Willelmus Calculus
Historiae Northmannorum
Nort 9.28
Choose a text
More by Willelmus Calculus
—
10315 Hisnor
9.1
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT PRIMUM. Prologus in gesta Henrici regis, in quo breviter fratribus suis melior ostenditur.
9.1
Quoniam in libro superiori de actibus Willelmi regis Anglorum et ducis Northmannorum tractatum est, non indecens videbitur ut hic liber, qui septimus cuditur in Northmannorum ducum gesta, vitam et conversationem et ex parte non modica res gestas Henrici nobilissimi regis filii praedicti Willelmi edisserens, saeculo futuro et maxime posteris imitandas proponat. Nec immerito hic numerus illi viro congruit, qui non solum honestate animi, verum etiam corporis probitate, vero videlicet ternario et quaternario plurimum emicuit. Ad hoc accidit quod idem rex quem describendum suscepimus, in septimo gradu genealogiae Northmannorum ducum reperitur, si incipias computare a Rollone duce, qui fuit hujus prosapiae principium. Ut autem ordo historiae non interruptus servetur, de fratribus ejus Willelmo rege Anglorum et Roberto duce Northmannorum, quibus ipse solus successit, aliqua vel breviter dicenda sunt; maxime cum hoc ad commendationem susceptae materiae proficiat. Sicut enim pictores ferrugineum colorem substernere solent, ut rubeus superpositus magis elucescat; ita forsitan, si supradicti fratres conferantur cum isto, ex eorum comparatione altius resplendebit. Quod paucis animadverti potest. In altero eorum, Willelmum loquor, dapsilitas erga saeculares praedicabatur, sed contempta ab eo religiositas plurimum conquerebatur. Robertum in rebus bellicis fama non immerito extollebat, sed haec eadem in maturitate consilii et in regimine ducatus ipsum minus utilem non mendaciter asserebat. At Henricus et illa complectens solus, quae in singulis eorum honesta videbantur et ea pariter quibus ipsos carere jam diximus, non solum illis, sed et omnibus sui temporis principibus nobilior habebatur. Sed quia haec suis in locis plenius exponentur, ne digressionem in ipso exordio facere videamur, amodo rerum propositarum ordinem prosequamur.
9.2
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT II. Quod Willelmus frater Henrici, mortuo Willelmo rege patre eorum, transiens in Angliam rex factus est et Robertus ducatum Northmanniae adeptus est; et quod idem Robertus comitatum Constantiniensem dedit Henrico et postea abstulit.
9.2
Igitur rege Anglorum Willelmo rebus humanis subtracto, Willelmus filius ejus, quam citius potuit apud Tolcam mari transito, susceptus est ab Anglis et Francis, unctusque est in regem a Lanfranco archiepiscopo Cantuariensi, ejusque suffraganeis, Lundoniae apud Westmonasterium. Robertus namque frater ejus ante mortem patris sui discesserat de Northmanniae indigne ferens, quod ipse non permitteret ei pro sua voluntate disponere tam comitatum Northmanniae quam Cenomanniae. Alterius enim dudum haeres designatus fuerat, alterius vero hac de causa vivente patre regimen quaerebat, quod Margareta filia Herberti quondam Cenomannensis comitis ipsi fuerat desponsata; licet, antequam ad nuptias ejus pertingeret, apud Fiscannum virgo eadem Christo devota obierit. Cum igitur in Pontivo apud Abbatisvillam, cum suis similibus juvenibus filiis scilicet satraparum Northmanniae, qui ei quasi domino futuro specie tenus obsequebantur, re autem vera novarum rerum cupiditate illecti, moraretur et ducatum Northmanniae maxime in margine, excursionibus et rapinis demoliretur; audito nuntio excessus patris, confestim veniens Rothomagum, ipsam civitatem et totum ducatum sine ulla contradictione suscepit. Cumque sui fideles eum exhortarentur, ut regnum Angliae sibi a fratre praereptum velocius armis sibimet restitueret, simplicitate solita, et, ut ita dicam, imprudentiae proxima, respondisse fertur:« Per angelos Dei, si ego essem in Alexandria, exspectarent me Angli, nec ante adventum meum regem sibi facere auderent. Ipse etiam Willelmus frater meus, quod eum praesumpsisse dicitis, pro capite suo sine mea permissione minime attentaret.» Haec primo dicebat, sed postquam rei gestae ordinem rescivit, non minima discordia inter se et fratrem suum Willelmum emersit. Interim autem Henricus frater eorum remansit in Northmannia cum duce Roberto. Dederat autem ei Henrico pater suus moriens quinque mille libras Angliae monetae. Robertus etiam frater suus dedit illi comitatum Constantiniensem, vel, ut alii volunt, invadiavit. Sed non diutius inde gavisus est. Nam inventis quibusdam vilibus occasionibus, per malorum tamen hominum suggestiones, ipsum nihil tale meditantem apud Rothomagum capiens, quod dederat indecenter extorsit.
9.3
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT III. De concordia quae facta est inter Willelmum regem Anglorum et Robertum ducem Northmanniae fratrem ejus, et quomodo obsederunt Henricum fratrem suum in Monte Sancti Michaelis.
9.3
Post haec, aliquanto temporis emenso, concordiam fecerunt ad invicem Willelmus rex Anglorum et Robertus dux Northmanniae, licet regnum Angliae ipse Robertus facillime paulo ante potuisset habere, nisi minus cautus esset. Siquidem Eustachius comes Boloniae et episcopus Bajocensis et comes Moritolii patrui ipsius et alii principes Northmanniae, cum magno apparatu militum mare transeuntes, Bovecestriam et alia nonnulla castella in comitatu Cantuariensi occupantes et tenentes ad opus illius; dum ipsum Robertum ducem exspectant, qui tunc temporis ultra quam virum deceat in Northmannia deliciabatur, obsessi diu a rege Willelmo, dum ille cujus causa tantum discrimen subierant, non subvenit, cum dedecore ipsas quas tenebant munitiones exeuntes, ad propria sunt reversi. Facta est itaque tandem inter eos apud Cadomum, ut diximus, adminiculante Philippo rege Francorum, qui in auxilium ducis contra Willelmum regem apud oppidum Auci ingenti Anglorum et Northmannorum exercitu tunc morantem venerat, qualiscunque concordia et quantum ad ducem Robertum spectat probrosa atque damnosa. Nam quidquid rex Willelmus in Northmannia occupaverat, per infidelitatem hominum ducis, qui eidem regi suas munitiones tradiderant, quas suis militibus ipse commiserat, ut inde fratrem suum infestarent, impune permissus est habere. Munitiones illae quas hoc modo tenebat, fuerunt Fiscannum, oppidum Auci, quod Willelmus comes Aucensis cum reliquis suis firmatibus illi tradiderat. Similiter Stephanus comes de Albamarla, filius Odonis comitis de Campania, Willelmi autem regis Anglorum senioris ex sorore nepos, fecerat; et alii plures ultra Sequanam habitantes. Cum igitur fratrem suum Henricum debuissent adjuvare, eique providere, ut sicut frater eorum et filius regis honorabiliter posset vivere, de tota terra patris sui eum expellere conati sunt. Unde accidit ut quadam vice ipsum obsidione cingerent in Monte Sancti Michaelis. Sed illis ibidem incassum diu laborantibus et ad ultimum inter se dissidentibus, comes Henricus inde libere exiens oppidum munitissimum nomine Damfrontem sagacitate cujusdam indigenae suscepit. Indignabatur enim praedictus indigena, utpote vir nobilis et dives, oppressiones amplius perpeti, quas Robertus de Belismo, homo ferox et mentis inhumanae, sibi et aliis convicaneis inferebat, qui tunc temporis illud castrum possidebat. Quod tanta diligentia Henricus exinde custodivit, ut usque ad terminum vitae illius in suo dominio habuerit. Circa haec tempora, obeunte Joanne archiepiscopo Rothomagensi, successit Willelmus abbas Sancti Stephani Cadomi.
9.4
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT IV. Quod redeunte Willelmo rege in Angliam Henricus comitatum Constantiniensem in ditionem suam revocavit.
9.4
Redeunte autem Willelmo rege in Angliam, Henricus haud segniter comitatum Constantiniensem, qui sibi fraudulentia ante praereptus fuerat, consensu Willelmi regis et auxilio Richardi de Revers et Rogerii de Magna Villa, ex majori parte in ditionem suam revocavit. Et quia in hoc negotio et in aliis plerisque suis necessitatibus, Hugo comes Cestrensis ei fidelis exstiterat, concessit ei ex integro castellum, quod Sancti Jacobi appellatum est, in quo idem comes tunc temporis nihil aliud habebat, praeter custodiam munitionis ipsius oppidi. Willelmus siquidem rex Anglorum senior illud condiderat in confinio Northmanniae et Britanniae minoris; cum ante bellum Anglicum contra Conanum comitem Britanniae filium Alanni consobrini sui, sibi non obtemperantem, exercitum duceret. Ne igitur amplius famelici praedones Britonum ecclesiis inermibus, aut ultimo terrae suae vulgo excursionibus latrocinantibus nocerent; illud ad eos arcendos institutum tradidit Richardo Abrincatensi praesidi, patri videlicet praedicti comitis Hugonis.
9.5
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT V. Quod Cenomannenses advertentes ducem Robertum occupatum plurimis perturbationibus in Northmannia, fecerunt sibi comitem Heliam filium Joannis de Fleca.
9.5
Interea Cenomannenses advertentes ducem Robertum tot perturbationibus in Northmannia occupatum, consilium ineunt cum Helia filio Joannis de Fleca, viro forti et industrio et in illa provincia potentissimo, ut filiam cujusdam comitis Langobardiae, neptem videlicet Hereberti quondam Cenomannensis comitis ex primogenita filia in matrimonium ducat; existimantes hac occasione se posse excutere a sua cervice jugum dominationis ducum Northmanniae. In quo persuadendo diutius immorari illis necesse non fuit, cum jam nominatus vir illorum admonitionem dudum suo voto praeveniens, voluntatem eorum super hoc negotio, praetermissa omni dilatione, ad effectum perduxit. Nec ipsum nec consiliarios suos, ab hac rebellionis praesumptione revocavit deterrendo quod antiquitus sub Northmannorum ducum ditione regio Cenomannica egit, vel quod nostra memoria nobilissimus dux Northmannorum Willelmus, postea vero felicissimus Anglorum expugnator, eosdem Cenomannenses de oppressione Gaufridi Martelli senioris liberans, alii suae protectionis munitos, quoad vixit illos ut proprios rexit, ac suis successoribus regendos moriens dimisit. Unde factum est ut paulo post mortem ipsius regis idem dux Robertus, de quo nunc sermo est, in principio sui ducatus jam tunc rebellionis contumaciam attentantes in ipsis suis finibus, ducto exercitu Northmannorum eos compescuit.
9.6
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT VI. Quod assumpto Anselmo abbate Becci ad archiepiscopatum Cantuariae, Willelmus ejusdem loci monachus claustralis successit.
