Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De antiquitate ecclesiae Glastoniensis
Glas 18
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
—
11151 Deanecg
1.1
WILLELMI PROLOGUS
1.1
Domino in Christi visceribus multum amplectendo et honorando HENRICO Lincolniensi episcopo, WILLELMUS vestrae dignitatis filius, quidquid optari potest beatius.
1.2
Si quidquam est quod in hac vita hominem teneat, et inter adversa et turbines mundi aequo animo manere persuadeat; id esse in primis reor meditationem sanctarum Scripturarum. Et quidem scripta gentilium hactenus utilitatem sui praetendunt, ut verborum splendore legentis et palpent ingenium, et timent eloquium. At vero librorum coelitus inspiratorum longe fructus praeponderat; quia et hic jucundae dulcedinis pastum animo infundant, et alias aeternae beatitudinis emolumentum acquirunt. Multa porro, et ut mea fert opinio, innumera sunt in Scripturis sanctis, quibus divina dignatio mentes mortalium ad bonae vitae cultum informat, tum praecepta tum exempla. Illis qualiter vivendum sit, instruimur, istis innuitur quam sint, Deo juvante, factu facilia quae jubentur. Natura sane hunc quibusdam ingeneravit animam, ut quamvis utraque sciant necessaria, magis tamen exemplorum quam adhortationum eos prolectet auditus. Et alienigenarum quidem gestis prae sanctitatis assurgunt reverentia, sed alacriori capiuntur dulcedine, si alicujus sancti, qui compatriota fuerit, vita perducatur in medium, in qua sicut e speculo conspicuum, ut ita dicam, sit vivum religionis simulacrum. Accedit enim jucundae relationi propinquitas, ne aliquis desperet a se per Dei gratiam fieri posse, quod audit ab alio de proximo factum fuisse. Unde sicut aestimo non contemnendae stylum dedi operae, qui beati Dunstani, prius Glastoniensis abbatis, demum archiepiscopi Cantuariensis, vitam labore meo aeternae mandavi memoriae, duosque libros de hoc, volentibus Glastoniae fratribus filiis vestris, dominis et sociis meis, dudum integra rerum veritate absolvi. Verumtamen ne quid sedulitatis meae desit officio, ejusdem ecclesiae vestrae rudimentum et processum in hujus libri auspicio repetens ab origine pandam. Nec hic multum a proposito alienum putari debet, cum honor Ecclesiae in Dunstanum, et laus Dunstani ad Ecclesiam redundet. Nam et illa Dunstanum materno gremio in virum confovit, et ipse matri plumarimum splendoris adjecit. Quapropter in spem nonnihil animus meus accrescit hoc scriptum fortasse sanctum procurasse, ut alumni occasione digeratur dignitas nutriculae. Illos ego libellos, sed et Vitam beati Patricii, miracula venerabilis Benigni, passionem martyris Indracti, qui simili cura procuderam, jam pridem in eorum permisi versari manibus, ut si quid citra rationem dictum esset, corrigeretur pro tempore. Illi vero propensiori consilio diu scripta trutinantes, omni me liberaverunt culparum naevo, nihil contuitu religionis aut dantes offensae, aut deferentes gratiae. Hoc igitur qualecunque opusculum vestrae devoveo examinandum prudentiae, domine venerabilis; et merito amabilis Pater. Facti mei ratio in promptu, ut noscat excellentia vestra, qui et quanti viri fundaverunt et provexerunt ecclesiam, quae vestrae potissimum sub Deo et sanctis ejus modo tutelae innititur. Sciatis etiam vos priscorum heroum imitatum, et, pene dico, supergressum facta, priusquam audissetis vocabula. Nam ut cum obtrectare, si quis forte fuerit, audacius conferam pedem, in quo prisci possessores vobis possunt praeferri? In ampliandis patrimoniis? At vos et dudum eliminata reducitis, et habita industria solerti cumulatis. In exstruendis aedificiis? Atqui quantum in ea re omnibus praedecessoribus emineatis, melius monstrabit mirantis digitus, quam laudantis titulus. In pace incolarum tuenda? Sed vos, nominis vestri umbone, omnes praedones dejicitis; vultus splendore nebulas moestitiae propulsatis, sermonis prudentia calumnias litigatorum enodatis. In religione monachorum? Quae cum semper ita Deo propitio vestris temporibus floret, ut infelix livor aliquid sinistrum de ipsa erubescat confingere. Accedit publicus amor ipsorum pectori vestro, qui nullo eos exterretis roncho, sed venientes jucunde admittitis, affabiliter tractatis, abeuntibus paterne valefacitis. Nec enim profecto de nobis dicitur, quod de quibusdam potentibus a poeta usurpatum non immerito cantatur.... Late sibi submovet omne Vulgus et in vacuis regnat basiliscus arenis. Est igitur infra meritum vestrum omnis eloquentia. Laudes vestrae ita excellunt, ut nihil supra. Quae cum ita sint, accipite, quaeso, devotionis meae munus, sedulitatis pignus, et agite ne fructu laboris excidam. Adestote igitur, si omnino placet, et attendite dum per successionum seriem antiquitatem Ecclesiae tentabo suspicionibus eruere, quantum ex strue monimentorum vestrorum potui corradere.
2.1
DE ANTIQUITATE GLASTONIENSIS ECCLESIAE.
2.1
Post Dominicae resurrectionis gloriam, ascensionisque triumphum, ac Spiritus Paracleti de supernis missionem, qui discipulorum corda temporalis poenae adhuc formidine trepidantia replevit, scientiam omnium linguarum tribuendo: Erant omnes credentes simul cum mulieribus et Maria mater Jesu, ut Lucas narrat evangelista, et verbum Dei disseminabatur, crescebatque numerus credentium quotidie, eratque omnibus cor unum et anima una.
2.2
Invidiae ergo fascibus accensi sacerdotes Judaeorum cum Pharisaeis et Scribis concitaverunt persecutionem in Ecclesia, interficiendo protomartyrem Stephanum, et fere a finibus suis omnes procul pellentes. Hac igitur persecutionis procella saeviente, dispersi credentes petierunt diversa regna terrarum a Domino sibi delegata verbum salutis gentibus propinando. Sanctus autem Philippus, ut testatur Freculfus, libro II, capitulo 4; regionem Francorum adiens gratia praedicandi, plures ad fidem convertit ac baptizavit: volens igitur verbum Christi dilatari, duodecim ex suis discipulis elegit, ad praedicandum incarnationem Jesu Christi, et super singulos manum dextram devotissime extendit, et ad evangelizandum verbum vitae misit in Britanniam: quibus ut ferunt, charissimum amicum suum Joseph ab Arimathia, qui et Dominum sepelivit, praefecit. Venientes igitur in Britanniam anno ab Incarnatione Domini LXIII, ab assumptione beatae Mariae XV, fidem Christi fiducialiter praedicabant. Rex autem barbarus cum sua gente tam nova audiens et inconsueta, omnino praedicationi eorum consentire renuebat, nec paternas traditiones commutare volebat: quia tamen de longe venerant, vitaeque eorum exigebat modestia, quamdam insulam ad petitionem eorum, silvis, rubis atque paludibus circumdatam, ab incolis Yniswitris nuncupatam in lateribus suae regionis, ad habitandum concessit; postea et alii duo reges, licet pagani successive, comperta eorum vitae sanctimonia, unicuique eorum unam portionem terrae concesserunt ac ad petitionem ipsorum secundum morem confirmaverunt. Unde et XII hidae per eos adhuc, ut creditur, nomen sortiuntur. Praedicti itaque sancti in eodem deserto conversantes, post pusillum temporis visione archangeli Gabrielis admoniti sunt ecclesiam in honorem sanctae Dei genitricis et Virginis Mariae in loco coelitus eis demonstrato construere. Qui divinis praeceptis non segniter obedientes, secundum quod eis fuerat ostensum, quamdam capellam, inferius per circuitum virgis torquatis muros perficientes, consummaverunt, anno post passionem Domini XXXI, post assumptionem gloriosae Virginis XV, ex deformi quidem schemate, sed Dei multipliciter adornatam virtute. Et cum haec in hac regione prima fuerit, ampliori eam dignitate Dei Filius insignivit, ipsam videlicet in honorem suae matris dedicando. Duodecim igitur sancti saepius memorati, in eodem loco Deo et beatae Virgini devota exhibentes obsequia, vigiliis, jejuniis et orationibus vacantes, ejusdem Virginis auxilio ac visione, ut credi pium est, in omnibus necessitatibus refocillabantur. Hoc autem ita se habere tum ex charta Beati Patricii, tum ex scriptis seniorum cognoscimus. Quorum unus Britonum historiographus, prout apud Sanctum Edmundum, itemque apud Sanctum Augustinum Anglorum apostolum vidimus, ita exorsus est:« In confinio occidentalis Britanniae quaedam regalis insula antiquo vocabulo Glastonia nuncupata, latis locorum dimensa finibus, piscosis aquis stagneisque circumdata fluminibus, et plurimis humanae indigentiae aptam usibus, atque sacris, quod maximum est, dedicatam muneribus. In ea siquidem Anglorum primi catholicae legis neophitae antiquam Deo dictante, repererunt ecclesiam, nulla hominum manu certe, ut ferunt, constructam, imo humanae saluti a Deo paratam, quam postmodum ipse coelorum fabricator multis miraculorum gestis multisque virtutum mysteriis sibi sanctaeque Dei genitrici Mariae se consecrasse demonstravit.» Sed de his postea, nunc ad inceptum redeamus. Sancti igitur memorati in eodem eremo sic degentes, effluentibus multis annorum curriculis, carnis ergastulo sunt educti. Idemque locus coepit esse ferarum latibulum, qui prius fuerat habitatio sanctorum, donec placuit, beatae Virgini suum oratorium redire ad memoriam fidelium, quod quomodo evenerit jam prosequamur.
3.1
Quomodo sancti Phaganus, et Deruvianus Britannos ad fidem converterunt et in insulam Avalloniae venerunt.
3.1
Tradunt bonae credulitatis annales, quod socius rex Britannorum ad Eleutherium XIII loco post beatum Petrum papam miserit, orans ut Britanniae tenebras luce Christianae praedicationis illustraret; mactus animi rex, magnae prorsus laudis factum adorsus, ut fidem, quam tunc temporis pene omnes reges et populi persequerentur exhibitam, ipse ultro appeteret vix auditam. De qua re ut aliquid exstrinsecus dicam, in ejusdem meriti laudem concurret Ethelbertus, multis annis post socium rex Cantiae, qui praedicatores ad se de Roma missos non turbido abegit responso, sed benigno excepit hospitio. Accessit benignitati solers verborum festivitas, quia etsi nollet verbis eorum proprium assensum apponere, tamen quia de longe venerant, ut quae optima credebant ei communicarent, absurdum videri possit, si eis quidquam inferret molestiae. Sunt ergo hi viri amplissima recordatione digni, quorum alter Christianitatem prudenter invitavit, alter libenter excepit. Venerunt ergo Eleutherio mittente praedidicatores Britanniam duo viri sanctissimi, Phaganus videlicet atque Deruvianus, prout charta Sancti Patricii gestaque Britannorum testantur. Hic igitur verbum vitae evangelizantes, regem cum suo populo sacro fonte abluerunt anno Domini 166. Hinc praedicando et baptizando Britanniae partes peragrantes in insulam Avalloniae, more Moysi legislatoris interiora deserti penetrantes, sunt ingressi, ubi antiquam, Deo dictante, repererunt ecclesiam, manibus discipulorum Christi, ut ferunt, constructam, et humanae saluti a Deo paratam; quam postmodum ipse coelorum fabricator multis miraculorum gestis, multisque virtutum mysteriis sibi sanctaeque Dei genitrici Mariae se consecrasse demonstrabit; fluxerunt autem ab adventu discipulorum sancti Philippi in Britanniam usque ad adventum sanctorum memoratorum CIII anni. Igitur praedicti sancti Phaganus et Deruvianus, oratorio illo sic reperto ineffabili sunt refecti gaudio. Ibidem in Dei laudibus moram protrahentes diuturnam, per novem videlicet annos, locum etiam diligenter perscrutantes, figuram nostrae redemptionis aliaque signa manifesta repererunt quibus bene cognoverunt quod Christiani prius locum inhabitaverant, postea coelesti perpendentes oraculo, quod Dominus ipsum locum prae caeteris Britanniae specialiter elegerit, ad nomen gloriosae Genitricis suae ibidem invocandum. Omnem etiam narrationem in antiquis scriptis invenerunt, qualiter sanctis apostolis per universum orbem dispersis, sanctus Philippus apostolus cum multitudine discipulorum in Franciam veniens, duodecim ex ipsis Britanniam misit ad praedicandum. Qui praedictam capellam angelica docti revelatione construxerunt, quam postmodum Filius Altissimi in honorem suae matris dedicavit; ipsisque XII tres reges, licet pagani, XII portiones terrae dederunt ad eorum sustentationem, insuper gesta eorum scripta invenerunt; ideoque locum ipsum prae caeteris dilexerunt, qui etiam in memoriam primorum XII, ex suis XII elegerunt, et in praefata insula, rege Lucio consentiente, habitare fecerunt.
