Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 16.2
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
—
21371 Degepoa
16.1
LIBER TERTIUS. DE ARCHIEPISCOPIS EBORACENSIBUS, EPISCOPIS HANGUSTALDENSIBUS, ET WITTERNENSIBUS.
16.1
Paulinus, fuit primus Eboraci archiepiscopus, qui ab Honorio papa pallium accepit, ut notum est.
16.2
Illo pulso, Scotti: Aidanus, Finanus, Colmannus, nec pallio nec urbis nobilitate voluerunt attolli, in insula Lindisfarnensi delitescentes.
16.3
Colmanno per Wilfridum de Pascha erroneo convicto, idem Wilfridus ad episcopatum Eboracensem electus, ab Alfrido rege Oswii filio regis Galliam[ potere] consecrandus jussus est.
16.4
Quo ultra mare moras nectente, Oswius rex, praeventus consiliis Quartadecimanorum( qui vocabantur ita, quia Pascha in quarta decima luna cum Judaeis celebrabant), Ceddam virum sanctissimum, tamen contra regulas, intrusit tribunali Eboracensi. Sed haec iniquitas misso ab apostolica sede Theodoro Cantuariense archiepiscopo correcta est, exstrusoque Cedda Wilfridus inthronizatus est. Wilfridus igitur ut retro redeam non infimis parentibus apud Northanimbros natus, si quid natalibus defuit gratiae generositate morum explevit.« Hunc dum genitrix parturiens in lucem effunderet, clientes foris stantes viderunt, ut putabant, domum puerperii consciam ignibus undique conflagare, ita ut jam flamma in altum longos produceret crines. Cumque illi ad incendium sopiendum voces et aquam jactarent, excurrerunt ancillulae clamoribus eorum excitae, edictoque ne dominam parturientem inquietarent mirabantur in suis non fuisse oculis illi[ al. quod illi] se vidisse clamarent. Nam jam ignis innoxius evanuerat, nec erat quo pudorem suum excusare possent famuli, dum starent aedes incolumes. Intellectum est ergo ignei vigoris esse puerum, in cujus ortu tantum afflatum esset incendium.» Cucurrit ille pueritiam sine litteris; sed cum jam X annis crescens aetas quatuor adjecisset, novercalem fastum perosus( nam mater obierat) domo excessit paterna, curialibusque adnitentibus, quibus obsequelam apud patrios lares exhibuerat, Eansfledae[ al. Eanfledae] reginae perductus est in notitiam. Quae cum adolescentuli secreta crebris percunctationibus elicuisset, quod Deo libentius quam saeculo proponeret militare, cuidam Cuddae, qui ex senatore et regis cubiculario religiosam vitam apud Lindisfarnum meditaretur, delegavit. Is eum secum aliquantis annis benigne habitum reginae remisit, psalmos et nonnulla ecclesiastica memoriter retinentem, sed excellentioris profectus studio Romam cundi desiderium ingressum.
16.5
At Regina desiderium ephoebi, quod supra annos esset, amplexa, misit eum peculiari adjuvandum cura regi Cantuariorum Ercomberto, qui filius erat patrui sui. Ita Wilfridus Cantiam adveniens Romanas consuetudines, quae Scottorum scientiam vincebant, gnarus addidicit: Psalterium denique, quod a Scottis juxta translationem beati Hieronymi acceperat, pro Romano more juxta quintam editionem lectitavit et tenuit. Post annum datus a rege in comitatum industrii juvenis Benedicti, qui postea Wirensis abbas fuit, Romanum iter maturabat. Lugdunumque perveniens, faciei venustate morumque compositione Dalfinum urbis archiepiscopum ad sui dilectionem invitavit. Quem cum vel clericatu imposito, vel nuptiis neptis suae retinere tentasset, neutrum promovit: excusante nuptias Wilfrido pro caelibatus studio, clericatum differente, quoad Roma rediret. Ideoque archiepiscopi fultus consilio, et sublevatus marsupio, coeptam viam aggressus, socium, qui morae illius iratus praecesserat, brevi consecutus est. Romam ergo venit, cuncta, quae optaverat, assecutus prospere beato Andrea suffragante. Cujus triumphalibus liminibus affusus, opem et litterarum ingenium oraverat. Adeptus igitur beatissimi Bonifacii tunc archidiaconi privatam notitiam, per eum supremae sedis pontificis gratiam meruit. Quorum contubernio fruitus et rationem Paschalis cycli edoctus, cum plurimum in urbe moratus esset, Ludgunum ad Dalfinum archiepiscopum remeavit. Qui cum eum nihilo segnior indulgentia excepisset, hoc confoederati sunt placito: peregrinus adoptatus in filium, et clericus factus, archiepiscopus electus in patrem, qui sedulitate benevola omnem memoriam reditus in patriam ab animo Wilfridi deleverat. Sed invidit diabolus Wilfrido Galliam, Dalfino longiorem vitam, Bathildi reginae furias infernales immittens, ut eum post novem, quos trucidarat episcopos, accumularet in decimum. Mandaverat per satellites illi, ut veniret; fortior ille malis, quamvis eum non lateret muliebris nequitia, venire properavit. Quem cum continuo carnifices gladiis excepissent, adolescens Anglus mirabili constantia prope in ipsos enses immergens consortium paternae necis sitiebat. Sed licet jam exspoliatus, jam protenso cingulo[ al. jugulo], miseratione lanistarum Angliae suae reservatus est! Cujus adventum cum fama vulgaret, ab Alfrido rege regis Oswii filio dignanter accitus est. Et cum laborem et seriem itineris, Gallicanam elegantiam, pompam Romanam, praetereaque canonum regulam edissertaret, libenter est auditus et grate. Ergo circa se multis diebus habitum accurate propter nuper conceptam coluit amicitiam, quam comparaverat honesta conversatio, industria, praedicatio, rerum scientia, sermonis copia. Data ei, in Ripis a rege mansio, qua coenobium aedificaret, collataque a proceribus multorum xeniorum oblatio. Ibi ab Angilberto episcopo Gallo de Scotia veniente presbyter ordinatus, et abbas post non multos dies Scottis convictis falsi Paschae errorem depulit, scientiam recti reduxit. Laetabantur reges, et heroes, gloriabatur provincia se habere praedicatorem indigenam, qui jam cruditatem nauseabant Scotticam, conferebanturque multa Wilfrido, quibus toleraret vitam, quibus inopum fulciret penuriam. Nec ille erat angustioris cordis in erogando pauperibus et advenis, quod affluebat a saeculo, aemula quadam jucunditate, ut quo plus erogaret pauperibus, eo copiosius Deus eroganda inferret. Praeterea ventre castigatior, vigiliis et orationibus promptior, a matre integram servans pudicitiam, nec in adolescentia incurrit culpam: frequentavitque usque ad senium morem, ut nocte pergens cubitum aqua frigida totos infunderet artus. Sed Joannis papae jussu tandem vel sero destitit, ne algor senilis corporis frigidi elementi infusione auctus incurabilem morbum contraheret. Per hoc favorabili plausu ab omnibus electus est, dignus qui Eboracensis Ecclesiae cathedram sanctificaret. Sed perstitit ille negare, ne ab episcopis Scottis vel ab iis, quos Scotti ordinaverant, consecrationem susciperet, quorum communionem sedes aspernaretur apostolica. Quorum sicut suum non esset ullum nominare, ita proprium famae consulere, saluti providere, pateretur regia dignitas, concederet popularis religio se a Gallicanis antistibus sacrato insigniri munere, quo facto fore, ut inthronizato legitime multum accresceret scientiae, probato consilio mittitur Galliam consecrandus magno apparatu commeantium, magna exspectatione remeantium, ubi XII episcopis,( quorum in numero excellebat Angilbertus) electionem acclamantibus, et in sede aurea sedentem sustollentibus[ al. succollantibus] demum ante altare ductus et consecratus est. Sed re perfecta redeuntem venti corripientes adversi in littus contrarium Australium Saxonum detulere: navem appulsam aestus Oceani refluens inimicorum hiantium praeda destituit. Barbari qui adhuc veri Dei nescii bacchanalia vivebant in furiam concitati, bello conspiratis viribus classicum canunt. Tum quanquam pontifex indulgendum tempori ratus pacem praetenderet, promissa cumularet, nihilo fractiores gentiles in arma ruunt. Quin et sacerdos sacrorum sacrilegorum in editiore stans loco fanaticis incantationibus Christianorum vires effringere nitebatur. Tum quidam ex sociis pontificis funda lapidem intorquens fronti gentilis illisit, tam validis viribus ut osse penetrato cerebrum violaretur, hoc acrior populus barbarorum in Christianos bellum