9.6
Per idem tempus, assumpto Anselmo abbate Beccensi ad archiepiscopatum Cantuariae, successit ei in regimine ejusdem loci Willelmus de Bellomonte, vir non contemnendae religionis et ejusdem coenobii monachus claustralis. Anno deinde secundo, Urbanus papa in Gallias veniens, civitate Arvernis, quae alio nomine Clarus Mons dicitur, de ecclesiasticis negotiis tractaturus, concilium congregavit. Inter alia vero, quae ibi salubriter disposuit, hortatus est fideles tam praesentes quam absentes, ut ad liberanda sancta loca de potestate paganorum, a quibus tunc possessa contaminabantur, Hierusalem pro remissione excessuum suorum irent.
9.7
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT VII. Quod Robertus dux Northmanniae, invadiato ducatu suo Willelmo regi Anglorum fratri suo, Hierusalem perrexit.
9.7
Igitur anno sequenti hac divina exhortatione permoti omnes fere famosae probitatis milites Occiduae regionis, tam illustres quam caeteri privati, iter sanctae peregrinationis ineunt. Quo desiderio succensus Robertus dux Northmannorum, Willelmo fratri suo regi Anglorum per nuntium mandavit, ut in Northmanniam festinanter veniat, ducatum suum usque ad reditum ipsius habiturus, de thesauris Anglorum opimis suam et suorum indigentiam obiter suppleat. Hujus autem legationis nuntio exhilaratus rex Willelmus in Northmanniam transfretans, decies mille marcas argenti ea conditione Roberto duci commodavit ut, quandiu idem dux in praedicta peregrinatione moraretur, ipse ducatum Northmanniae pro eis vadens haberet, illum duci restituturus, cum ipse sibi praetaxatam pecuniam rediens reconsignasset. His itaque gestis, comes Henricus contulit se ad regem Willelmum, atque omnino cum eo remansit, cui idem rex comitatum Constantiniensem et Bajocensem, praeter civitatem Bajocas et oppidum Cadomi, ex integro concessit. Hoc tempore praedictus rex Willelmus fecit quoddam castellum nomine Gisorz in confinio Northmanniae et Franciae, quod saepe nominatus frater ejus Henricus, qui ei divina dispositione successit, moenibus ambitum et turribus excelsis inexpugnabile reddidit.
9.8
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT VIII. De probitate ipsius Willelmi in negotiis regni et quod Ecclesiam Dei et servos ejus persecutus est.
9.8
De ipso autem Willelmo his Annalium paginis possemus inserere, quod semel et iterum Wallenses ducto exercitu in ipsorum finem sibi rebelles subjugavit; quodque regi Scotorum Malcomo, qui in Angliam exercitum adduxerat, cum suo exercitu obvians, eum ad quae voluit pacta inclinavit. Illud etiam nihilominus, quod cum audisset Heliam comitem Cenomannorum in ipsa urbe Cenomannica homines suos, auxilium ei ferente Fulcone comite Andegavorum, obsedisse; abstulerat enim illam urbem primum Helias hominibus regis, sed cives iterum regi reddiderant, unde eos iterum Helias obsederat; hoc, inquam, audito, cum esset in Anglia, accersitis quos tunc forte secum habebat militibus, imperans ut reliqui qui aberant se sequerentur, ad mare veniens, cum ventus esset contrarius in Northmanniam transfretaturo contra ventum intravit pelagus, dicens se nunquam audisse de aliquo rege quod naufragio perisset. Transitoque mari, velut contra vim elementorum, praedictos comites solo auditu sui adventus ab obsidione fugavit. Haec, inquam, et alia his similia, de illo veraciter possemus referre, nisi facta ejus, quia plurimos servorum Dei et sanctam Ecclesiam non minimum persecutus est, unde sero, et infructuosam ut pluribus sapientibus videtur, egit poenitentiam, dignum judicaremus propter ordinem historiae solummodo breviter attingere et ad actus Henrici divae memoriae fratris et successoris sui, qui viros religiosos et Ecclesiam Dei protegendo et auxilium ferendo, admodum veneratus est, prolixius explicandus vellemus accedere. Eodem Willelmo regnum Angliae procurante, Morellus nepos Roberti de Moubraio comitis Northumbrelandiae praedictum Malcomum regem Scotiae irruptiones in Anglia facientem et filium ejus primogenitum, cum maxima parte sui exercitus in finibus Anglorum trucidavit. Hic autem Robertus, cum quasdam munitiones regias suo comitatui colliminantes contra voluntatem domini sui attentasset occupare, captus a militibus Willelmi regis, ipsoque jubente in ipsis vinculis diutius perseverans, regnante jam Henrico rege, tandem in ipso ergastulo deficiens mortuus est. Dictum est a pluribus hunc talionem sibi redditum fuisse, quia regem Scotiae, patrem videlicet nobilissimae Mathildis postea reginae Anglorum, dolose peremerat. Illius autem terram quam habebat in Northmannia et maximam partem praedicti sui comitatus, Henricus jam rex factus dedit Nigello de Albinneio, viro illustri et probo. Duxit postea idem Nigellus Gundredam filiam Giraldi de Gornaco, ex qua genuit filium nomine Rogerium de Moubraio, qui tandem adhuc parvulus patri suo facto monacho Beccensi et eidem loco magnam possessionem in Anglia conferenti, successit. Ipse etiam Giraldus, rogatu Hugonis de Gornaco patris sui monachi vero Beccensis, plura dedit eidem ecclesiae, et tandem Hierusalem petens cum uxore sua Edithua sorore Willelmi comitis de Warenna, in ipso itinere mortuus est. Uxor vero inde rediens nupsit Drogoni de Monceio, ex qua idem Drogo suscepit unum filium nomine Drogonem. Successit praedicto Giraldo filius ejus nomine Hugo, qui ex sorore Rodulfi de Parrona comitis Viromandorum genuit unum filium nomine Hugonem. Haec per anticipationem de amicis ac benefactoribus Beccensis monasterii hic breviter commemoravimus, nunc ad ordinem historiae redeamus.
9.9
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT IX. De morte ejusdem regis in Novaforesta et quod Richardus frater ejus antea ibidem mortuus fuerat et de causa mortis eorum secundum existimationem vulgi.
9.9
Igitur, sicut supra diximus, cum Robertus dux Northmannorum anno ab Incarnatione Domini 1096, Hierusalem perrexisset et ducatum Northmanniae Willelmo fratri suo regi Anglorum invadiasset, contigit, post aliquantum temporis, ut idem rex quadam die venatum iret in Novamforestam, ubi IV Nonas Augusti missa sagitta incaute a quodam suo familiari in corde percussus, mortuus est anno ab Incarnatione Domini 1100, regni autem sui 13. In eadem etiam silva Richardus frater ipsius Willelmi dudum, adhuc vivente patre eorum, dum simili modo venaretur ictu arboris male evitatae aegrotans, post paululum hominem exivit. Dixerunt autem multi, quod ideo hi duo filii Willelmi regis in illa silva judicio Dei perierunt, quoniam multas villas et ecclesias propter eamdem forestam amplificandam in circuitu ipsius destruxerat.
9.10
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT X. Quod Henricus frater ipsius ei successit, qui Mathildem filiam regis Scotiae duxit in uxorem.
9.10
Occiso itaque Willelmo rege, ut praemisimus, statim frater suus Henricus corpus ejus Wintomiam deferri fecit, ibique in ecclesia sancti Petri ante majus altare sepulturae tradidit. Quo sepulto, Lundoniam venit, atque apud Westmonasterium, annuentibus cunctis Francis et Anglis, quarto die post mortem fratris regale diadema suscepit. Unde plurimi sunt laetati quod modo regem natum de rege et regina, natum et nutritum in Anglia habere meruissent. Ut autem idem rex legaliter viveret, duxit eodem anno venerabilem Mathildem filiam Malcomi regis Scotiae et Margaretae. Quantae autem sanctitatis et scientiae tam saecularis quam spiritualis utraque regina, Margareta scilicet et Mathildis, fuerint; liber qui de Vita ipsarum scriptus est, plano sermone describit. Nec illud praetermittendum quod a sanctae recordationis Anselmo Cantuariensi archiepiscopo eadem Mathildis in festivitate sancti Martini apud Westmonasterium Henrico regi nobilissimo desponsata et eodem die regali diademate insignita est. Fuit autem rex Henricus vir pluribus virtutibus praeditus, justitiae ac pacis sectator, religionis amator, iniquorum et furum ferventissimus punitor, inimicorum suorum non solum excellentium principum et comitum, verum et nominatissimorum regum felicissimus triumphator.
9.11
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XI. Quod ex ea genuit filium nomine Willelmum et filiam quae procedenti tempore nupsit Henrico imperatori Romanorum.
9.11
Genuit autem ex secunda Mathilde regina Anglorum uxore sua filium unum nomine Willelmum et filiam unam matrem sicut nomine ita honestate repraesentantem. Hanc autem virginem vix quinquennem, Henricus quintus rex et quartus imperator Romanorum et Alemannorum Augustus in conjugem requisivit et acquisitam per claros viros episcopos et comites internuntios, cum ineffabili munificentia[ laetitia] utriusque parentis in suum regnum suscepit et receptam solemniter in proximo Pascha apud Ulterius Trajectum desponsavit. Desponsatam vero archiepiscopus Coloniensis in festivitate sancti Jacobi Magunciae in reginam consecravit, caeteris coepiscopis assistentibus et praecipue archiepiscopo Treverensi, qui eam, dum consecraretur, inter sua brachia reverenter tenuit. Deinde consecratam reginam usque ad tempestivum tempus nuptiarum studiose nutriri praecepit, in quo nutrimento et linguam addisceret et se secundum Teutonicos mores componeret. De qua nobilissima imperatrice in sequentibus plenius disseremus. Praedictus autem Willelmus, filius Henrici regis, qui post sororem Mathildem imperatricem natus est, licet eum causa masculini sexus illi praeposuimus, cum jam ad juvenilem aetatem venisset, morte immatura obiit. Cum enim transfretaret de Normannia in Angliam, inter Barbefluvium et Hantoniam, in quodam maris loco periculoso, qui ab incolis Cataras dicitur, illisa navi scopulo, ipsi et multi optimates patris ejus naufragio perierunt. Quo solo eventu felicitatem excellentissimi regis fortuna aliquantisper obnubilavit, licet in aliis omnibus sibi arrideret jucundissima. His anticipando commemoratis, ad ordinem rei gestae revertamur.
9.12
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XII. Quod Robertus dux Northmannorum rediens ab Hierosolymis transiit in Angliam, volens auferre regnum fratri suo, et quomodo concordati sunt.