3.2
Qui postea in diversis locis, sicut anachoretae manserunt ibidem, in eisdem videlicet locis, in quibus primi XII primitus habitaverunt. In vetustam tamen ecclesiam, ad divina obsequia devotius complenda, crebro convenerunt quotidie, et sicut tres reges pagani dictam insulam cum adjacentiis suis, XII primis Christi discipulis dudum concesserant, ita praedicti Phaganus et Deruvianus istis XII sociis et aliis in posterum saecularis, ab eodem rege Lucio liberam eamdem confirmari impetrabant, sic autem multi aliis succedentes, semper tamen in numero duodenario, per multa annorum curricula, usque ad adventum sancti Patricii Hiberniensium apostoli, in memorata insula permanserunt. Huic etiam ecclesiae sic repertae aliud addiderunt sancti neophitae opere lapideo oratorium, quod Christo sanctisque apostolis Petro et Paulo dedicaverunt. Horum ergo restaurata fuit opera vetusta Sanctae Mariae in Glastonia ecclesiae, sicut fidelis per succidua saecula non tacuit antiquitas. Sunt et illae non exiguae fidei litterae apud Sanctum Edmundum repertae, quod hanc sanctissimam ecclesiam Glastoniae non fecerunt aliorum hominum manus, sed ipsi discipuli Christi eam aedificaverunt, mittente scilicet sancto Philippo apostolo, ut praemissum est; nec abhorret a vero, ut praemissum est, quia si Philippus apostolus Gallis praedicavit, sicut Freculfus libro II, cap. 4, dicit, potest credi quod etiam trans oceanum sermonis semina jecit.
4
Quomodo monachus quidam de Sancto Dionysio de Glastonia referebat.
4
Ad comprobandam antiquitatem ecclesiae, de qua praefati sumus, paululum digrediamur. Monachus quidam Glastoniae, Godefridus nomine, de cujus epistola et hoc et quod subjungemus capitulum assumpsimus, tempore hoc Blesensis abbatis Glastoniae, cum in pago Parisiacensi apud Sanctum Dionysium moraretur, senior quidam ex monachis interrogavit eum:« Quo genus unde domo?» Respondit, Normannus, Britanniae monasterii, quod Glastingeta dicitur, monachus:« Papae, inquit, an adhuc stat illa perpetuae Virginis et misericordiae matris vetusta ecclesia?-- Stat,» inquit. Tum ille lepido attactu caput Godefridi Glastoniensis demulcens, diu silentio suspensum tenuit, ac sic demum ora resolvit:« Haec glorississimi sui martyris ecclesiae, et illa de qua te asseris, eamdem privilegii dignitatem habent, ista in Gallia, illa in Britannia, uno eodem tempore exortae, a summo et magno pontifice consecratae; uno tamen gradu illa supereminet, Roma etenim secunda vocatur.» Cumque ab ore viri penderet, ille cui provincia suscipiendorum fratrum erat commissa, invitos ab invicem non revisuros separavit, sed hic hactenus.
5
Quomodo multitudo popularis primitus Glastoniam inhabitaverit.
5
Descriptis fundatione, dedicatione, ac postea inventione hujus oratorii, restat apponere qualiter haec insula a multitudine fuit inhabitata. Legitur in antiquis Britonum gestis, quod a boreali Britanniae parte venerunt in Occidentem duodecim fratres, et tenuerunt plurimas regiones, Venedociam, Demetiam, Buthir, Kedweli, quas proavus eorum Cuneda tenuerat: nomina eorum fratrum inferius adnotantur, Ludnerth, Morgen, Catgur, Cathmor, Merguid, Morvined, Morehel, Morcant, Boten, Morgen, Mortineil, Glasteing. Hic est ille Glasteing, qui per mediterraneos Anglos, secus villam quae dicitur Escebtiorne, scrofam suam usque ad Wellis, et a Wellis per inviam et aquosam viam, quae Sugewege, id est scrofae via, dicitur, sequens porcellos suos, juxta ecclesiam de qua nobis sermo est, lactentem sub malo invenit, unde usque ad nos emanavit, quod mala mali illius Ealdcyrcenes epple, id est veteris ecclesiae poma vocantur: sus quoque ealdcyre suge idcirco nominabatur; quae cum caeterae sues quatuor pedes habeant, mirum dictu, ista habuit octo. Hic igitur Glasteing, postquam insulam illam ingressus, eam multimodis bonis vidit affluentem, cum omni familia sua in ea venit habitare, cursumque vitae suae ibidem peregit. Ex ejus progenie et familia ei succedente locus ille primus dicitur populatus, haec de antiquis Britonum libris sunt.
6
De diversis nominibus ejusdem insulae.
6
Haec itaque insula primo Yniswgtrin a Britonibus dicta, demum ab Anglis terram sibi subjugantibus, interpretato priore vocabulo, dicta est sua lingua Glastynburg, vel de Glasteing, de quo praemisimus; etiam insula Avallonia celebriter nominatur, cujus vocabuli haec fuit origo. Supra dictum est quod Glasteing scrofam suam sub arbore pomifera juxta vetustam ecclesiam invenit, ubi quia primum adveniens poma in partibus illis rarissima reperit, insulam Avalloniae sua lingua, id est insulam pomorum nominavit; avalla enim Britonice poma intorpretatur Latine, vel cognominatur de quodam Avalloc, qui ibidem cum suis filiabus, propter loci secretum, fertur inhabitasse.
7
Quanta devotione diversi sancti illuc advenerint.
7
Ecclesia de qua sane loquimur, quae pro antiquitate sui celebriter ab Anglis vetusta dicitur, primo vergea, nescio quid divinae sanctitatis jam inde a principio redoluit spiravitque in omnem patriam, quamvis ex deformi grandis reverentia cultu, hinc confluentium illuc populorum totis callibus unda, hinc opulentorum deposita pompa conventus, hinc religiosorum et litteratorum frequens perendinatio.
8
De sancto Gilda.
8
Nam, sicut a majoribus accepimus, Gildas neque insulsus neque infacetus historicus, cui Britanni debent, si quid notitiae inter caeteras gentes habent, multum annorum ibi exegit loci sanctitudine captus. Ibique anno Domini 512 de medio factus, in vetusta ecclesia ante altare est sepultus.
9
De sancto Patricio.
9
Quo fere tempore, antea tamen, Anglis Britannorum infestantibus pacem, et Pelagianis eorum expugnantibus fidem, sanctus Germanus Antisiodorensis, ut alibi legitur, contra utrosque suppetias tulit. Illos vero alleluiatico cantu fudit, et istos evangelicis et apostolicis tonitribus fulminavit. Inde in patriam meditatus reditum Patricium ad familiare contubernium ascivit, eumdemque post aliquot annos Hyberniensibus jubente Coelestino papa praedicatorem misit. Ille munus injunctum gnaviter exsecutus extremis diebus Britanniam remeans, priorem celsitudinem salutationesque foro respuens, super altare suum Cornubiam appulit, quod usque hodie apud incolas magnae venerationi, tum propter sanctitudinem et utilitatem, tum propter infirmorum salutem. Inde Glastoniam veniens XII fratres anachoretice viventes ibidem reperiens congregavit, abbatisque suscipiens officium, eosdem agere docuit vitam coenobialem, sicut sequens scriptum, quod idem tempore suo conscripsit, manifestius declarat.
10.1
Charta sancti Patricii episcopi.
10.1
« In nomine Domini nostri Jesu Christi, ego Patricius humilis servunculus Dei, anno Incarnationis ejusdem 430, in Hiberniam a sanctissimo papa Coelestino legatus, Dei gratia Hibernicos ad viam veritatis converti, et cum eos in fide catholica solidassem, tandem in Britanniam sum reversus, ac ut credo, duce Deo, qui vita et via, incidi in insulam Yniswgtrin, in qua inveni locum sanctum ac vetustum, a Deo electum et sanctificatum in honore intemeratae virginis Dei genitricis Mariae. Ibique quosdam fratres rudimentis catholicae fidei imbutos, et piae conversationis, qui successerunt discipulis sanctorum Phagani et Deruviani, quorum nomina pro vitae meritis, veraciter credo scripta in coelis, et quia in memoria aeterna erunt justi, cum eosdem fratres tenere dilexissem, eorum nomina scripto meo redigere volui. Quae sunt Brumbam, Hyregaam, Brenwal, Wencreth, Bantcommeweng, Adelward, Loyor, Wellias, Breden, Swelwes, Hinloernius, et alius Hin. Hi cum essent nobilibus orti natalibus nobilitatem suam fidei operibus ornare cupientes, eremiticam vitam ducere elegerunt, et quoniam inveni eos humiles et quietos, elegi potius cum illis abjectus esse, magis quam in regalibus curiis habitare. Sed quia omnium nostrum erat cor unum et anima una, elegimus simul habitare, comedere et bibere, pariter, et in eadem domo dormire; sicque me licet invitum sibi praetulerunt, non enim dignus eram solvere corrigias calceamentorum eorum. Et cum vitam monasticam ita duceremus, juxta normam probabilium Patrum, ostenderunt mihi praefati fratres scripta sanctorum Phagani et Deruviani, in quibus continebatur quod XII discipuli sanctorum Philippi et Jacobi ipsam vetustam ecclesiam construxerunt in honore praelibatae advocatricis nostrae, per doctrinamentum beati archangeli Gabrielis insuper et quod Dominus eamdem ecclesiam coelitus in honore suae matris dedicaverat, et quod tres reges pagani ipsis XII, ad eorum sustenementum, XII portiones terrae dederint, nec non et in scriptis recentioribus inveni, quod sancti Phaganus et Deruvianus perquisiti erant ab Eleutherio papa qui eos miserat decem annos indulgentiae. Et ego frater Patricius a piae memoriae Coelestino papa duodecim annos tempore meo acquisivi. Post multum vero temporis, assumpto mecum Wellia confratre meo, per condensitatem silvae cum magna difficultate conscendimus acumen montis, qui eminet in eadem insula. Quo cum pervenissemus, operuit oratorium unum vetustum et fere dirutum, habile tamen devotioni Christianae, et, prout mihi videbatur, a Deo electum. Quod cum ingressi essemus, tanta odoris suavitate repelbamur, uti in paradisi amoenitate positos nos crederemus. Egredientes igitur et reingredientes, locumque diligentius perscrutantes, invenimus volumen unum, in quo scripti Actus erant apostolorum, pariter cum actis et gestis sanctorum Phagani et Deruviani, ex magna parte consumptum, in cujus tamen fine voluminis invenimus scripturam, qua dicebat quod praedicti sancti Phaganus et Deruvianus, per revelationem Domini nostri Jesu Christi, idem oratorium aedificarunt in honore sancti Michaelis archangeli, quatenus ibi ab hominibus haberet honorem, qui homines in perpetuos honores, jubente Deo, est in troducturus. At cum delectaret nos illa scriptura, nitebamur eam ad finem legere. Dicebat enim eadem scriptura, quod venerandi Phaganus et Deruvianus moram ibi fecerunt per novem annos, et quod ipsi etiam perquisierant triginta annorum indulgentiam omnibus Christicolis locum ipsum ob honorem beati Michaelis pia voluntate visitantibus. Invento ergo tanto divinae bonitatis thesauro, ego et frater Wellias tribus mensibus jejunavimus, orationibus vacantes et vigiliis, daemonibusque et belluis multiformiter apparentibus imperantes. Quadam autem nocte cum me sapori dedissem, apparuit mihi Dominus Jesus in visu, dicens:« Patrici serve meus, scias me elegisse locum istum ad honorem nominis mei, et ut hic honoranter invocent adjutorium archangeli mei Michaelis; et hoc tibi signum et fratribus tuis, quatenus ut ipsi credant, brachium tuum sinistrum arescet, donec quae vidisti annuntiaveris fratribus tuis, qui in cella sunt inferiori, et denuo huc redieris.» Et factum est ita. Ab illo die statuimus duos fratres in perpetuum ibi, nisi pastores futuri ob justam causam aliter decreverint. Arnulfo autem et Ogmar Hibernicis fratribus, qui mecum venerant de Hibernia, pro eo quod ad exhortationem meam apud dictum humiliter oratorium manere coeperunt, praesentem paginam commisi, aliam similem in arca sanctae Mariae retinens in monumentum posteris. Et ego Patricius, per consilium fratrum meorum, omnibus qui silvam ex omni parte praefati montis in securi et ascia pia intentione dejecerint, ut facilior paretur aditus Christianis, ecclesiam beatae perpetuaeque Virginis piae visitaturis, et oratorium praedictum, centum dies veniae concedo.»
10.2
Hac autem ita veraciter se habere, testimonio scripturae vetustissimae similis, cum relationibus seniorum comprobavimus. Hic itaque sanctus supra memoratus, qui et Hiberniensium apostolus, et in insula Avalloniae abbas primus, postquam praedictos fratres regularibus disciplinis convenienter informaverat, et eumdem locum terris, possessionibus, de dono regum ac aliorum principum competenter ditaverat, post aliquos annos decursos naturae cessit, et sepulturam angelo demonstrante, flammaque ingenti de eodem loco, cunctis videntibus qui aderant, erumpente, in vetusta ecclesia a dextra altaris promeruit.
11
De excessu sancti Patricii.
11
Excessit ergo Patricius anno aetatis suae CXI, Incarnationis vero Domini 472, qui fuit annus ex quo in Hiberniam missus est XLVII. Siquidem anno Domini 361 in lucem venit, et anno Domini 425 a Coelestino papa in Hiberniam missus fuit, hic fuit annus aetatis suae 64, et anno Domini 433, Hibernicos ad fidem Christi convertit. Demum Britanniam reversus, in optima conversatione XXXIX annos in insula Avalloniae permansit; requievit autem in vetusta ecclesia, a dextro latere altaris, per multorum annorum curricula, videlicet 700 et decem annos, usque ad combustionem ejusdem ecclesiae. Corpus vero suum in pyramide saxea fuit collocatum juxta altare, versus austrum, quam pro veneratione ejusdem sancti, auro et argento postea nobiliter vestivit domesticorum diligentia.
12
Visio de sancto Patricio.