novat. At illi in utramvis partem parati quo fortuna vergeret, vel morte occumbere nobili, vel victoria potiri, uniti in confertam multitudinem CXX, irruunt et bis terque avertunt, orante interim et genu flectente praeclaro sacerdote cum clero in littore, quorum precata ante horam ascensionis regressus maris aestus famulante sinu nautas excepit. Qui non multo post ad Sandwic appulerunt, laetum celeuma cantantes: quod innumeris ex hostibus interemptis vix quinque suorum desiderarent. Victor ergo periculorum omnium domum reversus turbam rerum offendit, Ceddamque in suam sedem subintroductum, quod animis religiosissimis in causa praesertim honoris sui facile subripi potest. Quocirca Wilfridus tribus annis in Ripis habitans, sacerdotale officium, quocunque ire petebatur, exercuit, magno semper comitatus virorum agmine, qui eum relinquendum non putabant. Invitabaturque creberrime a Wlferio Merciorum rege, qui ei locum Licefeld vocatum ad construendum quodlibet, vel episcopatum vel monasterium largitus est, sed nec tenacior in honore viri fuit Egbertus rex Cantuariorum, quo accersente multos in Cantia ordinibus ecclesiasticis provexit, quorum fuit unus Putta, per eum ad presbyterium, per Theodorum ad episcopatum Rofensem postea promotus. Deusdedit enim archiepiscopo defuncto, exspectabatur Theodorus de transmarinis partibus venturus. Qui cum venisset, cognoscens rem contra canones perperam factam, Ceddam degradavit modesto et immoto animo injuriam sustinentem. Patientia viri sanctissimi commovit Wilfridi viscera, ut eum suffragio suo per omnes gradus iterum elevatum Licefeldi pontificem induceret, ubi superstes aliquot annis convenientem sanctitati suae finem invenit. Non spatiabatur interea in deliciis Wilfridus sed in primis christianitatem augere, christianorum mores informare; in secundis nova aedificia excit re, vetera reparare. Basilica, quondam ab Edwino rege monitu beati Paulini in Eboraco facta, tecto vacabat, parietes semiruti, et ruinam plenam minantes solis nidis avium serviebant; pro indignitate rei pontifex interno dolore commotus, materiam solidavit, culmen levavit, levatum plumbeis laminis ab injuria procellarum munivit. Fenestris lucem dabant vel panni linei tenuitas, vel multiforatilis asseraxis: ipse vitreas fecit. Decorem materiarum vetustas, et multimoda tempestas obduxerat: ipse illas alba calce dealbavit. Sensit et Ripis industriam antistitis, aedificata ibi a fundamentis ecclesia, miro in fornicum inflexu[ al. miro fornicum inflexu, etc.], lapidum tabulatu, porticuum anfractu. Invitati ad ejus consecrationem reges Germani Egfridus et Elwinus( nam pater inter haec Oswius decesserat), dotaverunt illi locum ingentibus praediis, retuleruntque famae praemium[ al. pretium] amplissimis verbis coram populo laudati, tribusque diebus lautissimo apparatu obsoniorum redempti, mundialis ut videbatur pompae laetitiam continuavit de resurrectione mortui divinum miraculum, res ita acta est.« Ingresso episcopo villam Tiddanefrae occurrit vis feminarum ingens, parvos ad confirmandos offerens. Immiscuit se confluenti undae muliercula, et callida agens filium exanimem catechizandum praetendit, mortem dissimulans, lacrymas resorbens, credebatque integre, quod hoc commento posset vitam resumere. Sed enim antistes obvelatam faciem pusioli cum retexisset, ut exsequeretur officium, anima privatum advertit, tum mulier, quae successu fraudis exciderat, ad preces conversa orare per Deum, per matrem, si qua fides, si qua pietas, ut excitaret exanimem, simul vestigiis advoluta violentiam quamdam facere, loco penitus non moveri, fluctuabat interim sanctissimi hominis sententia, an temerarius insuetum miraculum attentaret, an duras lacrymas orbatae mulieris despiceret. Sed vicit pietas pectus virtutis, paucaque divinorum Psalmorum intra se immurmurans, indeque dextram cadaveri apponens animam induxit corpusculo: confestim enim oscitans, et alacri palpebrarum motu totiusque corpusculi nisu se revixisse testatus est. Exclamat mater in gaudium, sed ab episcopo coercita siluit, vocatus est puer Ethelwaldus, et in Ripis postea monachus factus, miraculorum Wilfridi non leve augmentum[ argumentum] videbatur.»
16.6
Simile huic miraculum apud Henglesteldem[ al. Hengsteldeheim] illis ferme diebus exhibuit.« Ibi ejus sumptibus in altum surgebat ecclesia, ex cujus fabricae summitate monachus delapsus totis ossibus dilaceratus est. Inde portatus in oratorium, dubium intuentibus faciebat, utrum omnino exanimis esset, cui neque vox neque sensus inesset. At pontifex lacrymis infusus oculos, monachos ad orationem vocat, hortatur, ut fidei desidiam excutiant, nihil credentibus difficile fore. Oratio ergo in altum uno porrigitur ore, misericordia e coelo extrahitur, respirat monachus, sanitatis speratur indoles a videntibus, ligatur ossium fractura, convalescit aegrotus cum gratia.» Nec minus rex Egfridus suo deerat officio regnum dilatando in Pictos, tuendo in Mercios. Picti enim defuncto rege Oswio parvi facientes teneram infantiam reguli, proruunt ultro et conspirant in Northanimbros: quibuscum sub regulo Bernego regius juvenis occurrens ita paucis suis militibus innumerabilem Pictorum delevit exercitum, ut campi cadaveribus constrati planitiem amitterent, flumina cursu intercepto subsisterent. Wlfelius quoque rex Merciorum in eosdem efferatus ductavit exercitum, quippe qui meminisset patrem suum ab eis interemptum. Itaque veniebat animo regi fidenti, ut aut sarciret dispendium, aut acquireret regnum. Enimvero prosequebatur eum fortuna non bona, nec pene prosperior, quam paterna: nisi quod terga turpiter nudatus inglorius effugit, nec multis post diebus superstes, partem provinciarum Northanimbrorum regi cesserit. Harum eventu victoriarum multiplicata Wilfrido praedia, ecclesiae cum monachis constitutae. Diligebatur enim ab omnibus pro virtutum reverentia laudabili: praeter illas, quas supra enumeravimus, commendatus abstinentia. Nam eum in continentissima coena raro plus quam unum ferculum absumpsisse, nunquam vero unum poculum exhausisse percelebre est. Praeterea mitis et affabilis omnibus, eos in gratiam alliciebat. Ideoque abbates et abbatissae vel viventes suarum rerum Dominum, vel morientes haeredem instituebant. Proceres filios suos illi educandos committebant, cum adolevissent militaturos vel Domino vel saeculo, hinc livor infelix Ermenburgae reginae et quorumdam satellitum afflavit pectora, qui tantas divitias Wilfrido inviderent. Dum enim beatissima Etheldritha specietenus famularetur regio cubili, illa maritum beatissimo conciliabat antistiti, si quid contra susurraretur, sanitate consilii deliniens. Ipse quoque dum gratia pontificis niteretur, rebus bello et domi ex voluntate fluentibus fruebatur. Sed postquam nova nupta intravit triclinium, pax rupta pontificis evanuit, domusque regis paulatim immutata, ultimo decubuit. Conflavit ergo pontifici regina invidiam, quod tot abbates, tot abbatias haberet; quod aureis et argenteis vasis sibi ministrari faceret: quod clientum turba, nitore vestium superbiens, illius latus obambularet. Cucurrit ergo tam invidiosa relatio ad archiepiscopum Cantuariensem Theodorum. Is non moratus sed xeniorum obtentu vigorem animi enervans, inconsulto Wilfrido tres alterius regionis episcopos in ejus dioecesim introduxit. Praetendebant[ al. praetendebat] tamen causam justitiae, ut inde tres alerentur episcopi, unde unus tumebat: sufficere tantos sumptus tantaeque dioecesis circuitum quatuor episcopis. Et haec quidem recte dicta possent videri, si eum qui sua industria omnia conquisiverat, vel non omnino spoliatum dejiceret, vel saltem cum consensu ejus ageret. Nec celari potuit manifestissima violentia, cum ipse pro tribunali regem adisset, injuriarum causam expostulans. Nihil enim, dixerunt, tibi reatus opponimus, sed quod constituimus, ratum esse volumus. Quo dicto quid absurdius? quasi dicerent illud Juvenalis: Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas.
