Wilhelmus Hirsaugiensis1068-1091
Constitutiones Hirsaugienses
Hirs 3.99.2
Choose a text
More by Wilhelmus Hirsaugiensis
—
10383 Conhir
3.99.1
CONSTITUTIONES HIRSAUGIENSES SEU GENGENBACENSES[ Ex mss. Einsidlensibus. ] CAPUT XCVIII. De utensilibus coquinae.
3.99.1
Haec autem sunt utensilia, quae nunquam deesse debent in coquina. Primum tria caldaria, unum ad fabas, alterum ad olera, tertium simul cum tripode ferrea, ut si quis pannos suos lavare voluerit, lixivium facere possit. Cuppae quatuor, una ad fabas reservandas, quando fuerint ita semicoctae; altera in quam cadit aquaeductus, et in qua olera prius lavantur, quam in caldarium mittantur; tertia in qua scutellae, quarta ad hoc solum, ut aqua calida in eam mittatur ad mandatum et rasuram, quibus fratres inter radendum utuntur; quam et calefacere debent, qui in priori septimana servierunt. Item quatuor cochlearia, unum ad fabas, alterum ad olera, tertium non adeo grande, sed mediocre ad saginam exprimendam; quartum est ferreum, ad focum cineribus cooperiendum, ad quem componendum vel distrahendum est etiam ejusdem generis forceps. Item quatuor paria manicarum, ne manicae stamineorum fratrum de nigredine coquinae familiari sordidentur.
3.99.2
Sunt et ibi duo paria palmariarum, quae ita Romanice appellantur, manus quae defendunt a calore caldarii, quando recens ablatum ab igne quoquam est movendum vel inclinandum. Tria manutergiola, quae in omni quinta feria mutantur, minimeque manus ad solita tergunt manutergia fratrum, quae pendent in claustro. Unus culter ad lardum incidendum, et simul cos ad acuendum. Una patella ad aquam, si opus fuerit, calefaciendam et ad adipem fundendum. Altera, quae permodica in fundo minuatim perforata, ut ipse adeps per eam coletur. Una pixis in qua sal recondatur, et unum scrinium, in quo minora quaeque recondantur. Una urna, qua aqua hauriatur, scopaeque duae, quibus caldaria post coctionem scopentur. Duae retis abscissiones, quibus utantur ad ablutionem scutellarum, et caldariorum. Duae tabulae ad scutellas, una in qua ponantur post refectionem utcunque lavata: altera in qua diluculo, quae ad perfectum debent esse lavatae. Duo sedilia, quae bancos vulgo appellant; una sella quadripoda et summissa, super quam ponatur cuppa cum oleribus, quando sunt in caldarium mittenda. Una petra, etiam major quam molaris, super quam iterum ponitur caldarium, sive sint fabae, sive olera, quae administrantur; altera super quam et altera cuppa ponitur de qua scutellae lavantur inter reficiendum. Unus follis ad sufflandum ignem. Unum flabellum vimineum ad ventilandum. Unus contus ad subportationem caldariorum; alter ad ignis dimotionem. Unus canalis in qua lixivium semper habetur, propter manus frequentius lavandas. Duo quoque tigroni, uterque de tribus lignis licet imparibus angulis sint facti, qui in modum ostiorum huc et illuc versari possunt. In his pendent catenae, quibus caldaria suspenduntur, suspensa implentur aqua prope aquae ductum, et ita deducuntur absque labore usque super ignem.
3.99.3
Sciendum quoque quod pro nulla necessitate aliud quid coquitur in coquina regulari, praeter fabas et olera, nec etiam aliud genus leguminis.* Sed si fabae desunt, praefatum tamen cursum et psalmodiam ibi cantare non omittunt; quia aliud multiplex servitium non sinit eos vacare, ut est focus nutriendus, aqua ad ablutionem caldariorum et scutellarum calefienda, lardus cum oleribus coquendus, ac post inde sagina exprimenda, et caetera his similia, quae ipsa necessitas melius docet non praetermittenda.
3.99.4
Caeterum fabae etiam quando ita sunt novellae, et pro quibusdam deliciis cum pipere condiuntur, non a fratribus sed a famulis coquuntur. In ipsa coquina regulari scriptor tantum, si incaustum temperare voluerit, non prohibetur, et si quis voluerit calceos suos ungere, providebit horam competentem, id est in aestate ante primam, et in hyeme ante tertiam, et si meridianum non agitur, post nonam; si tamen servitores non habent amplius administrare. Pueri quoque candelas quibus opus habuerint, faciunt in ipsa coquina cum magistris suis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).