Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 19
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensis
—
21371 Degepoa
16.17
« Dominis eminentissimis ETHELREDO regi Merciorum, et ALFRIDO regi Deirorum et Berniciorum, JOANNES papa.
16.18
« De vestrae quidem religionis accessibus gratia Dei cooperante gaudemus, fervorem fidei cernentes in vobis, quam ex praedicatione principis apostolorum Deo vestros animos illuminante percepistis, et efficaciter tenetis, et utinam gaudium nostrum meliorum excessus amplificet, inextricabilis vero quorumdam dissentio nostros animos afficit quam oportet corrigi, ne apostolicorum praeceptorum praevaricatores sed custodes esse inveniamini! Dudum enim sub apostolicae memoriae Agathone papa, cum Wilfridus episcopus, pro sua causa sedem hanc appellasset, et accusatores a Theodoro sanctae Cantuariorum Ecclesiae archiepiscopo hinc illuc mandato, et ab Hilda religiosae memoriae abbatissa missi venissent, episcopi tunc hic de diversis partibus congregati rem regulariter quaesierunt, et definierunt, eamdemque sententiam successores ejusdem pontificis praedecessores nostri tenuerunt, sed neque Theodorus archiepiscopus obviasse cognoscitur, qui nunquam postmodum aliquam huc accusationem demandavit: nunc quoque eorum accusationes, qui contra Wilfridum episcopum huc de Britannia advenerunt, et ejus excusationes apud conventum reverendissimorum episcoporum, qui hic inventi sunt per dies aliquot fieri procuravimus, tam de epistolis anterioribus et modernis, quam quae verbialiter partes detulerunt, dum principales personae, de quibus contentio omnis exorta est, hic non adfuerint: quas necesse est, ut contentio finem accipiat, advenire. Idcirco commonemus Berthwaldum archiepiscopum fratrem nostrum ut synodum convocet una cum Wilfrido episcopo, et Bosam atque Joannem in synodum faciat convenire, vocesque partium audiat, et consideret quid sibi invicem partes valeant approbare; et siquidem apud illam synodum potuerit rem determinare, gratum erit nobis. Sin autem moneat eos ad sedem apostolicam accurrere, ut majori concilio decidatur, quod hactenus terminari non potuit. Sciat autem quod quicunque venire contempserit, se ipsum dejectioni submittit, nec hic nec ibi pro episcopo amplius suscipiendus. Vestra proinde regalis sublimitas faciat concursum, ut ea quae, Christo aspirante, perspeximus, perveniant ad effectum, quicunque autem cujuslibet personae audaci temeritate contempserit, non erit a Deo impunitus, neque sine damno coelitus alligatus evadet.»
16.19
Defuncto ergo Alfrido, Edulfus quidam tyrannidem meditatus furorem quoque malesanae mentis in Wilfridum evomuit, quasi in vecordiam Alfridi, juratus esset. Cum enim eum pontifex quondam recordatus amicum esse, non inconsultum aestimaret adire, adeo stultus efferbuit, ut eum continuo de regno suo exire juberet, ni omnibus suis exspoliatus cum dedecore ejici vellet. Sed enim post duos menses vita et regno privatus captivo diademate moribundus humum pulsavit, proceribus regni filium Alfredi, Osredum solio restituentibus, quorum qui maximus fide et auctoritate Berthfridus submonitus a Berthwaldo archiepiscopo concilium in Northanimbria fieri consensit, ut tandem justa Wilfredi causa placabilem terminum acciperet, ibi ex praeceptis apostolicis data est optio episcopis, ut aut Wilfrido in sua episcopatus sede cederent, aut Romam pro sua defensanda causa pergerent, qui his resultandum putaret exsors a communione fieret. Episcopis suo more obnitentibus, beatissima virgo Elfleda, soror Alfridi, abbatissa post Hildam de Streneshalh, terminum negotio fixit, dicens:« Dimissis ambagibus testamentum fratris mei, cui praesens interfui, profero: quod si convalesceret jussa se apostolicae sedis incunctanter facturum promisisse, vel quod morte interveniente facere nequiret, haeredi suo faciendum transmisisse cognoscitur.» Tum Berfridus[ al. Berfrithus] verbis virginis conglutinans sua:« Ego jussionibus papae obediendum censeo, inquit, praesertim cum eorum robori accedat et regis nostri jussio et nostrae necessitatis sponsio; namque dum nos post mortem ejus inimicis urgentibus in Bebbaburh inclusi essemus, in obsessionis angusto, in vitae periculo, vovimus Deo impleturos nos jussionem papae, si potuissemus evadere. Vix votum finieramus, et fateor, sacratissime archipraesul, statim certant obsequela, omnis in nostrum assensum accurrit provincia. Puer regius in regem levatus, hostis abactus, tyrannus exstinctus. Est igitur regiae voluntatis, ut episcopus Wilfridus revestiatur.» His dictis emotae dissensionum nebulae, serenitas pacis infusa, cucurrit episcopalis gravitas in amplexum, et concordibus animis quantum superfuit aevi exegit. Dimissis Wilfrido duobus coenobiis, Ripis et Hengesteldein; ille inconcussa pace potitus post IV reditus annos, ut Michael archangelus praedixerat, tentatus est eadem infirmitate qua quondam in Meldis, tam valide, ut subito sensu et voce careret. Sed suis ad eum orantibus ut saltem ad divisionem rerum suarum loquelam mereretur, resumpsit ingenue, ut et loqueretur continuo, et post dies salutis vigore refuso cuncta loca sua obiret[ al. ambiret], tum pro frequentibus morbis vicinae mortis non dubius, quidquid ante in aliquibus bonis tepidius fecisse videbatur, supplevit: praepositos omnibus coenobiis ordinavit, gazas in quatuor divisit, unam et eam optimam portionem Romanae dandam Ecclesiae, cujus auctoritate cunctis semper injuriis exemptus, et honoribus restitutus fuerit: quod et per se implere quamvis annis gravis meditaretur nisi ferrea quies cogitantem anticiparet; secundam pauperibus, tertiam coenobiorum praepositis delegavit, qua potentiorum amicitiam redimerent, qua contrariorum impetum refringerent; quartam illis qui laborum suorum individui comites, nec dum terras quibus se sustentarent, acceperant. Sic accepta licentia a Ripensibus, quos praecipuo semper amore coluerat, et caeteris Northanimbris ad colloquium Celredi regis Merciorum, quo invitabatur, simul ut et monasteriorum suorum quae in illa regione plurima per indulgentiam regum instituerat, quietem procuraret, profectus est. Ibi ergo cunctis circuitis et auctis, exacto anno et semis postquam secundo proximi obitus fuerat admonitus, apud Inundalum languore irruente agitatus, extremum diem sibi sensit adesse; paucisque, quantum vires suppetebant, allocutus filios sacramque benedictionem impertiens, omnis ut videbatur expers angoris finem inivit, recensito jam a monachis Psalterio usque ad illum versum:« Emitte Spiritum tuum et creabuntur,» etc., excessit anno aetatis LXXVI, XLVI episcopatus; vir pro justitiae merito multis jactatus periculis, quique in ipsis exsiliis non otio deditus, sed coenobiis et episcopatibus fundandis industrius esset: egregie factus ad promerendam gratiam principum, apud quos exsularet, idemque pro rigore justitiae compatriotis regibus odiosus: reliquit coenobia quot nullus, quae solus aggregaverat, multis dividens haeredibus, corpus ejus in Ripis portatum, et multa reverentia conditum: ea qua efflavit hora cantus suavis avium et plausus alarum in coelum revolantium auditus nec visus. Id cum saepe in illa funeris pompa fieret, periti qui aderant, voluerunt intelligi, quod esset angelorum concio, quae ad defunctum venisset expromissio. Lavacro vestis, super quam corpus jacuerat, tacta paralytica soliditatem recepit artuum. Aedem, in qua obierat, cum quidam incendere fuissent ingressi, ignis expavit; quin et visus juvenis speciosus, qui flammam submoveret. Plures post annos Ripis coenobio destructo, Cantiam delatus Wilfridus inter praecipuos habetur, inter primicerios honoratur. Verumtamen ut ad recensionem episcoporum, quasi post diuturnam digressionem, in callem regrediar: expulso primitus, ut dictum est, Wilfrido, qui totius Northanimbrorum regionis erat episcopus, duo pro eo constituti sunt: In Eboraco Bosa, in Hangustald Eta.
