Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Wilhelmus Hirsaugiensis1068-1091
Constitutiones Hirsaugienses
Hirs 4.44.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10383 Conhir
4.44.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLIII. De cellerario.
4.44.1
Cellerarius eadem benedictione, qua prior, et ordinatur et absolvitur. Ordinatus scire debet quanta diversitate fratribus in refectorio sit serviendum. In septimana tres dies, id est, scire debet, feria quarta et sexta quod pietantiam habemus, alios quatuor generale, et hoc, quod in die Dominica et in feria quinta est, de piscibus; si tamen haberi possunt: et si non sunt olera, continuabitur generale. Item quotiescunque duodecim lectiones sunt, generale habemus. Quod quandocunque datur aliud, aliquem cibum cum illo cellerarius debet habere praeparatum, ut fratribus de generali comedere non valentibus, mutet ipsum generale.* Hoc etiam providere debet, ut cum pietantia datur, sint aliquot scutellae ita paratae, ut si cui soli est danda, moram ille non patiatur, dum sibi pietantia, quae non in caeteris rebus, nisi pomis et oleribus dividenda est, offeratur
4.44.2
In talibus festis, ut est translatio S. Benedicti, utrumque et generale et pietantiam habemus, si fieri potest, et solito meliorem panem. Sunt et plerique anniversarii dies, qui si tali die evenerint, quo ex more datur pietantia, propter eos quoque mutatur cum generali. Tales dies habet cellerarius apud se inbreviatos; sed illos in quibus abstinemus ab adipe ignorare non debet, id est in Adventu Domini, nisi quotiescunque duodecim lectiones fiunt, et a Septuagesima usque ad Pascha: tunc cum Alleluia sepelitur.* Itaque omni sabbato collationem facit cum priore et camerario, et cum aliis ad hoc necessariis de singulis diebus venientis septimanae, ut quidquid in illo et in illo die dari debet, tempestive provideatur. Item in brevi notabit summam porcorum et arietum, qui debentur de obedientiis suis, ut confestim de hoc quaestionem moveat, si quid per incuriam de summa eorum cujusquam obedientiarii decedat. Ab ipsa quoque cellerarii obedientia pendent aliquae villulae in vicino aquae positae. De his pascit caballos suos; ibi moratur pisces comparaturus, vel ingenia structurus, quibus pisces capiuntur.
4.44.3
Si quis fratrum adeo est infirmus, ut de lecto surgere non possit, ad hunc quotidie summo diluculo venit simul cum infirmario, ibique ante lectum ejus, cum dixerint versum Pretiosa, de omnibus, quae habet, vel acquirere potest, suscitatur, si quid sit, quod sibi videatur, ut praeparet ad ejus praeparationem.* Alio etiam tempore illuc venire non omittit, ut alii infirmi, si quid necesse habent, ab eo quaerere possint. Quoties generale piscium datur post sextam statim, vel si tandiu jejunatur post nonam, totum esse debet dispositum et ordinatum in scutellis super tabulam, quae est in vestibulo cellarii, ut prior vel etiam domnus abba veniens, antequam consideat ad scillam, videre possit, quid sit in singulis scutellis, si sit aequale, et ita divisum, ut prioribus non veniant meliores partes, multumque in hoc genere personarum acceptio cavetur.
4.44.4
* Debet etiam idem cellerarius cavere, ne in communi fratrum prandio vel coena ipse cum fratribus ad reficiendum sedeat unquam, nisi aut phlebotomatus, aut alia infirmitate gravatus. Cum servitoribus reficiens ad mensam majorem si aliquid sparserit, vel fregerit, in capitulo veniam petit; si sonitum fecerit, tantum inclinat. Eo die, quo sententia Regulae de illo legitur, in capitulo habent de ipso fratres charitatem* Quod tamen si secunda, quarta vel sexta feria in Quadragesima evenerit, usque in crastinum differtur, eo quod in his praenominatis diebus, non nisi duo pulmenta consuetudinaliter dentur. Ubi dum legitur, semper debet ipse praesto esse. Qui etiam in sequenti die rursus in capitulo veniam petit, seque reum de multis negligentiis per occasionem obedientiae confitetur.* Quod si ille propter infirmitatem vel aliquam inevitabilem necessitatem praesens non fuerit, adjutor ejus idem facit pro se et pro illo, quibus etiam prior indulgentiam pariter exoptat. Sed sive is, sive ille hanc veniam fecerit, cum eadem nominatim dicit excessus, si quos noviter commisit. Inde a priore absolutus ad pedes ejus venit: et prior imperat ut psalmus primus simul cum collecta, Omnipotens sempiterne Deus pro eis communiter ab omnibus post psalmos Verba mea cantetur; et tunc fratres stant versis ad invicem vultibus: et si talis est dies, ad ordinem procumbunt; sin autem, super sedilia submittunt. Si ea die pro defuncto aliquo Verba mea, praemissa omnium signorum pulsatione recitari debet, hoc primum, deinde praedictus psalmus canitur, ad ultimum tres psalmi pro tribulatione sunt canendi, et cum Benedicamus Domino clauduntur.
4.44.5
Est autem consuetudo, ut si cellerarius praescire potest panem vel alium cibum tunc necessarium tempestive praeparari non posse, signis aut verbis sacristam admoneat, quatenus horam, quae missam subsequitur, cum pulsatione differat quousque tempus esse pulsationis ab eo agnoscat. Quod si forte neglexerit, ipse debet malleum auferre, ne cymbalum suo in tempore percutiatur a priore, quod tamen ipsemet statim percutit, cum praedictum cibum jam paratum esse viderit, fratribus interim in choro lectioni vacantibus. Hi sunt autem, quos cellerarius suffraganeos habet. Primus qui per omnia vicem ejus absentis agit, et de omnibus respondet, de quibus ipse solet respondere.

Intertext edge

Open linked passage

Note