16.7
At vero cum praesul sedem apostolicam appellasset, subsannatoribus, qui propter regem astarent, in risum crepantibus hoc dictum objecit. Haec derisio, quam de meo abscessu modo facitis, in magnum moerorem vobis commutabitur futuro anno hoc eodem die; verax eventus rerum aemulatus est antistitis dictum. Ethelredus enim rex Merciorum frater Wlferii, post abscessum Wilfridi non multis diebus guerram inceptans, fraternas injurias ultum ire cupiebat. Occurrit ei animosus Egfridus solito terrore acturum existimans; sed fugavit Mercius copias ejus, fuditque fratrem Edwinum, quo dolore versa in luctum Northanimbria, consiliatoris sui quondam absentia modo ingemiscebat. Contigitque ut anno revoluto eodem die, quo ille praejudicium in Eboraco passus fuerat, cadaver regii adolescentis illatum urbi longum indiceret justitium. Ita Ethelredus triumpho functus integritate regni recepta Winfridum episcopum, qui Ceddae apud Licefeld successerat, quod Egfridi partium fuerat, expulit. Is Gallico littori forte appulsus, in Theodoricum regem et Ebroinum ducem Francorum incidit; quibus a Britannia mandatum erat, ut Wilfridum episcopum caperent, et spoliarent. Quem illi errore nominis acti sociis occisis et rebus ablatis, abire siverunt. Luit ergo ille ambiguitatem vocabuli, alienumque periculum suo redimens, vel nudus profugit a latronibus. At Wilfridus, cujus prudentiam hostilium consiliorum machinae non laterent, levi Favonio provectus in altum, proras in Eurum obvertit, ut Frisiam navigaret; exceptusque a rege et populo honorifice, ibidem hiemem, quae imminebat, exegit. Commercium miserandum, ut inter barbaros tutius quam inter suos viveret, ejectus a patria, dilectus in Frisia. Continuo igitur ad praedicationem ejus Adalgisus rex gentilem tumorem inflexus, faciliorem in caeteros praedicationis viam aperuit. Hunc ad necem vel expulsionem viri Dei Ebroinus epistolis cum tentasset, aurum immensum pollicitus, irritus fuit. Chartam enim audiente Wilfrido, et epulante in triclinio, lectam Adalgisus projecit in ignem, dicens: Sic ardeat, qui pactum cum amico initum pro auri cupiditate dissolvit. Jamque se verna temperies aperiebat in flores, cum Wilfridus itinere reincoepto ad Dagobertum regem transrhenanorum Francorum venit. Is non immemor, quod eum quondam factione magnatum pulsum, et de Hibernia ad se venientem hospitio receperit, et equis sociisque adjutum patriae remiserit, benigne habuit, multisque precibus fatigavit, ut provinciam remanentia sua dignaretur, episcopatum Stroeburgensem accipiens. Cum ille rogantem ad reditum suum de Roma distulisset, cum Deodato episcopo suo iram[ al. ire] laxavit. Sociali ergo gratia fretus per Campaniam iter faciens inde Romam ingressurus, ad Bertharium ducem Provinciae divertit, per legationes inimicorum causam ejus jam edoctum, et ad nocumentum promissis illectum. Qui licet in principio superbiam erexisset, tamen veraci relatione audita iram resorbuit. Itaque non solum nocumento abstinuit, sed et suffragio suo bonum negotio finem imposuit, dicens, ad hoc se admoneri cujusdam regis Hunorum, apud quem exsulasset olim, humanitate, qui quamvis esset gentilis, nulla tamen ad ejus damnum, cui jurasset, potuerit corrumpi pactione. Tandem ergo aliquando Romam veniens attonitam sui exspectatione urbem offendit. Praevenerat enim a Theodoro missus modestae religionis monachus Kenewald, accusationes scriptas deferens, et amaritudine delationis verbis immitibus, quo commotus Agatho sanctissimus papa consilium L tam episcoporum quam abbatum in basilica Salvatoris, quae appellatur Constantiana, coegit. Cujus concilii haec est forma:« Agatho sanctissimus ac beatissimus episcopus Ecclesiae catholicae atque apostolicae urbis Romae considentibus secum dixit: Non credo latere vestram sanctam fraternitatem, quamobrem ad hunc venerabilem conventum eam asciverim. Cognoscere quippe cupio vestram reverentiam mecumque tractare, qualis in Ecclesia insulae Britanniae, ubi per Dei gratiam fidelium multitudo concrevit, nuper est exorta dissensio, quae ad nos tam per relationem huc advenientium, quam per scriptorum seriem delata est. Andreas reverendissimus Hostiensis episcopus et Joannes Portuensis episcopus dixerunt: Omnium quippe Ecclesiarum ordinatio in vestrae apostolicae auctoritatis pendet arbitrio, qui vicem beati Petri apostoli geritis, verum et nos nuper considentibus coepiscopis, et confamulis nostris, jussu vestro relegimus singula scripta, quae de Britannia insula directi apostolico vestro conspectui detulerunt, tam ea, quae ex persona reverendissimi archiepiscopi olim hinc illuc ab apostolica sede directi missa sunt, aliorumve relationes adversus quemdam episcopum subterfugientem, ut aiunt, quam ea, quae a Wilfrido Deo amabili sanctae Eboracae Ecclesiae episcopo oblata sunt; qui de sua sede ejectus a praenominato sanctissimo huc usque pervenit: in quibus cum multas quaestiones insererent, neque sanctorum canonum subtilitate convictum eum aliquibus facinoribus, et ideo non catholice dejectum reperimus, neque eum aliqua facinora perpetrasse accusatores ejus verbis propriis ostenderunt, pro quibus degradari debuisset; potius autem et modestiam hunc tenuisse cognovimus: quod non seditiosis quibusdam decertationibus se immiscuit, sed de sua sede repulsus, coepiscopis suis facti meritum innotescens, memoratus Deo amabilis Wilfridus episcopus huc ad sedem apostolicam accurrit. Agatho sanctissimus ac ter beatissimus episcopus Ecclesiae catholicae atque apostolicae urbis Romae considentibus dixit: Wilfridus Deo amabilis sanctae Eboracae Ecclesiae episcopus, quem prae foribus venerabilis secretarii nostri esse narratum est: ad nostrum secretarium juxta sua postulatione cum petitione, quam secum afferre dicitur, admittatur. Wilfridus Deo amabilis episcopus dum venerabile secretarium ingrederetur, dixit: Deprecor vestram pontificalem beatitudinem, ut meae humilitatis petitionem excipi coramque relegi praecipiatis.
16.8
« Agatho sanctissimus episcopus dixit: Wilfridi Deo amabilis episcopi petitio suscepta coram omnibus relegatur: et accipiens Joannes notarius, relegit sancto et apostolico concilio. Wilfridus humilis et indignus episcopus Saxoniae ad hoc apostolicum fastigium tanquam ad locum munitum turremque fortitudinis gressus, Deo praeviante, perduxi; quod inibi normam sacrorum canonum in omnes Christi Ecclesias emanare cognosco: ex eo meae humilitati justitiam fieri confidenter expeto: cognovisse quippe non ambigo vestrum pontificale fastigium tam ex humilitatis meae suggestione, quam quae viva voce praesentialiter obtuli vestris apostolicis obtutibus, in ipso mei adventus exordio praesentatus; quod quidam mei episcopatus invasores, nulla in me convicta culpa, contra sacrorum scita canonum in conventu sanctissimi Theodori Cantuariorum archiepiscopi et aliorum convenientium antistitum sedem meam, quam per decem, et eo amplius annos tenueram, usurpare moliti sunt: et in meo episcopatu tres episcopi promoti sunt, licet canonica non sit eorum promotio. Quid autem acciderit, ut Theodorus sanctissimus archiepiscopus me superstite in sedem, quam licet indignus dispensabam, absque consensu cujuslibet episcopi tres sua auctoritate mea humilitate non acquiescente ordinaret episcopos? omittere magis quam flagitare pro ejusdem viri reverentia condecet: quem quidem, eo quod ab hac apostolicae summitatis sede directus est, accusare non audeo. Verumtamen si claruerit, quod contra jus regularium sanctionum, citra ullius delicti piaculum, quod canonica percellit severitas, de pristina pulsus sede tumultuosus nulli apparui, sed tantum confamulos, et consacerdotes meos illius provinciae episcopos contestatus abscessi, siquidem praevidit vestra apostolica summitas privatum me esse humili devotione, quae censentur, libenter amplector. Si autem et pristinum episcopatum suscipere, sequor totisque viribus veneror ab apostolica sede prolatam sententiam, tantum ut invasores de pristinis parochiis ecclesiae, cui ego indignus famulus vester praefui, pellantur. Et si rursus in eadem parochia, cui praefui, praesules adhiberi praeviderit, saltem tales jubeat promovendos, cum quibus pacifica et tranquilla possim concordia, obtinente Deo, unanimiter deservire, etc. Agatho sanctissimus ac ter beatissimus episcopus sanctae Ecclesiae catholicae atque apostolicae urbis Romae dixit: Non mediocriter satisfacit audientibus petitionis series, quam Wilfridus Deo amabilis episcopus obtulit, in hoc, quod cum se indigne de episcopali sede dejectum agnovit, non contumaciter per vim saecularem obstitit, sed humiliter sentiens auctoris nostri beati Petri apostolorum principis canonicum expetivit subsidium, et supplici praestolatione, quae super eo censenda sunt se suscepturum perhibens quod ex ore nostro beatus Petrus apostolus auctor noster, cujus ministerio fungimur, praeviderit statuendum. Universa sancta synodus, quae residebat, inter caetera definiens ait: Statuimus atque decrevimus, ut Deo amabilis Wilfridus episcopus episcopatum, quem nuper habuerat, suscipiat, et quos cum consensu concilii ibidem congregandi elegerit sibi adjutores, a sanctissimo archiepiscopo ordinati promoveantur episcopi, expulsis procul eis, qui in ejus absentia in episcopatum enormiter missi sunt, et caetera, quibus interdicunt haec non suscipientes decreta.»