9.12
Non longum autem tempus transiit, postquam Henricus rex regnum Angliae regendum suscepit, quod frater suus Robertus de Hierusalem rediit, atque ducatum Northmanniae, quem fratri suo Willelmo invadiaverat, absque ullius pecuniae exhibitione recepit, licet ipsam summam quam ab eodem fratre suo acceperat, secum haberet, ut si necesse esset redderetur, et si esset qui eam exigeret, in promptu haberet. Audiens itaque, quod Henricus frater suus rex Anglorum esset constitutus, coepit indignari adversus illum, multumque ei minari, quod regnum Angliae suscipere ausus fuisset. Hac igitur de causa coepit navigium praeparare quale potuit. Quo completo, in Angliam transivit. Henricus autem rex, cujus fiducia tota erat in Deo, magnam Anglorum militiam velociter congregans, adversus eum venit, paratus eum et omnes qui cum eo venerant, de terra Anglorum expellere. Quod profecto, annuente Deo, in brevi egisset, nisi frater suus cum eo hoc pacto concordaret, ut ipse rex illi quotannis millia marchas argenti perpetuo daret. Hanc summam tamen idem comes Mathildi reginae fratris sui conjugi condonavit. Facta itaque inter eos concordia, aliquanto tempore demoratus est comes Robertus in Anglia. In qua postquam tandiu fuit, quantum ei placuit, in Northmanniam remeavit.
9.13
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XIII. Quod eadem pactione rupta. Henricus apud Tenerchebrai in bello eum cepit et postea usque ad mortem cum regno Angliae ducatum Northmanniae sapienter disposuit.
9.13
Non diu autem duravit inter eos praedicta concordia. Robertus enim comes plus justo credens illis qui magis volebant inter eos esse discordiam quam pacem, coepit occasiones quaerere, fratremque suum ad discordiam commovere. Rex autem Henricus non diutius hoc ferens, maximeque indigne ferens, quod frater suus ita paternam haereditatem, ducatum scilicet Northmanniae, dissipaverat; quod praeter civitatem Rothomagensem nihil pene in dominio haberet, quam etiam forsan alicui ut caetera dedisset, si hoc sibi licitum propter cives ipsius fuisset; his, inquam, indignatus, mare quam citius potuit transiens, atque non multo post non parvum exercitum congregans, obsedit civitatem Bajocas; eamque citius capiens, fere omnem destruxit. Deinde cepit Cadomum. Post aliquantulum vero temporis, cum obsideret quoddam castrum comitis Moritolii, quod vocatur Tenerchebrai, atque in obsidendo laboraret ut illud caperet, frater ejus comes Robertus et comes Moritolii, cum magna multitudine militum, putantes se de rege Henrico vindicare, eumque omnino de terra delere, cum magno impetu irruerunt in eum. Sed judicio Dei super eos veniente, capti sunt ambo et multi alii cum eis ab hominibus Henrici regis atque ante eum adducti. Concessit hoc modo Deus regi se timenti victoriam incruentam, sicut quondam Theodosio imperatori servo suo fecerat. In hoc enim conflictu ex suis nullus, ex adversa parte vix sexaginta corruerunt. Finito itaque hoc conflictu et pace reddita miserae provinciae, quae pene per imprudentiam comitis praedicti destructa erat, rex Henricus totam Northmanniam et omnia castella comitis Moritolii in suum dominium suscepit. Atque ita omni terra sedata, rediens in Angliam, Robertum comitem fratrem suum et comitem Moritolii et quosdam alios quos ei placuit, secum adduxit, eosque in libera custodia usque ad terminum vitae eorum tenuit. Factum est autem hoc bellum apud Tenerchebrai inter Henricum regem Anglorum et Robertum fratrem suum ducem Northmannorum, anno ab Incarnatione Domini 1106, V Kal. Octobris. Eodem autem anno, mense Februario, cometes apparuerat, regibus et ducibus mutatione regnorum terribilis. Rexit autem Robertus comes ducatum Northmanniae 19 annis, excepto spatio, quo in itinere Hierusalem demoratus est. Fuit hic Robertus miles fortissimus et multa nobiliter gessit; maxime quando a christianis Antiochia et Hierusalem super Sarracenos captae sunt. Ad regimen tamen ducatus minus utilius propter simplicitatem suam et propter consilia levia, quibus nimium aurem accommodabat.
9.14
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XIV. De Sibylla uxore ducis Roberti et Willelmo filio ejus et quomodo idem Willelmus factus est comes Flandrensium.
9.14
Cum autem rediret de via Hierusalem, accepit Sibyllam in uxorem, sororem Willelmi comitis Conversanae, de qua genuit unum filium, nomine Willelmum. Fuit autem praedicta comitissa pulchra facie, honesta moribus, sapientia praedita et aliquando absente duce ipsa melius per se negotia provinciae tam privita quam publica disponebat, quam ipse faceret si adesset. Vixit autem in Northmannia parvo tempore, invidia et factione quarumdam nobilium feminarum decepta. Praedictus vero Willelmus filius Roberti ducis procedenti tempore comes fuit Flandrensis. Quod quomodo acciderit, paucis aperiamus. Cum igitur ille jam juvenis multae probitatis in Francia exularetur, patre suo, ut jam diximus, in vinculis Henrici regis posito, accidit ut Carolum comitem Flandrensem quidam traditores in ecclesia, dum sacris mysteriis interesset, occiderent. Quo audito, regina Francorum uxor Ludovici regis dedit praedicto Willelmo sororem suam uxorem; efficiens per maritum suum ut idem comes Flandrensium constitueretur. Decesserat enim Carolus absque filio. Nec tamen idem Willelmus longe aberat a cognatione comitum Flandriae. Nam Mathildis regina Anglorum avia ipsius fuit filia Balduini cum Barba comitis Flandrensium. Hic vero Balduinus duos filios habuit, Balduinum et Robertum. Quorum uterque uxorem accepit, vivente patre eorum. Nam Balduinus primogenitus habuit in uxorem comitissam Hainaucensem, ex qua genuit duos filios, Ernulfum et Balduinum. Robertus autem accepit conjugem relictam Florentii comitis Frisiae, quae unicam ex praedicto Florentio habebat filiam. Quam Robertus longe facere volens a paterna haereditate, dedit eam Philippo regi Francorum. Et ita comitatus Frisiae remansit ei cum matre praedictae puellae, unde cognominatus est Frisio. Decessit autem ante mortem patris sui Balduini Balduinus comes Hainaucensis et successit Ernulfus filius ejus primogenitus. Tandem obeunte Balduino comite Flandriae, cum Ernulfus comes Hainaucensis deberet ei succedere, utpote nepos ex primogenito filio ejus et ad hoc etiam niteretur, Philippus rex Francorum veniens in auxilium ejus, et Mathildis regina Anglorum amita ejus mittens ei Willelmum filium Osberni cum armata militum manu, Robertus Frisio patruus ejus, adjuncto exercitu Henrici Northmannorum et Alemannorum imperatoris cuneis suis, ex improviso super eos irruens, die Dominica Septuagesimae, fugato Philippo rege Francorum, Ernulfum nepotem suum et Willelmum filium Osberni comitem Herefordi peremit, et hac de causa Flandriam usque ad suum obitum possedit.
9.15.1
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XV. De Willelmo comite Herefordi et successione ejus.
9.15.1
Praedictus autem Willelmus comes Herefordi fuit vir honestus et probus, et cognationem ducum Northmanniae non solum ex parte patris, verum etiam ex parte matris attingens. Osbernus namque pater ejus fuit filius Herfasti fratris Gunnoris comitissae primi Richardi ducis Northmanniae uxoris. Mater vero fuit filia Rodulfi comitis Jureicensis. Qui Rodulfus frater fuit uterinus Richardi ducis superius nominati. Duxit autem idem Willelmus Adelizam filiam Rogerii de Toenio, ex qua genuit duos filios, Willelmum de Britolio qui post decessum ejus terram, quam habebat in Northmannia habuit; et Rogerium, cui comitatus Herefordi funiculo distributionis evenit. Habuit etiam duas filias quarum una nomine Emma juncta est Rodulfo de Waiet, genere Britoni, qui fuit comes Norwicensis; sed qui contra fidelitatem Willelmi regis senioris munitionem Norwich aliquando tenere attentavit, expulsus et extorris de regno Angliae cum uxore sua Hierusalem perrexit, relinquens unam filiam nomine Ittam, quae procedenti tempore nupsit Roberto comiti Legrecestriae, filio Roberti comitis Mellenti. Unde factum est ut Lire, Glot, Britolium, et plurimam partem terrae quam Willelmus filius Osberni avus uxoris suae habuerat in Northmannia, post mortem Willelmi de Britolio avunculi uxoris suae idem comes haberet. Genuit autem ex ea unum filium et plures filios.
9.15.2
Occiso itaque, ut diximus, Willelmo filio Osberni, Willelmus de Britolio filius suus, qui ei successerat, coepit calumniari oppidum Jureii, quia fuerat Rodulfi comitis, patris videlicet aviae suae. Habebat autem tunc temporis idem castrum Robertus dux Northmanniae in suo dominio, sicut pater suus Willelmus rex per omne tempus et vitae suae habuerat. Comitissa enim Albereda uxor comitis Roberti in supercilio montis eidem castro imminentis turrim munitissimam, quae usque nunc superest, aedificare coeperat. Robertus comes Mellenti turrim illam custodiens, vicecomitis officio in praedicto oppido fungebatur. Egit itaque calliditate solita, ut idem castellum Willelmo de Britolio redderetur, hac tamen conditione, quatenus ipse pro eo quod in ipso oppido nunc habebat, Britonium suae terrae vicinum largitione ducis Roberti perpetuo possideret. Erat enim ab antiquis temporis idem municipium una ex propriis sedibus ducum Northmanniae. Unde semper illud in suo dominio hactenus habuerunt, excepto quod secundus Richardus ipsum comiti Godefrido fratri suo naturali dederat, et comes Gislebertus filius ejus post ipsum idem habuerat, sed eodem occiso, ad dominium ducum Northmanniae redierat. Et quoniam Rogerius filius Richardi idem castrum repetebat, quia avus suus comes Gislebertus idipsam, sicut dictum est, antea possederat, Robertus comes Mellenti omni inquietudine carere gestiens, egit apud ducem Robertum, ut quoddam municipium nuncupatum Humetum situm in Constantiniensi comitatu, daretur Rogerio filio Richardi, non solum pro illa calumnia sopienda, verum etiam pro minima pecuniae summa quam Rogerius hac de causa duci contulerat. Sunt antiquorum plurimi qui dicant quod Richardus pater Rogerii pro repetitione ejusdem castri dudum in Anglia acceperat oppidum Toneburge, asserentes leucam Brionii cum funiculo circum circa fuisse mensuratam et eodem fune in Anglia delato, leucam Toneburge tantumdem spatii in metiendo recepisse, quantum hactenus Brionense milliarium probatur retinere.
