inter dicendum Sequentia sancti Evangelii, singulas cruces facit cum pollice in fronte, ore et pectore: tunc, Converso respondente Gloria tibi, Domine, et se signo Crucis in facie signante, ipse osculatur Evangelium. Similiter facit, cum illud perlegerit, statimque Converso et aliis communicare volentibus ad osculandum porrigit.
3.87.5
Ut autem post Evangelium dixerit: Dominus vobiscum, statim acceptum de altari linteum, quod ibi causa offerendi jugiter jacet, complicatum eidem adjutori suo porrigit, deinde calicem cum patena ad offerendum. Alius quam adjutor ejus potest ibi offerre, si iste non vult communicare. Inter dicendum offerendam in medio altaris corporale expandit, Converso interim acclini, cum calice ex patena superposita astante, donec ipse ad ea accipienda expedit se. Quae ubi singillatim idem primum patenam cum hostia, deinde calicem utraque manus deosculatione oblata susceperit, et calicem superpositum corporale et patenam subtus tectam locet, priusquam calicem accipiat, linteum plicatum a Converso non sine manus deosculatione recipit, et in altari reponit. Deinde binos et primos utriusque manus digitos, quibus corpus Dominicum est tractandum, lavat et combinat, non antequam eos post communionem laverit, nisi ad cruces faciendas, ab invicem separandos, sicque tandem ad orationem Suscipe, sancta Trinitas, etc., sese inclinat, et eandem orationem ad missam vivorum et defunctorum semper uno modo dicit. Qua dicta, per dextram Versus adstantes cum humili capitis inclinatione dicit: Orate pro me peccatore. Dehinc item reversus per dextram ad sinistrum cornu altaris collectas secretarum eo ordine dicit quo et primas; sed ad primam tantum praemittit, Oremus, et cum Per Christum Dominum nostrum, singulas finit praeter ultimam: ad hanc enim Per Dominum nostrum dicit secreto, usque, Per omnia saecula saeculorum, quod altius est pronuntiandum. Inter dicendum: Sursum corda, utrasque manus quatuor digitis( ut dictum est) combinatis, reverenter usque ad humeros levat. Cui etiam hoc sciendum est, quod hinc eo, quo tunc se habet habitu, non ante mutare debet, quam sacrificii consecrationem perficiat, nisi cum aut inclinatus, aut in Cruce facienda vel sacrificio tractando occupatur.
3.87.6
Caeterum, dicta praefatione, ad Sanctus se inclinat, sicque inclinis ad Benedictus qui venit, in facie se signat, quod utrumque et Conversus debet facere. Sed Sacerdos, inchoato Te igitur, se erigit, sed acclinis: et dicto Supplices te rogamus, ac petimus, tunc primum cum osculatione altaris se ex toto erigit. Inter dicendum, Haec+ dona, haec+ munera, haec sancta+ sacrificia illibata, tres communes cruces super utramque oblationem facit; similiter et tunc, cum dicit, Benedictam+ adscriptam,+ ratam+; sed duas singillatim super hostias et calicem tunc facit, cum dicit, Corpus+ et sanguis+. At cum dicit, Accepit panem, ipse accipit hostiam primis quatuor digitis, et aliquantisper levat, nec ante ponit quam dicat Hoc est corpus meum. Sed cum dicit, Benedixit, duobus sinistrae manus digitis hanc ipsam hostiam tenens, dextra crucem super eam facit. Item cum dicit, Accipiens et hunc praeclarum calicem, accipit et ipsum corporali coopertum, et levat parum. Sed dicto Gratias agens ponit, cum sinistra tamen tenens, et ad Benedixit+, benedicit. Ad Accipite, iterum levat et tenet usque dum dicat, Hic est calix sanguinis. Item cum dicit, Hostiam puram+, hostiam sanctam+, hostiam immaculatam+, facit tres cruces communes super utrumque, et unam super Corpus Domini, cum dicit, Panem sanctum vitae aeternae, alteram super calicem, cum dicit, Et calicem salutis perpetuae. Nam sic ipsum Corpus Domini inter se et calicem super corporale debet posuisse, ut in singulas, cum ordo exigit, et communes super haec possit facere cruces. Ad Supplices te rogamus, se inclinat. Et cum dicit, Ex altaris participatione, osculato altari se erigit, et inter dicendum, Sacrosanctum corpus et sanguinem, nullam omnino crucem facit. Sed dum dicit, Omni benedictione coelesti et gratia repleamur, in facie se ipsum cruce signat. Item ad Sanctificas+, vivificas+ benedicis+, tres communes cruces facit super utrumque simul. Ad Praestas nobis, calicem disco cooperiens accepto tum corpore Dominico. Inter dicendum Per ipsum+ et cum ipso+ et in ipso+, calicem tenens sinistra, et corpus dextra cum ipso tres cruces per medium calicis desuper facit, et tres ante se extra in calicis latere, tunc cum dicit, Est tibi Deo Patri+ omnipotenti, in unitate+ sancti Spiritus, omnis honor et gloria. Inter dicendum, Per omnia saecula saeculorum, corpus Domini inter se et calicem primis quatuor digitis tenens ipsum pariter cum calice de corporali ambabus manibus parumper levato sustentat.
3.87.7
Ad Praeceptis salutaribus, posito calice, corpus Domini ponit propius quam prius, ut statim digitis inter calicem, ne quid de corpore Domini adhaeserit, excussis, cum calice etiam corpus Domini cooperiat. Dicta autem oratione Dominica, respondetur Sed libera nos a malo; ipse autem tacite respondet Amen. Sic quoque Libera nos, quaesumus, Domine, statim inchoat, et dicto ab omni perturbatione securi, tunc calicem disco operiens corpus Domini accipit. Et inter dicendum, per Dominum nostrum, dextram partem Dominici corporis digito secans, non penitus eam separat, sed cum dicit, Qui tecum vivit et regnat, sinistram particulam ex toto dividit, medieque conjungit. Et cum dicit: Per omnia saecula saeculorum, dextram particulam accipit, cum qua ad Pax domini, per medium calicis desuper tres cruces tanta fecit festinantia, ut ipsas inter has quinque dictiunculas perficiat, et ad finem harum, ipsam particulam in sanguinem mittat, caeteras duas super calicem, ubi hanc ipsam corporis Domini fecit fractionem duobus sinistrae manus digitis tenens, donec Agnus Dei per semetipsum tunc percantet, ac inclinis, super calicem communicando eas accipiat.
3.87.8
Si Missam defunctorum cantat, nemo nisi ipse solus communicat. Sed si vivorum missa est, sic quoque tenendo dat Pacem Converso, et ille astantibus, si qui sunt, qui communicare voluerint. Deinde tamen ad privatam missam non pluribus licet quam duobus, quorum, qui adjutor est, Pacem a sacerdote accipiens; tunc facit ei signum communicandi, addito signo duorum, ut ille intelligat duos velle communicare cum unam partem ille susceperit, alteram in duas divisam tribuat ambobus, veniam prius super genua petentibus, et sibi manum osculantibus. Ad quorum os communicantium tam caute applicat corpus Domini, quod tenet dextra cum calice, quem sustentat sinistra, ut dum corpus Domini communicanti datur, manus dantis nequaquam longius a calice separetur: deinde sumpto sanguine ipse communicatibus dat de eodem illo, qui prior communicavit cum linteo, quo offerebatur; calice ab eo suscipiente. Et cum utraque in eadem parte calicis, qua et sacerdos sanguinem sumpserit, sacerdos calicem recipit. Tunc adjutor ejus sive ipse communicavit, sive non vinum ei ad abluendum calicem dat: tunc infundit ita, ut secunda vice quatuor digitos, quibus corpus Domini tractavit, super calicem lavet, quos etiam in ea parte, ubi sanguinem sumpsit, ad summum calicis ingerere debet, et qualibet vice vinum infusum ipse sumere; quamquam de eodem calice etiam communicantes mox debeant vinum bibere. Hoc scientes, quod tunc primum cum deosculatione manus sacerdoti calix est reddendus. Verum mox post ablutionem calicis ille non moratur corporale plicare, et dicta communione missali quoque ad dextram posito, missam consummabit.