12
Cum autem longe post obitum beati Patricii frequens quaestio esset, utrum ibi monachus et abbas fuerit, omnem scrupulum absolvit visio cujusdam fratris, qui post obitum beati viri, nutante memoria utrum ibi monachus et abbas fuerit, cum de hoc frequens verteretur quaestio, tali confirmatus est oraculo. Resolutus vero in soporem, visus est audire quemdam legentem post multa ejus miracula haec verba:« Hic igitur metropolitani pall i decoratus est sanctitate. Postmodum vero hic monachus et abbas factus est.» Adjecit etiam, ut non in egre credenti, litteris aureis quod dixerat scriptum ostenderet.
13
De sancto Indracto et de sancta Brigida.
13
Hinc Hiberniensibus mos inolitus, ad exosculandas patroni reliquias locum frequentare. Unde et sanctum Indractum et beatam Brigidam, illius terrae non obscuros incolas, illuc olim commeasse celeberrimus sermo est. Brigidam quidem, quae anno Domini 488 illuc venerat, post aliquantulam moram, quam in insula quae dicitur Beokery fecerat, demum reversum, relictis ibidem quibusdam insigniis, suis videlicet pera, monili, nola, et textilibus armis, quae ibidem ad ejus memoriam reservantur; Indractum vero cum sociis ibidem martyrizatum, et sepultum, sicut alias stylus noster non tacuit. Postea per Ynam regem de loco martyrii in Glastoniensem translatum ecclesiam.
14
De sancto Benigno.
14
Anno Domini 460, sanctus Benignus venit Glastoniam. Hic discipulus sancti Patricii, et successor in episcopatu ejus tertius in Hibernia fuit, quemadmodum eorum gesta testantur. Hic igitur, angelo monente, patriam pontificiique dignitatem ex voto deserens, voluntaria peregrinatione suscepta, Glastoniam Deo duce pervenit, ubi et sanctum Patricium invenit. Quantae autem apud Deum gratiae fuere, multis patet virtutum indiciis. Hoc etiam testantur ejus insignia apud Fernigemere, data ejus precibus aqua largissima, et ex ejus baculo arido ingens arbor wreus et frondifera. Hic itaque post immensos yones in dicta insula beato fine quievit, ac post multorum curricula annorum, id est anno Domini nongentesimo primo, Glastoniam honorifice translatus est.
15
De sancto Columkilla.
15
Anno Domini 504 sanctus Columkilla venit Glastoniam. Quidam affirmant hunc sanctum vitae suae cursum ibidem consummasse, sed utrum sic, aut inde repatriaverit, non diffinio.
16
De sancto David archiepiscopo.
16
Jam vero quanti eum locum panderit magnus ille David Menevensium archiepiscopus, celebrius est quam ut nostro indigeat illustrari relatu. Is antiquitatem et sanctitudinem ecclesiae divino comprobavit oraculo. Dedicationi enim ejus intendens cum episcopis septem, quorum primus erat, ad locum venit; paratis autem omnibus quae officii usus exposceret, nocte praecessura, ut putabat, festivitatem somno indulsit: omnes ergo sensus in quietem solutus vidit Dominum Jesum assistere, causam adventus blande sciscitantem. Quam cum ille incunctatus aperuisset, revocavit eum a sententia Dominus hoc dicto: Dedicatam a se dudum Ecclesiam in honore suae matris, iteratione humana sacramentum temerari non oportere, simulque cum dicto volam digito terebrare visus haec subjicit: hoc haberet signum, repeti non debere quod ipse anticipasset facere. Sed quia intentionis illius non tam fuerit audacia quam devotio, poenam non prolongandam. Denique mane futuro, cum in missa per ipsum et cum ipso et in ipso dicturus esset, plenum ei salutis vigorem refundendum. His terroribus antistes somno excussus, sicut tunc sanie ulcerosa impalluit; sic postea philosophiae veritati applausit, sed ne nihil videretur egisse, aliam ecclesiam citato fecit et dedicavit opere.
17
De reliquiis sancti David.
17
Excessit autem hic sanctus Deo dignus anno Domini 546. Quidam sane affirmant, reliquias de hoc sancto et incomparabili viro cum beato Patricio, in vetusta ecclesia fuisse collocatas, et Walenses orationum frequentatione, et multiplici sermone, id procul dubio astruunt et corroborant, illud in medium proferentes, Bernardum episcopum Rosinae vallis, ibidem semel et secundo reliquias Pergei sancti quaesisse, et multis reclamantibus non invenisse. Sed qualiter de Rosina valle usque ad Glastoniam dictae reliquiae translatae fuerunt subjungemus. Quaedam matrona nomine Alswitha, tempore Edgari regis, praedictas reliquias acquisivit per quemdam cognatum suum, qui tunc temporis fuit episcopus apud Rosinam vallem, quando tota terra homo illa ita vastata erat, ut vix aliquis homo illic inveniretur, nisi paucae feminae, et etiam in raris locis, et eas Glastoniae contulit.
18
De reliquiis a Guallia Glastoniam translatis.
18
Testes sunt Walenses religiosi terrae illius, qui ea tempestate plurima corpora sanctorum, et reliquias, Romam ituri secum Glastoniam detulerunt, et itinerando proficiscentes dimiserunt ibidem. Facta est haec translatio anno post mortem ejusdem 420, Incarnationis Dominicae 966.
19
De sanctitate et dignitate Glastoniensis Ecclesiae.
19
Est ergo Glastoniensis ecclesia omnium, quas quidem noverim, antiquissima in Anglia. Inde quia cognomen sortita, in ea, praeter beatum Patricium, et alios, de quibus superius dixi, multorum sanctorum corporales servantur exuviae, nec a beatorum cineribus vacat ullus fani ambitus, adeo pavimentum lapide constratum, adeo altaris latera, ipsumque altare supra et infra, reliquiis confertissimis aggeruntur. Merito ergo dicitur coeleste in terris sanctuarium, tot sanctorum reconditorium. Quam felices, Deus bone, habitatores, quos ipsa loci reverentia ad morum compositionem invitat, nullum de his crediderim deperire coelo, quos corporibus egressos tantorum patronorum excipit laus vel excusatio. Ubi autem notare licet in pavimento, vel per triangulum, vel per quadratum, lapides altrinsecus ex industria positos, ex plumbo sigillatos, sub quibus quidam arcani sacri contineri, si credo, injuriam religioni non facio. Antiquitas et sanctorum congeries excivit reverentiam loco, ut vix ibi quis noctu praesumat excubias agere, vix interdiu excrescens flegma projicere, illusoriae foeditatis conscius, toto cohorreat corpore, nullus inter contiguum coemeterium, vel avem venatoriam advexit, vel quadrupedes induxit, qui sui vel rei possessae indemnis abierit; ferro vel aqua examinandi, si orationem ibi deposuerint, omnes, quos praesens memoria complectitur, quo excepto, de salute suo tripudiarunt. Si quis e vicino aliquid aedificium locandum putasset, quod obumbratione sua lucem invideret ecclesiae, patuit ruinae, satisque constat hominem illius provinciae nullum sanctius vel crebrius juramentum habere, quam per veterem ecclesiam, nihil magis vitantes metu celebris vindictae quam perjurare. Labantem veritatem dictorum, quae proposuimus, plurimorum veracissimorum hominum pro successu annorum fulciunt testimonia.
20
De sancto Paulino episcopo.
20
Sed ut ad propositum redeam, sancti Patricii nativitas, quae anno Dominicae Incarnationis 361 fuit, adventum beati Augustini in Britanniam ducentis triginta sex annis praecessit. Cujus praedicationis commilitonem Paulinum, ex archiepiscopo Eboracensi Rofensem episcopum, asserit patrum traditio, ecclesiae contextum dudum, ut diximus, virgeo, ligneo tabulatu induisse, et plumbo a summo usque deorsum cooperuisse. Egit nimirum praedicabilis viri solertia, ut nihil decederet sanctitati, et plurimum accederet ornatui. Et certe solet ecclesiarum cultus augustior quaslibet brutas mentes ad orandum illicere, quamlibet cervicositatem ad supplicandum inflectere.
21
De translatione Indracti ac sociorum ejus.
21
Aliquantis autem annis elapsis, per Ynam regem Westsaxorum divinae visionis compotem, martyris Indracti et sociorum ejus corpora de loco martyrii translata, et in eadem ecclesia tumulata sunt. Ipsius quidem in lapidea pyramide ad sinistrum altaris, caeterorum in pavimento, prout vel casus tulit, vel industria locavit.
22
De reliquiis a terra Northanimbrorum usque Glastoniam translatis.
22
Item multo post tempore, infestantibus Danis Northanimbriam, Tica earum partium abbas, sub obtentu pacis a borea in occidentem commigrans, Glastoniam concessit, eamdemque ecclesiam abbatis jure anno Dominicae Incarnationis 754 rexit. Multis vero annis aquilonaris regio piratarum patuit praedae, cum interim aliae partes Angliae nihil suspicarent hostile. Attulit sane secum locupletes incolatus sui obsides, reliquias scilicet Aidani Lindisfarnensis episcopi, corpora sanctorum Ceolfridi, Benedicti, Estrepini, Hetberti, Selgfridi Wiorensium abbatum, Bedae presbyteri, Hebbae, Begae, Borsili; item corpus Hildae, abbatissae monasterii quod quondam Streneshealh, nunc Witeby nuncupatur. Haec igitur supra altare locatae reliquiae non parum reverentiae loco adjecere. Idem porro Tica, cum valefecisset vitae, in dextero angulo majoris ecclesiae, juxta introitum vetustae, notabilem accepit sepulturam. Ea est et mole structurae et arte caelaturae non ignobilis.
23
De diversis reliquiis Glastoniae repositis.
23
Et quoniam Glastonia insula multorum insignitur sanctorum cineribus, praeter supra enumeratos, libet paucorum ex multis adnotare nomina, quorum corporales exuvias pro majori parte ibidem requiescere non dubitamus. Nam particulares reliquias sanctorum illuc a regibus et magnatibus collatas enumerare, in immensum esset volumen extendere, et in textis Evangeliorum adnotantur. Praetermissis igitur supramemoratis, videlicet XII discipulis sancti Philippi, Phagano et Deruviano, et eorum multis discipulis Patricio, Indracto, Benigno, cum suis sociis, Gilda sapiente, sancto David Menevense, et aliis, quos venerabilis Tica refertur illuc portasse, sciendum quod illic veraciter dicuntur requiescere sanctus Paulinus Northanimbrorum archiepiscopus, duo innocentes a pio rege Edgaro de Bethleem illuc translati, sanctus Dunstanus Pater magnificus, cujus translationem a Cantuaria ad Glastoniam subjungemus. Item sanctus Idanus episcopus, et sanctus Ultanus episcopus, frater beati Fursei, cujus gesta miranda leguntur. Illic et sanctus Iltuit inter Walenses famosissimus, et sanctus Besilius in aetate tenera martyrizatus; item reliquiae sancti Urbani papae et martyris, ossa sancti Anastasii martyris, ossa sancti Caesarii martyris, ossa sancti Benigni martyris, ossa sancti Melani episcopi et martyris. Ibi etiam requiescit sancta Ealfleda regina, et sancta Celrgitha virgo, tota integra in carne et osse, sicut testantur qui eam viderunt, cum cilicio et sacro velamine, non putrefactis. Illic etiam sunt ossa sanctae Batildis reginae, et ossa sanctae Mamillae virginis; insuper corpora sanctarum Ursulae, Dariae, Crisante, Udiliae, Mariae, Marthae, Luciae, Lucei, Waleburbae, Geretrudae, et Ceciliae, et praeter sanctos enumeratos ibidem sunt sanctorum reliquiae innumerabiles, de dono regum, principum, pontificum, et aliorum nobilium, quorum quaedam nomina in antiquis ecclesiae libris adnotantur: multae etiam reliquiae de terra Northanimbrorum, tempore guerrae eis a Danis illatae. De Guallia insuper tempore suae persecutionis ad Glastoniam, quasi ad sanctorum reconditorium, sunt delatae. Et quamvis apud nos non sit eorum plena cognitio, cognitione tamen divina et contemplatione plenius perfruuntur.
24
De translatione sancti Dunstani a Cantuaria ad Glastoniam.