16.9
His decretis gloriabundus episcopus etiam jussu papae jussus est residere in numero sanctorum episcoporum CL qui agitabant concilium contra illos, qui unam operationem praedicant in duabus naturis Domini nostri Jesu Christi. Hinc reditum aggressus omnium periculorum, Deo protegente, immunis patriam venit, aegreque licet ad regem aditu impetrato, scita apostolici sigillata praetendit. Ille cum ea episcopis contubernalibus suae factionis legi fecisset, tantum a reverentia Romanae sedis abfuit, ut spoliatum suis omnibus, comitibusque in diversa deductis, beatum pontificem cuidam praefecto notabilis saevitiae viro in ergastulum trudendum committeret: credulus asserentibus, decreta illa coempta pretio, quia Romani munerantibus se lenocinentur, scatebat omnis curia pruritu episcopalis injuriae, adeo ut regina chrismarium pontificis vi extortum( horresco referens) non dubitaret cum reliquiis vel collo vel vehiculo circumferre; immoto animo et vultu sacerdos ferebat omnia et monitionibus sacris suos, quibus timebat, hortabatur ut fortiter ferrent, donec Dei pietas et invicta felicitas finem calamitatibus afferret. At praefectus in alios barbarus et immanis, in istum anglus et lenis, nil illi tormenti praeter tenebras ingessit, non penitus ausus regiis mandatis obstrepere. Sed enim non passa est divina dignatio tenebrarum indignitate premi lumen Britanniae, quod fax coelica signavit, cum adhuc genitrix pondus alli absolveret; perrupit densitatem carceris lucerna superne directa, absentemque diem lux agebat aemula, repercussit fulgor carnificum oculos per rimas inspectantium, et fugere coegit ad dominum; ille quidem auditu cohorruit, sed Egfridi timore nihil praeter solitum novavit, stimulavit differentem morbus uxoris, quo repente correpta hianti rictu et spumanti vomitu maritum exterruit; mox etiam majori concussa daemone exsanguis et elinguis cum diriguisset, exsiliit ille et pontificiis pedibus affusus, non gravate obtinuit a misericordi antistite veniam; statim enim orationem dedit, aquam benedictam gutturi hiantis infudit, et mulier morbo caruit, valetudinem bonam resumpsit. Audivit hoc Egfridus nuntio praefecti dolentis et orantis, ne se immeritum immolaret diabolo, reum in pontificis innocentis supplicio; sed nihilo mutatus auferri eum ab Offritho( id enim nomen viro) ut degeneris animi homine jubet, et crudelioris audentiae satelliti Tumber nomine tradi.« Cum crudelitate regis adolevit miraculum, nam cum eum vinculari ille jussisset, et ferox minister compedes ferreos expediret, quibus tibias sancti nodaret; semper inter ipsas conantis manus fallax compes assiduo dilabebatur furto; nam vel angustior compes tibias grossiores circumplecti non poterat, vel catena laxior graciles tibias non contingebat. Jam vero si quando laboratae arti nihil deesset, tanta celeritate se vincula evolvebant, quanta oculi cernentium occurrere non poterant. Dedit locum improbitas religioni, solutus est sanctus, et in libera custodia tentus.» Nihil horum Egfridus curabat, sed si quando audiebat, vel suspendebat ludo, vel infamabat opprobrio. Commeabant tamen frequenter ab eo ad pontificem cum mandatis nuntii ut decretorum tenorem, quae attulerat, ultro infirmaret, diceretque ea extorta pretio, non impetrata judicio. Id si faceret, fore ut per indulgentiam regis partem episcopatus et sua omnia reciperet: sin minus, sui foret dispendii, qui esset auctor dissidii. Parum hae minae movebant animum pontificis ad consentiendum: quinimo referebat non se illum facturum pro discrimine capitis, ut infamaret auctoritatem sedis apostolicae. Quid interim regina Ermenburga totius mali fomes et incentrix? continuabat dies ac noctes conviviis, ducebatque triumphali pompa chrismarium antistitis, opimis gavisa spoliis. Sed cum nocte quadam hospitata fuisset apud abbatissam Ebbae amitam mariti, totis medullis diabolo infuso coepit aliena sapere, insana dicere. Vocibus ejus excitata abbatissa accurrit, quid morbi haberet blande interrogans: illa nihil contra( nam jam angustia valetudinis vocem praecluserat); tum Dei famula causam intelligens, auctor nepoti fuit, ut beatissimi viri redderet chrismarium: ipse suis omnibus secundum apostolica praecepta revestiretur; quod praestaret, si collateralem suam salvam vellet; si vero regia in malo perseverandum putaret animositas, quae tulerat, redderet; ipsum liberum abire sineret. Actum est, et regina tunc quidem pulchre convaluit, et post obitum mariti habitu mutato religiose de facto poenituit.
16.10
Wilfridus ergo natali solo pulsus Westsaxoniam tendebat, exceptusque ibi a quodam Berethwaldo viro nobili paucissimis omnino diebus latebram fovit. Siquidem rex Merciorum Ethelredus, cui vir ille parebat,( erat enim filius fratris ejus), acriter per nuntios denuntiavit, ut ne uno quidem die ipsum retineret, haec in assentationem Egfridi fiebant; cujus soror Osdrida in solatium Elwini fratris occisi Egelredo nupserat, pacem inter maritum et fratrem componens. Inde monasteriolo jam ibi aedificato Wilfridus relictis monachis suis profugus ad Australes Saxones adhuc paganos divertit, cui inter Christianos nullus ad latendum supererat locus. Rex eorum Edelwalk[ al. Edelwalch] vocabatur, qui auditis peregrinationis causis ad auxiliandum antistiti animo concurrit. Firmissimum itaque foedus jecit[ al. icit], ut eum inimicis nec prece proderet, nec pretio distraheret; qua tutela fretus, primum regi et reginae Christianitatem praedicavit, post etiam provincialibus, nec fuit in persuadendo difficultas: cum continuo rex baptizatus, caeteros exemplo suo ad idem animaret: deditque propriam mansionem episcopo, quam familarius incolebat, vocabulo Selescy, quam ipse monachis implens ad episcopalem sedem posteris transmisit. Erat tunc Cedwalla per factionem principum a Westsaxonia expulsus, quem frequenter ad se consilii causa venientem sanctus prompte refecit, praebens ei et suis cum equitaturas tum pecunias: is dum omnibus irascitur, dum omnibus infrendit, Edelwalk regem aliquo sibi occurrentem infortunio neci dedit: idemque tota Westsaxonia potitus, ut magistrum et dominum omni provinciae praefecit Wilfridum, nihil in tota provincia sine illius assensu faciendum arbitratus. Denique et amplissimas in Wetha insula possessiones dedit, et quae ante habuerat libens edicto firmavit, transierunt in his anni perplures: jam Egfridus in bello Pictorum occubuerat; jam Theodorus in mortem vergebat, qui de peccato in Wilfridum commisso sauciatus conscientiam, ipsum et Erkenwaldum episcopum evocavit Londoniam: ipsis omnia peccata confessus, illo se potissimum permoveri scrupulo dixit, quod in sanctum commisisset, passus eum contra regulas spoliari vel aperta instantia, vel occulta patientia.« Et quia, inquit, finis mihi futuro anno imminet, sicut Deo praenuntiante cognovi, et frequens aegritudo[ al. aegritudo admonet.], rogo te, sanctissime pontifex, ut benignus mihi commissum indulgeas, et sedem archiepiscopatus mei subeas: quippe qui sis omnium Anglorum in Romanis legibus peritissimus; ego, Deo donante, conabor, ut veteres offensas recenti officiorum sedulitate deleam, reges et auctoritate et precibus amicos facturus.»
16.11
Placide ad haec et ut virum sanctum decebat, respondit Wilfridus; sed ut archiepiscopatum sine majoris definitione concilii susciperet, non consentit[ al. consensit]: totis ergo viribus Theodorus exsurrexit, ut Wilfridus episcopatum reciperet, missis legatis et scriptis ad Alfridum regem Northumbrorum, qui Egfrido successerat, et sororem ejus Elfledam abbatissam de Strenelhath, ut simultatibus retropositis incunctanter charitatem ejus complecterentur. Cujus studii ut fervor patescat, epistolam, quam regi Merciorum Ethelredo direxit, hic ponam:« Gloriosissimo et excellentissimo regi Merciorum Theodorus Dei gratia archiepiscopus in Domino perennem salutem. Cognoscat, fili dilectissime, tua miranda sanctitas pacem me habere cum venerando episcopo Wilfrido, et ideo, charissime, te admoneo, et in Christi charitate praecipio tibi, ut ejus sanctae devotioni, quantum vires suppetunt patrocinium, sicut semper fecisti, quandiu vivas indulgeas, quia longo tempore propriis orbatus substantiis, multum inter paganos in Domino laboravit. Et idcirco ego Theodorus humilis episcopus decrepita aetate hoc tuae beatitudini suggero, quia apostolica hoc, sicut scis, commendat auctoritas, et vir ille sanctissimus in patientia sua possedit animam suam, et injuriam sibi irrogaturum mitis et humilis, caput suum sequens medicinam exspectavit, et si inveni gratiam in conspectu tuo, licet tibi pro longinquitate itineris grave videatur, oculi mei jucundam faciem tuam videant, et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Age ergo, fili mi, taliter de illo praefato sanctissimo, sicut te deprecatus sum. Quod si patri tuo non longe de hoc saeculo recessuro obedieris, multum tibi proficiet ad salutem. Vale.»