3.87.9
Sciendum autem, quod in summis festis omnes debent communicare, et ad majorem missam Pacem non accipere, quo caeteri citius possint communicare. Cum ergo in ultimis dicit Dominus vobiscum versus ad adstantes, eodem ordine quo et prius ad altare se vertit, et cum deosculatione altaris orationem illam altaris, Placeat tibi, sancta Trinitas, parumper ad altare inclinis tacite dicit, sicque clauso libro recedit ab altari. Tunc Conversus casulam, ipso sub ea manus tenente, per summitatem capitii accipiens exutam plicat, et interim stolam cum fanone sacerdos.... inferius conversus et humerale simul plicant, caventes ne quid horum ad terram decidat. Tunc conversus casulam et caetera plicata in albam composita colligat. Deinde post petitam ante altare veniam, tunica indutus sacerdos digitorum summitates lavat, maxime propter calicem et corporale, quae cum ampullis, libro ac vestimentis eo ordine, quo illuc per se et per conversum sunt allata, reportanda, et in loco sunt reponenda. Sed et hoc sciendum est sacerdoti privatam missam cantanti; si interim, dum Hora incipitur, missam finierit, ita ut ante Gloriam primi psalmi in Chorum venire possit, conversum cum vestimento non plicato dimitat, et ipse ad Horam pergit. At si venire non potest ante Gloriam primi psalmi, non se movet a loco, nec conversus, quousque Hora finiatur; sed ibi cantat eam.
3.87.10
Hae sunt autem vices in quibus sacerdotes possunt hujusmodi missas absque licentia cantare. Cottidie ante primam, si tamen prima non conjungitur matutino, ut saepius in hyeme; et post capitulum usque ad tertiam. Sed infra Quadragesimam in diebus duodecim lectionum, quando secundum consuetudinem triginta psalmi cantantur, debent eidem psalmodiae usque ad finem decem psalmorum interesse; aut si capitulum est post tertiam, usque ad sextam; nec minus post sextam; si tamen fratres tunc non ierint dormitum. Aliquando vero post Evangelium majoris missae aliquis sacerdotum licentiam accipere potest: quod tamen reprehenditur, si aliquamdiu frequentatur.* Sciendum autem quod nullus sacerdos in una die duas missas debet cantare, nisi magna cogat neccessitas, et nisi domnus abba, vel prior ei concedat: has autem missas simul debet cantare, et ad priorem tam digitos quam calicem differt lavare. Sed diaconus vel subdiaconus non debent ad duas missas legere, nisi pro non parva necessitate.
3.88
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXXVII. De subdiaconibus.
3.88
Subdiaconus, qui lecturus est epistolam, cum sacerdote processurus ad altare, portat textum Evangelii, et ponit in medio altaris. Pulvillum non portat, nisi in doudecim lectionibus.* Quo deposito, et confessione dicta, si in duodecim lectionibus est in presbyterio stat versus ad aquilonem, donec sacerdos collectam incipiat. Inchoata autem ea, vertit se ad Orientem, et inclinis stat usque quo ad legendum procedat. In privatis diebus, sive sit in custodia, sive non, in dextro choro stat ad parietem. Ibi etiam inchoata prima oratione cum caeteris fratribus super misericordiam se submittit usque dum ad orationem ultimam dicatur, Per Dominum nostrum. Si quando prophetiae lectio recitanda est, lecturus eam, etiam si de dextro sit, oppositum in sinistro choro locum occupat, quod nulli alii officium quodlibet acturo sine jussione prioris licet. Antequam incipiat et postquam lectionem finit, ad utramque vicem ibidem ubi lecturus est, ante et retro facit.* Finita lectione reponit librum in armariolo, quod habet in presbyterio. Et si duodecim lectionum dies est, prope diaconum sine licentia sedet. Jurisque est sacristae hebdomadarii, ut ei sellam provideat, quam etiam vel illo surgente, vel postea, cum visum fuerit, reportat. Hic textum Evangeliorum in omni missa, quae solemniter agitur, pulvillo supposito circumferre debet per chorum et extra, etiamsi fiat pro defunctis: si tunc sine pulvillo, primo quidem ad eum vadit, qui chorum tenet, deinde ad eos qui stant ad formas in dextro choro et sinistro; omnes, qui ibi volunt, accedunt, hisque exteriores succedunt; deinde revertitur ad eos, qui ad lineam stant in ea parte, idemque facit ad sinistrum chorum. Nunquam autem inclinaturum se noverit, quocunque textum Evangelii ferens ierit. Cottidie autem ad priorem missam sacerdoti, et soli, qui primum offert, ceroferario librum porrigit ad osculandum, excepto si festive celebratur, quod ad majorem missam in privatis diebus minister facit. Eundem librum, si est fabrefactus, tam diaconus quam sacerdos clausum osculantur. Osculantes autem non ante, sed post osculum inclinant. Privatis diebus subdiaconus infra canonem patenam tenet; in duodecim lectionibus vero minister.
3.89
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXXVIII. De cantoribus gradualium, responsoriorum, Alleluia, Kyrie.
3.89
Sed et qui cantant responsoria, gradualia, responsiones, Alleluia et Kyrie, eleison, ante et retro faciunt ad gradum, et priusquam imponant, reverenter inclinant, et haec in privatis diebus nonnisi communiter cantentur a conventu.* Si quod festum amplius in septimam evenerit, cantanda sunt iterum ab iis a quibus et prius in Dominica sunt cantata. Subsequenti vero hebdomada in prioribus missis eadem ipsi sunt cantaturi. Si tamen eaedem missae solenniter sunt agendae, excepto si missa pro defunctis cum maximo ritu est celebranda; tunc cantant responsoria, quibus armarius injungit. Scillam provectiores fratres, vel ipsi hebdomadarii, si tales sunt, tenent. Hi etiam versus animarum canentes, cum inchoant, tunc tantum in ante inclinant: sed in fine ejus, ante et retro faciunt. Nullus tamen eorum vel aliorum illic obsequentium ante finitam offerentiam se exuit. UD. Quod si omnes sunt in cappis vel albis, armarius innuit quibuscunque voluerit pro eis cantandis.
3.90
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT LXXXIX. Quando in claustro non sit alte cantandum.
3.90
* Et hoc subnotandum est, quia nemo cantat in claustro in festis duodecim lectionum, quae apostolis feriantur, nisi fratres illi, qui notati ad Graduale, vel ad Alleluia. Isti quidem ante primam praedictum cantum ad invicem affirmare possunt, suppressa tamen voce. Quod si prima in tantum acceleratur, ut brevitas spatii illud non patiatur, tunc quidem in vestiario, quando se albis induunt, eundem cantum audiente armario praevidebunt.
3.91.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XC. De diacono.
3.91.1
Diaconus sacerdotem praecedere solet ad altare. Sacerdote se inclinante ad orationem ipse similiter inclinis. Sacerdote se erigente, signat se et facit ante et retro. Accedens sinistrum cornu altari osculatur. Pergit stare contra sacerdotem, ut confesso confiteatur; et si dies est festiva, ab ipso ei cum manus deosculatione incensum porrigitur. Quod postea recipiens incensat latera altaris et cornua posteriora, deinde retro illa altaria, quae sunt choro proxima; primo medium, deinde ab eo quod in sinistra parte est extremum incipiens, et ita caetera pertransiens facit desuper incenso semel crucis signum, et redit in presbyterium. Quod si in monasterio vel in capella S. Mariae instantis festi Reliquiae continentur, in quocunque altari eas reconditas noverit, id etiam incensare solum procurabit. Si vero tanta solemnitas recolitur, ut quatuor ea nocte invitatorium cantaverint, omnia ad S. Mariam altaria incensat adjuncto illo apud crucem, praeterea in Inventione et Exaltatione S. Crucis unum illud incensat. Reversus in chorum, si domnum abbatem vel aliam personam talem ibidem repererit, ipsi quoque incensum praebebit. Regressus continuo ad locum suum cum thuribulo stat post sacerdotem paulisper ad dextram se applicans. Quando sacerdos se convertit ad salutandum, diaconus se cum eo non vertit, nisi tantum ad Ite missa est.
