Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Fragmentum instrumenti quo S. Willelmus fundat anniversarium Absalonis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wilhelmus-s-thomae-de-paraclito" aria-label="More works by Wilhelmus S. Thomae de Paraclito"> —
⋯
More
Original / primary: 11748 Frinqus
1
Fragmentum instrumenti quo S. Willelmus fundat anniversarium Absalonis
1
..... tus ejusdem ecclesiae prius in maris periculo versabatur, placuit ei, ut id in claustrum alibi transferretur ubi nunc est, quod a Latinis de nomine Paracleto appellatur, a Danis laicis Ebblaeholt. Ne vero nimis gravaremur, si terras, quas possidebat ecclesia, a nobis longius remanerent, pro terra, quam habebat in Gudenso ecclesia, et illa, quae nostra erat in Julighe retento nobis molendino, et etiam, quam in Synderby possidebat, cum illa de Frideslovae, et illa de Geretorpp, cum illa de Hals et illa de Tyereby videlicet dimidium Boll, et illa quae erat in Valby versus Roskildim, terras suas proprias, videlicet Frideslovae, Thaerby, Naedeveth cum sua piscatione, quae singulariter ipsius est, et haec quidem nemorosae sunt. Nec illud est praetermittendum, quod per triginta sex annos, quia de beneficiis suis quantum videlicet haberemus est in lucem producendum. Omnes igitur agnoverint, quicunque scire voluerint, quod in aliquo praedictorum annorum de argento suo habuimus viginti marcas argenti, in uno aliquando octo marcas argenti, in alio sex, in quodam quatuor, in aliquo duodecim, in aliquo sexdecim, nec fuit annus de praedictis quin ad minus sex marcas reciperemus, excepto uno, sicut meminimus. Omni igitur anno in anniversaria ejus die duodecim pauperes pascendos statuimus in pane et cervisia et carne vel piscibus, ut ejus anima in futura vita cum Domino locum beatorum obtineat. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note