16.12
Venienti ergo ad reges cum epistolis archiepiscopi Wilfrido, salutatio impertita, indultus favor. Alfrithus, qui eum quondam probe nosset, ad se sponte invitato prius coenobium Deugstoldeim, hinc definitione concilii Eboracensem episcopatum, et Ripis monasterium liberaliter indulsit, stetit haec amicitia inter eos vix annis V, quoad virosa consilia, in sinibus quorumdam confota, eruperunt in publicum, quibus praeventus rex Alfrithus, monasterium Ripense possessionibus propriis mutilans, episcopatum ibi constituere meditabatur, asserens decretis Theodori archiepiscopi consentiendum non primo et ultimo tempore prolatis, sed illis quae mediis diebus edicta discordia agitare noscuntur, quibus infensus Wilfridus ad regem Merciorum Ethelredum amicum suum discessit; sub eo plurimo conversatus tempore, Sexwlfo Licetfeldensi episcopo defuncto episcopatum illum rexit, omnibus provincialibus amandus juxta et reverendus: plurima machinamenta rege Alfrido et Berthwaldo archiepiscopo, qui Theodoro successerat, in Wilfridum struentibus et deterentibus( sic) Hoc tandem sedit, ut cum spe pacis praetenta vocarent ad concilium, ibi vel blandimentis ad libitum suum inflecterent, vel, si non consentiret, opprimerent, ille doli nescius, et alios ex rectitudine animi sui metiens, ad concilium perrexit; sed longe aliud quam speraverat, expertus est: siquidem cum eum conviciis et falsis objectionibus criminum diu fatigassent, ad ultimum eum interrogarunt, si Theodori archiepiscopi decretis obedire vellet, quorum ille nequitiam persentiens, callido responso frustratus est, dicens, se libenter illis Theodori definitionibus obediturum, quae sanctis canonibus consonarent. Deinde longa disputatione in ipsos invectus, acriter et vere quod jam per XXII annos praeceptis trium apostolicorum Agathonus, Benedicti, Sergii Increduli, Theodori archiepiscopi decreta per dissensionem acta diligerent, quievit, et jam Alfrido surgebant cristae, adeo ut archiepiscopo diceret: Si praecipis, Pater, opprimam eum per violentiam, quod cum etiam inimicis displicuisset, ut tanti nominis vir, et qui eorum fiducia captus ad concilium venisset, sustineret oppressionis praejudicium, alio itinere gradiendum putarunt, itaque quasi pacifice suadere adorsi sunt, ut quia frequentissimae dissensiones in Ecclesia Dei ejus causa pullulabant, ipse voluntate sua possessionibus et episcopatu cederet, et hanc renuntiationem scripto firmaret; hoc ejus commendaret famam, hoc accumularet gloriam, si privatus mallet sub quiete tegere, quam pro suo pontificatu vel per se vel per alios procellas seditionum movere.» Sensit Pater in his minis[ al. nimis] implicitum negotium, et respondit:« Nihil aeque ad cumulum infamiae homini valere, quam si se sua damnaret voce. Se primum fuisse, qui verum Pascha in Northanimbria Scotis ejectis docuerit, qui cantus ecclesiasticos antiphonatim instituerit, qui sanctissimi Benedicti Regulam a monachis observari jusserit, pro quibus omnibus nunc senem et septuaginta fere annorum pontificem hoc in munere recipere, ut cogatur se ipsum scripto damnare. Nossent ergo se illud non facturum, quod esset sibi dedecus, calamitas subjectis, incommodum cunctis; quin potius sedem apostolicam appellare, et si qui eorum ecclesiasticum conflictum praesumeret eo provocare. Jam ergo septuagenarius iterum labores, iterum Romam me ditabatur, nec diu moratus mare transiit, viamque permensus urbem introiit, sustinuitque aliquantis diebus accusatores dum venirent; qui, cum venissent, illi causam suam epistolis, ipse quod ad se attinebat, hoc allegavit modo:
16.13
« Domino beatissimo universali papae JOANNI WILFRIDUS supplex et humilis servus servorum Dei episcopus.
16.14
« Cognoscat sanctitas vestra, quod perturbationibus nuper in Britannia ortis ex parte eorum, qui contra decreta beatissimi Agathonis papae illiusque successorum venerabilium Patrum sibimet episcopatum et monasteria terrasque cum omnibus facultatibus meis usurpabant, compulsus hanc sacrosanctam apostolicam sedem appellavi, contestans eos per omnipotentem Dominum et beatum Petrum apostolum, ut si quis aliquam accusationem contra me haberet, ad vestram praesentiam veniret, sicut beatissimi Sergii praedecessoris vestri scripta decernebant: et ideo petitionem humilitatis meae gloriosae praesentiae vestrae offerendam curavi, ut vos largiflua pietatis benevolentia confirmare dignemini, quae a beatissimis antecessoribus vestris erga meam parvitatem decreta sunt; et si quis contra me accusator advenerit, per vestram jussionem productus in medium, quod voluerit objiciat: et si quidlibet vel minimum objectum non probabiliter cassavero, paratus sum severitatem canonum experiri. Deinde rogo, ut litteras commendatorias de vestra celsitudine ad Ethelredum regem Merciorum adipiscar, ut omnia monasteria mea, quae in ejus sunt provincia quietem habeant; ad Alfridum[ al. Alfrithum] regem Northanimbrorum epistolam habeam, ut omnia mea mihi reddat. Quod si forte sibi grave videbitur, ut episcopatum Eboracensem habeam, praevideat apostolica sedes, quis ibi habeatur episcopus: ego tamen monasteria duo in ea provincia posita Ripis et Hagustaldeiae, quae fundavi, non amittam. In fine quoque spondeo me omnibus decretis Brethwaldi[ al. Berthwaldi] archiepiscopi pariturum, quae contra praedecessorum vestrorum fundatissima decreta erga meam parvitatem non fuerint. His cum accusatores a Berthwaldo archiepiscopo missi respondere jussi essent, hoc primum dixerunt: Esse crimen capitale, quod in concilio in Britannia congregato decretis Brithwaldi archiepiscopi se non obediturum Wilfridus contumaciter dixisset. De hoc stans in medio pontifex se expurgavit, ut diceret: Se sic non indefinite respondisse, sed his tantummodo pariturum, quae contra canonum decreta non essent: esse autem contra regulas, ut ipse se sine ullo criminis objectu adjudicaret.»
16.15
Haec tam probabilis et facilis responsio cum laetum plausum Romanis excitasset, jussi sunt accusatores domum redire, dicentibus episcopis, quod quamvis canonibus cautum esset, ut accusator primo accusationis capitulo decidens, ulterius ad aliorum tentamentum non assurgeret, se tamen pro reverentia Brithwaldi archiepiscopi non defuturos, quin omnia per ordinem discuterent, factumque est ut quatuor mensibus, LXX conciliabula coacta vel propter hoc solum vel hoc praecipuum finem gloriosum Wilfrido, ignominiosum accusatoribus habuerint, Romanis maxima impensa mirantibus illorum impudentiam, illius eloquentiam, dum quidquid accusationum objecissent, ille nullo excogitato responso, sed Dei et veritatis fultus auxilio, quasi casses aranearum primo motu labiorum discuteret et subrueret, hoc pronius episcopi mirabantur causidicorum audaciam, quomodo ecclesiasticorum graduum immunes( nisi quod unus eorum diaconus esset) praesumerent accusare venerandum senem LXX annorum pontificem, torrentem eloquentiae; inter se ergo multum diuque Graecizantes, tandem ad nostra verba conversi damnarunt missos dignos carcere, missorem arguerunt stultitiae, Wilfridum pronuntiarunt exsortem ab omni crimine.
16.16
Hic subjicerem quantum emolumenti causae illius attulerit synodus Agathonis papae lecta, sed et illud, quod in Meldis civitate Franciae ab oriente Parisii posita cum domum rediret infirmitate pressus, visione sanatus sit angelica; nisi Beda venerabilis historicus dignus pro sermonum sobrietate cui debeat credi, narrationem praevertisset. Nos ab ipso omissa Scripturae perstricte inserimus. Quamvis igitur antistes rem obtinuisset, ambiebat tamen Romae remanere, senilem spiritum sub dominorum apostolicorum pedibus effusurus. Restitit pio voto pontificis Joannis ratio, qua diceret eum Angliae necessarium, ideoque jussit, ut quod supererat aevi non in peregrinis auris consumeret, sed patriae commodis impenderet. Rediit igitur et apostolicas epistolas regi Merciorum jam monacho Ethelredo attulit, humiliter illi et genu flexo dignationem salutationis apostolicae suscepit, et perlectis chartis, quod tenor earum jubebat a Kenredo filio fratris Wilfarii, quem sibi regem suffecerat, compleri non gravate obtinuit. Erat enim et ille timore Dei plenus, sicut post quadriennium voluntaria regni abrenuntiatione mundo probatum est, nec segnius Brithwaldus archiepiscopus pacem non aspernanter ambiens in unanimitatem fraternae concordiae accurrit. Exterritum minis apostolicae sedis aiunt, legatis damnationem suam gravibus querimoniis aggerentibus, quamvis Wilfridus eos jam adjudicatos exemisset. Solus Alfrithus rex Northanimbrorum obstinatioris animi sententiam[ al. semitam] terens, pervicaciam tenuit. Nuntiis enim ad se ex parte Wilfridi directis, serenum primo responsum retulit, sed depravatus( ut creditur) malevolorum consiliis, quibus extra suam dignitatem nimis indulgebat, redeuntes ad se die condicto tali sententia contristavit: se quidem legatorum personis, quod essent et vita graves et aspectu honorabiles, honorem ut parentibus deferre, caeterum assensum legationi omnino abnuere, quod esset contra rationem homini jam bis a toto Anglorum concilio damnato propter quaelibet apostolica scripta communicare. Sed nec ipse multo post in vita moratus est tempore. Statim enim illis abeuntibus acerba correptus valetudine ad mortem exercebatur, amaritudo tormenti rationem olim in animo regali sopitam elicuit, et secundum prophetam:« Vexatio dedit intellectum auditui.» Intelligens enim se merito in obedientiae plexum, promisit omnem emendationem facti Wilfrido exhibiturum. Si sibi viventi adduci potuisset, nec cessavit quantum ante praeclusam vocem loqui potuit, idem promittere, et si ipse voti effectu careret, haeredem suum ut faceret adjurare; et ille quidem mature defunctus apostolicas litteras se sprevisse sero indoluit, quarum minas effugere non meruit, quas quia crebro commemoravi, hic abbreviatas ponere fert animus, ut palam sit quanta miseria involvat mortales, quod illi viri, quos sanctissimos celebrat antiquitas, Theodorus, Bertwaldus, Joannes, Bosa, nec non et Hilda abbatissa digladiabili odio impetierint Wilfriadum Deo, ut ex ante dictis probatur, acceptissimum.