3.91.2
Expleta igitur oratione, diaconus, tollens librum missalem, ponit eum in sinistro cornu altaris. Cum sacerdos sederit, diaconus ei casulam retro levat, stolam ei componit. Nam et ipse dalmaticam et subdiaconus, subtile, si sederint, levant. Et si talis est dies, ut et ipse diaconus casula indutus( ut est in Quadragesima) hanc statim, sicut est mos generalis, plicatam sibi circumdat, et tunc sedet, prius tamen sacerdote innuente. Si praevidere diligentius voluerit Evangelium, sumit librum de altari, inspectumque sufficienter, reponit;* deinde incensum, ut praediximus, sacerdoti porrigit, ut textum Evangelii incenset. Quo incensato thuribuloque ab eo recepto, benedictionem accipit. Si domnus abba vel alia talis persona praesens fuerit, acceptam coram altari a converso acerram ipsi defert, incensum, ut thuribulo imponat, postulatamque ab eo benedictionem reportat, et tunc sacerdos nihilominus plenarium desuper signum crucis faciens incensat. Diaconus autem accipiens illud dextra ejus parte osculatur altare, subdiacono pulvillum ante ipsum portante. Finito Evangelio dat librum subdiacono, et tunc iterum missa finita facit ante et retro. Si Credo in unum canitur, cum pervenitur qui locutus est, etc., lavat manus. Si vero non canitur, statim finito Evangelio. Sciendum vero est, quod in tempore offerendi non aliter incensandum est, quam ut praediximus, excepto si apud aliud altare invenerit sacerdotem missam celebrantem. Quod si infra Evangelium vel canonem fuerit, nequaquam ei appropinquat, nisi forte eum fere finitum praesenserit. Si vero alia hora supervenerit, thuribulum sacerdoti tribuit. Qui eo, quo supra dictum est, modo incensat.
3.92
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCI. Quomodo incensandum in festivitate sancti Michaelis.
3.92
* Est adhuc singularis modus in dedicatione Sancti Michaelis archangeli: tunc enim finito versu offertorii factaque repetitione, Et ascendit fumus, duo diaconi accedentes ad majus altare, latus ipsius utrumque incensant, copiose imposito thure, quo facto accedentes ad posteriora cornua, verso ad invicem vultu, superiorem altaris partem jugiter incensant, non cessantes, donec repetitio offertorii finiatur. Procurandumque prius est, ut sacerdos in ipso fine versus offertorii suam super calicem incensationem consummet. Diaconorum alter ad id officii est, qui eo die ministrat, alter vero ab armario providetur cappa indutus. Inde ad altare sancti Benedicti progredientes eundem modum ibi observant, quem ad principale altare, quandocunque a duobus incensatur presbyteris. Deinde separati ab invicem omnia altaria monasterii sive S. Mariae incensant, in quolibet faciendo desuper crucem. Sciendumque est, aliis temporibus, quando duo incensant, similiter fieri debere. Sed diaconus ea die ministrans ad crucem incensat.* Ad missae finem nunquam Ite missa est ab eo pronuntiatur, nisi etiam Gloria in excelsis canatur. Per totam autem hebdomadam tam ad Nocturnos quam ad missam ex consuetudine ipse legit, et propter fragilitatem non nisi ad missam vitabit.
3.93.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCII. De servitoribus ecclesiae.
3.93.1
Servitores propter hoc munus, quod thuribulum et candelabra portant diligenter observant, ut nunquam ad obsequium sacerdotis, levitae vel subdiaconi desint. Quotienscunque ad ullum divinum opus ipsa indumenta deponunt, vel si opus habuerint aqua et manutergio scilicet manus lavaturi, sed et tunc sacerdoti et levitae brachia osculantur; unus de eisdem servitoribus jugiter illi obsequitur.* Hoc autem ordine suum peragunt officium, ut primo invitatoria canituris, si tunc exigit ad induendas albas vel cappas, obsequium praestent, abstractasque rursus ipsi sine eorum auxilio complicent. Deinde infra cantum de choro exeunt sicut et sacerdos manusque ad lavatorium abluunt. Cum autem undecima legitur lectio, sive in choro, sive extra chorum sint, absque mora in revestiaria conveniunt, ibique albis ex more se induunt.
3.93.2
Observandum etiam est, ut qui prior inter eos est, provectioris quoque sit aetatis, cui thuribulum et crucem portandi injungitur officium. Hic in domum inter benedicendum sal et aquam, et inter procedendum ad sinistram sacerdotis stat et ambulat. Hic etiam in loco congruo reservatos, folliculo ad hoc deputato, succendit carbones; reliqui duo ad candelabra ferenda ordinantur. Cumque procedit, qui de sinistro choro fuerit, in ea parte quoque stabit. Si vero ambo de uno choro fuerint, ordine inferior in sinistrum chorum secedit, similique modo ad missam faciunt. Quando versus In te Domine speravi inchoatur, tenens thuribulum facit signum crucis super analogium et recedens non inclinat. Postquam omnes in sacristiam revertuntur, si talis est dies, ut ab uno incensandum sit altare, is qui thuribulum portaturus est, foris chorum remanet indutus, caeteris se exuentibus. Quod si tale festum est, ut a duobus incensari debeat, ceroferariorum unus cum eo remanebit, ordine scilicet prior, si fieri potest. Tunc enim sacerdotes singula thuribula( si tamen domnus abba non aderit) in revestiario sumentes, ibique thus imponentes ad incensandum altare procedunt, quos isti accensis candelis subsequuntur. Sed si domnus abba de hoc aderit, et vel ipse cum sacerdote voluerint incensare, vel aliis duobus per majorem chorum intrantibus thus imposuerit, non mox candelas accendunt, quando ad eum accedunt: quia thuribula tunc temporis gestant: sed postquam imposito thure manus thuribulis expediunt. Post sacerdotes ad altare procedunt et tunc eas accendunt: illis vero post incensatum altare Dominicum, ad retro posita quinque altaria euntibus, et medium eorum more principalis incensantibus, et inde redeuntibus, isti tunc demum procedunt. Sacerdotibus autem in chorum redeuntibus, unus eorundem servitorum incensat dextrum chorum, alter sinistrum, primo quidem ad parietem, deinde in minori choro uterque suam partem; postmodum eos qui stant ad lineam; postremo eos, qui ad formam. Si vero ab uno incensatur, primo quidem eos, qui ad dextrum stant parietem, deinde eos qui ad sinistrum incensat; dehinc in minori choro dextram partem, deinde sinistram, postea formam in utroque choro, deinde eos, qui sunt extra chorum singulis breviter inclinans. Postea illa altaria, quae sacerdos non incensavit incensat; si tamen quid de incenso in eodem supererat thuribulo, contra faciem cujusque eorum ter porrecto.
3.93.3
Si quando domnus abba solus vult incensare, sacrista apportat ei acerram, et unus servitorum thuribulum, sive sit in choro, sive in vestiario. Eodem modo et ad vesperos incensatur. Sed tunc ante hymnum administrator incensi ad praeparandas prunas exit, et si vestiendus est ut ante quam sacerdos eum subsequatur, hoc faciat; nec tamen manus tunc lavant, quia et ante vesperos hoc faciebant.