16.20
Defunctoque Eta, Joannes ordinatus pro eo, tempore vero Alfridi regis rediit in episcopatum totum Wilfridus V annis, expulsis Joanne de Haugustaldo, et Bosa Eboraco. Post V annos Wilfrido iterum ab Alfrido expulso, illi sedibus suis restituti sunt. Defuncto vero Alfrido, Wilfridus in concordiam receptus sedem apud Haugustaldum habuit, Joanne in Eboracum migrante, quia jam Bosa defunctus erat. Joannes vir eximiarum virtutum notissimum praedicatorem habet Bedam in gestis Anglorum. Sed nec modo minor est laudibus suis, nec adhuc defunctus miraculis, celeberrimum illud habetur quod habitatores Beverlep, quo loci jacet, pro spectaculo soleant exhibere,« Tauri ferocissimi, qui nodosissimis vinculis astricti magno virorum fortium sudore adducuntur, statim ut coemeterium ingressi fuerint, ita omni feritate sopita conquiescunt, ut oves simplicitate putes. Laxatis ergo nodis dimituntur, per atrium proludere, qui ante quidquid obstabat, solebant cornibus et pedibus impetere.»
16.21
Ei successit in Eboraco Wilfridus presbyter suus, qui transcendit tempora Bedae, nam eum illo anno quo obiit fuisse in Eboraco episcopo asseverat, quocircallis inextricabilis inter Cantuarienses et Eboracenses versatur: quod dicant Cantuarienses se Wilfridum seniorem habere, contra Eboracenses contendant hunc minorem ab archiepiscopo Odone Cantiam translatum.
16.22
Hoc defuncto emicuit in pontificali speculo Egbertus frater Egberti ejusdem provinciae regis. Is et sua prudentia, et germani potentia sedem illam in genuinum statum reformavit, namque, quod cuivis gesta legenti Anglorum in promptu est, Paulinus ejusdem primus antistes vi hostilitatis loco pulsus, et apud Rovecestriam diem obiens, ibidem illud insigne pallii quod ab Honorio papa susceperat reliquit. Caeteri post eum tantae urbis praesules simplici episcopi vocabulo contenti nihil altius anhelarunt. At vero Egbertus inthronizatus animosioris ingenii homo cogitans:« Quod sicut superbum est, si appetas indebita, ita ignavum si negligas debita,» pallium multa throni apostolici appellatione reparavit. Hic omnium liberalium artium armarium, ut ita dicam, fuit, et nobilissimam bibliothecam Eboraci constituit. Cujus rei testem idoneum advoco Alcuinum, qui dixit in epistola ad Carolum Augustum:« Date mihi exquisitiores eruditionis scholasticae libellos, quales in patria habui, per bonam et devotissimam magistri mei Egberti archiepiscopi industriam. Et, si placet excellentiae vestrae, remittam aliquos ex pueris nostris, qui excipiant inde quaeque necessaria, et revehant in Franciam flores Britanniae.» Sepultus est cum fratre suo in una[ al. ima] porticu apud Eboracum, post XXXVI annos episcopatus.
16.23
Hujus successor senex substitutus est Eanbaldus, praefati Alcuini discipulus industrius: unde in epistola ad eumdem dixit:« Laus et gloria Deo, qui dies meos in prosperitate bona conservavit, ut in exaltatione filii mei charissimi gauderem qui laboraret vice mea in ecclesia ubi ego nutritus et eruditus fueram, praeesset thesauris sapientiae, in quibus me magister meus dilectus archiepiscopus Egbertus reliquit haeredem.» Ipse est Eanbaldus, qui cum Aethelardo archiepiscopo Cantuariensi mutuis probitatis officiis invasionem, quam Offa rex Merciorum super Cantuariensem ecclesiam fecerat, ad nihilum redegit, quod Alcuinus significare videtur, in epistola ad eumdem Aethelardum ita dicens:« Audiens salutem et prosperitatem vestram et conventum cum Eboracensi episcopo filio meo Eanbaldo satis mihi placuit, speranti ex vestrae colloquio sanctitatis unitatem sanctae Ecclesiae recompaginari, quae partim discissa est, non rationabili consideratione, sed quadam potestatis cupiditate.» Post eum hi fuerunt archiepiscopi: Wilfridus, Wimundus, Wlfere, Ethelbald, Rodewald, Wlstanus. Hic tempore regis Eadmundi fratris Ethelstani pertinacioribus studiis iram ejus emeritus, quod Danis contra eum rebellantibus faveret, ita quietum et benignum excitavit animum, ut eum in vincula conjiceret. Sed non multo post actus poenitudine, et respectu claricalis reverentiae indemnem abire permisit: quamvis ille sibi datam veniam indignatus, vitam e vestigio exuit[ al. exierit.]
16.24
Post eum Oskitel gradum accipiens honoris, floruit temporibus Edredi, et Edwii, et Edgari regum, habuitque successores, Oswaldum, Edulfum, Wlstanum. Qui omnes episcopi etiam Wigornienses fuere hac de causa: Oswaldus non exili progenie oriundus, utpote Odonis archiepiscopi nepos, apud Floriacum in Gallia alteratus est in monachum familiari per id tempus Anglis consuetudine; ut si qui boni afflati essent desiderio in beatissimi Benedicti monasterio coenobialem susciperent habitum, a quo religionis hujuscemodi manavit exordium. In hoc ergo loco juventutis fregit lubricum, multis annis religioni et litteris serviendo. Et licet ab archiepiscopo invitaretur, crebris restitit epistolis, praetendens causam novitatis in veste, teneritudinis in religione, nec nisi tarde venit, nuntio aegri jam discumbentis avunculi percussus. Jam ergo Dofris appulsus, ut defunctum audivit, minimum abfuit, quin statim Floriacum rediret, sed admonitu sociorum necessitudines parentum non negligendas, post justa sancto archiepiscopo soluta, ad archiepiscopum Eboracensem Oskitellum, quem proximo consanguinitatis gradu attingebat, venit; ejus dulcedine captus, non paucis annis religione et contubernio ejus fructus[ al. fruitus] est. Interea Dunstanus Wigorniensi et Londoniensi episcopatibus decedens, Cantiam transiit, qui sanctitatis et efficaciae Oswaldi non nesciens, Wigorniensem episcopatum ipsi a rege impetravit. Ille paulatim considerans in clericorum ibi consistentium animis boni materiam inesse, si quis eam hortando animare et effigiare nosset, non eos turbulente repulit, sed sanctissima circumvenit arte. Nam quod sedes episcopalis Sancti Petri famulabatur honori, alteram in eodem coemeterio, in genitricis Dei nomine fecit ecclesiam, ubi dum monachos posuisset libentius cum eis conversari, familiarius devina officia exercere. Quod videns populus, qui benedictionibus tam religiosi episcopi carere nefas immane duceret, omnis eo accurrere. Ita clerici in medio relicti, maluerunt monachorum vestem suscipere, quam sibi dispendio, plebi ludibrio esse. Ex eo tempore dedit locum janitrici coeli[ al. genitrici Dei] claviger paradisi pulchro inter coelicolas commercio, zelo bono, hujuscemodi rumoris aura multam Oswaldo amicitiam apud regem conflavit et proceres. Rex consilio Dunstani vacuatum episcopo Eboracum viro implevit, qui barbariem gentis moderari