24
Jam quia de aliis sanctis mentionem fecimus, modum translationis sancti Dunstani subjungemus. Anno ab Incarnatione Domini 1012, regnante illustri rege Eadmundo, patriae lingua Yreneside nuncupato, advenientes Dani in orientales Angliae plagas, totius Cantiae fines in suam redigebant potestatem, a quibus multi propria dignitate privati, multi a patria eliminati, multi crudelissima sunt morte trucidati; sicque usque ad civitatem Londoniensem, nec gradui, nec aetati, vel sexui parcentes, homicidiis, rapinis, incendiis divina atque humana exterminabant. Hinc, ut de aliis taceam, venerandus archiepiscopus Elfegus propriae dignitatis est sede propulsus, praedia devastantur, possessiones diripiuntur, caetera sine fletu quis referat? Proh dolor! ingressi sunt sceleratissimi metropolitanam Anglorum ecclesiam, in religiosos famulos Christi irruentes, et, quod dictu horrendum est! a domo Dei singulos eliminantes, omniaque incendio consumente. Contigit iisdem temporibus praefatum regem Edmundum Glastoniam adventare, commoratusque illic aliquandiu, Brichredo abbati, et fratribus ejusdem loci, tantae captivitatis ex ordine retulit historiam, memorans eisdem Canturiensem ecclesiam incensam, et habitatoribus ac religione penitus viduatam. Quibus auditis, abbas totaque congregatio ita sunt contristati, ac si singulorum animas gladius pertransiret. Inter caetera etiam eximii Patris sui Dunstani virtutes praecelsas recitabant, qui, dum viveret, amplis possessionibus, donis, libertatibusque magnificis, et, quod pluris est, regularibus institutis Glastoniam mirifice insignivit. De his silere praeter religionem existimantes, precibus uberrimis opem consiliumque regis similiter implorant, quatenus reliquias gloriosi viri ad loca transferrent religiosa, ubi quondam religionis lacte nutritus ad tantas virtutes excreverat, ut non solum gregem Glastoniae, sed et totius Angliae provincias sua posset illustrare doctrina. Quibus auditis, rex eorum desideriis pio occurrens affectu, quod petierant celeri decrevit effectui mancipari. Nec mora, memoratus abbas voti jam compos, quatuor ex suis commilitonibus hujus legationis injungit officium hoc modo, ut videlicet adjunctis sibi sociorum auxiliis, Cantuariam properantes, ad Glastoniam ossa sanctissimi transferrent Dunstani. Jussionem patris suscipiunt filii devotissime, paratisque tanto itineri necessariis, ac benedictione suscepta, injuncta sibi voluntate prosequuntur alacri, de misericordia Dei, simulque ope dicti sancti plurimum confisi. Iidem autem monachi beato Dunstano in carne degenti dudum adhaeserant, capellae suae complentes officium, qui etiam corpus ejus, anima in quietas sedes translata, sepulturae tradiderunt; postea etiam cum successore suo sancto, videlicet Alfego archiepiscopo, usque ad ejusdem commanentes martyrium. Complacuit namque praefatis pontificibus, de coetu monachili Glastoniensi collaterales individuos habere, tum propter praerogativam charitatis, qua nutriculam amplectebantur, praecipue tum ut eorum familiari contubernio exemplariter inflammati, a priori vita, quam cum eis agere solebant coenobio, nec deviarent. Fratrum autem ipsorum nomina haec fuerunt, Sebirchtus, Ethelbuthtus, Bursius, Adelwardus cognomento Quadrans. Igitur memorati fratres Cantuariam venientes, locum, sicut a rege audierant, omni habitatore nudatum inveniunt. Et continuo sepulcrum sanctissimi viri adeunt a se optime recognitum, utpote qui eumdem in mausoleo locaverant. Quo aperto, ossa sancti Dunstani super aurum et topazium pretiosa reperiunt, carne tam diurni temporis spatio resoluta, repertaque, reverentia qua decebat, nec sine lacrymis, recolligunt. Annulum etiam digito sancti, cum sepulturae traderetur, impositum, quem et ipse aetate teneriori fecisse dicitur, recognoscunt. Patratis ergo omnibus pro quibus venerant, prosperatori itineris sui gratias rependentes immensas, Glastoniam revertuntur, cum gaudio pretiosissimas reliquias secum deportantes, quibus reversis, cum quanta omnium laetitia, praecipue monachorum, fuerint recepti, aptius perpendit legentis charitas, quam scribentis evolvat facultas. Facta est autem haec translatio anno Domini 1012. Secundo videlicet anno post interfectionem sancti Elfegi archiepiscopi, XXIV anno post dormitionem sancti Dunstani.
25
Qualiter reliquiae sancti Dunstani sub terra recondebantur.
25
His ita patratis, immensis Dei beneficiis fratres refocillati, crebris insistebant collocutionibus, tractantes qualiter memoratum thesaurum tutiori custodiae mandarent; non immerito formidantes, ne hostili rabie sedata, Cantuariensique Ecclesia in pristinum statum reformata, archiepiscopi auctoritate potentiaque praeminens, easdem sibi ablatas revocaret reliquias. Et sic quanto beatiores fuerant ipsarum acquisitione, tanto miseriores fierent posteriori privatione. Communicato demum consilio decreverunt, ut duo ex fratribus senioribus in commissis sibi arcanis fideliores, loco secretiori ossa sanctissima absconderent, nullique, quoad viverent, tanti secreti cognitionem participarent, sed tamen in extremis laborantes, locum alicui fratrum maturiori et sapientiori designarent, qui similiter in mortis articulo alicui, sicut et sibi fiebat, rem patefaceret: ita ut currente tempore, propter varios eventus, locus idem permaneret omnibus incognitus, uno duntaxat conscio veritatis, quousque placeret Altissimo ut lux non lateret sub modio, sed super candelabrum posita luceret omnibus in domo Dei existentibus. Consilium igitur sic initum duo fratres ad hoc electi ducunt ad effectum. Locellum namque ligneum ad hoc satis decenter compositum interius depingunt, ac in dextro latere locelli sed cum titulo, in sinistro vero et cum titulo inscribunt, quibus litteris nomen sancti Dunstani innuere volebant. Inferentes igitur praefatas reliquias in locellum, sub lapide ad hoc exciso recondunt in majori et vetusta ecclesia, secus aquam benedictam, in dextra parte introitus, monachorum omnibus aliis locum penitus ignorantibus. Ibidem igitur centum et septuaginta duobus annis latebat absconditus, unius tantum cognitioni successim modo praescripto commissus.
26.1
Qualiter eaedem reliquiae iterum inveniebantur.
26.1
Procedente vero tempore, cum adhuc idem sanctus in loco lateret subterraneo, erat ibidem monachus quidam Joannes Canan nomine, aevo maturus, animo sagacissimus, antiqua monasterii notissima habens statuta, cujus etiam notitiae non falsa fratrum opinio hujus arcani scientiam testabatur successiva relatione fuisse commissam, hujus custodiae deputatus erat frater quidam Joannes de Watelege, dictus tam aetate quam conversione tener, quem ob bonae indolis florem senior nimio mentis amplectebatur affectu. Is a sociis suis incitatus magistrum suum, licet diutius renitentem, precibus uberrimis, blanditiis quoque intersertis, sollicitabat ut locum tanti thesauri conscium sibi demonstraret. Demum crebris precum blandimentis emollitus, quadam die puero more solito sciscitante, senior in haec verba linguam resolvit:« Fili mi dilectissime, non ingredieris ecclesiam aqua benedicta te aspersurus, quin lapidem vestibus tuis contingas, sub quo reconduntur quae requiris; sed de his amplius nihil me pulses, sed audita mente tacita sagacique pertracta.» Puero igitur haec dicta oblivionis velo nequaquam obducente, senior post dies suos expletos in fata concessit. Post cujus obitum, quae dicebantur ab eo in tenebris praedicabantur supra tecta, et in communem devenerunt cognitionem; omnibus tamen de sermonis ambiguitate titubantibus, torporeque nimio frigescentibus, nullus experientiae manum apposuit, qua tantae dubietatis nodum absolveret. Post modici temporis curriculum Glastoniae coenobium invasit incendium, quod non solum ecclesiam caeteraque aedificia, sed ejusdem ornamenta, thesauros, et quod pluris est, reliquias, pro magna parte consumpsit.
26.2
Caeterum dolores incendio tali causatos non est nostrum hic describere, quia nec circa hoc nostra versatur intentio. Monachi tamen suo moerori solatium quaerentes, pauca quae flamma reliquit, maxime de reliquiis recolligebant. Tandem de sancto Dunstano solliciti, ea quae de eo Joannes Canan et postea Joannes de Watelege, ut praenotavimus, protulerant, ad memoriam reducta proferunt in commune. Paucis itaque diebus emensis, duo fratres in hoc caeteris animosiores, Ricardus videlicet de Canton, et Radulphus Foc ad locum per Joannem dudum praesignatum pari gradiuntur affectu: quem diligentius indagantes, lapidem, prout dudum audierant, reperiunt. Quem revolventes, locellum ligneum, ferrea compagine undique consolidatum, subtus aspiciunt. Convocatis igitur priore totalique conventu, thecam aperientes, sacratissima beati Dunstani ossa reperiunt, simulque annulum suum, super quoddam os digiti sui, et ad omnem ambiguitatis nodum absolvendum, picturam vident intrinsecus; et S. cum titulo in dextra parte locelli; D. cum titulo in sinistra, nomen sancti Dunstani ibidem locati exprimentia. Veritate igitur relationis Joannis Canan manifeste comprobata, monachi de inventione reliquiarum desideratissimarum, post priorem refocillati miseriam, easdem laeti suscipiunt, ac in scrinio auro et argento decenter vestito reponunt, ea reverentia et devotione, quibus decebat, associantes eisdem humerum cum brachio sancti Oswaldi regis et martyris. Gaudeat ergo Glastoniae ecclesia tanti munita patroni praesentia, per cujus intercessiones et merita, Deus ibidem sua non cessat operari magnalia, mortuis vitam, infirmis omnimodis sanitatem, creberrime restituendo, frequenter etiam brutis, in plurimis periculis subveniendo.
27
De venerabili cruce quae quondam locuta est.
27
In ecclesia Glastoniae est quaedam crux, merito venerabilis, auro et argento cooperta, quae quondam locuta est. Imo verius Spiritus sanctus in ea cum quodam monacho illius loci, Aylsi nomine, hoc modo: cum idem monachus, per eamdem crucem sicut et per altaria transiens, nequaquam debita reverentia se inclinaret, secundum regularem disciplinam, se tandem quadam vice per eam transitum faciens inclinavit. Crux igitur, in vocem quasi debitis organis formatam erumpens, sic ait: Nuto late, Aylsi; nuto late, Aylsi, qui divina voce percussus statim exspiravit.
28
De alia cruce de qua cecidit diadema.
28
Est etiam ibidem alia crux antiquissima, quae olim in refectorio stare consuevit; de hac ferunt, quod cum die quadam Edgarus rex et Dunstanus archiepiscopus ad mensam sederent, in refectorio cogitationibus divinae voluntati contrariis in cor regis ascendentibus, mirum dictu! imago Dominica ligno crucis affixa, toto se corpore excussit, ita ut motus impetu diadema ejus inter regem et archiepiscopum caderet. Quid hoc portenderet confessio regis manifestavit. Inquisitus enim rex a sancto Dunstano, quid tunc cogitaret, aut quid se acturum fore disponeret, fatebatur quae eadem hora cogitavit, ut monachis ad alium locum translatis, illic moniales aggregaret. Increpatus igitur reverenter ab archiepiscopo, dicente hoc divinae voluntati contrarium, rex tale propositum revocavit in irritum.
29
De cruce vulnerata.
29
Est ibidem tertia crux caeteris minor, populo tamen celebrior, ab antiquo auro argentoque vestita, de qua olim ex percussione sagittae sanguis plurimus virtute divina profluxit, quod taliter evenerit, alias scriptum non tacebit.
30
De quadam imagine beatae Mariae.
30
Est etiam ibi imago beatae Mariae; cum ignis ingens olim circumdans pallas, et omnia altaris ornamenta consumeret, ipsam non tetigit, nec etiam peplum capiti ejus appensum. In facie tamen ipsius, pro vapore ignis, vesicae quasi in homine vivente surgentes, divinam testabantur virtutem, et per multum temporis intuentibus apparebant.
31
De altari sancti David, quod dicitur vulgo Sapphirus.
31
Legitur in Vita sancti David Menevensis archiepiscopi, quod cum idem sanctus in Bosina Valle, monasterio quod ipse construxerat, multis fratribus in abbatis officio ministraret, nocte quadam angelus ei adfuit, dicens:« Crastina die praecingens et calceans te, Jerusalem usque proficiscere; sed et duos tibi familiares, et probitate notos, videlicet Eliud et Paternum, itineris hujus comites habebis, qui ad condictum, quod tibi modo ostendo, crastino convenient.» Sanctus autem nihil moratus, dispositis cellulae utilitatibus, accepta fratrum benedictione, primo mane iter aggrediens pervenit ad condictum, promissos fratres reperit. Igitur pariter intrarunt viam non fastu circumdati satellitum, sed unitate locupletes animorum, qualis eorum dominus, qualis et minister. Venientibus autem eisdem in externas provincias, sanctus David ita linguarum gratia ditatus est, ne inter barbaros interprete egerent. Appropinquantibus demum ad locum optatum, nocte praecedenti eorum adventum, patriarchae Jerosolymitano angelus apparuit, dicens:« Tres ab occidentis finibus viri catholici adveniunt; quos cum gaudio et hospitalitatis gratia suscipiens, mihi in episcopos congregabis.» Patriarchae vero divinae visionis compos, advenientibus sanctis imperata laetus exsequebatur. Quibus consecratis, ait patriarcha:« Judaeorum potestas invalescit in Christianos, nosque commoventes fidem repellunt; petite itaque, et ad praedicationem singulis diebus procedite, ut eorum violentia confutata quiescat, noscens fidem Christianam occidentis finibus divulgatam, ac ultimis terrae extremitatibus decantatam.» Obediunt imperio, praedicationi insistentes, acceptaque sua praedicatione infideles convertunt: infirmos roborant, perfectisque omnibus repatriare disponunt. Tunc patriarcha venerabilem Patrem Dewy quatuor muneribus ditavit: altari scilicet consecrato, in quo Dominicum corpus sacrabat, quod et innumeris pollet virtutibus; insigni etiam nola, baculo et tunica ex auro texta, quae omnia gloriosis praedicatur corusca miraculis.« Sed quia, inquit patriarcha, haec itinerantibus vobis essent onerosa, cum ad vestra veneritis, ea vobis transmittam.» Valedicto igitur patriarcha, ad sua demum perveniunt, sancti viri promissum exspectantes. Accipiunt tandem munera per angelos sibi destinata. Dewy in monasterio, quod dicitur Langemelech, Paternus et Eliud in suis monasteriis. Inde ea vulgus vocat E coelo venientia. Sanctus autem David, cum tam pretiosi thesauri post se custodire gestiret, habere dignissimum eumdem lapidem ecclesiae Glastoniae adhuc vivens delegavit, quia ob loci venerandam antiquitatem et sancti Patricii praecipue, aliorumque sanctorum reliquias ibidem reconditas, miro amplectebatur affectu, ut gesta sua legentibus multis claret argumentis: ostenditur autem adhuc memoratum altare in Glastoniensi ecclesia, in memoriam dicti sancti, non humana reservatum industria, sed divina providentia, quae inter innumeros rerum turbines, inter regum regnorumque mutationes, inter gravissimas guerrarum procellas, omnibus aliis pene sublatis, ejusdem subreptione avidas hostium manus jugiter contraxit; cassula autem in qua eumdem lapidem suscepit beatus David, adhuc in episcopali sede ejusdem condigno reservatur honore. Cum vero saepe dictus lapis olim metu guerrae multo tempore latuisset absconditus, omnibus loci nesciis, piae recordationis Henricus Wintoniensis episcopus, et abbas Glastoniae, eumdem in quodam ostio Ecclesiae Beatae Mariae reperit, ac auro et argento, et lapidibus pretiosis, sicut adhuc apparet, magnifice decoravit.
