Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Wilhelmus Hirsaugiensis1068-1091
Constitutiones Hirsaugienses
Hirs 4.31.9
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10383 Conhir
4.31.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXX. Quomodo ad singulas horas pulsare debeat, et quid aliud officii agatur.
4.31.1
Signa, quae pulsanda sunt ad singulas horas sollicitus est, ut pulset tempestive; ita tamen, ut nihil praesumat, nisi jussus a majore, et secundum quod per usum est constitutum. Quando fratres ante tertiam, vel ante nonam lavant manus, stat ipse, vel sedet infra juxta ostium ecclesiae; et cum pueros vel juvenem, ad cujus introitum ad nocturnos solet scilla dimitti, jam se viderit lavasse, pulsare signum non tardat. Factis autem tribus orationibus, vel si est ante nonam una, majus signum pulsat. Ad sextam vero, cum primum sanguine minutos pransos esse cognoverit, pulsat; si autem illi desunt, pulsare, nisi jussus, non praesumit. Quod et post nihilominus observat; quanquam illud spatium debeat esse brevissimum. Nam non amplius erit, quam ut sacerdos caeterique ad majorem missam servituri, se lavare debeant, ut sint parati ad induendum. At si sexta majorem missam subsequitur, donec servitores coquinae accepto jam mixto redire perspexerit, pulsationi se non admittit, et eamdem pulsationem tandiu protelat, quousque omnes pene advenisse cognoscat. Id ipsum de nona observat; sedet enim infra ecclesiam juxta ostium; nisi sit universale jejunium: Quod si fuerit, postquam ministri se exuunt, parvo facto intervallo, pulsat.
4.31.2
Observat quoque, ut a festivitate S. Lucae evangelistae, usque ad Purificationem S. Mariae, quoties bis reficimus, statim post prandium finito versu, nonam pulset; quia tunc servitores cum ea non exspectamus, neque ante vesperos ad bibendum in refectorium redimus. Privatis diebus quottidie post capitulum paulo ante tertiam, si, inquam, eam mox subsequitur, scillam pulsat, per quam sacerdotem cum caeteris ministris, ut se praeparent ad vestiendum, praemoneat. Quotiescunque processio nudis pedibus est agenda, dimisso signo ad Per Dominum: fratribus in aestate ad surgendum, alio tempore ad discalciandum innuitur. Crucem super altare et aquam super gradum ponit, ut pene finita collecta, quae a sacerdote inter procumbendum dicitur, a bajulis earum, ibi accipiantur. In aestate quoque quoties fratres semel reficiuntur, majori signo in meridie excitandi sunt.
4.31.3
Ad utramque missam singula, quibus opus fuerit, providet, et primo calicem, cum quo est sacerdos oblaturus, post introitum lavat. UD. Duo autem sunt calices, minor ad matutinalem missam, major ad publicam. In duodecim lectionibus, quia ad missas non offertur, nisi ab uno choro, ad hoc unam tantum patenam, et unam cum vino apportat ampullam, Quas lecto evangelio priori accedenti donat in manus, ut offerat. Verum ad majorem missam prior innuit uni, scilicet priori claustrali, ut pro se offerat. Si autem festum in cappis, vel in albis agitur, non ab alio quam a seipso; si tamen poterit, offertur. Et propter eos quibus libuerit communicare, mittuntur in die Dominica hostiae quinque, in aliis nonnisi tres, excepto in maximis festis. Item ab armario providetur, ut tantae mittantur, ex quibus omnes possint communicare. In privatis diebus ad priorem missam, quia omnes offerunt, curat idem hebdomadarius, ut tot calices mediocres ad hoc solum factos cum vino in promptu habeat, quot ad offerendum sufficiant, et pares cum hostiis patenas: quos in tempore offerendi fratribus cum offertoriis tribuit, incipiens a priore. Quo facto in sinistro choro in fine formae se locat, tenens in manu scutellam hostiis refertam, quas cum argenteo cochleari offerentibus distribuit, habens a latere hebdomadarium peractae hebdomadae, qui et ipse tenens ampullam de vino, offerentibus subministrat, et ipsi ad ultimum offerunt. Ad majorem missam non offertur, nisi ab uno choro; quia pauciores calices praeparantur, et hebdomadarius solus stat ad porrigendum hostias offerentibus.
4.31.4
Cum vero sacerdos caeterique ministri in revestiaria conveniunt, et cantatur missa vel major vel minor, ipse hebdomadarius ecclesiae semper candelabra cum cereis de altari, textum Evangelii, et de armariolo lectionarium affert. Nam liber missalis jugiter jacet juxta paraturam sacerdotis.* Et si est in hyeme, vel ipse vel socius ejus prunas ardentes de regulari coquina eidem apportat sacerdoti.
4.31.5
Postquam finita missa Deo gratias dicitur, ad nonam, si talis est dies, vel si est Quadragesima, ad vesperas pulsat. Quotiescunque missam signum nonae subsequitur, post tactam orationem aliquantulum diutius idem signum pulsatur. In privatis diebus, exceptis quinque principalium vigiliis, quatuor temporum sabbatis, tribus diebus Rogationum, et quando uvae benedictiones dantur, portat in refectorium binas scutellas cum hostiis ad priorem missam oblatis, et super mensam principalem ponit, de quibus singuli( ut superius dictum) qui noluerunt, aut non potuerunt communicare, accipiant. Refectione transacta easdem scutellas de mensa recipit, quarum maximam peractae hebdomadae procurator ad gradum ab eo accipit, et sic primi exeunt.