pro antiquo convictu probe nosset. Nec tamen Wigorniensi sedi renuntiare permissus est, ne monachorum recens habitatio altoris sui destitueretur fomento, optimates submissi viro esse, certatim possessiones ad monasteria, quae non exstabant, fundanda, ad ea quae deciderant, sublevanda offerre. De quibus, cum se locus obtulerit, quantum competere videbitur, dicam. Praeterea litteris excellentes viros in Angliam evocatos munificenter curare ne illo bono fraudaret patriam, sine quo caetera bona pene mihi videntur inania quorum unus fuit Abbo, Floriacensis monachus, qui multam scientiae frugem Angliae invexit, qui passionem Edmundi martyris, jubente Dunstano archiepiscopo, plenitudini litterarum adjecit. Is domum reversus postea, et ibidem abbas constitutus, severitati religionis sedulus exstitit: quem morem cum in cella quadam coenobii Floriacensis, quae in Wasconia posita hodieque ad regulam dicitur, exercere contenderet, non tulit Wasconia, sed lancea exanimatum superis transmisere. At Oswaldus multis annis utrique sufficiens episcopatui, magis ad Wigorniam ventitabat: supervixit quinque annis Dunstano, decem Ethelwaldo: tantamque sui admirationem Angliae praebuit, ut solus eos exhibere videretur, auctoritate illum, efficacia istum, ambos sanctimonia. Pridie quam excederet, Wigorniae pro foribus astans, diu suspexit coelum laetabiliter illacrymatus. Percunctantibus qui aderant, quid ita irreverberato lumine aspectaret, respondit:« Sinite me, fratres respicere quo intendo pergere: velox est depositio corporis mei et tempus resolutionis meae instat.» Mirati sunt illi, quod nec ante aliquam suspicionem aegrotantis dedisset, sed largiori curae corporis indulsisset. Sed, postero die, cum pro more lotis pauperum pedibus diceret hymnum: Gloria Patri, et Filio, et Spiritu sancto; in ipsa genuflexione vitali spiritu privatus est. Tunc in ecclesia Beatae Mariae sepultus, post duodecim annos signis divinitus ostensis a terra elatus est. Quid sane miraculi sit, quod toto corpore in pulverem assumpto, stola sacerdotalis, qua fuerat amictus corruptelae usque ad hunc diem damnum non sentiat, Domini reservetur examini? Successit ei in utraque sede Aldulphus ex abbate Burchensi, sanctus, ut perhibent, vir et reverendus. Ipsi pro sanctitate ignoscitur, quod contra regulas canonum duas sedes tenuerit, quod scilicet non hoc ambitione, sed necessitate fecerit: Wlstano non ita, qui sanctitate discrepabat et habitu. Jacet Aldulphus Wigorniae, etiam Floriacensi monasterio pro copia xeniorum, quibus Oswaldi munificentiam aemulari sategit, praedicandus.
16.25
Post Wlstanum sedem Eboracensem Elfricus, Wigorniensem Lefsius. Elfricus tempore Cnuti et Hardacunti fuit, habeturque in hoc detestabilis, quod Hardecnutus ejus consilio fratris sui Haroldi cadavere defosso caput truncari, et infami mortalibus exemplo in Tamensem projici jussit. Quin et Wigorniensibus pro repulsa episcopatus infensus, auctor Hardecnuto fuit, ut quod illi pertinacius exactoribus regiorum vectigalium obstiterant, urbem incenderet, fortunas civium ab raderet.
16.26
Elfrico Kinsius. Illi quoque Adredus suffectus est, ante ex monacho Wintoniensi Wigorniensis episcopus; qui simplicitati Edwardi illudens, moremque antecessorum magis pecunia quam ratione allegans, archiepiscopatum Eboracensem non intermissa priori sede suscepit. Dispositoque apud regem consilio Romam pertendit comitatus duobus electis episcopis, Gisone Wellensi, et Waltero Herefordensi, nec non et Tostino comite Northambrorum. Comitem Nicolaus papa gratiose suscepit, et eum in synodo, quam contra Simoniacos coegerat, sibi a latere assidere fecit. Gisonem et Walterum voti compotes reddidit, qui essent non usquequaque contemnendae scientiae, et nullius notati ignominia Simoniae. Aldredum suapte responsione culpabilem utrobique repertum, omni honore severus exspoliavit. Ita differenti effectu cum regrederentur, una pariter aerumna omnes involvit: nam praedonibus irruentibus, praeter simplices vestes exspoliatis omnibus, ad nummum[ al. minimum] valens, corporibus tamen illaesis, Romam refugere. Haec calamitas peperit Aldredo recuperandorum occasionem honorum. Tostinus quoque gravibus verborum contumeliis apostolicum aggressus in sententiam sibi placitam reduxit, parum metuendam a longinquis gentibus ejus excommunicationem, quam propinqui latrunculi deriderent, in supplices enim furere, in rebelles parum valere, aut sua sibi per ejus auctoritatem reddenda, quae per ejus fraudulentiam constaret amissa: futurum ut haec rex Anglorum audiens tributum sancti Petri merito Nicolao subtraheret, se non defuturum rerum veritati exaggerendae. Hoc minarum fulmine Romani territi papam flexerunt, ut Aldredo archiepiscopatum redderet et pallium: esse impium si et inglorius, et vastatus repatriaret, fecit ille, quod monebat ratio, hac moderationis libra adjecta, ut Wigorniensi sedi proprius antistes accederet, abierunt ergo domum incolumes magna et diffusa omnes apostolici liberalitate de damno priori consolati. Consecuti sunt abeuntes Romanorum legati, qui sanctissimum Wlstanum, per consensum Aldredi Wigorniae ordinarunt episcopum. Nec enim a Stigando tunc Cantuariensi nomine tenus archiepiscopo, quisquam bonus pontificale munus susciperet, qui non per ostium in ovile ovium intrasset; qui quamvis saepe a sede vocaretur apostolica, tamen nunc dilationibus, nunc muneribus eludebat omnia, donec veniret rex Willielmus, quem nulla corrumpere posset tergiversationis astutia. Is Stigandum palam notabilem reddidit, nolens ab eo sacramentum regiae benedictionis suscipere: exhortatus Aldredus consecrationem egit, exacto prius coram omni populo jurejurando, quod se modeste erga subjectos ageret, et aequo jure Anglos quo Francos, tractaret. Itaque illum quandiu erga suos temperiem habuerit, dilexit ut prolem, veneratus est ut regem. Sed cum importabilis tributi pensum a provincialibus exigeret, convenit eum per legatos antistes; quos aegre admissos cum turbulento responso abegisset, non moratus ille maledictionis telum in illum et omnem ejus vibrabat progeniem, praefatus, posse se maledictionem dare merito, qui benedictionem dedisset immerito. Quod cum relatum esset regi amicorum admonitione delinitus misit, qui episcopum exorarent. Verumtamen praevenerat nuntios mors antistitis, qui ex aegritudine animi( ut plerumque fit) contracto morbo decubuerat, et obierat. Libertas animi ejus in uno verbo enituit praeclare, quod Anglice apponam, quod Latina verba non sicut Anglica concinnanti[ al. concinnitati] respondent.