9.15.3
Accidit, post aliquantum temporis, ut Goellus de Breherii- Valle dominum suum Willelmum de Britolio dolose caperet et in ipsa captione eum tandiu retineret, quousque idem Willelmus quamdam filiam suam notham cum ipso castello Jureii coactus illi concederet. Ex qua ille vir Belial suscepit filios, Willelmum Luvellum et Rogerium Balbum et alios in quibus nequitia patris eorum et fraudulentia, velut in malo germine, ad perniciem innoxiorum adhuc perseverat. Willelmus autem de Britolio a nexibus liber, memor injuriae a perfido sibi illatae, quamdam rem dignam memoria ausus est incipere. Nam regem Francorum Philippum cum plurimo exercitu et Robertum ducem Northmanniae ad se immensis muneribus evocans et ipsis et hominibus eorum omnibus, qui suam procurationem voluerunt accipere, sufficienter necessaria de suo proprio subministrans, castrum Breherii- Vallis et totam terram Goelli fere destruxit et Jureium tandiu obsidens afflixit, usquequo ille perfidus suis rebus diffidens illud sibi redderet. Et sic tandem Willelmus illud castrum sicut proprium quoad vixit securus possedit. Cum autem ad extrema veniens idem Willelmus juvenem quemdam Rodulphum de Waiet, ex sorore Emma nepotem, haeredem sui casamenti fecisset; Eustachius filius ejus naturalis, dum exsequiae patris agerentur, omnes munitiones ejus occupans et muniens, omnem terram sui patris diutius hac invasione quiete tenuit, donec uxor ejus Juliana, filia regis Henrici notha, nimis arroganter et fulta contra voluntatem et fidelitatem regis, custodes suos de munitione Britolii ejecit. Qua de causa rex exacerbatus, omnem illam haereditatem quam non haereditario jure, sed sua pervasione, imo regis clementia hactenus ille possederat, non immerito illi abstulit. Castrum siquidem Jureicense[ Ibreicense] redditum est Goello et filiis suis. Caeteram terram, sicut jam diximus, Robertus comes Legrecestriae cum uxore sua postmodum accepit. Eustachio proinde Paceii oppidum solummodo remansit. Et quia haec causa Willelmi filii Osberni, cujus supra mentionem fecimus latius exsecuti sumus; nunc ad ea quae de comitibus Flandriae proposueramus, revertamur.
9.16
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XVI. De morte Willelmi comitis Flandriae.
9.16
Igitur praedicto Roberto comiti Flandriae Henricus rex Saxonum et imperator Romanorum, dedit comitatum Cameracensem et ipse fecit ei inde fidelitatem. Genuit autem idem Robertus duos filios, Robertum et Philippum. Robertus vero Herosolymitanus cognominatus, quia interfuit, dum Hierusalem a Christianis caperetur, genuit Balduinum qui ei successit. Eodem vero Balduino mortuo ex vulnere, quod in conflictu quodam apud Aucum castrum quoddam Northmanniae acceperat, Carolus cognatus ipsius ei successit. Quo per traditionem occiso, sicut jam dictum est, eumdem comitatum Flandriae, sicut superius diximus, Willelmus filius Roberti ducis Northmanniae habuit. Sed parvo tempore supervixit, in cujusdam oppidi assultu appetitus lethali vulnere. Decessit vero 6 Kal. Aug. anno ab incarnatione Domini 1128. Sepultus est autem in ecclesia Sancti Bertini confessoris et successit ei Terricus de Avseis, cognatus praecedentium comitum. Huic Henricus rex Anglorum copulavit sororem Gaufridi Martelli comitis Andegavorum. Robertus autem dux Northmanniae, pater praedicti Willelmi mortuus est in Anglia apud Bristoldum castellum Roberti comitis Glocestriae nepotis sui, cui Henricus rex eum ad custodiendum tradiderat. Decessit autem IV Idus Februarii, sepultusque est in ecclesia Sancti Petri Glocestriae, anno ab incarnatione Domini 1134. His per anticipationem intimatis, nunc ad ordinem historiae revertamur.
9.17
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XVII. Quod mortuo Philippo rege Francorum successit Ludovicus filius ejus, et de origine comitum Ebroicensium et eorum posteritate.
9.17
Circa haec tempora rebus humanis excessit Philippus rex Francorum et successit Ludovicus filius ejus. Mortuo autem Willelmo Rothomagensi archiepiscopo, eamdem pontificatus sedem adeptus est Gaufridus decanus Cenomannensis. Parvo exinde tempore exacto, moritur Willelmus comes Ebroicensis. Et quoniam de hac civitate fecimus mentionem, libet paulo superius originem comitum ejus repetere. Robertus igitur filius primi Richardi ducis Northmanniae, archiepiscopus Rothomagensis et comes Ebroicae civitatis, contra morem ecclesiasticum uxoratus, quasi quilibet laicus, genuit duos filios, Richardum qui ei successit in comitatum et Rodulphum de Waceio. Richardus autem comes ex relicta Rogerii de Toenio, qui peremptus fuerat in quodam conflictu, genuit praedictum Willelmum qui ei successit; et unam filiam quae nupsit Simoni de Monteforti, ex qua natus est Almaricus et Bertha soror ejus. Sed ante eam idem Simon habuerat duas uxores. Ex quarum prima filius ejus primogenitus, alter videlicet Almaricus natus est, et Elisabeth soror ejus. Occiso autem illo Almarico, Rodulfus de Toenio...
9.18.1
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XX. Quomodo, facta concordia cum Ludovico rege, rex Henricus rediit in Angliam, et de morte Willelmi filii sui.
9.18.1
.... Denique catervis more pugnantium, necnon et equitibus sagittariis, quorum inibi exercitus regius maximam multitudinem habebat, in dextra parte hostium praemissis, clamor ut in initio bellorum solet fieri, utrinque attollitur. Sed antequam militum cunei jungerentur, pars comitis instantia sagittariorum, qui eam in dextris, ubi carebant protectione clypeorum, absque intervallo sagittabant, pene defecerat. Spaciosum esset ire per singula, sed nos ad caetera festinantes rei eventum succincte enodamus.
9.18.2
Inito itaque certamine, postmodum captus est comes Walerannus; capti sunt etiam omnes illi famosi et divites milites qui ejus signa sequebantur, licet aliqui, postquam in manus hostium veperunt, consentientibus quibusdam suorum necessariorum, quos in exercitu regio habebant, fuga elaberentur. De quorum numero fuit Almaricus comes Ebroicensis et Willelmus Lovellus de Jurei. Gestum est autem hoc bellum a ducibus Henrici regis Anglorum, contra Walerannum comitem Mellenti, anno ab Incarnatione Domini 1124, VII Kal. Aprilis, haud procul a villa quam vocant Burgum Turoldi.
9.19
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXII. Qua sagacitate idem rex terram suam pacifice regebat.
9.19
Comite itaque Waleranno in vinculis cum sociis suis posito, rex Henricus turrem Watevillae funditus fecit everti. Oppido praeterea Brionnii vi potius quam voluntaria redditione sibi subjugato, eum qui idem post captionem comitis diu tenuerat, orbitate oculorum multavit. Unde perterriti, qui castrum Bellimontis servabant, ne similia paterentur, illud regi reddiderunt. Taliter igitur omni illa perturbatione sopita, rex tam terram comitis quam caeterorum, qui cum eo capti fuerant, in suo dominio habuit. Sed tamen post aliquot annos comiti Waleranno data venia, et a vinculis liberato, redditus sua terrae habere permisit, munitiones tantum ipsius in sua manu retinens. Quidam vero concaptivorum, quandiu idem rex humanis rebus interfuit, in vinculis suis permanserunt. Ex quo autem comes Mellenti in supradicto conflictu captus est, tam in ducatu Northmanniae quam in regno Angliae per totum decennium quo rex Henricus supervixit, summa pax viguit; licet nepos ejus Willelmus parvo tempore quo comitatum Flandriarum tenuit, eam perturbare pro suo posse satageret. Sed cum sapiens rex misericordia et divitiis fere omnibus sui temporis principibus excelleret, altero eorum scilicet misericordia, ecclesiis et monasteriis et pauperibus hominibus suae terrae condescendebat; altero vero, id est opulentia thesaurorum infinita, plurimas centurias militum in diversis locis hostibus propinquis opponebat, qui eos a rapina ecclesiarum, vel pauperum, acie ferri repellerent. Unde factum est ut raro etiam illa terra inclyti Augusti Henrici, quae in confinio caeterarum provinciarum erat, aliqua hostili laesione laederetur, ne dum illa, quae ab eis longe aberat; quia, ut dictum est, multitudo militum, quos excellentissimus princeps suis stipendiis sufficienter alebat et donativis muneratos honorabat, illis obsistebant.
9.20
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXIII. Quid de trapazetis per omnem fere Angliam depravatis ob amorem justitiae fecit.
9.20
Referam quiddam quod accidit, dum praedicta discordia adhuc perseveraret inter regem et comitem Mellenti, in quo apparebit et severitas justitiae ipsius in impios et contemptus pecuniae in comparatione rectitudinis. Cum igitur in Northmannia rebus bellicis intendens ageret, accidit ut nescio qua perversitate depravati omnes fere trapazetae Anglici regni monetam stanneam, in qua vix tertia pars esset argentea, cum eadem moneta tota ex argento soleret fieri, fabricarent. Cum vero de eadem falsa moneta in Northmanniam deleta regii milites forte stipendium accepissent, nec de ea, utpote non legitima aliquid emere valerent, de falsitate ejus conquesti sunt apud regem. Iratus ergo rex, et propter militum suorum injuriam, magis autem ob justitiam temeratam, sententiam dictavit; mandans et praecipiens illis quos in suo loco in Anglia dimiserat, ut omnes nummularios qui hujus impietatis juste argui valerent, abscisione dextrarum manuum, necnon et genitalium membrorum multarentur. O virum defensorem justitiae et iniquitatis acerrimum punitorem! O si vellet redemptionem accipere pro tot hominum impiorum membris, quanta millia talentorum posset inde lucrari! Sed, ut diximus, sprevit pecuniam amore justitiae.
9.21
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXIV. De obitu Willelmi abbatis Beccensis et de bonitate venerabilis Bosonis successoris sui.
9.21
Hoc tempore moritur Willelmus abbas Beccensis et succedit domnus Boso, de quo venit in litem, plusne sit meritus hominum reverentiam atque gloriam, saecularium ac spiritualium rerum singulari peritia, an ordinis monastici singulari observantia. Hunc plurimi potentes, tam saeculari quam ecclesiastica dignitate fulgentes, intima familiaritate colebant, ut patrem venerantes, verentes ut praeceptorem, diligentes ut germanum ac prolem. Illi consulta animarum suarum, illi speculam quamdam, unde ordinibus ecclesiasticis prospiceretur, committebant. Potuit namque viri talis vigilans cura, cui maxima auctoritatem sapientiae pariter ac sanctitatis praerogativa comparavit, securitatem non parvam optimae sollicitudini eorum promittere. Hunc, ut diximus, rex Henricus, imo generalis totius conventus consensus monasterii Beccensis abbatem statuit, non minus reluctantem subjectionis amore, quam altioris gradus timore. Venerantur eum reverentes abbates, monasteria, synodi, curiae, ut prudentem, ita eloquentem; ut justum, ita discretum. Gustat hic imperio naturae, non epulatur; qui nec pecuniae umquam favebat vel gratiae, sive in judicio, sive in concilio sententiam dicens. Exhibet se blandum ac severum, decentissima in alterutrum permutatione, nullius hominis, omnis vitii clemens persecutor, pius inimicus. Sed ne a gestis inclyti regis longius digredi videamur, ad ea quae de filia ejus Mathilde Augusta imperatrice promisimus, narranda redeamus.