3.93.4
Ad processionem in die Dominica ceroferariorum alter cum duabus scutellis sal consecratum portans praecedit fratres, alter cum aqua benedicta. Is intrans in infirmariam, singulos ibidem in lectis sedentes,( omnes enim tunc ibi sedere debent) aspergit, quem tamen sacerdos, finita oratione, non exspectat. In aliis autem omnibus officinis aspersionem ultra finem orationis nequaquam protelatur. Sal portans in introitu refectorii super mensam ostio proximam cum scutella ponit, ut ad fratrum necessitatem inibi refectionis hora inveniatur, ipse alteram in ecclesiam deferens. Inchoata missa rite ordinantur in sacristia, ut dum Gloria Patri a cantore initiatur, sine mora ad altare procedatur, confessione terminata servitor incensum porrigit diacono, manum ejus osculando. Et postquam ab eo, incensatis altaribus, reverso illud recipit, primo ipsum, deinde ministros altaris, et postea conventum eo ordine, quo supra ad matutinum meminimus incensat; hoc tantum variato, quod pariter et his qui stant ad formas et his qui post illos ad parietem, incensum porrigit, et quod post incensatum minorem chorum, prius hos, qui stant ad secretariam servat; sed tunc ad imponendum thus acerram cum thuribulo ei, qui chorum regit, apportat. Si vero domnus abba, vel alia talis persona adest, idem cantor acerram, et Conversus thuribulum ei affert. In privatis diebus semel tantum, id est, post offertorium praedicto modo incensat.
3.93.5
Sed notandum quod in duodecim lectionibus ad missam majorem his fratribus incensum est administrandum, sicut etiam cum festive agitur ad missas defunctorum. Kyrie eleison incepto, ceroferarii candelabra ponunt inter alia majora: et quia in Sabbato S. Pentecostes missa a Kyrie eleison inchoatur, mox ut ingrediuntur, ea ponunt, nec antequam Evangelium legi debet, ea levant. Quo perlecto iterum ea ponunt; sed prius ea non levant, quam sacerdos a pace redierit, et tunc ea sursum tenentes, thuribuli portatore in medio eorum cum thuribulo et incenso, quod imponit, qui portat, stante, donec post communionem prima collecta usque ad Per Dominum nostrum finita sit, inde non recedit. Infra hebdomadam cum non est festum duodecim lectionum, invicem observant, ut quisque in die sibi terminato candelabrum et thuribulum portet. Idem in sequenti hebdomada ad priorem missam, si festive agitur, ministerium portandi luminis, et incensi faciunt; si autem festive non agitur, unus eorum lumen portat. Qui etiam se non exuit; sed inter communicandum tenens candelabrum non prius, quam post Communionem prima collecta finita fuerit: nisi forte ad ecclesiam S. Mariae, vel ad altare S. Crucis missa canatur; tunc enim sacerdotem et reliquos ministros praestolatur. Sive autem sit unus vel tres, administrata diacono aqua offerre non tardant: deinde vero duo ex illis albas exuunt, iterum reversuri ad ministrandum aquam sacerdoti; tertius vero qui thus debet circumferre, interim se differt exuere. Candelabra autem sacrista Hebdomadarius finita post Communionem prima collecta cum luminibus reponit in locum suum. Quocumque autem modo haec missa agatur, ministros altaris in vestiendo se, vel exuendo se, quantum possunt, adjuvant.
3.94
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCIII. De ministris altaris.
3.94
* De his quos ministros altaris appellamus, quantum videbatur dicendum, superius est praemissum. Quorum unus tempore aestivo, calore augeri incipiente, de hoc cotidie ad majorem missam, interdum prope dextrum cornu altaris, interdum vero post tergum sacerdotis stando ventilare, ne muscae venientes, ei sint impedimento, debet. Horum autem statio, sacerdotisque, diaconi, subdiaconi et ceroferarii, in privatis diebus hujusmodi est sicut ad horam ante missam, cui ipsi intersunt albati. Quisque in choro suo stabit. Nullus nisi jussus de uno choro transit in alterum.
3.95
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCIV. De his qui jubentur chorum mutare,
3.95
* Si quis autem alba indutus hoc modo chorum mutare jubetur, mox in sequenti hora regreditur. Sin autem, absque jussu non redit, nisi quis de illitteratis sit. Sacerdos supra seniores stat ad cancellos, vel si abbas aliquis in eo choro est, infra eum. Diaconus et subdiaconus, si sine uterque sunt custodia provectioris aetatis, ministri quoque altaris si sunt litterati, et extra custodiam ad cancellos; si vero custodiae mancipati, vel adolescentiores sint, in summitate lineae stabunt. Iidem ministri, si sunt conversi, quamvis sunt acolythi vel subdiaconi et ceroferarii in summitate parietis contra altare sint locati. Providendum est autem ne ex his omnibus plures sint in custodia quam duo.
3.96.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCV. De mensae lectore.
3.96.1
Mensae lector, si non est in custodia, in minori choro infra utramque missam ex toto intendit his, quae lecturus est: sin autem in majori choro ad finem formae occidentalem residet: quod si in aliquibus dubitat ab armario, vel ab alio quolibet perito fratre percuntari ea licitum habet. Cum prior missa apud ecclesiam S. Mariae celebratur, si est in custodia, ibidem; sin autem in revestiario sedet. Quando fratres communiter albis vel cappis vestiuntur, ipse quoque ad firmandam lectionem in alba sedet non in cappa. Quod si ipso die sequentia canitur, ea inchoata, chorum intrat, finitoque Evangelio revertitur. Finitis majoris missae solemniis; vel si aliquando illa extra monasterium canitur, ad finem prioris missae, veniens ad gradum fecit ante et retro, et tunc versum hunc cum conventu respondente pronunciat: Domine, labia mea aperies, etc., prosequitur sacerdos ea benedictione: Salvum fac servum tuum. Mitte ei, Domine. Dominus custodit te. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, et auferat a te spiritum elationis. Vel istam. Averte, quaesumus, Domine, ab hoc famulo tuo spiritum elationis et ignorantiae, ut humiliter legens sensum et intellectum capiat lectionis. Per Dominum. Finita benedictione lector inclinat ante et retro. Sin autem aliquo interveniente casu huic versui defuerit, alius pro eo hunc dicit, et pro neglecta benedictione veniam petit.
3.96.2
* Ante generalem refectionem de pane praelibat juxta praeceptum S. Benedicti.. Cavet praeterea ne ante finem missae vel orationis interdum missam sequentis illo pergere praesumat, cum nec inde recedere debet sine coquinae hebdomadariis. Prandio inchoato, si ad officium defuncti tabulam audierit percuti, surgens continuo ad ecclesiam vadit, sed finitis tribus lectionibus redit, eodemque modo caeteri. Si vero pro obituro fratre percutitur, concurrentes et ipsi nequaquam regrediuntur. In refectorium veniens et stans in loco suo, non facit ante et retro aliisque adversum inclinantibus, ipse stat erectus, et si ad benedictionem sic venire potest, ut veste sua fratrum capita non tangat, locum non mutat; sin autem, cum inchoatur versus, tali loco se applicat, unde ad gradum absque fratrum impedimento venire valeat. Et quia nullus fratrum quidquam gustabit, priusquam lectio incepta fuerit, cum primum domnus abba, vel prior consederit, lector benedictionem petit, sed in Coena et in Parasceve sub silentio et accelerat lectionem adordiri.* Sed si liber aliquando ex negligentia praesto non fuerit, ipse si quid tunc legere memoriter congruum poterit, legit. Ille vero, ex cujus negligentia hoc evenit in crastino capitulo pro hoc veniam petit. Si homiliam lecturus est, quae praecedenti nocte ad matutinum lecta est, verba tantum Evangelistae praemittit, v. g. Cum audieritis praelia non adjungens, et reliqua, nec expositoris aliquam mentionem faciens. Si autem illa, quae ad matutinum non praecessit, tunc verba Evangelii item praemittit, et subjuncto expositoris nomine homiliam incipit. Quotienscunque vero epistolam vel passionem, vel vitam alicujus sancti legi evenerit, praecedentia eorum et subsequentia nunquam sub silentio praeterit. Quod etiam in exordiis et fine Prophetarum, caeterorumque librorum faciendum esse certum teneat; in sermonibus autem praecedentia eorum tantum. Si vitam vel passionem alicujus sancti inceperit, et si ante ejus finem Dominica vel aliud festum occurrerit, quae sunt competentia, legit. Quibus peractis, quod de vita vel passione residuum fuerat, repetet. Quod si tempus legendae alicujus historiae vel prophetiae, quae subsequenti tempore congrue legi valeat, interim supervenerit, propter hanc inceptum non omittit.