16.17
« Dominis eminentissimis ETHELREDO regi Merciorum, et ALFRIDO regi Deirorum et Berniciorum, JOANNES papa.
16.18
« De vestrae quidem religionis accessibus gratia Dei cooperante gaudemus, fervorem fidei cernentes in vobis, quam ex praedicatione principis apostolorum Deo vestros animos illuminante percepistis, et efficaciter tenetis, et utinam gaudium nostrum meliorum excessus amplificet, inextricabilis vero quorumdam dissentio nostros animos afficit quam oportet corrigi, ne apostolicorum praeceptorum praevaricatores sed custodes esse inveniamini! Dudum enim sub apostolicae memoriae Agathone papa, cum Wilfridus episcopus, pro sua causa sedem hanc appellasset, et accusatores a Theodoro sanctae Cantuariorum Ecclesiae archiepiscopo hinc illuc mandato, et ab Hilda religiosae memoriae abbatissa missi venissent, episcopi tunc hic de diversis partibus congregati rem regulariter quaesierunt, et definierunt, eamdemque sententiam successores ejusdem pontificis praedecessores nostri tenuerunt, sed neque Theodorus archiepiscopus obviasse cognoscitur, qui nunquam postmodum aliquam huc accusationem demandavit: nunc quoque eorum accusationes, qui contra Wilfridum episcopum huc de Britannia advenerunt, et ejus excusationes apud conventum reverendissimorum episcoporum, qui hic inventi sunt per dies aliquot fieri procuravimus, tam de epistolis anterioribus et modernis, quam quae verbialiter partes detulerunt, dum principales personae, de quibus contentio omnis exorta est, hic non adfuerint: quas necesse est, ut contentio finem accipiat, advenire. Idcirco commonemus Berthwaldum archiepiscopum fratrem nostrum ut synodum convocet una cum Wilfrido episcopo, et Bosam atque Joannem in synodum faciat convenire, vocesque partium audiat, et consideret quid sibi invicem partes valeant approbare; et siquidem apud illam synodum potuerit rem determinare, gratum erit nobis. Sin autem moneat eos ad sedem apostolicam accurrere, ut majori concilio decidatur, quod hactenus terminari non potuit. Sciat autem quod quicunque venire contempserit, se ipsum dejectioni submittit, nec hic nec ibi pro episcopo amplius suscipiendus. Vestra proinde regalis sublimitas faciat concursum, ut ea quae, Christo aspirante, perspeximus, perveniant ad effectum, quicunque autem cujuslibet personae audaci temeritate contempserit, non erit a Deo impunitus, neque sine damno coelitus alligatus evadet.»
16.19
Defuncto ergo Alfrido, Edulfus quidam tyrannidem meditatus furorem quoque malesanae mentis in Wilfridum evomuit, quasi in vecordiam Alfridi, juratus esset. Cum enim eum pontifex quondam recordatus amicum esse, non inconsultum aestimaret adire, adeo stultus efferbuit, ut eum continuo de regno suo exire juberet, ni omnibus suis exspoliatus cum dedecore ejici vellet. Sed enim post duos menses vita et regno privatus captivo diademate moribundus humum pulsavit, proceribus regni filium Alfredi, Osredum solio restituentibus, quorum qui maximus fide et auctoritate Berthfridus submonitus a Berthwaldo archiepiscopo concilium in Northanimbria fieri consensit, ut tandem justa Wilfredi causa placabilem terminum acciperet, ibi ex praeceptis apostolicis data est optio episcopis, ut aut Wilfrido in sua episcopatus sede cederent, aut Romam pro sua defensanda causa pergerent, qui his resultandum putaret exsors a communione fieret. Episcopis suo more obnitentibus, beatissima virgo Elfleda, soror Alfridi, abbatissa post Hildam de Streneshalh, terminum negotio fixit, dicens:« Dimissis ambagibus testamentum fratris mei, cui praesens interfui, profero: quod si convalesceret jussa se apostolicae sedis incunctanter facturum promisisse, vel quod morte interveniente facere nequiret, haeredi suo faciendum transmisisse cognoscitur.» Tum Berfridus[ al. Berfrithus] verbis virginis conglutinans sua:« Ego jussionibus papae obediendum censeo, inquit, praesertim cum eorum robori accedat et regis nostri jussio et nostrae necessitatis sponsio; namque dum nos post mortem ejus inimicis urgentibus in Bebbaburh inclusi essemus, in obsessionis angusto, in vitae periculo, vovimus Deo impleturos nos jussionem papae, si potuissemus evadere. Vix votum finieramus, et fateor, sacratissime archipraesul, statim certant obsequela, omnis in nostrum assensum accurrit provincia. Puer regius in regem levatus, hostis abactus, tyrannus exstinctus. Est igitur regiae voluntatis, ut episcopus Wilfridus revestiatur.» His dictis emotae dissensionum nebulae, serenitas pacis infusa, cucurrit episcopalis gravitas in amplexum, et concordibus animis quantum superfuit aevi exegit. Dimissis Wilfrido duobus coenobiis, Ripis et Hengesteldein; ille inconcussa pace potitus post IV reditus annos, ut Michael archangelus praedixerat, tentatus est eadem infirmitate qua quondam in Meldis, tam valide, ut subito sensu et voce careret. Sed suis ad eum orantibus ut saltem ad divisionem rerum suarum loquelam mereretur, resumpsit ingenue, ut et loqueretur continuo, et post dies salutis vigore refuso cuncta loca sua obiret[ al. ambiret], tum pro frequentibus morbis vicinae mortis non dubius, quidquid ante in aliquibus bonis tepidius fecisse videbatur, supplevit: praepositos omnibus coenobiis ordinavit, gazas in quatuor divisit, unam et eam optimam portionem Romanae dandam Ecclesiae, cujus auctoritate cunctis semper injuriis exemptus, et honoribus restitutus fuerit: quod et per se implere quamvis annis gravis meditaretur nisi ferrea quies cogitantem anticiparet; secundam pauperibus, tertiam coenobiorum praepositis delegavit, qua potentiorum amicitiam redimerent, qua contrariorum impetum refringerent; quartam illis qui laborum suorum individui comites, nec dum terras quibus se sustentarent, acceperant. Sic accepta licentia a Ripensibus, quos praecipuo semper amore coluerat, et caeteris Northanimbris ad colloquium Celredi regis Merciorum, quo invitabatur, simul ut et monasteriorum suorum quae in illa regione plurima per indulgentiam regum instituerat, quietem procuraret, profectus est. Ibi ergo cunctis circuitis et auctis, exacto anno et semis postquam secundo proximi obitus fuerat admonitus, apud Inundalum languore irruente agitatus, extremum diem sibi sensit adesse; paucisque, quantum vires suppetebant, allocutus filios sacramque benedictionem impertiens, omnis ut videbatur expers angoris finem inivit, recensito jam a monachis Psalterio usque ad illum versum:« Emitte Spiritum tuum et creabuntur,» etc., excessit anno aetatis LXXVI, XLVI episcopatus; vir pro justitiae merito multis jactatus periculis, quique in ipsis exsiliis non otio deditus, sed coenobiis et episcopatibus fundandis industrius esset: egregie factus ad promerendam gratiam principum, apud quos exsularet, idemque pro rigore justitiae compatriotis regibus odiosus: reliquit coenobia quot nullus, quae solus aggregaverat, multis dividens haeredibus, corpus ejus in Ripis portatum, et multa reverentia conditum: ea qua efflavit hora cantus suavis avium et plausus alarum in coelum revolantium auditus nec visus. Id cum saepe in illa funeris pompa fieret, periti qui aderant, voluerunt intelligi, quod esset angelorum concio, quae ad defunctum venisset expromissio. Lavacro vestis, super quam corpus jacuerat, tacta paralytica soliditatem recepit artuum. Aedem, in qua obierat, cum quidam incendere fuissent ingressi, ignis expavit; quin et visus juvenis speciosus, qui flammam submoveret. Plures post annos Ripis coenobio destructo, Cantiam delatus Wilfridus inter praecipuos habetur, inter primicerios honoratur. Verumtamen ut ad recensionem episcoporum, quasi post diuturnam digressionem, in callem regrediar: expulso primitus, ut dictum est, Wilfrido, qui totius Northanimbrorum regionis erat episcopus, duo pro eo constituti sunt: In Eboraco Bosa, in Hangustald Eta.
16.20
Defunctoque Eta, Joannes ordinatus pro eo, tempore vero Alfridi regis rediit in episcopatum totum Wilfridus V annis, expulsis Joanne de Haugustaldo, et Bosa Eboraco. Post V annos Wilfrido iterum ab Alfrido expulso, illi sedibus suis restituti sunt. Defuncto vero Alfrido, Wilfridus in concordiam receptus sedem apud Haugustaldum habuit, Joanne in Eboracum migrante, quia jam Bosa defunctus erat. Joannes vir eximiarum virtutum notissimum praedicatorem habet Bedam in gestis Anglorum. Sed nec modo minor est laudibus suis, nec adhuc defunctus miraculis, celeberrimum illud habetur quod habitatores Beverlep, quo loci jacet, pro spectaculo soleant exhibere,« Tauri ferocissimi, qui nodosissimis vinculis astricti magno virorum fortium sudore adducuntur, statim ut coemeterium ingressi fuerint, ita omni feritate sopita conquiescunt, ut oves simplicitate putes. Laxatis ergo nodis dimituntur, per atrium proludere, qui ante quidquid obstabat, solebant cornibus et pedibus impetere.»