32
De nobilibus Glastoniae sepultis.
32
Quantum autem Glastoniae ecclesia fuerit etiam primatibus patriae venerabilis, et ad sepulturam desiderabilis, ut ibi potissimum, sub protectione Dei Genitricis, operirentur diem Resurrectionis, multa sunt indicio quibus pro cautela fastidii abstineo. Praetermitto de Arturo inclyto rege Britonum, in coemeterio monachorum inter duas pyramides cum sua conjuge tumulato; de multis etiam Britonum principibus. Praetermitto etiam de Kenwino in una pyramide locato. Insuper tumulos regum Edmundi Senioris in turri ad dexteram, Edmundi Minoris ante magnum altare, Edgari prius in capitulo ante introitum ecclesiae, modo in scrinio, quod etiam de martyre superbit Vincentio, de quibus si se locus dederit, non me ista frustra suscepisse causabitur posteritas. Taceo et episcoporum sepulcra Brithuvii, et Brithuvioldi, quae porticum aquilonarem ad sanctum Joannem Baptistam uberem insigniunt, Sivingi etiam et Seifridi episcoporum, Alfari, Adthelstani, Athelwini, Delnoti ducum; quorum videlicet ducum, quilibet centum libratas terrae cum multis aliis bonis contulit Glastoniae.
33
De duabus pyramidibus
33
Illud quod clam pene omnibus est libenter praedicarem, si veritatem exsculpere possem, quid illae pyramides sibi velint, quae aliquantis pedibus ab ecclesia vetusta positae, coemeterium monachorum praetexunt; procerior sane et propinquior ecclesiae habet quinque tabulatus, et altitudinem XXVI pedum; haec prae nimia vetustate, etsi ruinam minetur, habet tamen antiquitatis nonnulla spectacula[ fort. specimina], quae plane possunt legi, licet non plene possint intelligi. In superiori vero tabulatu est imago pontificalis chemate facta. In secundo imago regiam paetendens pompam et litterae: Her, sexi, et Blisger. In tertio nihilominus nomina: Wemereste, Bantomp. Pinepegn. In quarto: Hats, Pulfred, et Eanfled. In quinto qui et inferior est, imago, et haec scriptura, Sogpor, Peslicas, et Bregden, Spelpes, Hgin, Gendes, Bern. Altera vero pyramis habet XVIII pedes, et quatuor tabulatus, in quibus haec leguntur: Hedde episcopus, et Bregored, et Bearward. Quid haec significent non temere diffinio, sed ex suspicione colligo, eorum interius in cavatis lapidibus contineri ossa, quorum exterius leguntur nomina. Certe Sogpor is pro certo asseritur esse, de cujus nomine Sogperesbeorh dicebatur, qui nunc Mons acutus dicitur. Bregden a quo Brentacnolle, qui nunc Brentamerse dicitur. Beorwald nihilominus abbas post Hemgiselum, de quibus et de caeteris, qui occurrere poterunt, ex hinc liberiori campo exsultabit oratio. Jam vero abbatum seriem, et quid cuique est, a quo rege ad usus monasterii delegatum sit, sermo explicare contendet.
34.1
De regibus, abbatibus, et aliis fundatoribus Glastoniensis ecclesiae seriatim expressis.
34.1
In primis memorandum quod duodecim discipulis sanctorum Philippi et Jacobi, anno Dominicae Incarnationis 63 in Britanniam venientibus, tres reges, licet pagani, XII portiones terrae contulerint, unde adhuc nomen XII hidarum perseverat. Deinde sancti Phaganus et Deruvianus in Britanniam venientes, et eam fidei gratia illustrantes, a rege Lucio per eosdem in Christo renato, insulam Avalloniae cum suis adjacentiis confirmari obtinuerunt, XII fratribus ibidem institutis, ac aliis post eos instituendis. Successit post multum tempus beatus Patricius, qui adhuc fratres XII quasi eremiticam vitam agentes reperiens, eosdem vitae coenobiali informavit, et multis possessionibus, licet nobis incognitis, ut credi fas est, ditavit. Successit sanctus Benignus; quis autem hic fuerit, et quomodo patria lingua dictus, non infacete exprimunt versus, qui in epitaphio sepulcri ejus apud Ferremere scripti sunt: Hoc patris in lapide Beonnae sunt ossa locata. Qui pater exstiterat monachorum hic tempore prisco, Hunc fore Patricii dudum fortasse ministrum, Fantur Hybernigenae, et Beonnam de nomine dicunt.
34.2
Successerunt ibidem plures de natione Britonum abbates, quorum tam nomina, quam gesta et memoriam, oblivionis nubilo obducens, delevit antiquitas, ipsam tamen ecclesiam apud magnates Britonum in maxima fuisse veneratione, ostendunt eorum exuviae ibidem requiescentes. Trium tantum horum abbatum nomina rerum praeteritarum recordatrix manifestat pictura, quae sunt Worgret, Lademund, Bregored; sed de his postea.
35
De illustri Arturo.
35
Legitur in gestis illustrissimi regis Arturi, quod cum in quadam festivitate Natalis Domini apud Karlium, strenuissimum adolescentem, filium scilicet regis Nuth, dictum Ider, insigniis militaribus decorasset, et eumdem experiendi causa in montem Ranarum, nunc dictum Brentenol, ubi tres gigantes malefactis famosissimos esse didicerat, contra eosdem dimicaturum duxisset; idem tiro Arturum et suos comites ignorantes praecedens, dictos gigantes fortiter aggressus, mira caede trucidavit. Quibus peremptis Arturus adveniens, dictum Ider nimio labore deficientem, et sui omnino impotem, in exstasi collapsum inveniens, eumdem quasi defunctum cum suis lamentabatur. Rediens ergo ad sua cum ineffabili tristitia, corpus quod exanime existimabat, ibidem reliquit, donec vehiculum ad illud reportandum illuc destinasset. Sese etiam necis ejus causam reputans, quia tardius ad auxilium ejus venerat, cum demum Glastoniam adveniret, ibidem quatuor viginti monachos pro anima ejusdem instituit, possessiones et territoria ad eorum sustentationem, aurum et argentum, calices et alia ornamenta ecclesiastica largiens abundanter.
36
De terra Yneswitrin data Glastoniae, tempore Anglorum ad fidem conversorum.
36
Anno Dominicae Incarnationis sexcentesimo primo, rex Domnoniae terram, quae appellatur Yneswitrin, ad ecclesiam vetustam concessit, quae ibi sita est, ob petitionem Worgret abbatis, in Quinque cassatis.« Ego Mawron episcopus hanc chartam scripsi; ego Worgret ejusdem loci abbas subscripsi.» Quis iste rex fuerit schedulae vetustas negat scire. Verumtamen quod Britannus fuerit hinc presumi potest, quia Glastonia lingua sua Yneswitrin appellavit, sic enim eam Britannice vocari apud eos constat. Worgret autem abbati, cujus nomen Britannicam barbariem redolet, successit Lademund, et ei Bregoretd. Praelationis eorum tempora sunt in obscuro, sed nomina illorum et dignitates in majori ecclesia, prodente secus altare pictura, sunt in propatulo. Bregoredo successit Berthwald.
37
De Kenwalchio rege et Berthwaldo abbate.
37
Anno Dominicae Incarnationis 670 Kenwald qui et Kenwalchius, qui a Cerdicio septimus apud Westsaxones, et per beatum Birinum in Christum credidit, anno regni sui XXIX, Berchwaldo abbati, interveniente Theodoreto archiepiscopo, dedit Ferramere II hidas.« Ego Theodoretus subscripsi.» Dedit et idem rex Beokerie, Godenie, Martynesie, et Andregesie. Iste Beorwald, transactis decem annis in regimine Glastoniae, Cantuariensis archiepiscopus fuit. Quare autem Glastoniae regimini, renitente rege et illius dioecesis episcopo, renuntiaverit, in sequentibus palam erit.
38
De Kenwino rege, qui Glastoniam libertate donavit.
38
Berthwaldo successit Hemgesel, qui XXV annis Glastoniae praefuit, huic, anno ab Incarnatione Domini 678, Kenwinus rex Glastingoi liberam ab omni servitio concessit VI hidas, quem pro sua fideli conversatione, et episcopi Hedde, et monachorum petitione, abbatem ibi constituit; ad tamen conditione, quatenus fratres ejusdem loci habeant jus eligendi et constituendi rectorem, juxta Regulam sancti Benedicti MUNECATONE;« et juxta silvam, inquit, quae vocatur Contuedun, XXIII hidas, in Caric XX hidas, et in Crucan III hidas, ad supplementum vitae regularis in monasterio Glastingabiri, sub divini timoris instinctu, humiliter largitus sum,» et caetera. Hujus regis exuviae in coemeterio monachorum, in pyramide quondam nobiliter exsculpta requiescunt.
39
De Baldredo rege qui dedit Pennard et Muntagu.
39
Anno Dominicae Incarnationis 681, Baldred rex I, Penward, Penger VI hidas, Logporez Beorh XVI hidas, et capturam piscium in Pedride Hemgillo abbati, ad supplementum honorabilis ecclesiae Beatae Mariae, et beati Patricii, quae sita est in Glastingabari, cum consensu et licentia pontificis nostri Hedde, Kenwino etiam consentiente, dedit. Et post aliquanta:« Ego Hedde episcopus hanc chartulam conscripsi. Ego Aldelinus abbas consensi, et subscripsi eodem anno; Hedde episcopus.»
40
De Leghe.
40
Lanctocacy VI hidas, Kenwino etiam et Baldredo consentientibus, dedit Glastoniam; quam donationem Cedvalla confirmavit, et propria manu, licet paganus, signum crucis expressit.
41
De glorioso rege Ina, qui Glastoniam tam in donis quam privilegiis multipliciter honoravit.
41
Nunc quia serie annorum ducente ad Inam regem Westsaxorum venimus, libet terras particulatim exprimere; quas idem eximius vir vetustae ecclesiae in Glastoniam pia contulit liberalitate.
42
De Brente data per Inam.
42
Anno ab Incarnatione Domini 620, Ina dedit Hemgislo abbati Brente X hidas; quam terram Berthwald abbas sponte propria deseruit, et sine nostra violentia, et sine expulsione, locum proprii coenobii dimisit, et contra interdictum et voluntatem pontificis nostri decessit. Idem rex eidem abbati in haec verba privilegium concessit.
43.1
Parvum privilegium regis Inae.
43.1
« In nomine Domini nostri Jesu Christi, ego Ina rex decreto et consilio praesulis nostri Aldelmi, simulque cunctorum Dei sacerdotum suggestione, et monachorum petitione, qui in parochia West Saxonum conversantur, hanc liberalitatem monachis, qui in ecclesia beatae Dei Genitricis Mariae, et beati Patricii, omnipotenti Deo sub abba Hemgislo famulantur, in pristina urbe quae dicitur Glastingai, impendo, et hanc privilegii dignitatem super altare pono, ut sine impedimento rerum saecularium, et absque tributo fiscalium negotiorum, liberis mentibus soli Deo serviant, et monasticam disciplinam, Christo suffragium largiente, regulariter exerceant, et pro statu et prosperitate regni nostri, et indulgentia commissorum criminum ante conspectum divinae majestatis preces fundere dignentur.» Et infra:« Pro ampliori firmitatis testamento, principes et senatores, judices et patricios subscribere fecimus. Actum publice hoc confirmatum in lignea basilica, anno ab Incarnatione Domini 704. Ego Aldelmus subscripsi,» etc.
43.2
Hic Hemgislus sc. Cinis fato perfunctus, in vetusta ecclesia pausam corporis suscepit.
44
Bouelt.
44
Successit Bervaldus anno ab Incarnatione Domini 705. Ina Bervaldo abbati dedit XX hidas juxta Tamer, et XX hidas in loco qui dicitur Bouelt.
45
Sowy.
45
Soeg XII hidas. Corregs VI hidas
46
Exford.
46
Exford dimidium hidae cum captura piscium.
47
Dulting.
47
Dulting XX hidas. Ego Aldelmus hanc schedulam scripsi
48
Pilton
48
Dedit et Ina rex Pilton XX hidas eidem abbati.
49
Cliwere.
49
Dedit Wilfridus episcopus insulam de Wethmor LXX hidas, a rege Kenwino sibi datas, et villam de Cliwere I hidam.
50.1
Bledehit.
50.1
Illi successit Albert, anno Incarnationis Domini 712, cui Forthere episcopus, successor sancti Aldelmi, dedit Bledahit I hidam.
50.2
Successit Echfridus, cui, anno Incarnationis Domini 719, dedit Ina unam hidam cum captura piscium axe. Eidem Bugu abba dedit Ora, tres hidas. Fundavit insuper Ina majorem ecclesiam de apostolis Petro et Paulo; et quia plures ibidem basilicae fuerunt, libet de situ diversarum ecclesiarum Glastoniae, et fundatoribus earum veritatem interserere.
