Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 10.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21371 Degepoa
10.1
DE MONASTERUS.
10.1
In Dorsatensi pago sunt abbatiae: Cerneliensis, Mildeltunensis virorum, Sceptoniensis feminarum, praeter aliquas, quae vel omnino destructae, vel multum imminutae sunt. Cerneliensis exordium ita accepimus: Augustinus primus doctor Anglorum post Cantiam Christo subditam, reliquas Anglorum provincias pervagabatur, quantum Ethelberthi regis imperium protendebatur. Habebat enim, ut alias diximus, sibi subjectum, quidquid Angli Britanniae incolunt, praeter solos Northanimbros. Pagum ergo supra nominatum Augustinus adorsus crebris a diaboli damno praedis Christianitatis augebat numerum. Sed loco illo virtus haesit daemonis conflata invidia, qui tantis animarum lucris doleret. Aggrediuntur ergo virum et socios, furiatis mentibus incolae, et magnis dehonestatum injuriis, ita ut etiam caudas racharum vestibus ejus affigerent, impellunt, propellunt, expellunt. Patienter ille et modeste gaudensque pro nomine Jesu contumeliam pati, et ne magis miserorum irritaret insaniam excusso pedum in eos pulvere, longe quasi milliariis tribus recessit. Tum vero persecutionis remoto turbine in quietem regressus animi, vidit mentis oculo divinam adesse praesentiam, exhilaratoque vultu ait suis: Cerno Deum, qui et nobis retribuet gratiam, et furentibus illis emendatiorem infundet animam. Cum dicto advenerunt illi properatis gressibus, facti poscentes veniam, fidem pollicentes suam. Eventus, vel potius verbum loco indidit vocabulum, ut vocaretur Cernel ex duobus verbis Hebraico et Latino, quod Hel Deus dicatur Hebraice, Dixit Augustinus Dominum se cernere, nec veritas sermoni abfuit, quod tam cito mente mutata plebs ante lymphata credidit. Nam et ibidem cum ad baptismum deesset aqua, ad jussum pontificis ex occultis meatibus fons erupit, qui hodieque et Augustini merito, et usus sui commodo incolis clarus habetur. Ibi succedentibus annis, Edwoldus frater Edmundi regis et martyris vitam eremiticam solo pane cibario, et aqua trivit, pertaesus( ut fama est) mundi deliciarum, quod se et fratrem durior excepisset fortuna. Fit enim plerumque, ut adversitatibus saeculi admonitus generosus animus, ad Dominum se convertat attentius, qui nec falli, nec fallere novit.« Et prima quidem virtus est bene per se velle, secunda cogi posse.» Non minoris ut aestimo, deputatur meriti Paulus, qui ad bonum flagello coactus est aspero, quam Petrus, qui libens et statim accurrit vocanti Domino. Edwoldus post religiose actam vitam magna sanctitatis opinione ibi sepultus, dedit occasionem posteriori tempore Egelwaldo praediviti homini, ut coenobium eo loco sancto Petro construeret: non ita exiliter ut putatur, quinimo abundanter, si illi quorum interest, non ea nebulonibus suis, sed Dei servis impertirent. Sed ita omnia nostro tempore in Anglia immutavit et pervertit ambitio, ut res quas antiqui viri liberaliter contulerunt monasteriis, magis dispergantur pro possessorum ingluvie, quam famulentur monachorum, hospitum, egenorum vitae. Et certe datores non fraudabuntur mercede sua, viderint isti quomodo eorum intentiones olim examinentur in divina libra. Mildeltunensem ecclesiam fecit rex Ethelstanus pro anima fratris sui Edwini, quem pravo corruptus consilio Anglia ejecit. Cujus qui fuerit finis alias non silui. Ibi multas sanctorum reliquias ex Britannia transmarina emptas reposuit, inter quos eminent praecipue beatissimi Samsonis ossa, Dolensis quondam archiepiscopi sanctissimi et plane Deo digni viri: cujus virtutes aliquas hic referrem, nisi quia notae sunt, et indigenarum sanctorum miraculis scribendis occupatas manus habeo.