9.22
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXV. Quod obeunte Henrico imperatore, rex Henricus filiam suam Mathildem imperatricem reductam in Angliam matrimonio copulavit Gaufrido duci Andegavensium, ex qua suscepit tres filios, Henricum, Gaufridum et Willelmum.
9.22
Cum igitur Henricus IV Romannorum imperator augustus citra senium obiisset, anno videlicet ab Incarnatione Domini 1125, potentissimus rex Anglorum Henricus filiam suam imperatricem, missis proceribus, cum magno honore fecit reduci in Angliam; licet excellentissimi principes curiae Romanae, experti prudentiam ipsius, et morum venustatem, vivente imperatore conjuge suo, eam omnimodis sibi imperare optarent, et hac de causa ipsam prosecuti sint usque ad curiam sui patris, id ipsum rogaturi. Quorum petitioni cum rex minime acquiesceret( volebat enim illam post suam mortem in regnum Angliae haereditario jure succedere), fecit episcopos et archiepiscopos et abbatum potentiores, nec non comites et satrapas totius Anglici regni, sub arctissimo illi fidelitatem hoc pacto promittere quatenus ipsi pro suis viribus obniterentur, ut eadem Augusta post decessum patris monarchiam majoris Britanniae, quam nunc Angliam vocant, obtineret. Quod utrum fecerint, nihil mea interest dicere. Procedenti autem tempore, pater suus cupiens carere inimicitiis et importunitate Fulconis, comitis videlicet Andegavorum, Turonorum atque Cenomannorum( namque inter eos quibusdam ex causis longa simultas duraverat), licet invitam dedit eamdem imperatricem in uxorem Gaufrido Martello filio praedicti Fulconis, qui ei in comitatum successit, cum idem Fulco rex Hierosolymorum efficeretur. De qua idem marchio genuit tres filios, Henricum, Gaufridum Martellum, Willelmum, haeredes legitimos Anglici principatus, non solum ex parte Henrici regis, avi sui, verum etiam ex parte Mathildis reginae aviae ipsorum. Uterque enim conjux consanguinitatem veterum regum Angliae, licet diverso modo, proxime attingebat; sicut in libro qui de Vita ipsius reginae scriptus est continetur. Quem propter notitiam rerum gestarum et ad honorem et memoriam utriusque matris, de qua editus est; et filiae, ad quam editus est huic operi forsitan adjungeremus.
9.23
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXVI. Quomodo reges Francorum descendant de origine comitum Andegavensium.
9.23
Nec alicui, vel ipsi imperatrici Augustae omnino indignum videatur, quod post thorum imperatoris conjugium sortita est comitis Andegavorum. Licet enim multo minoris dignitatis sit comes Andegavensis, quam imperator Romanus; tamen si quis consulat gesta regum Franciae, inveniet de quam generosa stirpe descendant comites Andegavensium. Ibidem enim reperit quod reges Francorum, qui nostris temporibus idem regnum administrant, de praedictorum comitum propagine deriventur. Sic enim postquam de morte Caroli Calvi in eisdem gestis tractatum est, et si non eisdem verbis, eadem tamen sententia reperitur.« Obeunte Ludovico filio Caroli Calvi, cum Carolus Simplex filius ejus adhuc puer habenas regni minime moderari valeret, et duo filii Roberti comitis Andegavorum, qui fuit vir Saxonici generis, superessent, Odo scilicet princeps, sub cujus custodia Ludovicus reliquerat filium suum Carolum, et Robertus frater ejus; Burgundiones et Aquitanenses elegerunt sibi in regem praedictum Odonem, qui 13 annis regnum Francorum optime rexit et contra Danos, qui tunc temporis Gallias demoliebantur, nobiliter protexit. Decedente vero Odone, Carolus Simplex recepit regnum suum et Robertus frater Odonis factus est sub eodem Carolo princeps Francorum. Sed quia non ei reddebatur pars principatus, quam frater suus Odo, antequam in regem eligeretur, habebat; rebellavit idem Robertus contra Carolum regem, unctusque ipse in regem, uno anno regnavit, sed postea occisus est in bello Suessonico ab exercitu Caroli Simplicis. Factus est tamen post ipsum princeps Francorum filius ejus Hugo magnus, natus ex filia Hereberti comitis Parronae. Hic Herebertus per traditionem cepit Carolum Simplicem revertentem cum victoria a praedicto praelio, et in vinculis ipsius mortuus est idem Carolus. Supradictus vero Hugo magnus genuit ex filia Othonis regis Saxonum, postmodum vero imperatoris Romanorum, Hugonem Capet et fratres ejus. Qui Hugo, annullato genere Caroli Magni, unctus est in regem super Francos. Ipso etiam superstite, primo regni sui anno adjunctus est in regnum Robertus filius ejus, rex piissimus, vir in litterarum scientia plurimum a Gerberto monacho philosopho, postea vero papa Romano, instructus.» Haec de gestis Francorum huic opusculo inserui, volens nescientibus intimare nobilitatem comitum Andegavensium, et quod tertia familia regum Franciae( siquidem de tot familiis ab initio illius regni usque nunc seriatim creati sunt reges) de eorum propagine modo, quem diximus, veniant. Non igitur usquequaque indignum, si filia regis Anglorum matrimonio copulata est viro cognatione propinquo regibus Francorum. Nunc ab ordinem rerum propositarum revertamur.
9.24
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXVII. Quam devote praedicta imperatrix thesauros suos diversis ecclesiis et inopibus, dum aegrotaret, erogavit.
9.24
Saepe nominata denique Mathildis imperatrix, dum quadam vice apud Rothomagum infirmaretur, sufficiens argumentum suae prudentiae et religionis tam praesentibus quam futuris ostendit. Gazas enim non solum imperatorias, quas secum de Italia incomparabiles attulerat, verum etiam quas regalis, imo paterna munificentia de inexhaustis Anglorum thesauris sibi contulerat, tam devota manu ecclesiis diversarum provinciarum et utriusque sexus religiosis, pauperibus, viduis, orphanis distribuit; ut nec a culcitra serica, super quam in ipsa infirmitate jacebat, abstineret, quin ipsa distracta pretium ejus leprosis erogari juberet. Verumtamen promptiorem se Beccensi ecclesiae, quam multis coenobiis Neustriae, ne dicam omnibus in hac erogatione exhibuit; dans ei tam diversa donaria, materia artificioque preciosissima, quae Bizantium percara haberet et quae ad saeculi terminum honora permanere valeant, semper ipsius imperatricis Augustae studium et amorem erga illam ecclesiam repraesentantia, vicissimque cordibus inibi habitantium memoriam insignis dominae arctius imprimentia. Singula descriptionibus aut nominibus designare, spaciosum foret. Voluptuosum est spectare hospitibus maximis et qui saepe nobilium ecclesiarum thesauros viderunt. Transiret illac hospes Graecus aut Arabs, voluptate traheretur eadem. Credimus autem et credere fas est, aequissimum judicem omnium non solum in futuro, verum etiam in praesenti saeculo illi centuplum redditurum, quod servis suis manu sicut larga, ita devota gratanter impendit. Ad remunerationem vero instantis temporis pertinere non dubium est, quod miserante Deo sopita adversa valetudine, sanctitatem refovit et monachos suos, monachos Beccenses, qui prae omnibus et super omnes pro ipsius sospitate, jugi labore supplicandi decertando pene defecerant, aura prosperae valetudinis ejus afflatos omnino redintegravit.
9.25
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXVIII. Quod dum desperaret poposcit regem ut Becci sepeliretur; et de affectu ejus circa eamdem ecclesiam, et quod sospitati reddita sit.
9.25
Nec supprimendum illud est silentio, imo, ut ita dicatur, uncialibus litteris exaratum saeculo venturo transmittendum, quod, antequam convalesceret, postulaverat patrem suum, ut permitteret eam in coenobio Beccensi humari. Quod rex primo abnuerat, dicens non esse dignum ut filia sua imperatrix Augusta, quae semel et iterum in urbe Romulea, quae caput est mundi, per manus summi pontificis imperiali diademate processerat insignita, in aliquo monasterio, licet percelebri et religione et fama, sepeliretur; sed ad civitatem Rothomagensium, quae metropolis est Northmannorum, saltem delata, in ecclesia principali, in qua et majores ejus, Rollonem loquor et Willelmum Longamspatam filium ejus qui Neustriam armis subegerunt, positi sunt, ipsa et poneretur. Qua deliberatione regis percepta, illi per nuntium remandavit, animam suam nunquam fore laetam, nisi compos voluntatis suae in hac duntaxat parte efficeretur. O femina macte virtutis et consilii sanioris, parvipendens pompam saecularem in corporis dispositione! Noverat enim salubrius esse animabus defunctorum ibi corpora sua tumulari, ubi frequentius et devotius supplicationes pro ipsis Deo offeruntur. Victus itaque pater ipsius Augustae pietate et prudentia filiae, qui caeteros et virtute et pietate vincere solitus erat, cessit, et voluntatem et petitionem ipsius de se sepelienda Becci fieri concessit. Sed, volente Deo, ut praefixum est, sanitati integerrimae restituta convaluit. His igitur de imperatrice Augusta suo loco, prout dignum est, commemoratis, de caeteris liberis Henrici regis, licet minus idoneo modo procreatis, propter rerum tamen notitiam, aliqua vel breviter dicamus.
9.26
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXIX. Quod Henricus rex duxit Adelizam, mortua Mathilde uxore sua et de liberis quos aliunde procreavit, quorum primogenitus fuit Robertus comes Glocestriae, qui haereditatem Roberti filii Haimonis cum filia ipsius accepit.