16.27
Ursus erat vicecomes Wigorniae a rege constitutus, qui in ipsis pene faucibus monachorum castellum construxit, adeo ut fossatum coemeterii partem decideret. Querela ad archiepiscopum, qui tutor esset episcopatus delata est: ille cum vidisset, Ursum his verbis adorsus est. Hatest thou Urse, have thou gods curse: eleganter in his verbis, sed dure nominum euphoniae alludens:« Vocaris, inquit, Ursus: habeas Dei maledictionem,» et( quod Anglice non apposui)« meam, et omnium consecratorum capitum, nisi castellum hinc amoveris. Et scias profecto quod progenies tua non diu de terra Sanctae Mariae haereditabitur.» Dixit ille implenda, quae nos videmus impleta. Siquidem non multis annis filius ejus Rogerius paternarum possessionum compos, gravi regis Henrici indignatione pulsus est, quod quemdam ex ministris regiis praecipiti furore jussisset interimi. Aldredo defuncto, et in Eboraco sepulto, clades illa, quam praedixi, secuta est e vestigio, jussu Willielmi regis inflicta. Et tunc quidem omnis nobilitas popularis emarcuit falce belli demessa. Nam jam olim tempore Danorum monasteria per totam provinciam vice siderum micantia pessum ierant. Stant adhuc semiruti parietes, qui sint non delectationi oculo, sed tristitiae monumento. Ibi fuit olim apud Wiremuth monasterium, Bedae et multorum litteratorum virorum nobile gymnasium. Ibi Streneshalh sanctarum virginum choro, beatorum antistitum, et egregiorum regum mausoleis insigne, quod nunc Witebi dictum, semisopitos cineres in vitam quorumdam industria satagente suscitat: inventaque sunt noviter, et in eminentiam elata sanctorum corpora Trumwini episcopi, Oswii regis, et Elfledae filiae ejus, quae eidem monasterio post Hildam praefuit, nec non et illius monachi, quem divino munere scientiam cantus accepisse Beda refert. Cujus non fuisse apud Deum populare meritum, miracula modo multa, ut ferunt, superne demissa praetendunt indicium, unde necessario illius provinciae monasteria non evolvo, quod vetusta omnino diruta, vel si nova, adhuc ignota quamvis vis hoc opere non omnia per Angliam enumeranda susceperim, nisi quae sint pro indigenarum sanctorum corporibus majoris famae, altioris gloriae. Huc accedit, quod quaedam nostrae notitiae occulit memoriae vetustas, quaedam constructionis novitas: ista provinciae longinquitas, illa sanctorum in eis requiescentium pro miraculorum raritate obscuritas; quibus omnibus etsi ex necessitate styli nostri deest officium parum tamen nostrum suspirabunt silentium, cum fuerint olim vel Dei voluntate vel sua industria propalata. Interea dum diversamur in hac provincia, successit animo episcoporum Haugustaldensium, et ad Candidam Casam, quod Anglice Witerne dicitur, non reticere nomina, quia enim quondam archiepiscopatui Eboracensi subjecti, ad tempus non excurrerunt nostrum, recte in referendo proprium non occupant locum, furtim ergo se archiepiscopis immisceant, ut eorum conturbernio sociati commemoratione non careant. Haugustaldehem vocatur locus quinquaginta ab Eboraco milliaribus disparatus, fisco regio famulabatur, quando eum beatae memoriae Wilfridus a beatissima Etheldritha regina pro aliis possessionibus commutavit. Ibi aedificia minaci altitudine murorum erecta, et diversis anfractibus per cochleas circumducta, mirabile quantum expolivit, arbitratu quidem multa proprio, sed et coementariorum, quos ex Roma spes munificentiae attraxerat, magisterio. Ferebaturque tunc in populo celebre, scriptisque etiam est inditum, nusquam citra Alpes tale esse aedificium: nunc qui Roma veniunt idem allegant, ut, qui Haugustaldensem fabricam vident, ambitionem Romanam se imaginari jurent; adeo tot temporum et bellorum injuriae venustatem aedificiis non tulere.
16.28
Primus ibi fuit Wilfridus episcopus, quo violenter ejecto, subrogati sunt, Eata, Tumbert, Joannes.
16.29
At vero, Wilfrido reverso, et post receptionem sedis defuncto successit Acca, vir in primis industrius et sanctus. Utrarumque rerum astipulator est idoneus Beda, cujus instinctu et favore multa, ut notum est, elaboravit volumina: verumtamen non prosperiore fortuna usum, quam magistrum ex chronicis accepi, pulsumque post obitum Bedae triennio a sede sua, incertum an regressum.
16.30
Accae Fredebert. Ei Tilbert. Ipsi quoque Ethelbreth successit, ad hunc et congregationem ejus est epistola Alcuini, in qua inter caetera dicit: O nobilissima progenies sanctorum Patrum, illorum honoris, venerabilisque vitae successores, et pulcherrimorum habitatores locorum, vestrorum sequimini vestigia Patrum, ut de his pulcherrimis habitationibus ad horum, qui nos genuerunt, aeternae beatitudinis consortium pervenire mereamini. Post Ethelbrethum tres tantum episcopi Haugustaldenses fuere: Herdred, Eambertus, Thiffriddid. Exercitus enim Danorum, qui jam tempore Alcuini metuebatur, ut alias diximus et dicemus, veniens, habitatoribus exstinctis vel effugatis, habitaculorum tecta succendit, et secreta coelo exposuit. Nunc est Haugustaldem villa archiepiscopi Eboracensis.
17.1
DE EPISCOPIS CANDIDAE CASAE.
17.1
Candida Casa vocatur locus in extremis Angliae juxta Scotiam finibus, ubi beatus confessor Nima requiescit, natione Britto, qui primus ibidem Christi praedicationem evangelizavit. Nomen loco ex opere inditum, quod ecclesiam ibi ex lapide polito Britonibus miraculum fecerit. Sanctum hunc Nimam praeclarum virtutibus experta est antiquitas. Scribit Alcuinus in epistola ad fratres ejusdem loci dicens:« Deprecor vestrae pietatis unanimitatem ut nostri nominis habeatis memoriam in ecclesia sanctissimi Patris vestri Nimae episcopi, qui multis claruit virtutibus, sicut mihi nuper delatum est per carmina metricae artis, quae nobis per fideles nostros discipulos Eboracensis ecclesiae scholasticos directa sunt, in quibus et facientis cognovi eruditionem, et facientis miracula sanctitatem.»
17.2
Ibi sub extremo Bedae tempore primus factus est episcopus Pethelmus, qui multo ante tempore Westsaxonia commoratus sanctissimi Aldelmi discipulatui interesse meruerat: eum subsecuti sunt. Frethewald, Pecwine, Ethelbrith, Bealdulf, nec praeterea plures alicubi reperio, quod cito defecerit episcopatus, qui extrema Anglorum in ora est, et Scottorum vel Pictorum depopulationi opportuna. His igitur, quae praetermittere consilium non erat, decursis, ad Eboracum regredietur oratio.
17.3
Anno ab Incarnatione Domini 1070, Thomas canonicus Bajocensis a Willielmo rege archiepiscopus Eboraco datus est, permansitque in honore XXX annis omni vita integer, et cui nihil vel in gestis, vel in dictis succenseri debeat, nisi quod primo archiepiscopatus tempore in causa primatus Cantuariensis magis errore quam pertinacia certavit; cujus rei exitum primus liber Gestorum pontificalium absolvit. Elegantia personatus spectabilis desiderio videntibus erat juvenis, vigore et aequalitate membrorum commodus; senex, vivido faciei rubore et capillis cygneus. Liberalitate sua successores suos contristavit, ut qui multam episcopalium terrarum partem in clericorum usum nimie, ut dicunt, prodigus distraxerit, clerum sufficientem opibus et litteris adunavit, ecclesiam a fundamentis inchoatam consummavit, coelibatum ejus nunquam sinister rumor aspersit; philosophus antiquis scientia comparandus, nec elatus sermone, et vultu comis, moribus dulcis. Nec cantu, nec voce minor, multa ecclesiastica composuit carmina. Si quis in auditu ejus arte joculatoria aliquid vocale sonaret, statim illud in divinas laudes effigiabat; illud apud clericos quam maxime agere, ut masculam in ecclesia musicam haberent, nec quidquam, effeminate diffungentes, tenero, ut Persius ait:..... Supplantarent verba palato. Aevo igitur et honore saeculi et gratia Dei abunde plenus obiit anno primo Henrici, in Novembri, cum eum antea in Augusto ad regem coronasset, propter absentiam Cantuariensis archiepiscopi.
17.4
Nec mora Girardus nepos Walchelmi episcopi Wintoniensis, qui erat episcopus Herefordensis, electus est, et introductus in archiepiscopum, qui dum cunctatur subjici primati Cantuariensi, has ei litteras misit Paschalis papa.