3.96.3
Inchoans lectionem, si submissa voce legerit, ab armario adveniente signum altius legendi accipit; si corrupte, prior ei, ut corrigat, vel signo aliquo, vel ipsum verbum emendando innotescit. Observat quoque idem lector ut, quando scilla est pulsanda, impedimentum protrahendo lectionem pulsaturo non faciat; sed postquam illum mensae cum ferculo appropinquantem viderit, aut tacendo, si apte valet, vel celerius solito legat. Respirare etiam frequentius, si necesse habet, potest; mediocriter tamen. Si altiori interdum voce quam expedit, legit, mutare eam competenter valet, si sibi placet. In coena Domini et in Parasceve finita lectione solerter intendit domnum abbatem, et viso ejus signo, legere desistit. Et si in fine versus alicujus sibi innuitur, ejusdem versus aliqua verba repetit, ut eo competentius lectio finiatur. Lectione finita, veniens ad gradum facit ante et retro, et si non est in custodia, secedit in dormitorium vel in regularem coquinam; si autem est in custodia, ad justitiam suam vadit, et illic erectus exspectat quousque versus finiatur. Quo finito ante et retro non faciens, custodi suo se jungit, et tunc similiter sicut in refectorio ante et retro non faciens, ascito custode refectum vadit, et tunc primum ad locum suum ante et retro facit. Ibi quoque a custode suo commendatur fratrum alicui, qui tamen postea cum psalmo non juxta eum incedit, qui ad scillam sedebat. Si necesse habet ante coenam cum licentia bibit, quando conventus nondum intravit. In hebdomada, si duobus diebus pro necessitate aliqua alium fratrem, ut pro se legat, rogaverit, non reprehenditur: quod si amplius... nisi pro infirmitate, et ob hoc petens veniam, in capitulo monstraverit.
3.97
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCVI. De lectore ministrorum.
3.97
Librum in quo legendum est, in refectorium portat et reportat is qui legit ad servitores, adjuvante eum ipso, si opus est, mensae lectore: qui et mox cum eum deposuerit, quod legendum est invenit.* Huic etiam ea quae lecturus est, firmare licet, quandocunque exceptis missarum spatiis librum et otium habet. Ad legendum vero, inde exire non tardabit, mox ut post refectionem conventum ex toto chorum cum psalmo intrasse cognoverit, et si est in custodia eodem ordine, quo praedictum, de ecclesia exit; sic quoque et ille alicui in refectorio committatur: at si in custodia non est de choro exiens, faciet ante et retro, et finita refectione ministrorum factaque consueta inclinatione ad gradum potest in eodem loco licentiam bibendi accipere; sed iterum ibidem priusquam bibat ante et retro debet facere, si nona sequitur, quia tunc cum eisdem ministris eam est cantaturus, ad ecclesiam regreditur. Quandocunque autem id agere non habet, nequaquam illos exspectare solet. Sive autem in custodia sit, sive non, de analogio recedens librum secum portat, quem et super mensam ad lineam ponit, donec ante et retro faciat.
3.98.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCVII. De hebdomadariis coquinae.
3.98.1
* Hebdomadarii coquinae solent esse quanti sufficiunt: quorum qui prior est sive obedientiarius, sive alius, omnino non prohibetur breviter verbis ante cellarium ipsi cellerario indicare, si aliquid est valde necessarium, quod per signa non potest explicare. Hoc similiter infirmario et refectorario licet. Quod primo faciunt cantatis in duodecim lectionibus vesperis de omnibus sanctis usque ad Kyrie eleison; aut in privatis diebus pergunt in coquinam ut accipiant fabas: quibus acceptis lavant eas diligenter aquae tunc infusae; in qua etiam faciunt eas pernoctare caldario bene cooperto. Matutinis Dominicae diei expletis, quando illi qui praeterita hebdomada servierunt, ad gradum venientes Deo gratias agunt pro consummatione peracti obsequii hunc versum ter cum totius conventus responsione dicentes: Benedictus, Domine Deus, qui adjuvisti me, et consolatus es me, isti item in obsequium facturi, Dei adjutorium petunt ita dicentes: Deus, in adjutorium meum intende, etc.* Quod si quis illorum ibi praesens non fuerit, qui tunc proximus stat benedictionem pro absente accipit; sed ille tamen in crastino pro hac neglecta veniam petit. UD. Pro exeuntibus sunt dicendi versiculi a sacerdote: Salvos fac servos; Converte, Domine, usquequo, eaque collecta; Deus cui semper humilium, etc; Misericors ac piissime Deus, qui ubique famulos tuos. Pro intrantibus vero Salvos fac servos; Mitte eis, Domine. Oratio.
3.98.2
Prius etiam quam conventus exeunt de ecclesia S. Mariae, ut se possint calciare et interim descendere, dum conventus ad necessarias est; manus et facies lavant et pectinant; faciunt tres orationes, ut moris est in ecclesia, si intrare potuerint, si non prope fores ecclesiae.* A calendis autem octobris usque ad Pascha finita prima vadunt in dormitorium et diurnalibus se calciant; manus et facies lavant et pectinant, et, si fieri potest, ignem accendunt, ut finita litania, ad quam nequaquam desunt, idem ignis sit in promptu ad supermittendas fabas. UD. Intrantes coquinam lavant fabas ternis aquis, et sic mittunt super ignem. Aqua caldario fervescente et spumas ebulliente ejiciunt eas jubiter transverso cochleati, ne forte simul cum spumis supernatantes fabae projiciantur. Quas etiam a fundo saepius cum ipso cochleari diversant, ne cum mandi debuerint, sapiant ignis odorem. Folliculi fabarum cum se incipiunt aperire, non permittunt eas amplius super ignem. Aqua frigida iterum refrigerantur, iterumque cochleari huc et illuc diversantur. Mittuntur in unam cuppam habentem cooperculum bene compaginatum. Caldarium quoque in quo coquebantur, intrinsecus usque ad nitidum lavatur. Reclinatur etiam tabula ad parietem inclinata, in quam, cum lavatae fuerint, ponuntur; et ipsa tabula tota desuper infunditur aqua et torgitur scopis: prius tamen consueta inclinatione praemissa, ter rursus dicunt hunc versum, quem in choro dixerunt: sed tamen hic adjuncta trina vice Gloria Patri, Dominica oratione, versu Adjutorium nostrum, etc. Iterum facto ante et retro, ita demum tabulam reclinant. Cantant omnes horas regulares pro more canonicorum. Vesperos pro fidelibus defunctis loco suo imponunt et ad ultimum Verba mea. Effusa autem aqua lavantur scutellae, infunditur ea calefienda, qua olera sunt coquenda. Quod si matutinae tardius explentur, ut aliquando contigerit, maxime in festis praecipuis et aestivalibus, et signum ad primam maturius est pulsandum, tunc prius quam quid aliud faciant, tabula reclinata, horas adordiantur. Si quid remanet, quod ante primam non cantaverint, non est consuetudo ut post primam cantetur in manifesto. Qua finita, vel si est in privatis diebus post evangelium missae matutinalia olera caldario immittunt, et post capitulum in alterum fabas iterato.
