Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Wilhelmus Hirsaugiensis1068-1091
Constitutiones Hirsaugienses
Hirs 4.5.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10383 Conhir
4.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. De fratre incarcerato.
4.5.1
* Si fratrem aliquem incarceratum invenit, quem digna poenitentia pro testimonio prioris et seniorum, quos ipse prior ad eundem direxerat, de carcere liberari exposcit, hunc petita venia pro eo ab eisdem senioribus jubet dissolvi, et in capitulum adduci, qui ut cor poenitens veniam petendo demonstrat, jubet eum in ultimo sedere, aut etiam, si videtur de eadem noxa omnino liberum esse. Si quando infra sermonem ad capitulum accedit, priusquam illi finiatur non intrat. Intrans autem, si fratrem in judicio stantem, vel etiam exutum invenit, hunc prior mox sedere facit, et si talis est negligentia, quae non sit leviter dimittenda, tunc dicit ei: Ite sessum, et postea redite. Qui reversus, profunde inclinat( hoc a quolibet observatur, qui hoc modo ire et redire jubetur), ad ejus introitum fratres assurgunt, et erecti ante scabella, donec pertranseat, consistunt.
4.5.2
Si de aliqua consuetudine dubitatur, quidquid ille communi seniorum consilio ibidem definierit, de caetero quasi pro lege tenetur. Nam hoc oportet seniores, quantum in ipsis est, providere, ne unquam per eum ulla consuetudo, nisi in melius transmutetur. Quod si ipse absque fratrum consensu aliquam consuetudinem sic immutat, ut postmodum perstare non valeat, humiliter inde est admonendus, et quidquid super hoc communiter a conventu decernitur, in hoc juxta majorum traditionem consentire non moratur. Ad illum quoque solum respicit, non solum majores obedientiarios, verum etiam quosdam eorum adjutores constituere, v. g., adjutorem primum custodis ecclesiae, camerarii, cellerarii, magistri novitiorum, infirmarii, armarii. Ipsos tamen obedientiarios, sicut et cujuslibet cellae priorem, prior sola necessitatis causa potest de obedientiis suspendere, si forte domnus abbas vel tamdiu alibi moratur, vel adeo remotus est, quod legationem ad cum non potest dirigere. Talis autem necessitas cogit eum, quemlibet eorum de obedientia suspendere, si quid tale commisit, quod per se absque domno abbate emendare non possit. Adjutores vero praedictos pro simili, vel etiam minori necessitate potest mutare absente abbate: cui soli etiam repositum est, ut quemlibet fratrum mittat in culpam graviorem. Et haec est hujusmodi.

Intertext edge

Open linked passage

Note