Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Wilhelmus Hirsaugiensis1068-1091
Constitutiones Hirsaugienses
Hirs 4.49.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10383 Conhir
4.49.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XLVIII. De opere manuum, qualiter regulariter fiat.
4.49.1
* Qualiter autem opus manuum regulariter fiat, ut hoc etiam digeram in die, quo agendum est, illico ut fratres surrexerint, factis orationibus, nutu prioris pulsatur ad primam, quam psalmis intermissis sola sequitur litania missaque matutinalis. Capitulum quoque plus breviatur, quam in aliis diebus, et mox percussa tabula, et praemisso Benedicite Dominus abba pronuntiat, Eamus ad opus manuum. Imponitur psalmodia, quae post primam est intermissa. Incedunt cum processione, ita ut juniores sint primi, priores ultimi. Cum ventum fuerit ad locum operandi, versi omnes ad orientem per ordinem consistunt. Ad finem unius psalmi faciunt ante et retro, et domno abbate pronuntiante tunc dicto versu: Deus in adjutorium meum: Sequitur: Kyrie eleison. Pater noster. Adjutorium nostrum. Facta rursus inclinatione, incipiunt operari.
4.49.2
Haec est autem psalmodia, quae cantatur inter operandum. Primum quae remansit post primam et post capitulum. Postea omnes regulares horae more canonicorum. Inter cujus etiam preces subjungitur psalmus, Verba mea, et septem psalmi per alias horas, divisio; tres qui remanent simul inter preces Completorii dicuntur. Et ipsum Completorium praecedit. Vesperi pro fidelibus defunctis. Annectuntur psalmi, qui solent dici pro familiaribus post tertiam, et post duas horas sequentes. Si visum fuerit domno abbati, ut amplius operentur, ampliatur quoque psalmodia de psalmo, Ad Dominum cum tribularer usque ad finem Psalterii, et tunc etiam a principio psalterii, Gloria Patri post tres psalmos semper interposito. Verum finitis istis psalmis pro familiaribus, postea domnus abba, cum primum voluerit, innuit fratribus ab opere cessare, et ad se magis appropiare. Jubet ut aliquid ibi legatur, citius tamen finiendum; quia ipse vel alius eo jubente facturus est inde sermonem; et hoc est maxime de vita vel de collationibus Patrum, quod aedificet audientes. Quo finito, iterum imposita psalmodia, revertuntur non facientes ante et retro. Quam et pueri, si in loco sunt, sive juvenes, cum primum claustri limen attigerint, altiore voce levant, nec priusquam conventus ante capitulum consistat, conticescunt, domno abbate pronuntiante versum Adjutorium nostrum, faciunt omnes ante et retro, et iterum praemisso Benedicite, accipiunt licentiam loquendi, sed prius lotis manibus libros accipiunt, quam aliquid loquantur.
4.49.3
Ergo nona quoque magis quam in aliis diebus acceleratur. Postquam ventum fuerit ad horam loquendi, rursus ad opus manuum ire compellantur. Haec est psalmodia, quam tunc adoriuntur. Post Deus auribus psalmi familiares, qui infra vesperos ex more dicuntur, id est Domine exaudi orationem. Benedixisti cum reliquis sine appenditio, vesperi pro fidelibus defunctis. Cum autem officium pro defunctis absque Matutino fit, semper ad noctem reservantur cum Verba mea, si habent tricenarium: postea inchoatur psalmodia, ubi priori vice dimissa est. Postquam reversi consederint, ea vice praemisso Benedicite, sermo agitur in claustro, scilla ante capitulum percussa. A qua exurgentes et tunc demum ante et retro facientes, domno abbate ex toto pronuntiante, tunc dicto hoc versu, Benedictus es Domine, sequitur Kyrie eleison cum familiaribus appendiciis Adjutorium nostrum. Et facto ante et retro dicunt Benedicite, et sic datur licentia loquendi.
4.49.4
Et quia est consuetudo, ut opere facto bibant, postquam pulsato signo ad vesperam fecerint ordinem ab aliquo fratre, cui hoc prior injunxit, cymbalo percusso vadunt in refectorium bibere. Et sciendum, quia quando hoc contigerit, postea nequaquam, ut alioquin, solent bibere infra collationem. Quod si non nisi semel operantur, tunc sermonis locus est in claustro et usque ad Benedictus es non differtur; sed strictim dicitur, praemissa ac subjuncta solita inclinatione. Et si quando fient in sequenti nocte duodecim lectiones, minime bis operantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note