3.98.3
Accipiunt lardum, qui cum aliquantulum coctus fuerit, cum oleribus exprimunt inde sagimen fabis superfundendum. Propter quod tamen ad majorem missam non omnes se subtrahunt, sed duo tantum et praecipue, si qui eorum sunt idiotae, quibus autem non debet a commilitonibus indultum esse, ut aliquam privatam missam possint audire. Hi, ut praemissum est, sagimen fundunt, et per eos iterum fabae calefiunt. Hi, si opus viderint pro morosa coctione, ut amplius aqua super olera mittatur, quantum mittere volunt, primum in sartagine calefaciunt; quia ea natura est olerum ut de aqua frigida saporem habeant deteriorem. Cavetur etiam cum mittenda sunt in caldarium, ut non alia aqua quam de fervida laventur. Fabae non condiuntur nec adipe sparguntur, nisi quando percoctae fuerint, ne forte mora longiori sal evanescat. Et si unus coquorum voluerit, non est illicitum, de ipsa fabarum aqua paululum praelibare, ut probet, si bene sint conditae.
3.98.4
Ad mixtum non accipiunt, nisi quod S. Benedictus praecipit, quartam partem panis absque libra sua, et de vino; sed tamen ea die, qua aliquis fratrum post majorem missam sepelitur, mixto carent. Finita hora postquam sunt refecturi fratres, celeriter exeunt, ut fabas administrent, vel ad initium psalmi Miserere ea die qua raduntur, aut si psalmus non cantatur ad preces exeunt. Quorum, qui prior est, si tamen bene noverit, et hujus est virtutis, cum cochleari ad hoc facto fabas mittit in scutellas; alii portant ad mensas, a principali incipientes mensa. De oleribus e contrario fieri solet, quae ita administrant, ut a novissimo incipiant.
3.98.5
Scutella posita cum ipsis oleribus ante domnum abbatem vel priorem, qui eam apposuit, cum signo mediocri licentiam quaerit a praesidente, ut scillam jubeat sonare.* Quo annuente paululum inclinat, et ad scillam veniens tamdiu sonat, quousque juvenis Benedicite incipiat pronuntiare. Sed et interim dum benedictio a sacerdote compleatur, praefatus dapifer stat inclinis ante architriclinium, et tunc facit ante et retro. Quod medium datur inter fabas et olera, tres dies in septimana, id est feria secunda et quarta, et sexta solet esse pietantia, quam aliis diebus generale... Generale appellamus, quod in singulis scutellis datur. Pietantiam, quod in una scutella duobus verbi gratia. Aliquando pro pietantia datur absque scutella unum crudi casei frustum vel quatuor ova. Tunc caseus quidem ita ministratur, ut ad scillam sedenti in scutella apponatur, caeteris vero per singulas mensas singulae porrigantur scutellae casei frustis plenae, ut quot sibi placet, quisque accipiat: si ova octo duobus simul in prima scutella apponuntur: caeterum pietantia, quae duobus simul datur ad scillam sedenti vel priori in loco suo non dimidiatur. Pro generali ova quinque dantur unicuique, et caseus nunquam nisi coctus. Sed quidquid est generale a novissimo incipitur administrari, et ad hoc scilla sicut et ad olera, sonatur: pietantia vero a priore et de hac hebdomadarii coquinae nihil omnino ex debito se intromittunt, nisi quod in fine prandii fragmenta ejus colligunt; sed cellerarius, quibus ad hoc innuerit, cum his eam administrat. Quidquid est generale, hoc apponunt, nisi pisces sint, quos Cellerarius ipse singulis eis suggerentibus apponit, adjutore suo ex altera parte similiter faciente. Quibus appositis cellerarius ipse scillam pulsabit. Si autem est alius generalis, ad hoc prior eorum scillam pulsat.* Quod si solito tardius administratur, prior scillam ante se pulsare non moratur. Poma vero cruda vel herbae ad prandium, si bis reficiunt, nunquam alicui dantur in refectorio. Scutellas colligunt eas solas, in quibus fabae, oleraque administrata sunt, propter quas etiam unus jugiter remanet in coquina, qui ita recens ollitas abluat, eademque aqua, qua diluculo sunt ablutae, ne si comestorum reliquiae induruerint, major fiat abluendi difficultas. Eadem est diligentia de caldariis, ut et ipsa lavata sint, si non ante, prius tamen quam servitorum refectio finiatur. Focus etiam caute cooperitur, ut in crastinum vivus reperiatur. Post vesperos iterum fabis jam lavatis pro gratiarum actione dicunt praefatum versum, Benedictus es, Domine, qui adjuvisti me; eodem modo, quo alterum dixerunt in matutino. Sed si voluerint, duos dies expedire possunt de lavatione scutellarum, id est in secunda feria et quarta, in quibus pro consuetudine cellerarius non potest contradicere, ut eas in cellarium diluculo portatas non commendet famulis suis propensiore studio lavandas. Veniente sabbato post nonam vel post vesperos scopant coquinam, totasque sordes, quae fiebant per occasionem cinerum, vel lignorum foris ostium accumulant, ut inde per famulos cellerarii efferantur. Calefaciunt aquam ad mandatum et eo die differunt versum: Benedictus es, Domine, usque dum mandatum sit peractum, et in refectorio etiam lectio collationis jam finiatur. In sequenti autem sabbato, cum noster aquae ductus limosam habeat aquam, qualecunque sit festum, scopant utrumque lavatorium, tam quod est ad ecclesiae usus quam quod ad manus.
3.98.6
Item scopant necessarias fenique reliquias per totam hebdomadam expensi congerunt ad murum, et si est tempus aestatis per totam illam hebdomadam post nonam in refectorio propinant aquam.* Sed haec propinatio sicut et meridiana repausatio in Palmis initiatur et usque ad Kalendas Octobris protenditur. Sciendum vero est, quod in quacunque die Quadragesimae fratres una vice comedant, post prandium fieri debet praemissa lavatorii emundatio, quae tamen, cum bis comeditur, usque post nonam differtur; sed in Quadragesima statim post sextam peragitur, semper quidem mundis scopis ab eleemosynario datis ad hoc solum opus utendis. Sciendum est etiam, quod praefati ministri in Quadragesima et alio tempore quotiens post coenam officium defunctorum est agendum, a conventu exspectantur, nisi cum maximo ritu agatur, vel brevis alicujus defuncti adveniat, pro quo simul omnia signa pulsentur, vel, si nimis sero est, eisdem ministris licet bis vel ter in hebdomada alios fratres rogare, ut pro se serviant.
3.99.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCVIII. De utensilibus coquinae.
3.99.1
Haec autem sunt utensilia, quae nunquam deesse debent in coquina. Primum tria caldaria, unum ad fabas, alterum ad olera, tertium simul cum tripode ferrea, ut si quis pannos suos lavare voluerit, lixivium facere possit. Cuppae quatuor, una ad fabas reservandas, quando fuerint ita semicoctae; altera in quam cadit aquaeductus, et in qua olera prius lavantur, quam in caldarium mittantur; tertia in qua scutellae, quarta ad hoc solum, ut aqua calida in eam mittatur ad mandatum et rasuram, quibus fratres inter radendum utuntur; quam et calefacere debent, qui in priori septimana servierunt. Item quatuor cochlearia, unum ad fabas, alterum ad olera, tertium non adeo grande, sed mediocre ad saginam exprimendam; quartum est ferreum, ad focum cineribus cooperiendum, ad quem componendum vel distrahendum est etiam ejusdem generis forceps. Item quatuor paria manicarum, ne manicae stamineorum fratrum de nigredine coquinae familiari sordidentur.