9.26
Mortua itaque secunda Mathilde regina Anglorum, matre hujus imperatricis Augustae, sicut in superioribus dictum est, Henricus rex duxit Adelizam filiam Godefridi ducis Lovaniae, comitis Eustachii Boloniensis consobrinam, de qua nihil posteritatis accepit. Habuit tamen idem rex filios sex et septem filias licet minus honesto, ut praediximus, modo progenitos. Illorum autem primogenito Roberto pater suus quamdam nobilissimam puellam nomine Sibyllam, filiam Roberti filii Haimonis, neptem, scilicet ex familia Mabilia, Rogerii de Monte Gummerici patris, videlicet Roberti de Belismo, matrimonio copulavit; concedens ei maximam haereditatem, tam in Northmannia quam in Anglia, quae praefatae virgini haereditario jure competebat. Ex ipsa autem genuit filios quinque, scilicet Willelmum suum primogenitum et fratres ejus et unam filiam. Haereditatis autem quam cum praefata virgine idem Robertus adeptus est, caput est oppidum Torinneium nuncupatum, in confinio comitatuum Bajocensis et Constantiniensis situm, distans a fluvio nomine Vira, qui praedictos comitatus dirimit in citeriori parte millibus fere duobus. Quod municipium a praedicto regis filio Roberto, postquam in juris ejus potestatem redactum est, turribus excelsis, moenibus robustissimus, necnon et fossatis praeruptis et in ipso saxeo monte incisis, contra omnium inimicorum conatum munitus est et ex magna parte aquis in piscinas collectis vallatum et inaccessum. Et licet terra circumjacens minus in fertilitate frugum reddenda sit habilis, est tamen idem oppidum populosum, negociatoribus diversarum mercium refertum, aedificiis tam publicis quam privatis ornatum, copia auri et argenti non egenum. Dedit etiam illi rex terram Haimonis Dapiferi, patrui videlicet uxoris suae. Praeterea, quia parum erat filium regis ingentia praedia possidere absque nomine et honore alicujus publicae dignitatis, dedit illi pater pius comitatum Glocestriae. Richardus autem hujus comitis uno de patre frater, cum fratre suo Willelmo, in saepedicto naufragio periit. Alii vero tres, id est Rainaldus, Robertus, Gislebertus, adhuc juvenes sine casamento sunt. Quartus, scilicet Willelmus de Traceio, paululum post mortem patris rebus humanis exemptus est. Filiarum vero una nomine Mathildis nupsit comiti Perticensi Rotroco, de qua genuit unam filiam. Ipsa vero Mathildis comitissa postmodum in supradicto naufragio cum fratribus suis submersa est. Alia item Mathildis nuncupata data est Conano comiti minoris Britanniae, genuitque ex ea filium nomine Hoellum et filias duas. Tertia, scilicet Juliana, Eustachio de Paceio, qui habuit ex ea duos filios, Willelmum et Rogerium. Quarta, Willelmo Goieto. Quinta, vicecomiti de Bellomonte, quod castrum situm est in Cenomannensi pago. Sexta, Mattheo filio Bulchardi de Montemorenceio. Septima, quae ex Elisabeth, sorore Waleranni comitis Mellenti, adhuc innupta permanet.
9.27
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXX. Quod decedente Gaufrido Rothomagensi archiepiscopo, qui Willelmo dudum successerat, eamdem sedem adeptus est Hugo abbas Radingarum.
9.27
Circa haec tempora, decedente Gaufrido archiepiscopo Rothomagensi, Hugo primus abbas Radingensis successit. Parvo exinde tempore exacto, Innocentius papa II Rothomagum veniens causa regis Henrici, ingentibus obsequiis, ut virum Apostolicum decebat, ab eodem rege susceptus et prosecutus est. Sic etiam Calixtum papam longe antea se adeuntem pro causis ecclesiasticis apud castrum suum Gisorz nomine, in margine sui ducatus situm, regaliter procuratum, muneribus onustum regiis remiserat.
9.28
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXXI. De castellis quae rex Henricus aedificavit in ducatu Northmanniae et quod pacem non solum in terra sua, verum etiam in longinquis regionibus sua sapientia faciebat.
9.28
Fecit autem rex Henricus plurima castella tam in regno quam in ducatu suo. Caetera vero ab antecessoribus suis constructa, non solum municipia, sed etiam antiquissimas urbes pene omnes melioravit. Illorum autem quae in Northmannia construxit, in margine sui ducatus et confinium provinciarum, ista sunt nomina: Driemcurtis, Novum castrum situm super ripam Eptae fluminis, Vernoilum, Nonanti curtis, Bonum molendinum, Colmiae mons, Pons Ursonis et alia quae ex industria praetereo, ne moram faciam. Pacem non solum in terra sua, verum etiam in longe positis regnis concessa sibi a Deo sapientia et bonitate tenebat. Wallenses semper Anglis rebelles ita subditos habebat, ut per omnem terram eorum vel ipse, vel satrapae sui, illis invitis, munitiones aedificarent; nec aliquam in suo jure munitionem haberent ipsi illo vivente, praeter montem qui lingua Anglorum Sneundune[ Snowdowne], id est mons nivosus, quia ibi jugiter nix perdurat, appellatur. Unum in ipso quidam non immerito, ut pluribus videtur, reprehendendum ducebant. Cum enim haberet in manu sua nonnullorum baronum suorum, et etiam vicinorum aliquorum collimitantium suo ducatui munitiones, ne illi confidentes in eis aliquid contra pacem sui imperii agerent, illas velut proprias ambitu murorum et turribus nonnunquam muniebat. Qua autem intentione illud faceret, a multis nesciebatur, unde idipsum reprehendebant.
9.29
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXXII. De ecclesiis, vel de monasteriis quae aedificavit et de largitate ejus in servos Christi et de caeteris piis ejus actibus.
9.29
Fuit autem inclytus rex Henricus, de cujus actibus loquimur, liberalissimus non solum potentibus hujus mundi, verum etiam, quod majus est et utilius, hominibus religiosis. Testantur hoc episcopi, abbates, monachi pauperes, sanctimonalium greges, non solum Franciae et Aquitaniae, verum etiam Burgundiae et Italiae, qui ab ipso annuatim plurimum emolumenti accipiebant. Aedificavit autem in Anglia a fundamentis abbatiam Sanctae Mariae Radingis super fluvium Thamisiae et ornamentis et possessionibus locupletans, monachos et ordinem Cluniaci ibi esse fecit. Aedificavit et aliam ecclesiam apud Cirecestram in honorem sancti Joannis, et canonicos regulares ibidem statuens, illis sufficienter necessaria procuravit. Nihilominus etiam in Northmannia apud Rothomagum ecclesiam Sanctae Mariae de Prato a matre sua dudum incoeptam pene consummavit, claustro et officiis monachis congruentibus et ambitu murorum ipsum locum decorans, nonnulla praedia tam in Northmannia quam in Anglia, ad opus ibidem Deo servientium, cum ornamentis pretiosis contradidit; majora tamen si aliquantum vita comes foret, secundum suam promissionem largiturus. Et quia idem locus ad ecclesiam Beccensem pertinebat, utpote patrimonium domni Herluini primi abbatis et fundatoris Beccensis monasterii, monachos Beccenses illic Deo servituros instituit. Illius enim ecclesiae abbates et monachos mire semper coluit, plurimum veneratus est; maxime autem domnum Bosonem abbatem. Quod nos in nostra memoria experti sumus, cum idem rex daret annuatim eidem venerabili viro non minimam summam pecuniae ad subsidium victualium suae congregationis et susceptionem hospitum, quos ille plus amplitudine charitatis quam rerum suarum, mirifice, ne dicam ultra vires suas, procuratos honorabat. Et quamvis munificentia regis eadem largiretur non solum propter abbatem, verum etiam propter bonam existimationem monachorum, quorum orationibus se commendari aut per se, aut per aliquem nuntium frequentius satagebat, illud tamen indicio est, quod illum plus antecessoribus suis in hac duntaxat parte veneratus sit, quod aliquando centenas libras argenteorum, saepissime centum marcas ejusdem metalli, tempore regiminis praedicti abbatis, ecclesiae Becci devote contulit; cum antea vix ad quartam partem praetaxatae summae in dando eidem aliquid ecclesiae pervenerit. Illum etiam sanctitate et consilio tam spirituali quam saeculari, caeteris personis sui regni excellere, non solum verbo, sed opere praedicabat; praesertim cum in illo biennio, quo eundem sanctum virum continue ante suam mortem gravi infirmitate fatigatum, nunquam per vicina loca iter faciens praeteriret, quin gratia visitandi ad eum diverteret et quae ipse pro necessitate sui monasterii vel alieni ab eo peteret, gratanter impetraret. Aedificata sunt autem tam in regno hujus inclyti regis, quam in remotis ab eo provinciis, ipsius consilio et liberali munificentia nonnulla servorum Dei habitacula. Ecclesiam quippe Cluniacensem, ut de minoribus taceam, suis impensis ex majori parte aedificans, ingentes possessiones in Anglia pro redemptione animae suae delegavit. Hoc idem fecit et ecclesiae Sancti Martini de Campis. Officinis quoque monachorum Tironis construendis nonnulla adjumenta praevidit, excepto dormitorio, quod ex integro ipse fieri ob memoriam sui ex suis solummodo impensis voluit. Necnon etiam xenodochium elephantiasorum Carnoti manentium, opus videlicet pergrande ac mirificum, ipsius munificentia complevit. Egit praeterea inexhausta ipsius largitas Alpes, hactenus pene invias, petentibus limina apostolorum, vel reliqua Sanctorum loca, pervias. Quid referam, quod militibus templi Hierosolymorum, qui assidue pro defensione Christianae religionis contra Agarenos decertant, plurima subsidia tam in armis quam et in caeteris necessariis, devota manu annuatim transmittebat? Hospitali etiam Hierusalem quamdam terram in pago Abrincatensi dedit, in qua illi servi Christi vicum quemdam, quem vocant Villam Dei, magnis privilegiis regia munificentia munitum aedificaverunt. Praeterea, quod ecclesia Beatae Mariae Ebroicae civitatis, ipsius quadam pia, ut ita dicatur, crudelitate destructa, et iterum reaedificata, omnes fere ecclesias Neustriae sua pulchritudine superat. Nam cum, ut saepius dictum est, eadem urbs causa discordiae Almarici incensa a rege fuisset et ecclesia episcopalis sedis minime ab ipso incendio liberari valeret, rex eidem ecclesiae postmodum tanta in redditibus concessit, unde ipsa in melius renovata et summa reddituum ipsius episcopatus hac de causa in perpetuum plurimum esset augmentata.
9.30.1
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXXIII. De obitu ejus, et quod corpus ejus in Angliam delatum Radingis sepultum est.
9.30.1
Longum esset singula pietatis, vel quantum ad regimen publicae rei attinet, scientiae et probitatis, ipsius gesta enumerando, perscrutari. Alterius horum ecclesia cum pauperibus suis, alterius vero curia non solum Anglorum, sed et remotarum provinciarum cum proceribus suis, testis indeficiens perseverat. Nos igitur non immemores beneficiorum tam a se, quam a filia sua Mathilde imperatrice Augusta nobis liberaliter collatorum, ne ingrati judicemur, licet ei in spiritualibus vicem pro nostro modulo reddere assidue non negligamus, sategimus, ut ex paucis gestorum ejus quae commemoravimus, plurimorum quae non nescientes praetermisimus, praesentibus et futuris, si imitari non dedignentur, profuturam recordationem suggereremus. Decessit autem post longam regni administrationem saepe nominatus Henricus rex Anglorum et dux Northmannorum, IV Nonas Decembris, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1135, in Northmannia, apud Villamregiam sitam in silva Leonis, quam per metonomiam Sanctum Dionysium vocant. Regnavit autem annis 34 et 4 mensibus in Anglia. Ducatui vero Northmanniae praefuit annis 29 et mensibus quatuor. Corpus autem ipsius delatum in Angliam, honorifice sepultum est in ecclesia Sanctae Mariae Radingis, quam ipse a fundamentis suis sumptibus aedificaverat. Cui rex saeculorum Christus precibus suae genitricis indulgentiam suorum excessuum conferens, beatorum gaudia misericorditer tribuat. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
9.30.2
EPITAPHIUM IPSIUS. Quod modicum praestent, quod opes magnum nihil exstent, Rex probat Henricus, rex vivens pacis amicus. Exstiterat siquidem prae cunctis ditior idem, Occiduae genti quos praetulit ordo regendi. At necis ad pestes, quid gemmae, pallia, vestes, Aes varium terrae, quid castra sibi valuere? Vilibus hinc aequam dans sortem, pallida, nequam, Protendendo pedem, mors ejus pulsat ad aedem. Quo dum dira febris prima sub nocte Decembris Mundum nudavit, mundo mala multiplicavit. Quippe pater populi, pax et tulela pusilli, Dum pius ipse ruit, furit impius, opprimit, urit: Anglica lugeat hinc Northmannica gens fleat illinc. Occidis, Henrice, tunc pax, nunc luctus utrique.