17.5
« PASCHALIS papa, servus servorum Dei; venerabili fratri Eboracensi archiepiscopo, GIRARDO salutem, et apostolicam benedictionem.
17.6
« Quanquam prave contra nos, imo contra matrem tuam sanctam Romanam Ecclesiam te non ignoremus egisse, praesentibus tamen tibi litteris mandamus, ut professionem venerabili fratri nostro Anselmo Cantuariensi archiepiscopo facere non negligas. Audivimus enim Thomam quondam praedecessorem tuum ex hac eadem re contentionem movisse et cum in praesentia domini Alexandri papae secundi ventilata esset, ex praecepto ejus definitione habita, post varias disquisitiones Lanfranco praedecessori suo et successoribus suis eamdem professionem fecisse. Unde et nos, quod tunc temporis definitum est, volumus, auctore Deo, firmum illibatumque servari.»
17.7
Hanc epistolam directam sibi Girardus non legit, quia necesse non fuit. Praevenerat ipse jussum apostolicum, et hortatu regis Anselmo in manum dederat servaturum se ipsi eamdem professionem in archiepiscopatu Eboracensi, quam fecerat in episcopatu Herefordensi. Nequitia, qua eum papa notat, haec fuit, quod a Roma cum pallio regressus, mendacio suo sedem apostolicam infecit dicens regi, quod si se in aliis ecclesiastice ageret, investituras ecclesiarum fieri aequanimiter papa toleraret. Litterarum non nescius, in eloquentia diffusus; decessit insperate, morbo quidem sed levi antea tactus. Nam cum aliquantulum aeger in quodam viridario domni suae vicino cubitaret, ut salubriore aura, quam suave halantes herbarum flores animarent, foris frueretur, jussit ut astantes domum secederent, corporis curae interim provisuri. Abierunt illi, et post epulas reversi, fleverunt dominum exanimem. Utinam haec rumor finxerit, nec homo pontificalis gratiae sic obierit: certe canonici Eboracenses, ne in ecclesia sepeliretur pertinacissime restitere, vix ignobilem cespitem cadaveri pro foribus injici passi.
17.8
Quamvis post aliquot annos Thomas successor ejus indignitatem facti leniens, in ecclesia ipsum juxta praedecessores suos eminentissime tumulaverit. Is filius Samsonis Wigorniensis episcopi; dum in archiepiscopatum electus ad consecrationem suam suscipiendam pro more Cantuariam venire invitaretur ab Anselmo, primo benigne respondit, grates se quod vocaretur agere, sed inducias petere ad tam magnum apparatum immodico sumptu opus esse, secundo accitus, vi se et rationibus suorum clericorum teneri renuntiavit. Tertio etiam per episcopos Londoniensem et Roffensem conventus, omnino negavit. Quare Anselmus cum de consilio Thomae Paschalem papam certum fecisset, et defectus ipse corporis viribus coeleste iter acceleraret, scripsit Thomae epistolam, quam et episcopis omnibus Angliae singulam singulis cum suo sigillo misit, ut scirent qualiter erga Thomam agere deberent.
17.9
« ANSELMUS minister Ecclesiae Cantuariensis THOMAE electo archiepiscopo Eboracensi.
17.10
« Tibi Thoma in conspectu Dei omnipotentis ego Anselmus archiepiscopus Cantuariae et totius Britanniae primas loquor, loquens ex parte ipsius Dei; sacerdotale officium quod meo jussu in parochia mea per suffraganeum meum suscepisti, tibi interdico, atque praecipio ne te de aliqua cura pastorali ullo modo praesumas intromittere, donec a rebellione quam contra Ecclesiam Cantuariensem incepisti, discedas, et ei subjectionem, quam antecessores tui, Thomas videlicet, et Girardus archiepiscopi ex antiqua antecessorum consuetudine professi sunt, profitearis. Quod si in his quae coepisti, magis perseverare quam ab iis desistere delegeris, omnibus episcopis totius Britanniae sub perpetuo anathemate interdico, ne tibi ullus eorum manus ad promotionem pontificatus imponat, vel si ab externis ordinatus fueris, ne pro episcopo iidem in aliqua Christiana communione te suscipiant. Tibique Thoma, sub eodem anathemate, ex parte interdico Dei, ut nunquam benedictionem episcopatus Eboracensis suscipias, nisi prius professionem quam antecessores tui videlicet Thomas et Girardus Ecclesiae Cantuariensi fecerunt, facias. Si episcopatum Eboracensem ex toto dimiseris, concedo ut officio sacerdotali, quod jam suscepisti, utaris.»
17.11
Erat enim rex Northmanniae, qui cum in regnum rediisset, ventilare causam coepit. Lecta est ante eum epistola prohibitionis Anselmi, et ab episcopis omnibus suscepta et approbata; quamvis susceptionem ejus ad regalis potentiae contemptum retorquere comes de Mellento visus esset. Tantus autem episcoporum fuit consensus, non refragante et patre Thomae Wigorniensi antistite, ut mallent omni honore spoliari quam praecepta patris sui Anselmi transgredi, confirmavit religionem illorum principalis assensus, cum subjecit:« Quidquid aliorum sententia ferat, ego Patris Anselmi excommunicationi nec ad horam subjacere aliquatenus volo. Itaque quia praeter epistolam Anselmi sunt privilegia sedis apostolicae, sunt definitiones ante patrem meum et matrem cum consilio totius regni statutae, quibus auctoritas Cantuariensis Ecclesiae nititur: eligat Thomas aut subjectionem Ecclesiae Cantuariensi facere episcopatui vale facere.» Cessit ille non rationi, sed potentiae, factaque professione subjectionis suae Cantuariensi Ecclesiae, suscepit a ministro Richardo scilicet Londoniensi episcopo, quod detrectaverat suscipere a magistro. De facilitate ergo credulitatis in clericos sero doluit, exulceratam quantum vixit deferens conscientiam, quod benedictione Anselmi fuerat privatus. Erat tunc temporis in Anglia Odolricus quidam cardinalis, qui pallium Eboracensis ecclesiae attulerat per Anselmi consilium dandum. Sed cum eum jam obiisse inveniebat, haerebat animo incertus quid faceret. Sedata ergo omni per potestatem regis controversia, decretum est, ut Eboracum ab eodem cardinali deportaretur pallium. Factum est, et redimitus Thomas pallio in archiepiscopum enituit, expers( ut credebatur) ab adolescentia feminarum, sed et obscenitatum omnium, dapsilis exemplo sui ad omnes, praedicandae pietatis et favoris in clericos. Decessit juvenis vix XIV annis functus gradu.
17.12
Successit Thurstanus praedicandae constantiae clericus. Qui cum post aliquot annos acceptae electionis professionem Radulfo archiepiscopo Cantuariae facere nollet, volente rege ultro archiepiscopatu cessit. Sed clericorum suorum monitu postea Romam profectus hanc epistolam meruerat.
17.13
« PASCHALIS episcopus servus servorum Dei HENRICO illustri regi Anglorum, salutem et apostolicam benedictionem.
17.14
« Nos, auctore Deo, de probitate tua non tantum bona, sed meliora confidimus. Idcirco monemus excellentiam tuam, ut divinae gratiae memor semper existas, qui tibi et regni pacem et justitiae notitiam tribuit. Honorem igitur Dei et Ecclesiarum ejus in regno tuo diligenter observa, et justitiam efficaciter exsequere; quia per honorem Dei tuus profecto augebitur. Audivimus electum Eboracensem virum sapientem et strenuum sine judicio ab Eboracensi ecclesia sequestratum, quod nimirum divinae justitiae et sanctorum Patrum tinstitutionibus adversatur. Nos quidem neque Cantuariensem Ecclesiam minui, neque Eboracensem volumus praejudicium pati, sed eam constitutionem, quae a beato Gregorio Anglicae gentis apostolo inter easdem ecclesias constituta est, firmam censemus illibatamque servari. Idem ergo electus, ut justitia exigit, ad suam ecclesiam omnimodis revocetur. Si quid autem quaestionis inter easdem ecclesias nascitur, praesentibus utrisque partibus in nostra praesentia pertractetur.»