3.99.2
Sunt et ibi duo paria palmariarum, quae ita Romanice appellantur, manus quae defendunt a calore caldarii, quando recens ablatum ab igne quoquam est movendum vel inclinandum. Tria manutergiola, quae in omni quinta feria mutantur, minimeque manus ad solita tergunt manutergia fratrum, quae pendent in claustro. Unus culter ad lardum incidendum, et simul cos ad acuendum. Una patella ad aquam, si opus fuerit, calefaciendam et ad adipem fundendum. Altera, quae permodica in fundo minuatim perforata, ut ipse adeps per eam coletur. Una pixis in qua sal recondatur, et unum scrinium, in quo minora quaeque recondantur. Una urna, qua aqua hauriatur, scopaeque duae, quibus caldaria post coctionem scopentur. Duae retis abscissiones, quibus utantur ad ablutionem scutellarum, et caldariorum. Duae tabulae ad scutellas, una in qua ponantur post refectionem utcunque lavata: altera in qua diluculo, quae ad perfectum debent esse lavatae. Duo sedilia, quae bancos vulgo appellant; una sella quadripoda et summissa, super quam ponatur cuppa cum oleribus, quando sunt in caldarium mittenda. Una petra, etiam major quam molaris, super quam iterum ponitur caldarium, sive sint fabae, sive olera, quae administrantur; altera super quam et altera cuppa ponitur de qua scutellae lavantur inter reficiendum. Unus follis ad sufflandum ignem. Unum flabellum vimineum ad ventilandum. Unus contus ad subportationem caldariorum; alter ad ignis dimotionem. Unus canalis in qua lixivium semper habetur, propter manus frequentius lavandas. Duo quoque tigroni, uterque de tribus lignis licet imparibus angulis sint facti, qui in modum ostiorum huc et illuc versari possunt. In his pendent catenae, quibus caldaria suspenduntur, suspensa implentur aqua prope aquae ductum, et ita deducuntur absque labore usque super ignem.
3.99.3
Sciendum quoque quod pro nulla necessitate aliud quid coquitur in coquina regulari, praeter fabas et olera, nec etiam aliud genus leguminis.* Sed si fabae desunt, praefatum tamen cursum et psalmodiam ibi cantare non omittunt; quia aliud multiplex servitium non sinit eos vacare, ut est focus nutriendus, aqua ad ablutionem caldariorum et scutellarum calefienda, lardus cum oleribus coquendus, ac post inde sagina exprimenda, et caetera his similia, quae ipsa necessitas melius docet non praetermittenda.
3.99.4
Caeterum fabae etiam quando ita sunt novellae, et pro quibusdam deliciis cum pipere condiuntur, non a fratribus sed a famulis coquuntur. In ipsa coquina regulari scriptor tantum, si incaustum temperare voluerit, non prohibetur, et si quis voluerit calceos suos ungere, providebit horam competentem, id est in aestate ante primam, et in hyeme ante tertiam, et si meridianum non agitur, post nonam; si tamen servitores non habent amplius administrare. Pueri quoque candelas quibus opus habuerint, faciunt in ipsa coquina cum magistris suis.
3.100.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCIX. Quando fratres anticipent mandatum in quinta feria, et quomodo pedes praelavent.
3.100.1
* Quotiescunque aliquod festum, in quo psalmus Venite a quatuor est cantandus in sabbato, vel in Dominica occurrit agendum, in quinta feria praecedente mandatum est anticipandum. Tunc etiam fratres praelavant pedes, et si quis podagra vel alio morbo ita infirmatur in pedibus, ut eos competenter in claustro cum ipsis abluere non possit, cum licentia lavabit in infirmaria, et famulus infirmarii aquam administrabit illi; sed postea ad mandatum ipsi pedes non lavantur.
3.100.2
Sed hoc sciendum, quod haec pedum lavatio post vesperos statim mutatis diurnalibus agitur; si tamen non est coenandum; debet praemitti, officium sequi, etiam si ipsa hora hujusmodi brevis superveniat pro qua omnia signa simul pulsari debeant. Verum et diurnales facta mutatione in claustrum sunt reponendi. Quia nullus nisi nuper minutus debet dimittere, sive opus sit, sive non, quin aliquantulum eos abluat; quia haec talis consuetudo ex antiqua patrum institutione tenenda est magis pro humilitate quam pro necessitate. Nam sunt nonnulli nostri ordinis tantae humilitatis, ut staminea sua et alia vestimenta nunquam ab alio quoquam, nisi a seipsis lavari patiantur. Attamen soli obedientiarii, qui pro aliqua necessitate postea sunt exituri diurnales non mittant, sed corrigiis infra compositis cum eisdem etiam mandato intersunt. Est autem consuetudo ut cum calcei ita in manibus portantur, extenso brachio per corrigas tantum tenantur, ita ut inter manum portantis et calceos dependentes quasi unius cubiti sit intervallum. Lotis ergo pedibus et diurnalibus aliquantisper ablutis si cui libet ungues pedum resecare, hoc in eodem loco debet facere, quippe cui tunc temporis cultellum ad hoc solum secum portare permittitur; sed et soccos ibi tunc excutere conceditur. His autem peractis, non morantur calceos cum cultris ad lectum portare, et mox redeuntes in claustrum manus lavant, et si officium defunctorum non est agendum, percussionem tabulae ad mandatum, sive cymbali ad bibendum, si non coenaverint, ad lectum sedentes cum summo silentio exspectant. Si autem, ut aliquando hyemali tempore contingit, coenantibus ministris propter instantiam noctis a conventu lectio interim haberi non potest, accensis luminibus in capitulo tabulae percussio exspectatur. Post coenam vero ministrorum vel communem bibitionem inquiret prior a domno abbate, si velit mandato interesse. Illo autem sive volente sive nolente, prior tamen non omittit tabulam percutere.
3.101.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT C. De mandato fratrum.
3.101.1
* Igitur percussa tabula hebdomadarii coquinae, qui praesenti hebdomada servierunt ad lavandum, qui servituri sunt in sequenti ad tergendum pedes, se parant. Conventus capitulum intrat, sicque facto ante et retro sedens, intrantem abbatem vel priorem exspectat. Priori assurgitur erectim super scabella; abbati vero intranti stando, sed non inclinando. Imponente antiphonam domno abbate, vel, si ipse absens est, armario, illi qui pedes fratrum lavaturi sunt, praecedunt tersuri cum linteis; praecincti cum linteis subsequuntur, et sic capitulum ingressi; si quatuor sunt, primus et tertius in ordine in dextra lavant parte, secundus et quartus in sinistra, pedi quem laverunt statim calceum supponere non negligentes. Quem ordinem servant et qui pedes tergunt domno abbati et his fratribus tantum qui super scabellum aut super juncum sedent, flexis in terra genibus, pedes fratrum lavant et tergunt. Qui prius partem suam perlaverint, in altera parte lavantes adjuvant, quo citius se expediant.
3.101.2
Peracta autem pedum lavatione simul et manutergiorum, extra capitulum ubi aqua lavantibus ministrabatur per conversum, cui hoc officium fuerat injunctum, in eodem loco, sibi invicem aquam ad manus administrant, quas tamen non tergunt. Tunc ingredientibus illis cum baccinis ad ablutionem manuum nullus absente abbate priori assurgit; sed unusquisque sedens ministrum aquae exspectat. Verum si episcopus aliquis vel abbas ibi in loco domni abbatis sedet, surgenti omnes assurgunt, et si super scabellum steterit, tunc nec conversus ad terram descendit, sed stando super scabella praestolatur donec consideat.