16.21
Ei successit in Eboraco Wilfridus presbyter suus, qui transcendit tempora Bedae, nam eum illo anno quo obiit fuisse in Eboraco episcopo asseverat, quocircallis inextricabilis inter Cantuarienses et Eboracenses versatur: quod dicant Cantuarienses se Wilfridum seniorem habere, contra Eboracenses contendant hunc minorem ab archiepiscopo Odone Cantiam translatum.
16.22
Hoc defuncto emicuit in pontificali speculo Egbertus frater Egberti ejusdem provinciae regis. Is et sua prudentia, et germani potentia sedem illam in genuinum statum reformavit, namque, quod cuivis gesta legenti Anglorum in promptu est, Paulinus ejusdem primus antistes vi hostilitatis loco pulsus, et apud Rovecestriam diem obiens, ibidem illud insigne pallii quod ab Honorio papa susceperat reliquit. Caeteri post eum tantae urbis praesules simplici episcopi vocabulo contenti nihil altius anhelarunt. At vero Egbertus inthronizatus animosioris ingenii homo cogitans:« Quod sicut superbum est, si appetas indebita, ita ignavum si negligas debita,» pallium multa throni apostolici appellatione reparavit. Hic omnium liberalium artium armarium, ut ita dicam, fuit, et nobilissimam bibliothecam Eboraci constituit. Cujus rei testem idoneum advoco Alcuinum, qui dixit in epistola ad Carolum Augustum:« Date mihi exquisitiores eruditionis scholasticae libellos, quales in patria habui, per bonam et devotissimam magistri mei Egberti archiepiscopi industriam. Et, si placet excellentiae vestrae, remittam aliquos ex pueris nostris, qui excipiant inde quaeque necessaria, et revehant in Franciam flores Britanniae.» Sepultus est cum fratre suo in una[ al. ima] porticu apud Eboracum, post XXXVI annos episcopatus.
16.23
Hujus successor senex substitutus est Eanbaldus, praefati Alcuini discipulus industrius: unde in epistola ad eumdem dixit:« Laus et gloria Deo, qui dies meos in prosperitate bona conservavit, ut in exaltatione filii mei charissimi gauderem qui laboraret vice mea in ecclesia ubi ego nutritus et eruditus fueram, praeesset thesauris sapientiae, in quibus me magister meus dilectus archiepiscopus Egbertus reliquit haeredem.» Ipse est Eanbaldus, qui cum Aethelardo archiepiscopo Cantuariensi mutuis probitatis officiis invasionem, quam Offa rex Merciorum super Cantuariensem ecclesiam fecerat, ad nihilum redegit, quod Alcuinus significare videtur, in epistola ad eumdem Aethelardum ita dicens:« Audiens salutem et prosperitatem vestram et conventum cum Eboracensi episcopo filio meo Eanbaldo satis mihi placuit, speranti ex vestrae colloquio sanctitatis unitatem sanctae Ecclesiae recompaginari, quae partim discissa est, non rationabili consideratione, sed quadam potestatis cupiditate.» Post eum hi fuerunt archiepiscopi: Wilfridus, Wimundus, Wlfere, Ethelbald, Rodewald, Wlstanus. Hic tempore regis Eadmundi fratris Ethelstani pertinacioribus studiis iram ejus emeritus, quod Danis contra eum rebellantibus faveret, ita quietum et benignum excitavit animum, ut eum in vincula conjiceret. Sed non multo post actus poenitudine, et respectu claricalis reverentiae indemnem abire permisit: quamvis ille sibi datam veniam indignatus, vitam e vestigio exuit[ al. exierit.]
16.24
Post eum Oskitel gradum accipiens honoris, floruit temporibus Edredi, et Edwii, et Edgari regum, habuitque successores, Oswaldum, Edulfum, Wlstanum. Qui omnes episcopi etiam Wigornienses fuere hac de causa: Oswaldus non exili progenie oriundus, utpote Odonis archiepiscopi nepos, apud Floriacum in Gallia alteratus est in monachum familiari per id tempus Anglis consuetudine; ut si qui boni afflati essent desiderio in beatissimi Benedicti monasterio coenobialem susciperent habitum, a quo religionis hujuscemodi manavit exordium. In hoc ergo loco juventutis fregit lubricum, multis annis religioni et litteris serviendo. Et licet ab archiepiscopo invitaretur, crebris restitit epistolis, praetendens causam novitatis in veste, teneritudinis in religione, nec nisi tarde venit, nuntio aegri jam discumbentis avunculi percussus. Jam ergo Dofris appulsus, ut defunctum audivit, minimum abfuit, quin statim Floriacum rediret, sed admonitu sociorum necessitudines parentum non negligendas, post justa sancto archiepiscopo soluta, ad archiepiscopum Eboracensem Oskitellum, quem proximo consanguinitatis gradu attingebat, venit; ejus dulcedine captus, non paucis annis religione et contubernio ejus fructus[ al. fruitus] est. Interea Dunstanus Wigorniensi et Londoniensi episcopatibus decedens, Cantiam transiit, qui sanctitatis et efficaciae Oswaldi non nesciens, Wigorniensem episcopatum ipsi a rege impetravit. Ille paulatim considerans in clericorum ibi consistentium animis boni materiam inesse, si quis eam hortando animare et effigiare nosset, non eos turbulente repulit, sed sanctissima circumvenit arte. Nam quod sedes episcopalis Sancti Petri famulabatur honori, alteram in eodem coemeterio, in genitricis Dei nomine fecit ecclesiam, ubi dum monachos posuisset libentius cum eis conversari, familiarius devina officia exercere. Quod videns populus, qui benedictionibus tam religiosi episcopi carere nefas immane duceret, omnis eo accurrere. Ita clerici in medio relicti, maluerunt monachorum vestem suscipere, quam sibi dispendio, plebi ludibrio esse. Ex eo tempore dedit locum janitrici coeli[ al. genitrici Dei] claviger paradisi pulchro inter coelicolas commercio, zelo bono, hujuscemodi rumoris aura multam Oswaldo amicitiam apud regem conflavit et proceres. Rex consilio Dunstani vacuatum episcopo Eboracum viro implevit, qui barbariem gentis moderari pro antiquo convictu probe nosset. Nec tamen Wigorniensi sedi renuntiare permissus est, ne monachorum recens habitatio altoris sui destitueretur fomento, optimates submissi viro esse, certatim possessiones ad monasteria, quae non exstabant, fundanda, ad ea quae deciderant, sublevanda offerre. De quibus, cum se locus obtulerit, quantum competere videbitur, dicam. Praeterea litteris excellentes viros in Angliam evocatos munificenter curare ne illo bono fraudaret patriam, sine quo caetera bona pene mihi videntur inania quorum unus fuit Abbo, Floriacensis monachus, qui multam scientiae frugem Angliae invexit, qui passionem Edmundi martyris, jubente Dunstano archiepiscopo, plenitudini litterarum adjecit. Is domum reversus postea, et ibidem abbas constitutus, severitati religionis sedulus exstitit: quem morem cum in cella quadam coenobii Floriacensis, quae in Wasconia posita hodieque ad regulam dicitur, exercere contenderet, non tulit Wasconia, sed lancea exanimatum superis transmisere. At Oswaldus multis annis utrique sufficiens episcopatui, magis ad Wigorniam ventitabat: supervixit quinque annis Dunstano, decem Ethelwaldo: tantamque sui admirationem Angliae praebuit, ut solus eos exhibere videretur, auctoritate illum, efficacia istum, ambos sanctimonia. Pridie quam excederet, Wigorniae pro foribus astans, diu suspexit coelum laetabiliter illacrymatus. Percunctantibus qui aderant, quid ita irreverberato lumine aspectaret, respondit:« Sinite me, fratres respicere quo intendo pergere: velox est depositio corporis mei et tempus resolutionis meae instat.» Mirati sunt illi, quod nec ante aliquam suspicionem aegrotantis dedisset, sed largiori curae corporis indulsisset. Sed, postero die, cum pro more lotis pauperum pedibus diceret hymnum: Gloria Patri, et Filio, et Spiritu sancto; in ipsa genuflexione vitali spiritu privatus est. Tunc in ecclesia Beatae Mariae sepultus, post duodecim annos signis divinitus ostensis a terra elatus est. Quid sane miraculi sit, quod toto corpore in pulverem assumpto, stola sacerdotalis, qua fuerat amictus corruptelae usque ad hunc diem damnum non sentiat, Domini reservetur examini? Successit ei in utraque sede Aldulphus ex abbate Burchensi, sanctus, ut perhibent, vir et reverendus. Ipsi pro sanctitate ignoscitur, quod contra regulas canonum duas sedes tenuerit, quod scilicet non hoc ambitione, sed necessitate fecerit: Wlstano non ita, qui sanctitate discrepabat et habitu. Jacet Aldulphus Wigorniae, etiam Floriacensi monasterio pro copia xeniorum, quibus Oswaldi munificentiam aemulari sategit, praedicandus.