17.15
Hac epistola fretus Turstanus, sedem suam repetiit libens. Augebatur in dies dissidium inter eum et Radulphum archiepiscopum, quia Radulphus nullis delinimentis, nullis minis adduci potuerat ut ei manus imponeret, nisi professionem faceret, nec Turstanus id se facturum pro capitis periculo pollicebatur. Successori ergo Paschalis papae Gelasio citra montes venienti ambo statuerunt occurrere, causarum suarum patrocinio adfuturi. Sed mors apostolica non diu prolongata tardavit eorum impetum, donec Calixtus, qui ei successerat, Rhemis ad celebrandum venit concilium. Eo Turstanus impiger contendit, pollicitus regi nihil se contra decus Ecclesiae Cantuariensis moliturum. Quod mox ut opportunum vidit, oblitus effregit; ab apostolico contra omnes consuetudines majorum benedictionem episcopalem suscepit. Praecesserat sane Turstanum ad papam legatus regis, idemque frater Radulfi Sefredus, postea Cicestrensis episcopus, denuntiaturus papae, ne ullo modo Turstanum, aut ipse sacraret, aut ab aliquo, nisi a pontifice Cantuariorum secundum antiquum morem sacrari permitteret. Et si contra hoc ipse apostolatus sui jure niti vellet, certus existeret quia nec pro amissione coronae suae propositum suum in hac causa mutaret. His respondit apostolicus:« Ne putet rex me de quo agit negotio aliter acturum, quam ipse velit. Neque enim voluntas mea unquam me tulit, ut Cantuariensis Ecclesiae dignitatem, cui tot praeclari Patres( ut pene toti mundo notissimum est,) praesederunt, quoquo modo humiliem.» His blanditiis persuasus legatus reditum maturavit. Post cujus discessum apostolicus Romanorum jussis obnoxius, qui in amicitiam Turstani transierant, eum sacravit palam illud interdicente Joanne archidiacono Cantuariensi, responditque ei apostolicus: Nullam injustitiam Ecclesiae Cantuariensi volumus facere, sed salva justitia et dignitate illius, quod proposuimus, exsequamur. Frivolum id audientes judicaverunt, cum dissideret factum a dicto. Hoc audito, rex Turstano interdixit omnem dominationis suae terram. Quam severitatem nec tunc voluit diminuere, cum eum apud Gisortium praesens appellasset apostolicus, asserens se de fide, qua se rex obligatum esse dicebat, eum auctoritate beati Petri soluturum. Quod cum frustra fuisset, tunc quidem rex impacatus remansit. Sed sequenti anno, cum jam praefatus papa in sede apostolatus corroboratus liberius, quae vellet, disponeret, misit epistolam qua videbatur, ut aut Turstanus episcopatu suo potiretur, aut rex anathemate, et pontifex Cantuariensis suspensione sacerdotalis officii plecteretur. Hic metus coegit regem coeptis desistere: receptus est Turstanus in sede. Ita ille quamvis Radulphus et successor ejus Willielmus multa conarentur, multa effunderent, omnes eorum allegationes instantia sua dissolvit, et irritas fecit. Obiit sanctissime post exactum quadriennium mortis Henrici regis abrenuntians prius episcopatui, et monachus factus apud Pontem Fractum cellam Cluniaci.
18.1
DE EPISCOPIS LINDISFARNENSIBUS ET DUNELMENSIBUS.
18.1
Ex omnibus, qui quondam in Northanhimbria episcopatibus positi, principatum Eboracensem suspiciebant, solus ille, qui apud Lindisfarne fuit, remansit. Lindisfarne est insula exigua, quae nunc a provincialibus Halieland vocatur, quam sanctissimus Aidanus appetitor silentii et sanctae paupertatatis in sedem episcopatus, spreta illa Eboracensis frequentiae pompa, elegit. Viri tenuitatem et modestiam secuti sunt successores ejus, Finanus, Colmannus, Tuda, Eata.
18.2
Celeberrimus et illibato corpore adhuc pausans eximius Cuthbertus, qui solus hanc gratiam meruit, quod nunquam ejus incorruptio vel in quaestionem venerit
18.3
Edberthus qui pro maximae sanctitatis praerogativa meruit in tumulo sepeliri, quem antecessor suus felicissimae memoriae, XI annis integro consecraverat cadaveri. Eventum cito secuturae mortis et sepulturae praedixit ipse allatis ad se sacratissimis induviis, quae tot annis infossae labem putredinis evaserant. Haec Beda in vita Cuthberti latissime exsequitur.
18.4
Edfridus, cujus jussu et rogatu idem historiographus, felicem Cuthbertum tam oratione rhetorica, quam dulcedine metrica extulit; Ethelwoldus, Cinewlfus, Higebaldus. Hujus tempore depopulati sunt Dani insulam, ut nec sacrosanctis parcerent altaribus, sicut manifestum facit epistola Alcuini ad eumdem in hunc modum:
18.5
« Beatissimi Patris Cuthberti episcopi in Christo filiis HINGBALDO episcopo et omni congregationi Lindisfarnensis ecclesiae ALCUINUS diaconus salutem.
18.6
« Vestrae charitatis familiaritas me multum laetificare solebat, sed versa vice vestrae tribulationis calamitas licet absentem multum me contristavit quod pagani contaminaverunt sanctuaria Dei et fuderunt sanguinem sanctorum in circuitu altaris, calcaverunt corpora sanctorum in templo quasi sterquilinium in platea. Quae est fiducia Ecclesiis Britanniae, si sanctus Cuthbertus cum tanto sanctorum numero suam non defendit ecclesiam? etc.»