9.30.3
ITEM EJUSDEM. Sensu, divitiis, aditu feritate decenti Mire, plus dictu, vim perpessis, scelerosis, Excellens, locuples, haud difficilis, reverendus, Hic jacet Henricus rex quondam, pax, decus orbis.
9.30.4
ITEM EJUSDEM. Victor, sectator, vindex, tutamen, amator, Bellorum, pacis, scelerum, regni, bonitatis, Continet hunc loculum rex notus ubique locorum, Henricus pridem, tunc terror, nunc cinis idem.
9.31
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXXIV. De quatuor sororibus praedicti regis, quarum Adela nupsit Stephano comiti Blesensi et de filiis ipsius Adelae.
9.31
De filiabus primi Willelmi regis Anglorum, sororibus inclyti regis Henrici, de cujus gestis jam aliqua recensuimus, libet huic opusculo causa et amore ipsius fratris earum, in calce libri inserere. Primogenita igitur earum, Cecilia nomine, virgo Dei sacrata, in monasterio sanctae Trinitatis Cadomensis oppidi, post Mathildem ipsius loci primam abbatissam, illi coenobio pluribus annis praefuit. Secunda vero Constantia Alanno Fergant comiti minoris Britanniae, filio scilicet Hoelli, qui Conano successerat, matrimonio juncta, absque liberis mortua est. Unde factum est ut idem comes post illam duceret filiam Fulconis Rechin comitis Andegavorum, ex qua genuit Conanum juniorem, qui ei successit, sicut in superioribus commemoratum est. Occiso autem per traditionem Gaufrido Martello, viro magnae probitatis, primogenito filio praedicti Fulconis comitis Andegavorum, successit alter filius suus Fulco nomine, natus ex alia conjuge nomine Bertha, sorore videlicet Almarici, comitis Ebroicensis. Hic, postquam accepit filiam comitis Heliae Cenomannorum, cum ipsius comitatu, et genuit ex ea duos filios, Gaufridum scilicet Martellum, de quo jam pauca superius diximus, et Heliam et totidem filias, quarum una nupsit Willelmo filio Henrici regis Anglorum, quo mortuo apud Fontem Ebraudi sumpsit habitum religionis; altera Terrico comiti Flandrensium; mortua uxore sua perrexit Hierusalem et accepta filia secundi Balduini regis noviter defuncti, factus est tertius rex Hierosolymitanorum. Siquidem capta urbe Hierosolyma a Christianis, primus praefuit illi dux Godefridus frater Eustachii comitis Boloniae. Hic tamen ad reverentiam nostri Redemptoris, qui in ulla urbe Coronam spineam pro nobis peccatoribus gesserat, nunquam voluit regio diademate insigniri. Quo mortuo, Balduinus frater ejus factus est ibi primus rex, cui successit alter Balduinus nepos prioris. Et illi, ut diximus, accepta ejus filia, Fulco comes Andegavorum. Tertia vero filiarum Willelmi regis Adelidis Heraldo proditori ante bellum Anglicum sponsata, sed illo digna morte multato nulli nupta, virgo jam nubilis obiit. Quarta Adela vocata nupsit Stephano comiti Blesensi, ex qua suscepit quatuor filios, Willelmum, Theobaldum, Henricum, Stephanum et unam filiam. Willelmus autem primogenitus honorem Soreii[ Soleii] regendum a patre suscepit. Hujus filiam duxit Henricus comes Aucensis, filius Willelmi comitis, licet proxima consanguinitate necterentur, natique sunt illi ex ea tres filii et una filia. Theobaldus vir per omnia laudabilis, utpote laicus, ac viros religiosos nimio affectu venerans, ac fovens, successit patri in comitatu Blesensi; comitatum etiam Trecarum emens ab Hugone patruo suo, simul cum Carnotensi possedit. Accepit autem uxorem filiam cujusdam comitis Bohemiae[ Behaniae], ex qua plures filios habuit et filias. Henricus autem frater ejus a puero monachus Cluniacensis, postmodum ab Henrico avunculo suo rege Anglorum accepit prius dono abbatiam Glastoniae et postea episcopatum Wintoniensem. Stephanus etiam ab eodem rege factus comes Moritolii, ipso suffragante, duxit uxorem Mathildem filiam Eustachii comitis Boloniae, neptem videlicet secundae Mathildis reginae Anglorum ex sorore Maria. Et quia idem Eustachius nullum habebat filium, causa uxoris suae, ipse Stephanus tam comitatus Boloniae quam etiam magnarum possessionum quas socer ejus habuerat in Anglia, haeres factus est. Genuit autem ex ea plures filios et filias. Hic autem Stephanus factus est rex Anglorum post excessum avunculi sui Henrici regis. Nam cum decederet idem rex in Nortmannia, Mathildis filia ipsius quondam imperatrix, quam dudum constituerat haeredem sui regni, in Andegavensi pago cum conjuge suo Gaufrido duce ipsius comitatus et filiis morabatur. Recesserat enim a Nortmannia paulo ante mortem sui patris, erga ipsum aliquantulum commota; quia idem rex reconciliari nolebat impune Willelmo Talavatio, quamvis ipsa inde ei plurimum supplicaret. Quod non ad contemptum dilecta filia faciebat, sed ne minus timeretur ab ipso Willelmo, vel caeteris principibus suis, si prospere ac leviter injuriam illi remitteret.
9.32
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXXV. Quod Rogerius de Monte Gummerici natus est ex una neptium Gunnoris comitissae, et de antecessoribus ipsius Rogerii.
9.32
Fuit autem hic Willelmus filius Roberti de Bellismo, natus ex filia Widonis comitis Pontivi. Qui Robertus ob nimiam crudelitatem ipsi regi et caeteris multis sapientibus viris exosus habebatur. Ipso denique in vinculis posito, in quibus et defecit, rex Henricus nobilissimum oppidum ejusdem nomine Bellismum cepit et illud Rotroco comiti Perticensi genero suo dedit. Licet pagus Bellismensis non ad ducatum Northmanniae pertineret, sed ad regnum Francorum, dederat tamen dominium ejusdem pagi, vel, ut quidam dicunt, vendiderat dudum Philippus rex Francorum cognato suo Willelmo seniori regi Anglorum et duci Northmannorum. Ivo autem de Bellismo antecessor hujus Roberti fuit vir potens et sapiens, cujus consilio primus Richardus, dum adhuc puer teneretur in custodia regis Francorum, ereptus est, agente Osmundo armigero ipsius pueri. Hujus autem Ivonis fuit filius Willelmus de Bellismo, qui genuit alium Willelmum cognomento Talavatium patrem Mabiliae. Hanc Mabiliam Rogerius comes filius Hugonis de monte Gummerici accepit in uxorem, cum tota haereditate patris ipsius, quam habebat sive in Bellismensi pago, sive Sennensi ultra fluvium Sartae. Ipse autem Rogerius natus est ex quadam neptium Gunnoris comitissae; unde et ipse ingentes possessiones habuit in diversis regionibus Northmanniae. Genuit autem ex ipsa Mabilia quinque filios et quatuor filias. Successit vero eidem Robertus de Bellismo filius ejus, vir per omnia nefarius; qui ex filia Widonis comitis Pontivi, sicut jam diximus, genuit Willelmum Talavatium successorem suum. Hic Talavatius habuit ex Ala uxore sua quae fuerat antea uxor ducis Burgundiae, duos filios et totidem filias. Filiorum vero primogenitus Wido patre vivente factus est comes Pontivi. Filiarum autem una Ivhello filio Walterii de Meduana nupsit, ex qua habuit plures filios. Altera vero tertio Willelmo de Warenna, comiti videlicet Surreiae. Praedictus autem Rogerius de Monte Gummerici bello Anglico interfuit, et a Willelmo rege Anglorum comitatus Arundelli et Salopesberiae dono accepit.
9.33
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXXVI. Relatio quomodo ipsa Gonnor primo Richardi duci Northmanniae copulata fuerit matrimonio.
9.33
Et quia de Gunnore comitissa fecimus mentionem, causa matris Rogerii de Monte Gumnerici, quae fuit neptis ejusdem comitissae, libet litterarum memoriae commendare, sicut ab antiquis didici, qualiter ad conjugium comitis Richardi eadem Gunnor accesserit. Igitur Richardus comes, audita fama pulchritudinis conjugis cujusdam forestarii, manentis haud procul ab oppido Arcarum, villa quae dicitur Schechevilla, ex industria ivit venatum illuc, volens probare si verum esset quod relatione quorumdam perceperat. Hospitatus igitur in domo forestarii, illectusque venustate vultus uxoris ipsius, praecepit hospiti suo quod ipsa nocte adduceret ad cubiculum suum uxorem suam Sainfriam; sic enim vocabatur. Quod cum ille eidem tristior retulisset, illa, ut sapiens mulier, consolata est eum, dicens se supposituram in loco suo Gunnorem sororem suam, virginem quamplurimum seipsa pulchriorem. Quod et factum est. Cognita denique tali fraude, delectatus est dux, quod non incurrisset peccando in alienam uxorem. Genuit itaque ex Gunnore filios tres et totidem filias, ut in libro qui de gestis ejusdem ducis scriptus est, superius invenitur. Cum vero idem comes quemdam filium suum nomine Robertum vellet fieri archiepiscopum Rothomagensem, responsum est ei a quibusdam, hoc nullatenus secundum scita canonum posse, ideo quod mater ejus non fuisset desponsata. Hac itaque causa comes Richardus Gunnorem comitissam more christiano sibi copulavit, filiique qui jam ex ea nati erant, interim dum sponsalia agerentur, cum patre et matre pallio cooperti sunt, et sic postea Robertus factus est archiepiscopus Rothomagensis.
9.34.1
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXXVII. Quomodo eadem comitissa sorores suas et neptes nobilioribus Northmannorum in conjugium tradidit, et de posteritate earumdem.
