Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 12.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21371 Degepoa
12.1
DE EPISCOPIS CRIDIENSIBUS, EXONIENSIBUS, CORNUBIENSIBUS.
12.1
Seriem ergo Cridiensium pontificum hic sermo evolvet. Cridia est villula Domnoniae, quae vulgo dicitur Devenescira, XII millibus ab Exonia, hic sederunt per ordinem pontifices isti: Edulfus, Edelgar, Elfwod, Sideman, Alfric, Elfwold, Ednod qui et Wine.
12.2
Livingus, ex monacho Wintoniensi abbas Tavistokensis et episcopus Cridiensis, maxime familiaritatis et potentiae apud Cnutonem regem habitus est. Cum eo Danamarchiae multo conversatus tempore in Romano itinere comitatui adhaesit; nec minus explicitis apud Romam negotiis, cum rex pedestri via Danamarchiam contendisset, ille regiarum epistolarum bajulus, et mandatorum exsecutor futurus, navigio Angliam venit: omnibusque, quae injuncta fuerant, sapienter et mirifice ante adventum regis consummatis, eo apud eum gratiae processit, ut defuncto avunculo suo Brithwoldo, qui erat Cornubiensis episcopus, ambos arbitratu suo uniret episcopatus. Ambitiosus et protervus ecclesiasticarum legum tyrannus, ut fertur, invictus, qui nihil pensi haberet, quominus omni voluntati suae assisteret. Denique a majoribus accepimus, cum ille spiritum efflaret, tum horrisonum crepitum per totam Angliam auditum, ut ruina et finis totius putaretur orbis, humatus est Tavistokiae, quo loci multa spectabilia contulerat, tantamque sui gratiam apud monachos locaverat, ut hodieque XV graduum Psalmos continuata per successores consuetudine pro ejus decantent quiete.
12.3
Huic tempore regis Edwardi successit Lefricus apud Lotharingos altus et doctus, qui sedem episcopatus transtulit in civitatem, quae propter fluvium Exam, qui muros lapsu suo allambit, vocatur Excestre. Hanc urbem primus rex Ethelstanus in potestatem Anglorum effugatis Britonibus redactam turribus insignivit, muro ex quadratis lapidibus cinxit, ubi omne adeo abundat mercimonium, ut nihil frustra desideres, quod humano usui conducibile judices: licet solum jejunum et squalidum, vix steriles avenas et plerumque inane folliculum sine grano producat. Hic Lefricus ejectis sanctimonialibus a Sancti Petri monasterio episcopatum et canonicos statuit, qui contra morem Anglorum ad formam Lotharingorum uno triclinio comederent, uno cubiculo cubitarent. Transmissa est hujuscemodi regula ad posteros, quamvis pro luxu temporum nonnulla jam ex parte deciderit, habentque clerici oeconomum ab episcopo constitutum, qui eis diatim necessaria victui, annuatim amictui commoda suggerat.
12.4
Successit Lefrico Osbernus regis Willielmi tempore, natione Normannus, frater Willielmi praecellentissimi comitis, in Anglia sub Edwardo rege liberaliter et domestice[ al. modestice] conversatus: quippe qui cognationem regiam vicino attingeret gradu. Unde in victualibus et caeteris rebus ad Anglicos mores pronior parum Normannorum pompam suspiciebat, consuetudines domini sui regis Edwardi efferens, et cum per alios exhiberentur cum assidentibus manu et gestu adgaudens, ita pro more antiquorum praesulum veteribus contentus aedificiis, liberalis animo et castus habebatur corpore, vixit ad quartum annum regis Henrici imminente senio non paucis annis lumine captus.
12.5
Est in Domnonia coenobium monachorum juxta Tau fluvium, quod Cavistoh vocatur, quod per Ordgarum comitem Domnoniensem, patrem Elfridae, quae fuit uxor regis Edgari surgendi exordium, per Livingum episcopum crescendi accepit auspicium locus amoenus opportunitate nemorum, captura copiosa piscium, ecclesiae congruente fabrica, fluvialibus rivis per officinas monachorum decurrentibus, qui suo impetu effusi, quidquid invenerint superfluum, portant in exitum. Rumonus sanctus ibi praedicatur, et jacet episcopus pulchritudine decoratus scrinii, ubi nulla scriptorum fides assistit opinioni, quod non solum ibi, sed in multis locis Angliae invenies violentia hostilitatis abolitam omnem gestorum notitiam, nuda sanctorum nomina, et si quae modo praetendunt miracula sciri. Cernitur in eodem monasterio sepulcrum Ordgari, spectaculoque ducitur enormitas mausolei filii ejus. Edulfus hic vocatus est, giganteae molis et immanis roboris, sicut breviter demonstrare incidit animo. Viam agebat cum Edwardo rege, cujus erat cognatus, Exoniam versus. Ita, cum juxta portam equis dissiluissent, offenderunt introitum forinsecus repagulis, intus seris damnatum. Et forte janitor, quem latuisset eorum adventus( nam domestico adequitaverant otio) longe discesserat. Tum Edulfus ambabus manibus arripiens repagula, parvo( ut videbatur) conamine dejecit in frusta, partem etiam muri pariter evellens. Semelque calefactus et secum infrendens secundo virtutum periculum dedit. Nam pedis impulsu valvas debilitans, biforem reclusit cardinem, adeo ut etiam materiam elideret. Caeteris laudantibus rex factum joculariter attenuans, diabolicae fortitudini non humanae virtuti attribuit. Est praeterea in Dorseta nemus juxta Hortunam, quae modo destructa, tunc ejus liberalitate inter abbatias numerabatur. Ibi mirandae fortitudinis dabat spectaculum, si quando remissis curis venerat in otium. Rivulus juxta saltum venationis feracem labitur, ab una ripa ad alteram decem pedum spatio. Ille divaricatis pedibus utramque continuabat, parvoque cultro ferarum ad se actarum capita levibus et poene irritis ictibus decutiebat in amnem. Sed enim tantus talisque adhuc aetatis calore perfervidus cessit morti, jussitque se apud Hortunam sepeliri. Verumtamen quia secum quaedam ecclesiae danda demandaverat, praevenit abbatis Sictritii violentia, datorem, et data pariter transferens in sua. Sithtricius postea sub rege Willielmo piraticam aggressus religionem polluit, ecclesiam infamavit. Cornubiensium sane pontificum succiduum ordinem nec scio nec appono, nisi quod apud Sanctum Petrocum confessorem fuerit episcopatus sedes. Locus est apud aquilonales Britones supra mare juxta flumen, quod dicitur Hegelmithe, quidam dicunt fuisse ad sanctum Germanum juxta flumen Liner supra mare in australi parte.

Intertext edge

Open linked passage

Note