4.31.6
Postquam in ecclesiam ventum fuerit, scutellam socio committit, ut expeditus scillam pulsare possit. Nam ad illum pertinet, ut eam semper post refectionem et ad collationem possit pulsare, et propter hoc primus in chorum venit. De mandato autem et de collatione, si haec tam sero aguntur( quia ipse tunc lumen ante priorem portet) socius ejus pro scilla pulsanda ecclesiam prae caeteris intrat. Ea die qua fratres semel reficiunt, et in crastino duodecim lectiones aguntur, formas non debet complicare priusquam ministros scit de refectorio convenisse, ut si forte brevis alicujus defuncti superveniat, fratres inter officii collectas super formas se prosternere valeant; sed tamen vigiliae principalium festorum excipiuntur, in quibus fratres nec ad majorem missam, nec postea prosternuntur.
4.31.7
Quando ad vesperas pulsat, hunc ordinem in pulsatione observat. Si Deus auribus, non cantatur, ut est a Kalendis Novembris usque ad Septuagesimam( isto enim tempore noctu canitur post orationem) scillam aliquantulum diutius, quam signum nonae, quando missa sequitur, trahit. Si vero canitur post factam orationem, quousque idem psalmus finiatur, eam trahit. Qua dimissa ante chorum secedit, et eandem orationem facit, sicut et illam, quae nonam, quando non nisi semel reficitur, praecedit. Percantatis autem duobus sequentibus psalmis, secundum pulsat signum: quod prius non dimittit, quam tres primos quindecim graduum psalmos finitos esse noverit. Tertium vero signum ad proximam gloriam ante psalmum Saepe expugnaverunt pulsare incipit. Quo itidem dimisso, post finem trium psalmorum exspectat, usque in finem precum, et tunc alio adjuvante, pulsat usque dum sufficiat. Quibus pulsare cessantibus, sacerdos, praetermisso benedicamus Domino, vesperas inchoat. Similiter ordo pulsandi in eadem psalmodia observatur, si omnia signa pulsantur, excepto, quod tunc major sacrista scillam pulsare incipit. In Quadragesima vero ea die, qua processio agitur, mox ut aliquot de fratribus pedes abluerint, Deus auribus, incipitur. Ad vesperas accendit candelas, interim dum simul pulsatur: quibus finitis, cum primum fratres de choro exierint, socio assumpto in minorem chorum, vel alias secedit, ubi a conventu videri non possit, et postquam altaris tabulam contegit, ad S. Mariam post conventum vadit.
4.31.8
Tempore hyemali interim, dum ad collationem pulsatur, si tam sero fuerit, tria luminaria in capitulo accendit. Interdum autem, si ministros tam sero coenare contigerit, ante collationem ea accendere non negligit. Quo viso fratres subsequuntur, etiam si mandatum sit agendum, et ita exspectant; quia nec mandatum nec collatio unquam, donec ministri de refectorio redeant, incipiatur. Ipse quoque medium de eisdem luminibus ante ordinis rectorem in refectorium portans candelabro affigit, quod super mensam principalem positum invenit. Inde revertendo, eo quo prius ordine, eumdem rectorem usque in chorum praecedit. Si vero ille ante chorum pro aliqua necessitate recedit, iste tamen cum lumine in chorum praecedit, ut viso lumine non sit mora in agendo ordine. Similiter facit, quotiescunque ad collationem lumen necessarium fuerit. Praedictus ordo in portando lumine etiam tunc observatur, quando infra collectam causa bibendi in refectorium itur. Quod si forte contigerit, ut non ad collectam, sed in refectorio opus sit lumine, tunc refectorarius cereum super mensam ponit, quem praedictus hebdomadarius ante priorem in ecclesiam portabit.
4.31.9
In aestate vero ad mandatum nunquam omittit eundem ordinem portandi luminis. Post completorium in ordine suo ad aspersionem aquae praecedit, et inde in minorem chorum divertit, ibique moratur, donec conventus pertranseat, ut claustrali priori absconsam cum lumine porrigat. Quo facto cum circuli omnium signorum, quae in uno ferreo quadridente solent esse collecti. Horum signorum, quae ad nocturnos pulsanda sunt, circulos ordinate in unum dentem colligit, ne ad nocturnos possit errare, aliud pro alio arripiendo.
4.31.10
In feria quarta et in Sabbato calices ad publicam, et ad matutinam missam pertinentes( si tamen ipse est sacerdos vel diaconus, nam si hoc non est, vicarium ad hoc acquirit,) post introitum earumdem missarum parat. Calices autem cum quibus offertur, post oblationem alterutrius earum manu immissa studiose lavat, omnes vero ampullas majores et minores, si duodecim sunt lectiones, post matutinum; sin autem, post evangelium prioris missae portat ad aquaeductum et diligentissime lavat; uno etiam tali ferramento vel ligno ad hoc proviso, cum quo bene possit eas in fundo fricare. Huic autem ampullarum lavationi, etiam si conversus sit, potest se intromittere; nam et calices, in quibus solet offerri, possunt a converso lavari, quia non sunt consecrati; ad hunc quoque pertinet, ut tribus diebus Rogationum ad matutinalem missam* sacerdoti et diacono vestes majoris missae et ceroferario thuribulum cum acerra administret, duos etiam cereos ante altare accendat, et bancalia sicut in omnibus festis, quae in albis aguntur, in capitulo expandat.

Intertext edge

Open linked passage

Note