10.2
Scephtonia est vicus modo, quondam urbs, locus in praerupto montium situs: vetustatis indicium dat lapis in capitulo sanctimonialium insculptus, ita a vetustissimi muri ruinis illuc translatus. Anno Dominicae incarnationis 880, Elfredus rex fecit hanc urbem, regni sui VIII. Ibi Elgifa uxor Edmundi, qui fuit pronepos hujus Alfredi, monasterium sanctimonialium fecit, ibidemque carnis exuvias post fatum deposuit: mulier bonis operibus semper intenta, pietate et dulcedine praedita, et ut reos, quos tristis sententia judicum palam damnaverat, ipsa occulte redimeret: pretiosus amictus, qui mulieribus nonnullis est leno solvendi pudoris, illi erat supellex munificentiae, ut quamlibet caram vestem conspecto statim largiretur pauperi: speciem corporis et artificium manuum in ea livor quoque laudaret, cum nihil reprehendere posset. De prophetali gratia, quam ei Deus affuderat, alias dictum est, et vivens quidem virtutum fecit opera; sed post mortem micuerunt miracula sicut rhythmice quondam cecini.« Nam nonnullis passa annis morborum molestiam, defaecatam et excoctam Deo dedit animam, functas ergo vitae fato beatas exuvias, infinitis clemens signis illustrabat Deitas. Inops visus et auditus, si adorant tumulum, sanitati restituti probant sanctae meritum. Rectum gressum refert domum, qui accessit loripes, mente captus redit sanus, boni sensus locuples.» Eo loci jacet vel potius jacuit sanctus Edwardus hujus sanctae ex filio Edgaro nepos, quem novercali fraude innocenter caesum coelum excepit, et prima quidem sepultura illi apud Warham fuit, quod non longe a loco, in quo occisus fuit, qui Corf vocatur, imminet mari. Jacuit ergo ibi triennio invidentibus inimicis mortuo cespitem ecclesiasticum; cui vivo inviderant decus regium. Sed adfuit divina potentia, qui insontem signorum levaret gloria.« Ibi ostensa de coelo lumina, ibi claudus gressum composuit, ibi mutus organum resumpsit, ibi prorsus omnis invaletudo sanitati locum fecit. Sparsus rumor per Angliam martyris praedicabat merita, quo excita interfectrix illuc iter adoriebatur. Sed animal familiare, quo sedere consueverat, ante ventis pernicius, quod auras ipsas( ut dici solet) praecurreret, tunc nutu Dei stabat immobile: flagris ministrorum instantibus cassus labor consumitur, mutatoque jumento, casus idem sequitur. Intellexit tarde licet brutum pectus, quo portentum illud respiceret; ideo quod per se non potuit, per alium fieri consensit ut sacrae reliquiae de ignobili tumulo levatae Scephtoniam cum magna deferrentur gloria.» Posteriori vero tempore pars corporis Lesmonasterium, pars Abendoniam deportata est: ubique ipse viget, maximeque Scestoniae et virtutum gratia et sanctissimo virginum choro coruscat, locusque ille ab eo cognomen sortitus, vulgo per metonymiam ad sanctum Edwardum dicitur.« Miraculo sane ostentatur pulmo toto dudum consumpto corpore, adhuc integra viriditate palpitans.» Sed quod pene omne miraculum reprehensioni patet, quidam illud sinistra interpretatione distorquent, merito pulmonem incorruptum, qui teste Suetonio si sit veneno tinctus, putredine, sed nec igne confici nequeat. Constat enim inter bibendum sica foratum, voluntque virus siticuloso propinatum, ferroque vim veneni praeventam. At ego diligentius re animadversa mendacium intelligo, quod tam cito venenum vitalia penetrare nequiverit, praesertim cum Suetonius non hoc de pulmone sed de corde dixerit. Sit ergo coeleste miraculum, quod nullius hominis tergiversationi possit esse obnoxium. In Wiltensi pago sunt ista coenobia: Malmesberiae virorum, Wiltoniae et Ambresberiae feminarum. De Malmesberiensi alias loqui sedit animo, de Ambresberiensi nihil aliud ad nostram notitiam attigit, nisi quod ab Helfrida sancti Edwardi interfectrice, et illud et Warewellense facta sunt causa poenitentiae. Jacet ibi sanctus Melorius, cujus prosapiae cujusve sanctimoniae incertum mihi. Wiltoniense coenobium beata Editha filia regis Edgari sedem ossium suorum dulcibus exuviis ornat, amore fovet.