50.3
Primam igitur et vetustissimam fecerunt XII discipuli apostolorum Philippi et Jacobi, ut praescriptum est; haec sita fuit in occidentali parte aliarum. Secundam fecit sanctus David Menevensis episcopus, in orientali parte antiquioris ecclesiae, in honorem beatae Mariae, quando vetustam ecclesiam dedicare disposuit, ac a Domino prohibitus est, eo quod ipse eamdem dedicaverat. Tertiam fecerunt XII viri, a boreali parte Britanniae venientes, scilicet Morgen, Catgur, Badimor et caeteri superius memorati; et haec similiter erat sita in orientali parte vetustae ecclesiae. Quartam et majorem construxit Ina rex, in honore Domini Salvatoris, et apostolorum Petri et Pauli, in orientali parte aliarum, pro anima fratris sui Mules, quem Cantuariae infra Cantuariam incenderant; in cujus supremo ordine hos versus fecit describi: Siderei montes, speciosa cacumina Sion A Libano geminae flore comante cedri, Coelorum portae, lati duo lumina mundi, Ore tonat Paulus, fulgurat arce Petrus. Inter apostolicas radianti luce coronas, Celsior ille gradu, doctior hic monitis Per corda hunc hominum reserantur, et astra per illum. Quos docet iste stylo, suscipit ille polo. Pandit iter coeli hic dogmate, clavibus alter. Est via cui Paulus, janua fida Petrus. Hic petra firma manens, ille architectus habetur, Surgit in his templum, quo placet ara Deo. Anglia, plaude libens, mittit tibi Roma salutem: Fulgor apostolicus Glastoniam irradiat, A facie hostili duo propugnacula surgunt, Quos fidei turres urbs caput orbis habet. Haec pius egregius rex Ina refertus amore, Bona suo populo non moritura dedit. Totus in affectu divae pietatis inhaerens, Ecclesiae juges amplificavit opes. Melchisedech noster merito rex atque sacerdos, Complevit verae relligionis opus. Publica jura regens, et celsa palatia servans Unica pontificum gloria, norma fuit. Hinc abiens illic meritorum vivit honore, Hic quoque gestorum laude perennis erit.
51
De capella argentea quam ibidem fecit rex Ina cum suis vasis.
51
Fecit etiam idem rex construere quamdam capellam ex auro et argento, cum ornamentis et vasis similiter aureis et argenteis, ac infra majorem collocavit. Ad capellam itaque construendam duo millia et sexcenta et quadraginta libras argenti donavit, et altare ex ducentis et sexaginta quatuor libris auri erat; calix cum patena de X libris auri; incensarium de VIII libris et XX mancis auri; candelabra ex XII libris, et dimidio argenti; coopertoria librorum Evangelii de XX libris, et LX mancis auri, vasa aquaria et alia vasa altaris ex XVII libris auri; pelves de VIII libris auri; vas ad aquam benedictam ex XX libris argenti; imago Domini et beatae Mariae et duodecim apostolorum ex centum et LXXV libris argenti, et XXXVIII libris auri; palla altaris, et ornamenta sacerdotalia undique auro et lapidibus pretiosis subtiliter contexta. Hunc ergo thesaurum ob amorem sanctae Dei Genitricis et Virginis Mariae monasterio Glastoniae dictus rex contulit devotissime; insuper scripto regio terras, possessiones et libertates ejusdem ecclesiae confirmavit in haec verba:
52.1
Magnum privilegium regis Inae.
52.1
« Adjuva nos, Deus salutaris noster. Quaecunque secundum decreta canonum, atque ecclesiastica instituta, salubri consilio diffiniuntur, quanquam sermo tantum absque textu sufficeret, tamen quam plerumque nostris temporibus tempestates et turbines saecularium rerum etiam portas Ecclesiae pulsant; idcirco operae pretium censuimus ob cautelam futurorum, ea quae diffinita sunt paginis Scripturarum adnectere, ne in posterum oblivioni tradita ignorentur. Quapropter ego Ina, regali fretus dignitate a Domino, cum consilio Sexburgae reginae, et licentia Beorchwaldi Dorobernensis ecclesiae pontificis, et omnium suffraganeorum suorum, nec non etiam hortatu Baltdredi et Athelardi subregulorum ecclesiae vetustae, quae est in loco qui dicitur Glastein, quam magnus sacerdos et pontifex summus angelorum obsequio sibi, ac perpetuae Virgini Mariae, beato David, multis et inauditis miraculis olim se sanctificare innotuit, ex his quae paterna haereditate possideo, et in dominium peculiare teneo, locis continuis et congruentibus concedo, ad supplementum vitae regularis, et ad usum monachorum, Brente decem hidas, Sowi duodecim hidas, Pilton viginti hidas, Dulting decem hidas, Bledein unam hidam, cum his omnibus quae antecessores mei eidem Ecclesiae contulerunt. Benewalchius, qui sancto Theodoro archiepiscopo interveniente, Ferlinguere, Beokerie, Godenie, Martinesie.
52.2
« Kenwinus rex qui Glastingeiae matrem sanctorum vocare solitus fuerat, et eam ab omni saeculari et ecclesiastico obsequio immunem statuit, et hanc privilegii dignitatem concessit, ut habeant fratres ejusdem loci potestatem eligendi et constituendi sibi rectorem juxta Regulam sancti Benedicti.
52.3
« Hedde episcopus, qui, Cedwalla annuente, et propria manu licet paganus confirmante, Lantokay, Baltdrec, qui Pennard, VI hidas. Adthelard qui Preld, LX hidas, Ina annuente et confirmante, dederant. Quorum ego devotioni et benignae petitioni assentio, et contra malignantium hominum, et oblatrantium canum insidias, regalium munimine litterarum invigilo, quatenus ecclesia Domini nostri Jesu Christi, et perpetuae Virginis Mariae; sicut in regno Britanniae est prima, et fons et origo totius religionis, ita et in ipsa supereminentem privilegii obtineat dignitatem, nec ulli omnino hominum ancillare obsequium faciat in terris, quae super choros angelorum dominatur in coelis. Igitur, summo pontifice Gregorio annuente, et ut matrem Domini sui in sinum et protectionem sanctae Romanae Ecclesiae me licet indignum cum ipsa suscipiente; consentientibus etiam omnibus Britanniae regibus, archiepiscopis, episcopis, ducibus, atque abbatibus, statuo ego atque confirmo quatenus omnes terrae et loca et possessiones Beatae Mariae Glasteiae sint quieta, et ab omnibus regiis exactionibus et operibus, quae indici solent, videlicet expeditione et pontis arcisve constructione, et ab omnium archiepiscoporum et episcoporum promulgationibus et perturbationibus, sicut in antiquis ejusdem ecclesiae chartis ratum esse invenitur, et a praedecessoribus meis Kenewalchio, Kenwino, Cedwalla, Baldredo confirmatum esse dignoscitur, inconcussa et illibata permaneant. Et quaecunque emerserint causae in homicidiis, sacrilegiis, veneficiis, furtis, rapinis, in dispositione ecclesiarum et descriptione, in ordinatione clericorum, in conventiculis synodalibus, et in omnibus judiciariis, examinationibus, absque ullius hominis praejudicio, abbatis et conventus dispositione diffiniantur. Sed et omnibus regni mei regibus, archiepiscopis, episcopis, ducibus, et principibus, super honorem suum et amorem meum praecipio; et omnibus tam meis quam eorum ministris super salutem corporis sui praecipio, ne ullus eorum in insulam Domini nostri Jesu Christi, et perpetuae virginis Mariae Glasteiae, nec ejusdem ecclesiae possessiones causa placitandi, persecutandi, rapiendi, praecipiendi, interdicendi, vel aliquid faciendi, quod ibidem Deo famulantibus possit esse in scandalum, audeat intrare: illud autem omnipotentis Dei et perpetuae virginis Mariae, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et omnium intercessione sanctorum, interdictione interdico, ne in ipsam Glastoniae ecclesiam, nec in ecclesiis sibi subditis, videlicet Sowy, Brente, Merlinge, Sapewic, Stret, Sbudecaleth, Pilton, nec in earum capellis, sed nec in insulis, aliqua interveniente occasione, episcopus cathedram sibi episcopalem statuere, nec missas solemnes celebrare, nec altaria consecrare, nec ecclesias dedicare, nec ordines facere, nec aliquid omnino disponere praesumat, nisi ab abbate vel a fratribus invitatus fuerit. Quod si ad haec invitatus fuerit, nihil de rebus ecclesiae, sed nec de ipsis oblationibus, ipse sibi aliquid usurpet. Duobus in locis, ex ipsius ecclesiae possessionibus, duas ei delegamus mansiones, unam in Poert, alteram in villa quae Piltona dicitur, ut habeat ubi adveniens hospitetur, vel inde veniens sese recipiat, neque vero eum ibi nisi importunitate temporis, aut molestia corporis detentus fuerit, aut ab abbate vel a fratribus rogatus fuerit, nec amplius quam cum tribus aut quatuor clericis pernoctare licet. Hoc etiam provideat idem episcopus, ut singulis annis cum clericis suis, qui Fontanetum sunt, ipsam matrem suam, Glastoniensem videlicet ecclesiam, feria secunda post Ascensionem Domini cum litania recognoscat. Quod si superbia inflatus eam distulerit, et quae superius dicta et confirmata sunt praevaricaverit, mansiones sibi superius delegatas amittat: abbas vel monachi a quocunque voluerint, qui pascha canonicum celebret ecclesiastica in Glastoniensi ecclesia, aut in ecclesiis sibi subjectis, aut in earum capellis praecipiat. Quisquis autem hujus meae munificentiae et liberalitatis testamentum, quovis deinceps tempore, aliqua occasione cujuslibet dignitatis, vel professionis, vel gradus pervertere, vel in irritum deducere tentaverit, sciat se cum Juda proditore aeterna confusione, edacibus ineffabilium tormentorum periturum flammis. Scripta est autem hujus donationis et privilegii pagina, anno Dominicae Incarnationis 725, indictione IV, sub praesentia Inae regis, et Beortwald Dorobernensis pontificis, venerandorumque antistitum Danielis atque Fordredis, et aliorum quorum nomina inferius adnotantur. Ego Borthwaldus Dorobernensis ecclesiae archiepiscopus,« Ego Ina rex propriae manus subscriptione hanc donationem et libertatem sub sigillo sanctae crucis ratum fieri decerno. Ego Aedelburga regina consensi. Ego Baldredus rex confirmavi. Ego Adelard frater reginae consensi. Inae regis donationem et libertatem sub sigillo sanctae crucis corroboravi, et magnates quamplures alii.»
53
De fine regis Inae.
53
Dehinc praedictus rex Ina litteras regali signaculo signatas summo pontifici direxit, in quibus omnia praedicta continebantur, simul cum quodam scypho aureo, ac aliis donis regalibus, supplicans ut Glastoniensem ecclesiam cum pertinentiis et libertatibus suis in protectionem sanctae Romanae Ecclesiae susciperet, et ipsam auctoritate apostolica in perpetuum confirmaret. Eodem autem anno quo idem rex Romam personaliter adiit, privilegium apostolico signaculo corroboratum in redeundo Glastoniam asportavit. Et postea iterum cum Aethelburga regina uxore sua, instinctu videlicet ejusdem, Romam abiit. Ibi ne conversionis suae pompam faceret, ut solius Dei placeret oculis, amictu plebeio tectus clam consenuit; demum viam universae carnis ingressus, non sine magnis, ut accepimus, miraculis.
54
De Cengille abbate.
54
Aethfrido abbati successit Cengille, anno Dominicae Incarnationis 729. Edelard successor Inae concessit familiae, quae in monasterio Glastingebiensi omnipotenti Deo, sub religioso abbate Cengillo famulantur, in stabilem possessionem LX hidas in Polonholt, et in Torric X. Ejusque uxor Fredogipa, Brunantun V hidas.
55.1
Privilegium Cuthredi regis.
55.1
Anno Dominicae Incarnationis 744, Cuthred rex Westsaxonum dedit hujuscemodi privilegium Glastoniae:
55.2
« In nomine Domini nostri Jesu Christi, ego Cuthredus rex Saxonum universa regum priorum suppetitia Kentwines, Baldrades, Cedwallani, Ines, Ethelardes, Athelbaldes regis Merciorum, in villis et in vicis, et in agris, ac in praediis, mansisque majoribus, ut est pristina urbs Glastoniae corroborata, sicque propriae manus subscriptione crucisque signo confirmatum hoc donativum stabile jure gratum et ratum regum praedictorum decerno durare, quandiu vertigo poli terras atque aequora circa aethera siderum jusso moderamine volvet. Si quis autem hujus meae donationis testamentum visus fuerit confringere, vel gressum pedis nobis Hengissingum traditum uberemque glebam extra terminos praefixos, vel definitos limites, seu constituos fines adimere; ipse acrius multatus, sit infernalis ergastuli in pena demersus, violentiaque suae presumptionem luat in aevum. Amen. Exemplar hujus largitionis et privilegii promulgatum est anno Incarnationis Domini 744, in« Ego Cuthredus rex Westsaxonum propriae manus subscriptione sanctae Crucis designans effigium ut nemo qui se regeneratum in Christo noverit, praesumat mutare hanc donationem. Ego Kerewaldus episcopus subscripsi et confirmavi. Signum manus Cumbran praefati regis et aliorum multorum nobilium. praedicto coenobio, sub praesentia regis Cuthredi, quod propriae manus munificentia, votiva vero devotione, altario sacro commendavit, in lignea basilica et honorabili, qua fratres beatae memoriae Hemgilli sarcophagum sortiuntur. Ego Daniel subscripsi.»
56
De Ure et Baltenesbeorge.
56
Anno sequente, id est Incarnationis Dominicae 745, idem Cuthred dedit Cumberto abbati Ure III hidas; Lulli, Baltenesbeorghe, Scrobbamuth X hidas. Sequente vero, id est Incarnationis Domini 746 anno, ego Aethelbald, pro redemptione animae meae, Tumberto IX annos praesidenti, et familiae quae in monasterio Glastingabiry fideli Deo famulantur obsequio, largitus sum pretio CCCC solidorum IV hidas, duobus in locis Jetelig et Bradanlegh.