18.7
Quibus hortatur ne a moribus antecessorum degeneres vestium luxui et gulae intemperiei professionis suae reverentiam decolorent, per transgressionem divinae legis accidisse talia, accessuraque deteriora, si perseverandum in vetitis putaverint. Adjicit etiam in epistolae calce:« Cum Dominus noster rex Carolus hostibus per misericordiam Dei subditis domum reverteretur nos, Deo juvante, ad eum venire disponimus, et is quid tunc vel de pueris, qui in captivitatem ducti sunt a paganis, vel de aliis necessitatibus nostris proficere poterimus, diligenter ad affectum producere curabimus.» Item ad Ethelredum regem:« Ecce ecclesia Sancti Cuthberti sacerdotis Dei sanguine aspersa, omnibus spoliata ornamentis, locus cunctis in Britannia venerabilior, paganis gentibus datur ad debellandum. Et ubi primum post discessum sancti Paulini ab Eboraco Christiana religio in Northambrorum[ al. Northanimbrorum] gente sumpsit exordium, ibi miseriae et calamitatis coepit initium.» Quapropter, pensato consilio, decretum est ut ab insula illa, quae esset maritimorum praedonum hiatibus exposita, corpora sanctorum in continentem transferrentur. Tunc beatum magni Cuthberti corpus, cum quidam religioso, ut putabant, furto Hiberniam transvehere ambirent, perdiderunt fructum operae, dum aut multis diebus ventum operirentur in littore, aut flatu aliquantum concitatiore in altum provecti, statim repellerentur. Quocirca cum honore debito sacrum corpus apud Bulbeford,[ al. Bubedford], incertum an episcopatus sedem deposuere juxta amnem Twyda. Jacuit ibi multis annis usque ad adventum Ethelredi regis. Nec tamen interim in adjutorio provincialium feriabatur, sed per totam Angliam vagabatur miraculis; quorum unum si retulero, non abs re, ut aestimo, fecero, eo insignius quo illud in clarissima persona ostensum totius Angliae libertatem reduxit, servitutem exuit. Erat rex Elfredus barbarorum infestatione ad hoc redactus inopiae, ut in insula quadam parvissima, quae vocatur Adeligei, lateret inglorius. Dixi superius de hac insula in Gestis pontificum Wellensium. Ibi ergo quadam die cum domi soporatus jaceret, dolor enim animi somnum impetraverat, sociis per oram fluminis dispersis, ecce beatus Cuthbertus dormientem alloquitur:« Ego sum Cuthbertus, Lindisfarnensis quondam antistes. Misit me Deus, ut prospera tibi annuntiem. Quia enim Anglia jamdudum peccatorum poenas enormiter luit, modo tandem indigenarum sanctorum meritis super eam misericordiae suae oculo respexit. Tu quoque tam miserabiliter regno extorris, gloriose post paucum tempus in solio reponeris. Atque adeo signum eximium tibi dabo: venient hodie piscatores tui magnam vim grandium piscium corbibus evehentes. Quod eo erit mirabilius, quia his diebus, gelante aqua, stagnum asperatum nihil tale sperari permittet. Super haec gelido rore stillans aer omnium piscantium artem eludit. Verum tu fortunae secundae vere compos regaliter feceris, si adjutorem tuum Deum et me ejus nuntium competenti devotione demerueris.» Haec dicens sanctus regem soporatum sollicitudinibus exuit, matremque prope cubantem ejusdem nuntii laetitia confortavit. Experrecti ambo, unum et idem se somniasse frequenti recursu verborum iterabant, cum piscatores ingressi copia innumerabili piscium fidem somnio fecere. Nec multo post ille regnum et regni gloriam suscepit, ut latius in Gestis diximus. Hingebaldo hi successere: Egberth, Erdulf, Cutheard, Milred, Witred, Sexhelm, Aldredus, Alsius, Aldum, Eadmund, qui quantumvis mirabili casu in episcopum creatus est. Electio enim olim praesulum et abbatum tempore Anglorum penes clericos et monachos erat. Monachi ad corpus sancti Cuthberti non serviebant, quamvis episcopi consuetudinaliter monachi essent, ad exemplum sanctissimi Patris, qui monachus clericis praefuerat. Defuncto ergo Aldulmo antistite, clerici consederant de rectoris futuri electione consultantes, nec, ut fit in talibus, quidquam certi pro schismate partium definientes. Tum Eadmundus, quem nullus accersendum putaverat, cunctantibus superveniens, consuetaque usus facetia:« Me, inquit, accipite, et episcopum facite.» Illi omnes quasi divinitus accensis spiritibus rapuerunt ex ore ejus verbum, quasi divinum miraculum, stupentemque et dicti poenitentem, utpote qui mallet lusum pilae quam usum cuculli, monachum fecerunt, et regi Egelredo[ al. Ethelredo], qui tunc regnabat, in episcopum sibi postulaverunt. Omine felici fuit haec facta prolusio, ut commemorant indigenae loci: regis enim serenitas, quod petebatur, annuit, et propria divinitas, quod sperabatur, implevit. Sub eo enim praesule multum in modum Ecclesiae promovit prosperitas. Corpus sanctum delatum Dunelmum, basilica ibidem a fundamentis consummata, multa praeterea, quae nullo unquam apud cives aevo fallax consumet oblivio. Dunelmum est collis, ab una vallis planitie paulatim et molli clivo turgescens in tumulum, et licet situ edito et praerupto rupium omnem aditum excludat hostium, tamen ibi moderni collibus imposuerunt castellum. Ad radices pedis castelli defluit amnis piscosus, et ut pleraque et omnia pene Northambriae flumina. Ita enim Isicius in partibus Occidentalibus et aquilonalibus Angliae superfluit, ut rustici projectis piscibus sues pascant.
18.8
Post Eadmundum fuerunt: Edred, Egelwinus, Egelricus, quorum ultimus sub rege Willielmo rebellionis accusatus, quod turbasset pacem regiam piraticam adorsus, perpetuo exsilio Westmonasterium deportatus est. Ibi quantum vixit voluntaria inedia et lacrymarum affluentia praeteritos reatus attenuans et diluens, sanctitatis opinionem apud homines concepit. Denique ab iis qui eum viderunt, posteris memoriam tradentibus, hodieque tumulus ejus nec votis nec frequentia petitorum caret.
18.9
Superpositus est adhuc viventi Walkerus, qui esset dux pariter provinciae et episcopus, frenaretque rebellionem gentis gladio, et reformaret mores eloquio. Qui dum id exsequeretur sedulo, indigne peremptus occasionem dedit regi ut provinciae illius provincias[ al. reliquias], quae aliquantulum respiraverant, funditus exterminaret. Causa caedis haec fuit: praefecerat episcopus, rebus forensibus Gilebertum cognatum, interioribus Leobinum clericum, ambo in rebus commissis strenuos, sed effrenes. Tolerabat episcopus eorum immodestiam gratia strenuitatis inductus, et quia eos elevarat, cumulum benignitatis augebat.« Indulget enim natura sibi, placidoque favore assentatur suis ipsa muneribus.» Is Leobinus Liulfum beatissimi Cuthberti ministrum adeo dilectum, ut ipse sanctus coram vigilanti assistens placita imperaret, hunc, inquam, Leobinus per Gilebertum obtruncari fecit, livore ictus quod amplioris amicitiae locum apud pontificem pro scientia et aequitate judiciorum haberet. Perculsus nuntio Walkerus parentelae furenti defuncti legalis placiti judicium obtulit, protestatus Leobinum suae suorumque necis auctorem, ubi ventum ad placitum, nullis effera gens rationibus emolliri potuit, quin in episcopum referret culpam, quod ambo homicidas post necem Liulfi in curia ejus familiariter diversatos vidissent. Surrectum ergo in clamores et iras, et Gilebertus de ecclesia, in qua cum episcopo assederat, ultro egrediens, ut suo periculo vitam domini mercaretur, impie occisus est. Praesul etiam pro januis praetentum ramum praeferens neci datus, fomesque mali Leobinus semiustulatus; quod nisi cremata ecclesia exire nolebat exsiliens mille lanceis exceptus est. Praedictum id ab Edgitha regina relicta regis Edwardi. Quae cum vidisset Walkerium Wintoniae ad consecrandum duci, cesarie lacteolum, vultu roseum, statura praegrandem, pulchrum, ait:« Hic martyrem habemus,» conjectura videlicet immoderatae gentis ad praesagiendum inducta. Hunc exitum vitae tulit Walkerius, vir neque immodestus neque illitteratus. qui canonicos monachili servitio assuetos, quod semper monachum habuissent episcopum, ad usum clericorum redegit.
18.10
Successit ei Willielmus ex abbate Sancti Karilefi, qui monachos Dunelmo posuit; potens in saeculo et oris volubilitate promptus, maximus[ al. maxime vel maximo] sub Willielmo rege juniore: quapropter et amicorum cohorti additus, et Angliae praelatus, non permansit in gratia. Quippe nullis principis dictis vel factis contra eum existentibus, ab amicitia descivit, in perfidia Odonis Bajocencis et caeterorum se immiscens. Quapropter, victis partibus, ab Anglia fugatus post duos annos indulgentia principis rediit. Episcopatu ergo resumpto sedulo agebat, ut in antitiquum resumeretur amorem, spectatoque regis ingenio quocunque ille vergendum putasset, et ipse vergere, unde factum est ut in turbine, qui inter Anselmum et Willielmum surrexit maximas contra archiepiscopum turbas iste signifer exitaret, sperans, ut aiunt, vel alliciendam regis gratiam vel se pro Anselmo fore archiepiscopum; sed enim ubique excidit. Nam non multo post orto inter ipsum et regem dissidio aegritudinem apud Glocestriam incurrit, ibi tunc erat curia, et jussus est episcopus exhiberi, ut causam suam defensaret. Cui cum responsum esset infirmitate detineri, quo minus veniret, per vultum de Luca fingit se, inquit. Enimvero ille vera valetudine correptus morti appropinquabat. Cumque considentes episcopi indicassent ut in ecclesia Dunelmi, quam ipse magnifice inchoaverat, sepeliretur, resumptis viribus haec verba spiravit:« Non placeat Deo, ut pro mutetur vel minuatur domini mei sancti Cuthberti reverentia, pro cujus honore nullus unquam antecessorum meorum in ecclesia humatus est; sed in capitulo me ponite.» Defunctus ergo Dunelmumque delatus pulchrum suae industriae monumentum apud monachos habet, quod et eos congregaverit, et tam libris quam caeteris ornamentis ecclesiam decoraverit, quin et priorem loci hoc insigni extulerit, ut in toto episcopatu decanus et vicedominus esset.