10.3
Wiltuna est vicus non exiguus supra Wile fluvium positus, tantae celebritatis, ut totus pagus ab eo vocetur. Ibi ab infantia Editha Deo sacrata incorrupta virginitate Domini, obsequiorum sedulitate hominum gratiam emebat, natalium tumorem ingenuitate mentis premens. Unum a majoribus accepi, quo non mediocriter judicium offendebat hominum, fallens videlicet oculos eorum apparatu auratarum vestium. Siquidem cultioribus indumentis ornata procederet, quam illius professionis sanctitudo exposceret, unde a sancto Ethelwoldo palam increpata respondisse fertur nec inepte, nec infacete: Verax, inquit, et irrefragabile judicium Dei sola mortalium operitur conscientia; nam et in sordibus luctuosis, ut Augustinus dicit, potest esse jactantia. Quocirca puto, quod tam incorrupta mens potest esse sub istis auratis vestibus, quam sub tuis discissis pellibus. Viderat eam sanctus Dunstanus, in consecratione basilicae beati Dionysii, quam illa ob amorem martyris aedificaverat, pollicem frequente, dextrum protendere, et signum crucis fronte e regione pingere, delectatusque admodum: Nunquam, ait, putrescat hic digitus, continuoque intra missarum agenda prorupit in lacrymas, lacrymas adeo profluas, ut singultiente voce diaconum prope astantem concuteret. Causam quaesitus: Cito, inquit, haec florida rosa marcescet, cito avis Deo dilecta evolabit, post sex ab hoc die septimanas. Consecuta est evestigio rerum veritas pontificale vaticinium. Namque illa nobilis propositi tenax praedicta die, citra juventae terminum efflavit, cum esset annorum XXIII. Nec multo post idem beatus vidit somnii visione sanctum Dionysium virginem amicabiliter manu tenentem, et ex oraculo divino jubentem, ut a famulis honorificaretur in terris, sicut a sponso et Domino venerabatur in coelis.« Ita crebrescentibus ad tumbam miraculis edictum, ut efferretur virginis corpus, inventumque totum in cineres solutum, praeter digitum et alvum alvoque subjecta, unde sancto dubitanti virgo ipsa per visum assistit, dicens: Non mirum esse, si partes illae corporis putruerint, quod usus habeat exanimata corpora in quosdam arcanos naturae sinus defluere, et ipsa utpote puella membris illis peccaverit. Caeterum ventrem nulla corrumpi juste putredine, qui nulla unquam aculeatus sit libidine; immunem se fuisse crapulae, et carnalis copulae.» Hujus fuit frater Ethelredus rex, ad exterminium Angliae pene propter inertiam suam natus. Cui successit Cnuto, natione Danus, vir efficax, sed qui pro gentilitiis inimicitiis sanctos Anglos non diligeret. Qua consuetudine contumacior, cum quadam Pentecoste apud Wiltunam esset, in ipsam virginem solemnes cachinnos effudit: nunquam se crediturum filiam regis Eadgari sanctam esse, qui vitiis deditus, max meque libidinis servus, in subjectos propior tyranno fuisset. Haec dum ille stomacho suo serviens crudelitate ructaret barbarica, contradicebat Ednodus archiepiscopus, qui aderat. Cnuto concitatior aperiri sepulcrum jubet, visurus quid sancti mortua virgo afferret. Effracto ergo mausoleo, defuncta oppanso ante faciem velo cingulo tenus assurgere, et in contumacem regem impetum facere visa. Hoc ille turbatus metu, longe reducto capite debilitatoque rigore genuum lapsus humo concidit. Ruina corpus attrivit, adeo ut intercepto diutius anhelitu exanimis putaretur. Sed redeunte paulatim vigore laetum erubuit, quod, quamvis severe castigatus, poenitentiae reservatus sit. Habetur ergo in plurimis locis Angliae festum ejus venerabile, quod nemo impune temerare praesumat. Jacet in eadem ecclesia mater ejus Wilfrith, quam non sanctimonialem, sicut opinio vulgaris delegat[ al. delirat], sed subito timore regis suo tantum consilio velatam constat, abrepto velo regio cubili subactam, unde ille, quod feminam attigisset, quae vel umbratice sanctimonialis fuisset, a sancto Dunstano redargutus, septennem exegit poenitentiam. Illa quoque partu explicito voluptati frequentandae non inhaesit; sed doluit potius et sprevit, sanctaque pro vero asseritur, et celebratur.