9.34.1
Ipsa autem Gunnor, excepta Sainfria, habuit duas sorores, Wewam et Awelinam. Altera quarum, adminiculante ipsa comitissa, quae fuit femina magnae prudentiae, nupsit Turulfo de Ponte Audomari, qui fuerat filius cujusdam nomine Torf, a quo etiam usque nunc quaedam villae cognominatae sunt Torfvillae. Hujus Turulfi frater fuit Turchetillus, pater Anschetilli de Harecurt. Genuit autem ex eadem idem Turulfus Humfridum de Vetulis, patrem Rogerii de Bellomonte. Tertia autem sororum Gunnoris comitissae nupsit Osberno de Bolebec, ex qua genuit Galterium Giffardum primum et Godefridum patrem Willelmi de Archis. Hic autem Willelmus frater fuit Mathildis, quam Willelmus Camerarius de Tancarvilla habuit uxorem, ex qua genuit filium nomine Rabellum qui ei successit. Praedictus autem Galterius duxit unam filiarum Girardi Flatelli; alteram vero, scilicet Basiliam, relictam Rodulfi de Waceio, habuit Hugo de Gornaco, de cujus successione et posteritate superius dictum est. Genuit autem idem Galterius secundum Galterium Giffardum et filias plures, quarum una nomine Rohais nupsit Richardo filio comitis Gisleberti; qui Gislebertus fuerat filius Godefridi comitis Aucensis, naturalis videlicet filii primi Richardi ducis Northmannorum. Hic Gislebertus habuit duos filios: praedictum Richardum et Balduinum. Balduinus etiam genuit tres filios, Richardum, Robertum et Willelmum et totidem filias. Richardus autem frater Balduini genuit ex Rohai quatuor filios, Gislebertum, Rogerium, Walterium, Robertum et duas filias; altera quarum matrimonio copulata est Rodulfo de Telegeriis, nati sunt ex ea Fransvalo, Henricus et Robertus Giffardus. Gislebertus autem illam terram quam pater eorum habuerat in Anglia, post ipsum adeptus est. Rogerius enim frater ejus terram de Northmannia obtinuit. Hic, inquam, Gislebertus, ex filia comitis de Claromonte habuit tres filios; Richardum qui ei successit, et Gislebertum, et Walterium, et unam filiam nomine Rohais. Richardus autem duxit sororem comitis Ranulfi junioris comitis Cestriae, et habuit ex ea tres filios, Gislebertum qui ei successit, et fratres ejus. Ipse autem Richardus immatura morte obiit, peremptus a Wallensibus, qui immaniter, audita morte Henrici regis, contra Anglos rebellaverunt. Mortuis autem absque liberis Rogerio et Walterio patruis suis, Gislebertus filius Gisleberti, haereditario jure, ipsis etiam concedentibus, terras eorum adeptus est. Idem vero sororem Waleranni comitis Mellenti, nomine Elisabeth, duxit, ex qua genuit filium primogenitum nomine Richardum. Roberto autem filio Richardi successit filius suus primogenitus, natus ex quadam filiarum Waldevi, comitis Huntedoniae. Habuit autem idem Waldevus tres filias ex uxore sua, filia comitissae de Albamarla, quae comitissa fuit soror uterina Willelmi, regis Anglorum senioris. Harum autem filiarum comitis Waldevi primogenitam accepit Simon Silvanectensis, cum comitatu Huntedoniae, et genuit ex ea unum filium vocatum Simonem. Mortuo autem Simone comite, David, frater secundae Mathildis reginae Anglorum, duxit uxorem ejus, ex qua suscepit unum filium, scilicet Henricum. Sublatis autem de medio fratribus ejus Dudecano et Alexandro, regibus Scotorum, ipse idem regnum suscepit. Aliam vero, scilicet Judith, Rodulphus de Toeneio, sicut jam dictum est, duxit uxorem. Tertiam Robertus filius Richardi, sicut modo commemoravimus.
9.34.2
Et quoniam de sororibus Gunnoris comitissae fecimus mentionem, libet etiam de illis qui secundo gradu consanguinitatis affines eidem fuere, prout ab antiquis accepimus, aliqua dicere. Habuit ergo ex fratre suo Herfasto eadem comitissa nepotem Osbernum de Crepon, patrem videlicet Willelmi comitis Herefordiae, viri per omnia laudabilis. Neptes vero plures praedicta Gunnor habuit sed solummodo de quinque, quibus maritis nupserint audivi. Una itaque earum matrimonio copulata est patri primi Willelmi de Warenna, ex qua natus est idem Willelmus postea comes Surreiae, et Rogerius de Mortuo mari frater ipsius. Altera Nicolao de Bascheritvilla( vulgo Bacqueville), ex cujus posteritate natus est Willelmus Martellus, et Walterus de sancto Martino. Tertia Richardo vicecomiti Rothomagensi, patri videlicet Lamberti de sancto Sidonio. Quarta Osmundo de Centumvillis vicecomiti Vernonii, ex qua natus est primus Fulco de Aneio, plures filiae, quarum una mater fuit primi Balduini de Revers. Quintam Hugo de Monte Gummerici duxit, ex qua natus est Rogerius pater Roberti de Belhimo.
9.35.1
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXXVIII. Qua occasione Stephanus comes Moritoli nepos Henrici regis ei in regnum successit.
9.35.1
Sed ut redeamus ad ea unde digressi sumus causa harum genealogiarum, obeunte Henrico rege Anglorum, successit ipso mense decessionis ejus Stephanus nepos ejus. Nam cum degeret idem comes in Boloniensi comitatu, audita morte avunculi sui velociter transfretans, auxilio Henrici fratris sui Wintoniensis episcopi coronam regni adeptus est. Erat enim, ut praedictum est, tunc temporis Mathildis haeres ipsius regis in Andegavensi pago. Obtinuit tamen ipsa Damfrontem, et Argentomagum, et Oximum, castella sui patris, et alia tria, scilicet Colmiae montem, et Gorram, et Ambreras[ Amberras]; quae interim concessit Jubello de Medvana, hac conditione, ut ipse eam fideliter juvaret in acquirendo suam haereditatem. Dicebat enim idem Juhellus illa tria oppida, videlicet quae ultimo nominavimus, in sua terra esse.
9.35.2
Filia autem Adelae filiae Willelmi regis Anglorum, de qua superius fecimus mentionem, nupsit Richardo comiti Cestrensi, filio Hugonis comitis; qui Hugo fuit filius Richardi vicecomitis Abrincatensis pagi. Cum vero Richardus et uxor ejus in saepe dicto naufragio cum Willelmo filio regis Henrici mortui fuissent, Ranulfus vicecomes Bajocasini, consobrinus ipsius Richardi, adeptus est comitatum ejus. Mortuo autem eodem Ranulfo, successit ei item Ranulfus filius ejus, vir in rebus bellicis strenuus. Hujus autem Ranulfi sororem duxit Richardus filius Gisleberti, ex qua suscepit tres filios. Ipse denique Richardus peremptus est a Walensibus, ut praefixum est. Praedictus autem Ranulfus comes accepit uxorem Mathildem[ ms. Sibyllam] filiam Roberti comitis Glocestriae; ex qua genuit duos filios, Hugonem et Richardum.
9.36
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XXXIX. Quomodo Adela comitissa Blesensis habitum sanctimonialis et conversationem Marciniaci, tempore domni Petri abbatis Cluniacensis, accepit; et quod secundo anno post mortem Henrici regis Anglorum fratris sui mortua est.
9.36
Mortuo autem Stephano comite Blesensi, marito Adelae filiae Willelmi regis Anglorum, ipsa aliquandiu nobiliter rexit comitatum, quia filii sui adhuc minus habiles ad procurandum regimen erant. Quibus adultis, ipsa sanctimonialis habitum et conversationem, tempore domni Petri Cluniacensis abbatis, Marciniaci assumens, laudabiliter ibidem in Dei servitio usque ad finem perseveravit. Decessit vero secundo anno post mortem Henrici fratris sui regis Anglorum.
9.37
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XL. De vento vehementi qui accidit ante mortem Henrici regis; et quod plurimi principum Anglici regni defuncti sunt ipso anno, vel sequenti, quo rex Henricus mortuus est.
9.37
Eo anno quo idem rex Henricus humanis rebus subtractus est, factus ventus vehemens in Northmannia et in aliis pluribus regionibus paulo ante mortem ipsius, scilicet vigilia Apostolorum Simonis et Judae. Non multo vero post mortem ejus tempore transacto, id est, ipso anno, vel sequenti, mortui sunt plures ex principibus Anglici regni, judicio Dei: videlicet Willelmus Cantuariensis archiepiscopus, episcopus Rovecestriae, episcopus Exoniensis, Richardus filius Gisleberti, ut jam dictum est, Robertus filius Richardi patruus ejus, Richardus filius Balduini consobrinus horum duorum ultimo nominatorum, nec non et secundus Willelmus de Warenna comes Surreiae. Cui successit tertius Willelmus filius ejus, natus ex Elisabeth filia Hugonis magni comitis Viromandorum. Fuit autem primo juncta praedicta comitissa Roberto comiti Mellenti, et ex ea habuit tres filios et totidem filias.
9.38
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XLI. De filiis Roberti comitis Mellenti et filiis Henrici fratris ejus comitis Warwic.
9.38
Filiorum vero duo, scilicet Walerannus et Robertus, qui gemelli fuerunt, successerunt ei. Walerannus siquidem primogenitus suscepit comitatum Mellenti et terram quam pater eorum habebat in Northmannia. Robertus vero comitatum Legreeestriae[ al., Legiecestriae] in Anglia. Nupsit autem mater eorum, mortuo priore marito, secundo Willelmo de Warenna comiti Surreiae, ex qua suscepit unum filium, scilicet Willelmum tertium et duas filias. Filiarum vero primogenitam accepit uxorem comes Rogerus de Warwic. Fuit autem idem Rogerus filius Henrici comitis fratris Roberti comitis Mellenti, natus ex Margareta sorore Rotroci comitis de Pertico. Genuit autem ex ea Henricum et plures alios et duas filias. Praedictus denique Rogerus successit patri in comitatum Warwic. Quidam vero fratrum suorum natus post ipsum, scilicet Robertus de Novoburgo, habuit terram quam pater eorum habuerat in Northmannia. Hic Robertus fuit amator intimus et benefactor Beccensis ecclesiae. Hic accepit uxorem sororem Rogerii de Toeneio, filiam secundi Rodulfi, Godechildem nomine, ex qua habuit plures filios, scilicet Henricum et fratres ejus.
9.39
HISTORIAE NORTMANNORUM LIBER OCTAVUS De Henrico I rege Anglorum et duce Northmannorum. CAPUT XLII. De obitu domni Bosonis abbatis Beccensis, et de successore ejus.
9.39
Circa haec tempora domnus Boso, quartus abbas Becci, vir per omnia laudabilis vitae decessit, et successit Tetbaldus prior ejusdem loci. Willelmus etiam dux Aquitanorum non multo post mortuus est. Hujus filiam unicam cum ipsius ducatu Ludovicus filius regis Francorum accepit in uxorem; mortuoque Ludovico patre suo ipso anno Kal. augusti successit eidem Ludovicus juvenis, factus rex Francorum et dux Aquitanorum, anno ab Incarnatione Domini 1137, quo anno fuit maxima siccitas. Eodem anno mortuus est Lotharius imperator Romanorum et Alemannorum; cui successit Conradus nepos Henrici IV, qui ante Lotharium imperaverat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).