57.1
De Ticam abbate.
57.1
Anno 754 Sigebertus pretio I solidorum auri concessit Ticam abbati, et monachis in urbe Glostingensium degentibus, XXII hidas in Polilt. Idem etiam Ticam VI hidas, quae in occidentali parte illius remanserant, pretio regio, scilicet L solidos auri, ab eodem rege comparavit, ut aeterna esset haereditas monasterii Glastoniae. De hoc qui et VI annis Glastoniae praefuit superius praeoccupavi dicere, quas scilicet reliquias ecclesiae attulerit; ubi sepulturam cum sociis acceperit, testatur hoc epitaphium quod legere non neglexi: Tumba haec mirifico fulget fabricata decore, Desuper exsculptum condit sub culmine Ticam.
57.2
De quo sepulcro per succidua saecula istud narratur miraculum, quod cum illud quidam aggressus esset diruere, statim caecitate multatus; cognovit culpam, nescio si promeruit veniam.
58.1
De Guban abbate sub Cinewlfo rege.
58.1
Anno 760 Cinewlfus rex dedit Guban abbati, qui et Glastoniae II annis praefuit, Sudeton V hidas. Huneresburg in orientali ripa Petride, Ethelard minister ejus III hidas in Cedern. Sulca Christi aneilla dedit Culum XI hidas, Cumbae III hidas.
58.2
Anno 712 Cinewlt dedit Walduno abbati Cunctum V hidas; hic praefuit Glastoniae XXXII annis.
58.3
Anno 724 Offa rex Merciorum dedit Beadewlfo abbati ad supplementum venerabilis ecclesiae in Espirht X hidas; hic praefuit VI annis, Ethelmund assensu regis Offae dedit Huneswelle I hidam.
59
De libertate data Kinelmo in ecclesia Glastoniae.
59
Anno 726, Leo tertius ejus nominis papa factus est. Quo tempore Carolus Magnus regnabat in Francia, Brihtricus erat Westsaxonum, Kenwalfus post Egfridum, qui patri Offae vix quatuor mensibus successerat, rex Merciorum in Anglia. Sed de papa isto et regibus, si quis dignabitur legere, in Gestis regum Anglorum, libro primo poterit invenire, nunc eorum nomina tetigisse sufficiat, quoniam ad rem, quam explicare conamur, multum attinet. Leo vero papa confirmavit Kinelmo libertatem donationis monasterii Glastoniensis, in octingentis hidis, ipsi et successoribus ejus in sua religione et stabilitate in perpetuum. Ita tamen ut monasterium in sua religione et stabilitate in omnia saecula perseveraret. Data est autem libertas Kinelmo, annitente et confirmante Kenwlfo rege Merciorum, et fortasse, sicut ex consequentibus conjici potest, mutato, ut fit, regnorum statu, quamvis Glastonia sit in Westsaxonia, Merciorum reges vel eam pro amore defensitabant, vel ei pro jure imperitabant. Privilegia sane papae et regis, quia nusquam nisi Anglice scripta reperi, in eo labore transfundam in Latinum, quantum intelligo ex sensu sensum.
60.1
Privilegium Leonis papae.
60.1
« LEO apostolicae sedis papa, servus servorum Dei, KINELMO regi, et ejus ministris, et cognatis et successoribus ejus, optat et mittit pacem et salutem perpetuam.
60.2
Bonae voluntatis et laudabilis optationis cogitatio, tum apostolicis scriptis est confirmanda et corroborenda, ut quod bene fuerit factum, et per rationabilia exempla confirmatum, nulla deinceps possit corruptione vel turbari vel frangi, imo potius inviolabili rectitudine, et divina auctor itate, debeat inconcussum permanere. Et ideo egregie apostolica sententia praecipitur, ut incunctanter confirmari debeat, quod recte inchoatum fuisse constat. Quapropter quia notum est quod tua illustris fides petiit a nobis, ut tibi scripto confirmaremus monasterium Domini nostri Jesu Christi, in Glastonia Westsaxonum regni, in quo monasterio servorum Dei congregatio est, cujus terrae ad octingentas hidas numerantur in multis provinciis et locis positae, sicut Egfridus rex omnem illam terram descripsit, cum judicio et licentia Brihtrici regis, et cum licentia et testimonio Merciorum episcoporum, et principum, et sicut postea Kenwlfo regi Merciorum omnes illae terrae scripto confirmatae sunt. Ideo concessionem illam regum et episcoporum, et principum, cum corroboratione regis Merciorum Kenwlfi, cum apostolico robore et auctoritate confirmamus tibi, Kenelme, et successoribus tuis; monasterium scilicet libere in perpetuum habendi, cum omnibus villis et agris in multis regionibus divisis, cum omnibus rebus ad hoc pertinentibus, silvis et pratis, et pascuis, et piscium capturis, hac conditione, ut frequentarent ibi luminaria coram Deo, et spirituales cantus, et psalmi, et missae cantentur, et concordia sine simulatione: hinc enim scriptum est in Evangelio: Domus mea domus orationis vocabitur. Quocirca servi Dei qui in hac vita laborant, debent diutim cum timore divino totum spirituale officium implere, ut possint Domino nostro Jesu Christo placere. Praeterea constituimus cum apostolico praecepto, et sub timore divini judicii, et sub excommunicationis interminatione, ne ullus rex, aut archiepiscopus, aut episcopus, aut princeps, aut alicujus potestatis homo exaltatus, sive in majori ordine, sive in minori, ista nostra apostolica decreta violenter infringat, aut minuat; sed magis decernimus, ut praefatum monasterium firmum et stabile in omnia tempora perseveret. Quare si quislibet, quod non optamus, ista praecepta nostra debilitaverit, sciat seipsum per auctoritatem Domini Petri apostolorum principis excommunicationis vinculo irretitum, et a regno Dei extorrem: quicunque vero tenuerit, et servarit ista nostra apostolica decreta, sciat se promeruisse benedictionem apostolicam, et aeternam vitam, a misericorde Creatore nostro. Data per manus Eustachii primicerii notariorum, mense Martio, indictione III, octava die Martii, confirmata per manus Paschalis senioris, et consiliarii apostolicae sedis, regnante Domino nostro Jesu Christo, cum Deo Patre per infinita saecula, tertio anno per misericordiam Dei papatus domini nostri Leonis, in sancta et apostolica sede sancti Petri, et etiam per licentiam domini Caroli Francorum regis et Longobardorum, et patricii Romanorum, anno regni ejus XXV.»
61.1
Privilegium Cenwlfi regis.
61.1
« Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo omnium regnorum Domino, ego Cenwlf rex Merciorum, postquam electus sum in regem per Deum omnipotentem, qui est omnium bonorum largitor et retributor, hanc subscriptam libertatem a domino Leone apostolico papa acquisivi, Kinelmo et successoribus suis; et sicut eamdem libertatem Egfridus rex antecessor meus ei firmiter condonavit, ita quoque ego ei scripto confirmo, cum consilio et licentia terrenorum principum, quorum inferius nomina scripta sunt, et ei sine ullo mendacio aut dolo largior firmiter habendam. Haec confirmatio Cenwlfi, et episcoporum ejus, et principum, fuit constituta et scripta in venerabili loco, qui dicitur Glastingebiry, anno 712 Incarnationis Domini, secundo anno regni mei, quod mihi Deus concessit.
61.2
Subscriptiones.--« Ego Kenedrip abbatissa, cum charissimis cognatis meis Ethelbard et Celfled, hanc libertatem hic ascriptam Kinelmo concedendo subscribo, hac ratione, ut si etiam post tempus contigerit, quod venerabilis loci Glastoniensis possessionem et potestatem alterius progeniei homo suscipiat, tamen, Kinelmus et ejus successores stabiliter sine ulla perturbatione et fiducialiter permaneant in sua libertate et perpetua pace.
61.3
« Ad confirmandam vero hanc libertatis potestatem, ego Cenwlf rex signum sanctae Crucis impressi.
61.4
« Subscripserunt Ethelardus Cantuariae et Higbertus Eboraci archiepiscopi, et IX episcopi, et XIII abbates, inter quos Beadulf abbas ejusdem loci, et sex principes.» Quis Kinelmus iste fuerit, cui rex Cenwlf tantam libertatem indulsit, ambigo; nam, quamvis filius ejus Kenelmus dictus sit, qui vix septennis post patris obitum interemptus est dolo rororis, non putandus est esse iste, praesertim cum secundo anno regni Cenwlfi haec libertas data fuerit, et ipse XXIV annis regnaverit, sed nos his dimissis coepta prosequamur.
62.1
De Cuman abbate et Egberto rege.
62.1
Anno 800 successit Cuman abbas, qui et Glastoniae praefuit II annis.
62.2
Anno Incarnationis 802, Egbertus rex Westsaxonum, ad ecclesiam Glastoniae, et ad usum monachorum, dedit V manentium possessionem, secus flumen quod dicitur Toric, ob petitionem Mucan abbatis. Edgisilius dedit Budecleg XX hidas, assensu regis Egbirti.
62.3
Anno Incarnationis 824 Guthlac abbas dedit Canulfo unius cassati portionem in Brumham, pretio quingentorum solidorum, ducentorum abbati, trecentorum monachis.
62.4
De Elmund abbate et Aethelwlfo rege, qui decimam partem terrarum suarum dedit ecclesiae.
62.5
Anno 851, Elmund abbas, Aethelwlfo rege annuente, Dulting in jus monasteriale transtulit, cui etiam rex praefatus Alhstano episcopo consentiente, XX hidas addidit, ad supplementum vitae regularis Idem rex decimam terrarum suarum ecclesiis sui regni legitur pie contulisse. Quo tempore monasterio Glastoniae dedit Offaculum XXIV hidas, Bocland V hidas, Pennard IX hidas, Occenefeld, Scearamton VI hidas, Powg decem hidas, Pyrinton, Logderesbeorgum, Occemund et Bedul, Branuc, Duneald. Aethelstanus comes dedit Clutton X hidas, assensu ejusdem Aethelwlfi regis. Chartulam hanc praefatae haereditatis suae, praefatus comes cum corpore suo commendavit ad monasterium Glastoniae, obsecrans in nomine Jesu Christi, ut fratres illius monasterii nunquam ipsam linquant. Aenulfus comes dedit Dichespite, et Lotteshan XXX hidas, assensu regis Aethelwlfi, et Honblaperton, et Beangean Hangran. Ethelredus rex filius Aethelwlfi dedit Winter- burn XXV hidas Wlferae comiti, quas ipse postea Glastoniae contulit.
62.6
Anno 867 Athelbald filius Aethelwlfi regis dedit Herefertho abbati, XIV annis praesidenti, Branucmunster X hidas, ad capturam Isiciorum, ad ecclesigam vetustam beatae Dei Genitricis Mariae, et ad usum monachorum in Glastingensi monasterio; quo tempore rex Alfredus frater Athelbaldi filius Aethelwlfi dedit Glastoniae lignum Domini, quod ei papa Martinus dedit.
63.1
De Ethelstano rege.
63.1
Anno 916 Ethelstan rex dedit Mertefburg Althelmo duci X hidas, quas ipse postea contulit Glastoniae.
63.2
Wlhelm archiepiscopus dedit Devereb XX hidas, assensu ejusdem regis. Offricus dedit Werdeverel hoc est Munecaton X hidas.
64.1
De Winterburn, Wrington.
64.1
Aelfleda regina Edvardi regis dedit Wintburnae X hidas.
64.2
Ethelstanus dux dedit Wrington XX hidas, a rege Ethelstano sibi collatas. Quam possessionem idem dux, conversus et factus monachus, ad monasterium Glastoniae secum obtulit. Idem insuper dedit Weston, quae nunc Foxcote dicitur, V scilicet hidas. Dedit etiam Lim VI hidas. Uffa vidua dedit Stoka V hidas. Praefuit autem Glastoniae tunc temporis Elfricus abbas XIV annis. Praedicta igitur omnia per ministros regis Ethelstani Glastoniae collata, ejusdem regis ascribuntur munificentiae, et pium ejus in Glastoniam affectum famulorum loquitur liberalitas, quorum devotio frequenter inclinatur, quo dominorum animum viderint inardescere. Quae idem rex vetustae ecclesiae in Glastonia devote confirmans scilicet LXXXVI hidas, multasque adjiciens praecellentes innumerasque reliquias, prout in textu sancti Dunstani annotatum est, Glastoniae conferebat.
65.1
De Styward.
65.1
Anno 991 successit Stiward. Hujus mores a nomine non discedisse picturae testantur, semper cum in omni imagine sua cum flagello vel scopa repraesentantes.
65.2
Anno Dominicae Incarnationis 922, Edvardus reddivit Aldhuno abbati Cumton.
66
De sancto Dunstano abbate.
66
Puto palam esse, quantum a veritate ille longe fuit, qui beatum Dunstanum primum abbatem Glastoniae fuisse deliravit; sed quia ex antiquitatis gurgite rerum notitiam eliquavimus, et quasi ex ignorantiae tenebris in lucidiora tempora evasimus, nunc liberiore otio in his spatiabimur, quae tempore beati viri, qui Glastoniam XXII annis regebat, monasterio collata noscuntur. Primam itaque, diebus ejus, liberalitatis palmam praeripuit Edmundus frater Ethelstani, qui etiam, ut ante dictum est, divinae mentis consilio eum ibidem abbatem constituerat. Is, anno Dominicae Incarnationis 940, dedit Dunstano Cristemulefard XX hidas, Hingestan VIII hidas Wudetun V hidas, Watelca IV hidas, reddidit Wrigton XX hidas, dedit etiam Pakelescirkean XXX hidas, Escford cum captura piscium et dimidium hidae. Ejus uxor Epelfled ejus jussu Domham cum Mertone et Pendrigton C hidas dedit, Stane XIII hidas.« Haec, inquit, pro abstersione piaculorum meorum, et Alfredi avi mei, et Edwardi patris mei, confero ad ecclesiam vetustam Beatae Dei Genitricis in monte Glestingensi.»