16.25
Post Wlstanum sedem Eboracensem Elfricus, Wigorniensem Lefsius. Elfricus tempore Cnuti et Hardacunti fuit, habeturque in hoc detestabilis, quod Hardecnutus ejus consilio fratris sui Haroldi cadavere defosso caput truncari, et infami mortalibus exemplo in Tamensem projici jussit. Quin et Wigorniensibus pro repulsa episcopatus infensus, auctor Hardecnuto fuit, ut quod illi pertinacius exactoribus regiorum vectigalium obstiterant, urbem incenderet, fortunas civium ab raderet.
16.26
Elfrico Kinsius. Illi quoque Adredus suffectus est, ante ex monacho Wintoniensi Wigorniensis episcopus; qui simplicitati Edwardi illudens, moremque antecessorum magis pecunia quam ratione allegans, archiepiscopatum Eboracensem non intermissa priori sede suscepit. Dispositoque apud regem consilio Romam pertendit comitatus duobus electis episcopis, Gisone Wellensi, et Waltero Herefordensi, nec non et Tostino comite Northambrorum. Comitem Nicolaus papa gratiose suscepit, et eum in synodo, quam contra Simoniacos coegerat, sibi a latere assidere fecit. Gisonem et Walterum voti compotes reddidit, qui essent non usquequaque contemnendae scientiae, et nullius notati ignominia Simoniae. Aldredum suapte responsione culpabilem utrobique repertum, omni honore severus exspoliavit. Ita differenti effectu cum regrederentur, una pariter aerumna omnes involvit: nam praedonibus irruentibus, praeter simplices vestes exspoliatis omnibus, ad nummum[ al. minimum] valens, corporibus tamen illaesis, Romam refugere. Haec calamitas peperit Aldredo recuperandorum occasionem honorum. Tostinus quoque gravibus verborum contumeliis apostolicum aggressus in sententiam sibi placitam reduxit, parum metuendam a longinquis gentibus ejus excommunicationem, quam propinqui latrunculi deriderent, in supplices enim furere, in rebelles parum valere, aut sua sibi per ejus auctoritatem reddenda, quae per ejus fraudulentiam constaret amissa: futurum ut haec rex Anglorum audiens tributum sancti Petri merito Nicolao subtraheret, se non defuturum rerum veritati exaggerendae. Hoc minarum fulmine Romani territi papam flexerunt, ut Aldredo archiepiscopatum redderet et pallium: esse impium si et inglorius, et vastatus repatriaret, fecit ille, quod monebat ratio, hac moderationis libra adjecta, ut Wigorniensi sedi proprius antistes accederet, abierunt ergo domum incolumes magna et diffusa omnes apostolici liberalitate de damno priori consolati. Consecuti sunt abeuntes Romanorum legati, qui sanctissimum Wlstanum, per consensum Aldredi Wigorniae ordinarunt episcopum. Nec enim a Stigando tunc Cantuariensi nomine tenus archiepiscopo, quisquam bonus pontificale munus susciperet, qui non per ostium in ovile ovium intrasset; qui quamvis saepe a sede vocaretur apostolica, tamen nunc dilationibus, nunc muneribus eludebat omnia, donec veniret rex Willielmus, quem nulla corrumpere posset tergiversationis astutia. Is Stigandum palam notabilem reddidit, nolens ab eo sacramentum regiae benedictionis suscipere: exhortatus Aldredus consecrationem egit, exacto prius coram omni populo jurejurando, quod se modeste erga subjectos ageret, et aequo jure Anglos quo Francos, tractaret. Itaque illum quandiu erga suos temperiem habuerit, dilexit ut prolem, veneratus est ut regem. Sed cum importabilis tributi pensum a provincialibus exigeret, convenit eum per legatos antistes; quos aegre admissos cum turbulento responso abegisset, non moratus ille maledictionis telum in illum et omnem ejus vibrabat progeniem, praefatus, posse se maledictionem dare merito, qui benedictionem dedisset immerito. Quod cum relatum esset regi amicorum admonitione delinitus misit, qui episcopum exorarent. Verumtamen praevenerat nuntios mors antistitis, qui ex aegritudine animi( ut plerumque fit) contracto morbo decubuerat, et obierat. Libertas animi ejus in uno verbo enituit praeclare, quod Anglice apponam, quod Latina verba non sicut Anglica concinnanti[ al. concinnitati] respondent.
16.27
Ursus erat vicecomes Wigorniae a rege constitutus, qui in ipsis pene faucibus monachorum castellum construxit, adeo ut fossatum coemeterii partem decideret. Querela ad archiepiscopum, qui tutor esset episcopatus delata est: ille cum vidisset, Ursum his verbis adorsus est. Hatest thou Urse, have thou gods curse: eleganter in his verbis, sed dure nominum euphoniae alludens:« Vocaris, inquit, Ursus: habeas Dei maledictionem,» et( quod Anglice non apposui)« meam, et omnium consecratorum capitum, nisi castellum hinc amoveris. Et scias profecto quod progenies tua non diu de terra Sanctae Mariae haereditabitur.» Dixit ille implenda, quae nos videmus impleta. Siquidem non multis annis filius ejus Rogerius paternarum possessionum compos, gravi regis Henrici indignatione pulsus est, quod quemdam ex ministris regiis praecipiti furore jussisset interimi. Aldredo defuncto, et in Eboraco sepulto, clades illa, quam praedixi, secuta est e vestigio, jussu Willielmi regis inflicta. Et tunc quidem omnis nobilitas popularis emarcuit falce belli demessa. Nam jam olim tempore Danorum monasteria per totam provinciam vice siderum micantia pessum ierant. Stant adhuc semiruti parietes, qui sint non delectationi oculo, sed tristitiae monumento. Ibi fuit olim apud Wiremuth monasterium, Bedae et multorum litteratorum virorum nobile gymnasium. Ibi Streneshalh sanctarum virginum choro, beatorum antistitum, et egregiorum regum mausoleis insigne, quod nunc Witebi dictum, semisopitos cineres in vitam quorumdam industria satagente suscitat: inventaque sunt noviter, et in eminentiam elata sanctorum corpora Trumwini episcopi, Oswii regis, et Elfledae filiae ejus, quae eidem monasterio post Hildam praefuit, nec non et illius monachi, quem divino munere scientiam cantus accepisse Beda refert. Cujus non fuisse apud Deum populare meritum, miracula modo multa, ut ferunt, superne demissa praetendunt indicium, unde necessario illius provinciae monasteria non evolvo, quod vetusta omnino diruta, vel si nova, adhuc ignota quamvis vis hoc opere non omnia per Angliam enumeranda susceperim, nisi quae sint pro indigenarum sanctorum corporibus majoris famae, altioris gloriae. Huc accedit, quod quaedam nostrae notitiae occulit memoriae vetustas, quaedam constructionis novitas: ista provinciae longinquitas, illa sanctorum in eis requiescentium pro miraculorum raritate obscuritas; quibus omnibus etsi ex necessitate styli nostri deest officium parum tamen nostrum suspirabunt silentium, cum fuerint olim vel Dei voluntate vel sua industria propalata. Interea dum diversamur in hac provincia, successit animo episcoporum Haugustaldensium, et ad Candidam Casam, quod Anglice Witerne dicitur, non reticere nomina, quia enim quondam archiepiscopatui Eboracensi subjecti, ad tempus non excurrerunt nostrum, recte in referendo proprium non occupant locum, furtim ergo se archiepiscopis immisceant, ut eorum conturbernio sociati commemoratione non careant. Haugustaldehem vocatur locus quinquaginta ab Eboraco milliaribus disparatus, fisco regio famulabatur, quando eum beatae memoriae Wilfridus a beatissima Etheldritha regina pro aliis possessionibus commutavit. Ibi aedificia minaci altitudine murorum erecta, et diversis anfractibus per cochleas circumducta, mirabile quantum expolivit, arbitratu quidem multa proprio, sed et coementariorum, quos ex Roma spes munificentiae attraxerat, magisterio. Ferebaturque tunc in populo celebre, scriptisque etiam est inditum, nusquam citra Alpes tale esse aedificium: nunc qui Roma veniunt idem allegant, ut, qui Haugustaldensem fabricam vident, ambitionem Romanam se imaginari jurent; adeo tot temporum et bellorum injuriae venustatem aedificiis non tulere.
16.28
Primus ibi fuit Wilfridus episcopus, quo violenter ejecto, subrogati sunt, Eata, Tumbert, Joannes.
16.29
At vero, Wilfrido reverso, et post receptionem sedis defuncto successit Acca, vir in primis industrius et sanctus. Utrarumque rerum astipulator est idoneus Beda, cujus instinctu et favore multa, ut notum est, elaboravit volumina: verumtamen non prosperiore fortuna usum, quam magistrum ex chronicis accepi, pulsumque post obitum Bedae triennio a sede sua, incertum an regressum.
16.30
Accae Fredebert. Ei Tilbert. Ipsi quoque Ethelbreth successit, ad hunc et congregationem ejus est epistola Alcuini, in qua inter caetera dicit: O nobilissima progenies sanctorum Patrum, illorum honoris, venerabilisque vitae successores, et pulcherrimorum habitatores locorum, vestrorum sequimini vestigia Patrum, ut de his pulcherrimis habitationibus ad horum, qui nos genuerunt, aeternae beatitudinis consortium pervenire mereamini. Post Ethelbrethum tres tantum episcopi Haugustaldenses fuere: Herdred, Eambertus, Thiffriddid. Exercitus enim Danorum, qui jam tempore Alcuini metuebatur, ut alias diximus et dicemus, veniens, habitatoribus exstinctis vel effugatis, habitaculorum tecta succendit, et secreta coelo exposuit. Nunc est Haugustaldem villa archiepiscopi Eboracensis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).