10.4
In Berkensi pago sunt monasteria duo: Abendoniense, et Radingense, virorum utrumque. Abendoniae coenobium fundaverunt Cissa pater Inae, mox ipse Ina rex occidentalium Saxonum, multique ab origine reges. Sed Elfredi tempore regis, cum barbarica ubique Dani discursarent petulantia, aedificia loci ad solum complanata. Tum rex malorum praeventus consiliis, terras, quaecunque appendices essent, in suos suorumque usus redegit. At vero rex Edredus Elfredi nepos, loci miseratus solitudinem, simulque avi animae consulens, cuncta restituit ablata per manum Ethelwoldi, quem ibi abbatem posuerat, tantumque amoris assumpsit in ecclesiam, ut per se loca aedificiorum metaretur, et fundamenta jactaret; meditans inibi celeberrimae famae monasterium construere, fecissetque voluntati satis, si non eum fata de medio propere repulissent. Institit tamen Ethelwoldus coeptis, sed antequam summam manum rebus imponeret, ad episcopatum Wintoniae ab Edgaro praedicandae memoriae rege raptus est. Complevit magistri molimina Ordgarus, ab eo in abbatia substitutus, ditatusque est locus, et immane quantum exaltatus, successoribus semper aliquid recens molientibus, quo antecessoribus non impares aestimarentur. Emicuit praecipue nostris temporibus abbas Faricius in meliorandis rebus, Tuscus genus, arte medicus, Aretinus[ al. civis Aretinus], noster profecto monachus. Cujus laudes effigiare, quia successit animo, non quod ipse comminiscar, sed sodalis mei Petri monachi versus apponam; quibus et laudabilis abbatis virtus enitescet, et, si quis haec lectione dignabitur, versificatoris inprimis egregii leporem animadvertet. Erit ergo hic experimentum ejus eloquentiae duntaxat exiguum, caeterum ipse alias in pluribus assecutus est famam altioris gloriae. Vir probus et prudens, vir vere consiliorum, Extera ditavit, curavit et intima morum. Omnibus instructus, quos tradit littera fructus, Ad decus Ecclesiae vertit monumenta Sophiae. Omnibus imbutus, quas monstrat physica leges, Ipsos demeruit medicandi munere reges. Reges et proceres subiti[ al. subici], parere videres, Illius ad nutum credentes vivere tutum. Hinc animos illi favor Anglicus hactenus hausit, Ut de jure suo certare potentibus ausit. Quos adeo fregit, quos ad tantilla redegit, Ut sibi subjectos dominos premeret dominator. Fallo nisi Gyffard flexit sua colla cucullo, Ingenuos inter non exaequatus ab ullo. Hinc amissa diu revocavit sub ditionem: Hinc infrendentem sibi repullit ambitionem. Quid turbam memorem procerum, populumque minorem? Quotquot pulsavit de jure suo superavit. Ex his fama viro, de fama gloria crevit. Ex his Ecclesiae mature res adolevit. Ille Dei donum memor esse fluenta bonorum, Omnem splendorem convertit ad interiorem, Addita praedia, pallia regia, munera, vestes, Vascula ditia, picta tapetia sunt mihi testes. Fulgurat aurea per laquearia pompa decoris Crusta metallica, gemmea fabrica plena stuporis. Nec tamen ad votum suffecit vita beatum, Rupit utrumque simul raro tam flebile fatum.
10.5
Radingis fuit quondam coenobium sanctimonialium, sed jam multis annis abolitum. Illud rex Henricus pro indicta sibi poenitentia restaurare intendens, duo olim diruta monasteria Lefminstre et Celsi adjunxit: constituitque illud inter duo flumina, Kenetum et Tamensem, in honorem Matris Domini, et Joannis evangelistae loco, ubi ad populosiores urbes Angliae omnium pene itinerantium posset esse diversorium. Posuitque ibi monachos Cluniacenses praeclarum sanctitatis exemplum, hospitalitatis indefessae indicium. De corporibus sanctorum in duobus monasteriis requiescentium nihil attinet dicere, cum aliunde illuc advecta peregrinos incolatus exerceant, et jam olim scriptorum praedicata praeconia de nostro non necesse habeant suspirare silentio.

Intertext edge

Open linked passage

Note