67
De Acford, Bocland, Plis et Hamedone.
67
Alfleda vidua Edvardi regina dedit Acford, Bocland, et Plis XXVII hidas, Hamedeine XV hidas, assensu regis Edmundi. Wilfridus minister dicti regis, assensu ejusdem, dedit Hington XXX hidas, et Girlingeton X hidas, et ad Furnanwrthe V hidas. Idem Wilfridus dedit post obitum conjugis suae Gretelington XXX hidas, et Netelington XX hidas. Quod tamen successor ejus Aelwinus, datis chartulis, assumpto habitu regulari complevit. Item praefatus rex Edmundus dederat eidem Wilfrico Tintanhulle V hidas, quas idem Wilfricus postea cum corpore suo Glastoniae commendavit. Sigewlfus dedit Abbedesburgh V hidas, assensu regis Edmundi: Welfeh dedit Langeford II hidas. Hae omnes terrae, videlicet CCCLVIII et dimidium hidae, ab Edmundo rege et suis ministris collatae, ejusdem regis et suorum in Glastoniae monasterium, et protectorem ejus Dunstanum gloriosissimum, miram testantur devotionem. Idem etiam rex, quo dictum locum donis insigniret majoribus, multas reliquias, quae per terram Northanimbrorum, aut etiam in partibus transmarinis, perquisierat, Glastoniae pia contulit liberalitate, quas in veteribus libris adnotatas reperies; cui etiam corpus proprium post decessum suum, loci allectus sanctitudine, devovit: ubi et requiescit usque in hodiernum diem; dedit et hujus privilegium:
68.1
Privilegium Edmundi regis.
68.1
« In nomine Domini nostri Jesu Christi, ego Edmundus rex Anglorum, caeterarumque in circuitu gentium persistentium gubernator et rector, cum consilio et consensu optimatum meorum, pro aeterna retributionis spe, et relaxatione peccaminum meorum, concedo ecclesiae Sanctae Dei Genitricis Mariae Glastoniae, et venerabili viro Dunstano, quem ibidem abbatem constitui, libertatem et potestatem, jura et consuetudines, et omnes forisfacturas omnium terrarum suarum, Burgebrice Humdred, Socna, Athas, Ordelas, Infangenetheosas, Hamsocre, Trithbrice, Foresteall, et Toll et Feam, in omni regno meo. Et sint terrae suae liberae, et solutae ab omni calumnia, sicut meae mihi habentur. Sed praecipue ipsa villa Glastoniae, in qua celeberrima vetusta ecclesia sita est, prae caeteris sit liberior cum terminis suis. Abbati ejusdem loci tantummodo potestas sit tam in notis causis quam in ignotis, in modicis et in magnis, et in his etiam quaeque super et subtus terram, in aridis et in rivis, in silvis et planis, et eamdem auctoritatem puniendi aut dimittendi delinquentium in ea commissa habeat quam mea curia, quemadmodum mei antecessores concesserunt, et statuendo firmaverunt. Videlicet Edwardus pater meus, et Elfredus pater ejus, et Centuwines, Ines, Cuthredus, et alii quam plures, qui locum illum honorantes gloriosum habuerunt, et apostolica auctoritate roboraverunt, quibuscum omni alacritate consentio. Et ne quisquam mortalium, seu episcopus, aut dux, vel quislibet minister eorum, audeat eam temere intrare, causa placitandi, vel rapiendi, vel quidpiam faciendi, quod contrarium possit esse inibi Deo servientibus, Dei interdictione prohibeo. Quisquis igitur benevola mente meam donationem ampliare, et privilegii dignitatem servare satagerit, in hoc praesenti saeculo vita illius prospera sit, et longiturnae vitae gaudia teneat. Si quis autem propria temeritate violenter invadere tentaverit, sciat se procul dubio ante tribunal districti Judicis titubantem tremebundumque rationem redditurum, nisi prius digna satisfactione emendare maluerit. Acta est autem hujus privilegii pagina, anno Dominicae Incarnationis 944, indictione II.»
68.2
Scriptaque est litteris aureis in libro Evangelii, quam eidem ecclesiae obtulit, opere satis eleganti composito. Hactenus de Edmundo, qui, sicut plusquam semel in hoc opusculo dixi, jacet Glastoniae, ad sinistram, in turri majoris ecclesiae.
69
De Edredo rege Anglorum.
69
Anno 954 dedit Edredus rex frater Edmundi pretio quinquaginta solidorum auri Baddebari XXVI hidas, et juxta oppidum Twinam, id est Cristescirce, I hidam et capturam piscium: dedit etiam Ternuc et Stapelwilt, et partem Dennuni, et Elenberwe. Reddidit insuper Pukelescirke, et Dulting pridem alienatas, aut aliqua tyrannide, seu incuria praelatorum. Idem etiam dedit Wilfrico ministro suo hortorum X hidas, quas ipse, consensu domini sui, post obitum suum Glastoniae delegavit. Sed Elwinus successor in haereditate, ibidem regulari suscepto habitu, alterius votum duxit ad effectum. Alfred dedit Camelarton V hidas, assensu regis Edredi.
70
De Edwio rege.
70
Anno 956 Edwi filius Edmundi, acto in exsilium patre Dunstano, pseudo abbati Elsio, quem Glastoniae intruserat, dedit Pagenebeorth I hidam, ab omni servitio liberam. Idem dedit Blakeford III hidas Elsegus minister ejusdem assensu suo dedit Cranmere XII hidas. Ezericus, assensu ejusdem regis, dedit Widecumbe VI hidas. Aelwinus miles dedit unam partem de Sturton. Brihtricus Giffelton V hidas, assensu ejusdem regis. Chartulam hanc praefatae haereditatis Buhtricus cum corpore suo ad monasterium Glastoniae commendavit, obsecrans in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut fratres illius monasterii nunquam illam linquant, Buthcere dedit Widangere, assensu Edwi regis Domini sui.
71
De Edgaro rege.
71
Post enumerationem anteriorum abbatum, et largitiones regum, tandem ad felicissima Edgari tempora venimus. Quae ideo felicissima dixerim, quia et angelorum nuntiante tripudio, et beati Patris Dunstani in archiepiscoporum sublimatione, proindeque omnis boni copia floruere. Quae paulo latius prosequamur. De ipso beatus Dunstanus, in ecclesia Beatae Mariae Glastoniae coelestibus studiis invigilans, in hora nativitatis ejusdem, vocem coelitus intonantem audivit:« Pax Anglorum ecclesiae.» Exorti nunc pueri et Dunstani nostri tempore, cujus oraculi veritatem, ut alibi digestum est, rerum exitus comprobavit. Idem, regni suscepto regimine, Dunstanum per Edvium exsilio damnatum cum gloria revocavit, et magna optimatum ambitione primo in episcopum Wigorniae, secundo in episcopum Sandoniae, tertio in primatem Cantuariae promovit; regni quidem curas rex optime administrans, Ecclesiae pacem non negligebat. Nullus vero unquam regum Anglorum poterit certare laudibus Edgari, quorum ipse omnium, et pace quietior, et divitiis exuberantior, et pietate in Deum pronior fuit. Non autem quiete temporum abutebatur, ut quidam, qui pacis indultae rapientes in suos usus occasione, vel supinantur illecebris, vel montes auri congerentes, incumbunt divitiis. Quin potius frequentibus doctoris sui et patroni stimulatus monitis, quasi aemulo devotionis officio, Dei respondebat gratiae, tum per se, tum per suos, monasteriorum utilitatibus prospiciens, quorum Glastoniense maximo prae caeteris dignatus amore, optimatum patriae consilio tali honoravit privilegio, ut nunquam ibi abbas nisi ejusdem loci monachus esset, si ullo modo aptus vel etiam congregationis infimus inveniri posset. Sin vero extrema indigenarum penuria alterius monachum loci postularet, is promoveretur, in quo Glastoniensis congregationis unanimitas conveniret. Porro abbas et ipse a quolibet episcopo benedictionem susciperet, et monachos clericosve suos benedici juberet; et suorum servientium commissa sine praejudicio episcopi, vel ministrorum regis, incunctanter coerceret: nec ullus omnino insulam nativitatis suae consciam, sive episcopus, sive dux, aut princeps, aut cujuscunque ordinis alius intraret, causa placitandi, vel quidpiam faciendi[ et infra] sicut et praedecessores sui sanxerunt, scilicet Kenwines, Ines, Achelardus, Cuthredus, Alfredus, Edwardus, Ethelstanus, et Edmundus. Hoc donum, ne instabile vel inglorium esset, lituo eburneo, quem linibus auri praetexebat, super altare confirmavit. Lituum sane, se praesente, per medium sectum fida custodia asservari jussit, ut et testimonio in posterum proficeret, et cupiditatem raptorum incisionis damno frenaret. Dedit etiam aliud privilegium in haec verba:
72.1
Privilegium Edgari regis.
72.1
« In nomine Domini nostri Jesu Christi. Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum, velut fundamenta montium, inconvulsis ligaminibus fixa sint, tamen plerumque tempestatibus et turbinibus saecularium rerum, religio sanctae Ecclesiae maculis reproborum dissipatur ac rumpitur. Idcirco profuturum succedentibus posteris esse decrevimus, ut ea, quae salubri consilio et communi assensu diffiniuntur, nostris litteris roborata firmentur. Quapropter dignum videtur ut ecclesia Beatissimae Dei Genitricis semperque virginis Mariae Glastoniae, sicut ex antiquo principalem in regno meo obtinet dignitatem, ita speciali quadam et singulari privilegii libertate per nos honoretur. Hoc itaque, Dunstano Dorobernensi, atque Oswaldo, Eboracensi archiepiscopus adhortantibus, consentiente etiam et annuente Brithalm Fontanensi episcopo, caeterisque episcopis et abbatibus et primatibus, ego Edgar divina dispositione rex Anglorum, caeterorumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector, in nomine almae Trinitatis, pro anima patris mei, qui ibi requiescit, et antecessorum meorum, praesenti privilegio decerno, statuo, et confirmo, ut praedictum monasterium, omnisque possessio ejus, ab omni tributo fiscalium negotiorum, nunc et in perpetuum, libera et quieta permaneant, et habeant Socam et Sacam on Stronde, et on Streame, et on Unde, et on Felde, on Grithbrice, on Burgbrice, Hundred, Setena, Adas, et Ordelas, Calle, Hardas, Bufam, Corderam, et Beneorderam, Infangenepeof, Outfangenetheof, Flemene, Ferdere, Hamsocne, Friderbrice, Forteal, Toll, et Team, ita libere et quiete, sicut ego habeo in toto regno meo, eamdem quoque libertatem et potestatem quam ego in curia mea habeo, tam in dimittendo quam in puniendo, et in quibuslibet omnino negotiis, abbas et monachi praefati monasterii in sua curia habeant. Si autem abbas vel quilibet monachus loci illius latronem, qui ad suspendium vel ad quodlibet mortis periculum ducitur, in itinere obvium habuerit, potestatem habeant eripiendi eum ab imminenti periculo in toto regno meo. Confirmo etiam et corroboro, ut quod hactenus ab omnibus nostris antecessoribus diligenter observatum est, Fontanensis episcopus, vel ejus ministri, super hoc monasterium, vel super parochiales ejusdem ecclesias, videlicet Stret, Miricling, Budeclega, Sapenix, Sowy, aut super earum capellas, nec etiam super eas quae in insulis continentur, scilicet Bekeria, quae parva Hibernia dicitur, Gadeneia, Martenseia, Ferramere, Papeneberga, et Adredesera, nullam potestatem omnino habeant tantam, cum ab abbate, causa dedicandi vel ordinandi, advocati fuerint, nec eorum presbyteros ad synodum suam, vel capitulum, vel ad quodlibet placitum convocent, nec ab officio divino suspendeant, et omnino nullum jus in eos exercere praesumant. Monachos suos et praedictarum ecclesiarum clericos secundum antiquam Ecclesiae Glastoniensis consuetudinem, et apostolicam auctoritatem, archipraesulis Dunstani et omnium episcoporum regni mei assensu, abbas a quoque conprovinciali episcopo voluerit ordinari faciat, dedicationes vero ecclesiarum, si ab abbate rogatus fuerit, Fontanensi episcopo permittimus. In Pascha quoque chrisma sanctificationis et oleum a Fontanensi episcopo ex more accipiat, et per praefatas ecclesias suas distribuat. Hoc super omnia Dei interdictione et nostra auctoritate, salva tamen sanctae Romanae Ecclesiae et Dorobernensis dignitate, prohibeo, ne persona cujuscunque potestatis, sive rex, sive episcopus, sive dux, aut princeps, vel quilibet ministrorum eorum Glastoniae terminos vel supradictarum parochiarum, perscrutandi, rapiendi, placitandi gratia vel quidquam aliud faciendi, quod contrarium possit esse ibidem Deo servientibus, intrare praesumant: abbate tantummodo et conventui potestas sit, tam in notis causis quam in ignotis, in modicis et in magnis, et in omnibus omnino negotiis, sicut supra memoravimus. Quisquis autem hujus privilegii mei dignitatem qualicunque occasione, cujuscunque dignitatis, cujuscunque ordinis, cujuscunque professionis pervertere, vel in irritum deducere, sacrilega praesumptione a modo tentaverit, sciat se procul dubio ante districtum judicem titubantem tremebundumque rationem redditurum, nisi prius digna satisfactione emendare studuerit. Acta est haec privilegii pagina et confirmata apud Londonium, communi consilio omnium primatum meorum, anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 971, indiction, XIV.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).