3.101.3
Facta autem et manuum ablutione eodem ordine quo et pedum, si quis ibi non hebdomadarius, sed rogatus ab aliquo hebdomadario vice illius ministrat, hic cum foris capitulum baccinum deposuerit, regressus in locum suum secedit, faciensque ibi ante et retro, sedet. Is ergo a quo rogatus fuerat exiens ante capitulum se caeteris in ordine suo jungit, sicque praecedentibus, qui pedes laverunt, omnes simul ante sedem domni abbatis ante et retro faciunt. Tunc tandem sequitur eos conversus, qui aquam ministravit eis lavantibus, et veniens in locum suum ibi ante et retro facit et ipse. Lecturus autem ad collationem surgens statim, cum sacrista accepta licentia ad pulsandum exierit, petita benedictione, lectionem orditur statim ut cantum finitum audierit. Lecto uno vel duobus versibus, qui tunc tenet ordinem sedens in principali loco, innuit ei qui sibi in tenendo ordine ibi proximus est, et ille facto ante et retro suavi egreditur incessu ad percutiendum cymbalum, si tamen lectum audierit versum; quem etiam refectorarius pari sequitur incessu. Audito itaque cymbalo, fratres ordinate in refectorium procedunt, et qui in eundo dexteri sunt, inclinant se cymbalum percutienti, ipse quoque inclinatus non se ad plenum erigit, priusquam omnes pertransierint. Tunc etiam lector eundo in refectorium neque primus est, neque si altioris est ordinis, locum suum servat, sed ordinem qui ei inter primos eventu occurrit, in refectorium usque tenet. Ibi quoque versum legere debet stans: similiter et totus conventus exspectat donec ordinem tenens unumquemque, quem praeteriit, inclinantem considerat, a quo etiam innuitur ei statim, ut legat. Refectorarius autem mox, ut vocem legentis audit, scillam semel manu resonare facit, ut audito hujus sonitu conversi ac juvenes, quibus hoc est proprium, surgant ad propinandum, quibus cum ipse sine ordinis eorum consideratione, prout accesserint, pateras potu impleverit, et ipsi similiter, prout ab illo recedunt ante gradum, utraque parte tabulae quae refectorium dividit in longum, vel alter post alterum steterint extremo jam progrediente proximum jam lectionis exspectat, ac tum tandiu scillam pulsat, quousque juvenis vel puerorum aliquis, si assunt, Benedicite incipiat. Tunc, data per sacerdotem benedictione, mox qui primus eorum ad gradum contra priorem steterit, ipsi poculum porrigit, et ipse paterae suae infundit, caeteri vero caeteris propinant, incipientes a prioribus ad utrumque refectorii latus, postremo in medio considentibus. Cum autem quisque paterae suae infuderit quantum sibi visum fuerit, juxta se sedenti porrigit. Sed si domnus abbas affuerit ipsi soli vasculum in quo sibi propinatum fuerit, dat, sive sit phiala, sive patera sua; cum biberit, ante se ponit; quod etiam licet cuilibet abbati vel priori juxta se sedenti, vel per seipsum ordinem tenenti. Propinantium pateras ipsi pincernae infundunt; illi autem, peracto suo officio, non ut prius ordinati, sed quotquot convenienter in simul jungi possunt, praecedentes caeteri eodem ordine subsequentes ad gradum similiter ex utraque parte mediae tabulae ante et retro faciunt; et sic in locum suum bibituri redeunt.
3.101.4
Si quis fratrum interim supervenerit lectione nondum finita, bibendi licentiam accipit. Si quibus de potu quid remanet bibentibus, hoc infundunt justitiis suis, et pateras superponunt inversas. Finita autem lectione lector ponit librum in supremitate mensae illius lineae, quae est propior sedi suae, factoque ante et retro, librum recipit, et veniens in locum suum ante se ponit, et sic sedens bibit. Deinde cum priori visum fuerit scillam ad surgendum tunc percutit, ac in eodem loco stans versus ad conventum pronuntiat versum Adjutorium nostrum in nomine Domini, sicque facto ante et retro inde redeunt in ecclesiam. Attamen sciendum est quod in hac sola processione fratres vicissim possunt mutare, propter discedentes obedientiarios, qui tunc inde cum licentia discedere possunt. Quam mutationem non licet in alia processione, nisi in fine fieri.
3.102
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT CI. Quando fratres infra collationem bibant.
3.102
* Item quotiescunque fratres inter collationem bibunt, hunc praescriptum ordinem tenebunt. Quia vero id occasio obtulit, quibus fiat temporibus, non debet reticeri. In omnibus festis, quae maximo ritu celebrantur, ipso die sancto infra collationem bibunt, sive vigiliam habeat ipsi festivitas, sive non. Quod si vigiliam habet, in ea die, quae vigiliam praecedit, fratres inter collationem bibunt. Bibunt etiam quotiescunque in aestate in crastina die debent jejunare, et quoties insuper priori videtur, vel propter nimium calorem, vel propter hujusmodi causam rationabilem, et usque ad Idus Septembris.
3.103.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT CII. De mandato prium pauperum.
3.103.1
Brevis in capitulo clauditur cum his tribus, qui ad quotidianum mandatum notantur: quod inchoatur in capite jejunii, et perdurat usque ad Kalendas Novembris. Omni die, sive una vice, sive duabus comedatur, post coenam agitur. Sane conventu in ecclesiam post coenam cum psalmo intrante, qui id facturi sunt, per minorem chorum transeunt, et sic se prope ostium in unum colligunt.* Mox post versum finitum tabula percutitur, et ipsi primi vel inter primos exeunt, et psalmum Laudate imponunt. Presbyter in medio, alii vero hinc et inde collaterales illi eundem psalmum cantantes incedunt. Cum autem ad januam ventum fuerit, qui inter tres junior est paululum praecedit, januam aperit, et primus exit, ac post cum alter ille, sequente hoc sacerdote, sicque ad locum huic operi deputatum pergunt, UD. videlicet ibi tres pauperes inveniunt jam pedibus nudatis, et a famulo eleemosynarii praelavatis.* Ante quos etiam eo ordine, quo illuc venerunt, qualiscunque sit dies, veniam petunt. UD. Deinde finito psalmo superior locum dat presbytero, secedens ipse in medium et antiphona mandatum novum imposita, pedes pauperum lavant,* lotos post cum linteo deinde capillis parum tergunt, osculantur, simulque oculis tangunt. Qui postremus est in ordine idem linteum a famulo acceptum in manum dat sacerdoti, deinde sacerdos medio, et medius ultimo.
3.103.2
Postea lavatis primum manibus propriis, ad manus quoque pauperum aquam praebent et manutergium. Scillula a sacerdote semel percussa cessatur a cantu. Pulsatur tandem scilla: qua dimissa Benedicite datur super cibum et potum, si habetur, et sic pauperibus ministratur. Panis eis in dexteram, potus in sinistram mittitur, et manus utraque osculatur. Deinde mutantes se, stant et inclinant se ad ordinem hujusmodi. Ostende nobis, Deus, etc. Kyrie, Christe, Kyrie, Pater noster. Et ne nos. Suscepimus, Domine, etc. Tu mandasti mandata tua, etc. Oratio Dominus vobiscum. Oremus. Adesto, Domine, etc. Facto autem ante et retro et praefato psalmo imposito recedunt. Cum autem venerint ad fratres in claustro sedentes, inclines incedunt, et fratres eis transeuntibus similiter inclines aliquantulum assurgunt. Pervenientes cum ipso psalmo in chorum ad gradum, iterum dicunt Dominicam orationem, versum Et veniat super nos misericordia. Collectam. Actiones nostras. Dominus vobiscum. Benedicamus.* Et iterum faciunt ante et retro.
3.104
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT CIII. Qui sint ad hoc mandatum quotidianum admittendi.
3.104
Sed sciendum quod sacerdos hebdomadarius ad hoc mandatum nunquam est notandus. Presbyter vero etiam ab officio suo suspensus sicut et diaconus possunt hoc mandatum facere in sacerdotis loco. Quia idem sacerdos etsi non fungatur sacerdotali officio, ubique dicit Dominus vobiscum. Conversus qui cum presbytero aut diacono et alio litterato hoc facturus est mandatum, in secundo loco, si tamen suus ordo exigit, notari debet. Hic jam claudenda est nostra loquela. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).