Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Wilhelmus Hirsaugiensis1068-1091
Constitutiones Hirsaugienses
Hirs 4.33.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10383 Conhir
4.33.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXXII. De hostiis faciendis .
4.33.1
Quod pertinet ad Eucharistiam et ad corpus Domini; quia dignum est ut cum summa reverentia et diligentia geratur, expedit ut ipse quoque gerendi modus non taceatur. Primum igitur frumentum, de quo futurae sunt hostiae, quantumlibet bonum sit naturaliter et purum, tamen granatim eligitur, nec per alias personas quam per ipsos fratres, scilicet apocrisiarii adjutores,* et aliquando infra capitulum per novitios nondum consecratos. Cum ita fuerit electum, lavatur studiose, et in panno nitido diffuso siccatur ad solem. Colligitur in saccum, qui ad hoc solum de panno bono conservatur. UD. In quo collectum commendatur uni famulo, tam moribus quam aetate maturo bonique studii. Qui portans illud ad molendinum, molam purgat, operitque per omnia cum cortinis sursum et deorsum: seipsum induit alba, et supra caput alligat. Super humerale, ut nil de facie praeter oculos solos possit apparere. Ita molit, ita farinam cribrat; cribrum quoque prius diligenter lavat. Cum autem nullum tempus, quot vicibus in anno hostiae sint formandae, praefixum sit, custos ecclesiae quotiescunque opus fuerit, ut fiant, providet.
4.33.2
* In ea die formatores hostiarum, neque capitulo, neque horis regularibus intersint, et tamen in crastino veniam non petunt. Ipse quoque, si non est sacerdos vel diaconus, UD. vicarium sibi ad hoc opus quaerit, et duos alios, qui sunt de his ordinibus; quartus erit, si videtur, conversus. Hi quatuor, si est tempus hyemale, finitis nocturnis,( si autem aestivum, post matutinum) se calciant, facies manusque lavant, et capita pectinant, et secedunt ad aliquod secretum altare. Ibi cantant quaecunque canenda sunt, usque ad horam prandii. Nam postea nullatenus se de hoc opere intromittunt. Igitur lavatis manibus hi tres, qui sunt sacerdotes vel diaconi, in loco quo hostias facturi sunt, albis et humeralibus( sicut de illo, qui molit farinam, est praemissum) se induunt. Quorum unus farinam conspergit, et vehementissime compingit super tabulam nitidissimam habentem limbum in circuitu aliquantulum in superficie caetera altiorem, ne aqua effluere possit. Conspergit autem cum aqua frigida; quia dicunt hostias ita fieri candidiores. A duobus reliquis hostiae formantur.
4.33.3
Ferramentum, in quo sunt coquendae, tenet conversus, manusque induit chirothecis. Unde inter conversum et formatores hostiarum ponitur una tabula, et super hanc sunt duo pali infixi, et super palos unum lignum transversum, super quod ponit ferramentum ad hostias imponendas. Quae cum fuerint coctae, cultello abraduntur, et cadunt in scutellam deorsum in tabula positam, et panno jugiter coopertam; nisi quando hostiae abraduntur. Omnino tenent silentium et summopere cavent, ut non modo saliva, sed nec flatus eorum ad hostias aliquo modo pertingere possit. Solus conversus, si quid opus fuerit, paucis verbis famulo innotescit, qui facit focum, ad quem non mittunt, nisi ligna arida, et de industria ad hoc praeparata.
4.33.4
* Frater, qui farinam conspersit, postquam expeditus fuerit, ad hostias eligendas vacabit, ita ut quae ex toto sunt integrae, ad missarum celebrationem seorsum; quae aliquantulum rimosae, ad offerendum, reserventur. Si quae autem diminutae, vel ibidem, vel alias ad terram dilapsae inveniuntur, diligenter collectae, tempore quo sacristae hebdomadario videtur, ad refectorium deferantur et in cophino aliquo ad fragmenta mittantur. Ipsi autem hostiarum operarii eo die non cum conventu comedunt, sed cum servitoribus, et pro tanto labore habent de cellerario pitantiam.

Intertext edge

Open linked passage

Note