18.11
Quod cum Turgotus ab eo prior constitutus severius exsequeretur, ita Ranulphum sucessorem Willielmi exacerbavit, ut eo ad episcopatum Sancti Andreae in Scottia translato nullum alium priorem ponendum putaret. Is est Ranulphus quondam regis Willielmi capellanus, ex quo ambiguum genere, lingua et calliditate provectus ad summum, et totius regni procurator effectus. Iste si quando edictum regium processisset, ut nominatum tributum Anglia penderet, duplum adjiciebat, subinde ridente rege ac dicente, solum esse hominem, qui sciret sic agitare ingenium, nec aliorum curaret odium, dummodo complaceret dominum. Quibus artibus fretus episcopatum Dunelmensem meruit. Venit ergo Dunelmum et primum quidem tumidius se agebat sanctum verens offendere, qui fertur peccantium severus in primis correptor esse. Sed uno et altero delicto commisso nec vindicato, eo processit, ut reunsi quando ad ecclesiam sancti confugeret abstrahere non dubitaret, ausus scelus omnibus retro annis inauditum. In aedificiis autem monachorum novis et translatione beatissimi Cuthberthi nonnullam gloriam nomini suo commeritus est. Extulit ergo ejus famam sacri corporis elatio, quod e mausoleo levatum, cunctis volentibus, fecit conspicuum. Tractavit illud ausu felici Radulphus tunc Sagiensis abbas, postea archiepiscopus Cantuariensis, et propalam illibatum protulit, quod quibusdam venisset in dubium, utrum olim vulgatum adhuc de integritate compaginis miraculum duraret, vestes quoque omnes recenti splendore nitentes, calix super pectus ejus, cujus superior pars aurea, inferior, onychina esset, facies tam stricte obvoluta sudario, ut nullo abbatis nisu dissociari posset, caput Oswaldi regis, et martyris inter brachia ejus inventum, ossa sanctorum Bedae et Celwulfi, qui apud Lindisfarnum monachus et sanctus, in singulis saccis lineis reperta. Erat spectaculum ingens in coemeterio sereno aere, nulla pendente nubium crassitudine, monachis omnibus solemnibus indutis vestibus, longa pompa euntium et redeuntium magnaque constipatio se ingerentium, dum semel visum juvat iterumque iterumque,[ al. iterum] videre. Visum ergo ut sancto putatur indignum, quod ita esset expositus ad spectaculum, pluviaque ingens inopinate oborta omnes intra ecclesiam coegit. Nec caruit miraculo, quod monachorum vestes tanta inundante procella non solum illaesae, sed nec etiam madefactae. Macte virtute, praesul sanctissime, praeclarum omnino miraculum et tuae sanctitati congruum; qui etiam non multis ante diebus aliud exhibueras. Ad translationem corporis parata erant omnia in nova ecclesia: chorus monachorum, altare, sepulcrum, exspectabatur tantum ut materia lignorum, quae recentem presbyterii testudinem sustinebat, leviter deponeretur. Sed non passus es beatissime, sanctum tuorum desiderium prolongari, et omnia nocte intempesta subruisti. Quis enim alius tanti facti auctor? Accurrit prior sono excitus, altari et pavimento timens, de lignis cura minor; sed non solum illa de quibus metuebatur, sed et ligna ita servaveras integra, ut fuerant apposita. Merito a monachis tuis timeris, ut nullus rebellionis contra priorem vel in se gravis criminis conscius, pernoctare audeat delicti sine confessione reus. Quapropter te supplex ero, ut mei in bono meminisse digneris, qui ubi se occasio dedit laudem tui quanquam exilem praetermittere nolui, Domine sancte et merito dilecte Pater.
19
PROLOGUS LIBRI QUARTI.
19
Inaequales dicto libros, quia non aeque affluit nobis ubique dicendorum copia. Et promptum quidem habeo velle sanctos patriae meae laudare, sed destituit conantem scire et posse. Nam nec omnes sanctos valeo scire, vel quos remotissime a nobis disparant plagae, vel quorum nullae propter scriptorum desidiam exstarent, quas viderimus, vitae: nec illos, quos mihi divinitatis munus donavit et vicinia terrarum et scientia litterarum aliquantulum nosse, potest sterile ingenium et exile eloquium dignis informare laudum titulis, aequiparare victoriarum triumphis; sed rursum hoc meditanti fides occurrens, dubietatis nebulas disjicit, securitatem inducit: cum sciam solam hominis bonam voluntatem, si forte fortuna aemula effectum invideat, aeternae mercedi sufficere. Mentior si non angeli nonae voluntatis pacem annuntiaverint. Militet ergo sanctis, si aliud in me non est, pronae devotio mentis, serviat ei si potest lingua dicentis, quem saepe hactenus servatum, nuper praeclaro miraculo, nuper insigni exemerunt periculo. Juxta ergo incoeptum iter circumibo in hoc quarto libro pontificatus Merciorum, sicut quarto ordine pervagatus sum olim eorum imperium, id fuit semper pro tempore amplissimum, ideoque in plures episcopatus divisum, animositate praesertim regis Offae, qui in Licefeld archiepiscopatum constituit, non auctoritate, sed in cunctae religionis medulla ductus. Hinc igitur propositum exsecuturo cursum tale se offert dicendi auspicium.
20.1
LIBER QUARTUS DE EPISCOPIS WIGORNENSIBUS
20.1
Provincia Merciorum quinque nabet modo episcopatus, olim forsitan plures. Et apud Wigorniam quidem hi fuerunt episcopi:
20.2
Bosel, Osteor, Edwinus, Wilfrid, Milred, Weremund, Tilher, Ethelred, Denebertus, Herebertus, Alwinus, Henferdth, Ecelin[ al. Ethelin], Wilfert, Kinewold, Dunstan, Oswald, Aldulf, Wlstanus. Isti tres fuerunt archiepiscopi: Lessius, Bribegus[ al. Britegus], Livinigus, Alred. Wlstanus in sanctitate nostro saeculo nominatissimus, de quo si se amplior porrexerit sermo, nullum, quaeso, taedeat. Wlstanus a puero educatus honeste, inter disciplinatos viros et litterarum curam quanta tunc in Anglia erat, adolevit. Cum vero id aetatis esset, presbyteratum accepit, nec a gradu morum vitiis degeneraverit. Non enim, ut tunc et nunc quidam missa cursim mane cantata, tota die post hoc gulae vel quaestibus inhiabat, sed morosiore cura debitum consummans officium, orationes quotidianas et diuturnas adjiciebat, oblationibus fidelium contentus. His vitam tolerabat. Pudoris singularis salvum signaculum post virginitatis vitam coelo exhibuit. Ita adhuc constitutus in saeculo major quolibet aestimabatur monacho, superflui potus expers, esui carnium indulgebat: quas tamen statim, ut potuit, occasionem rapiens, sprevit: causa fuerat, quia die certa ad quoddam placitum exire deberet, necessitas rei omni excusationi repudium indixerat. Visum est tamen ut ante missam cantatam inediae consuleret; veceleratur a clientibus, ne impransus abiret dominus, apponitur auca igni. Astitit altari presbyter et devotione qua solet agit, cum inter secreta missae, quia erat ecclesia domui vicina, nidor adustae carnis nares ejus opplevit. Odor mentem advocavit, ut et voluptatis illecebra caperetur, continuoque reducto animo culpam agnoscens, luctabatur valide ut cogitationem alias averteret; sed cum id frustra esset, iratus sibi juramentum ad sacramenta quae tangebat, fecit, nullo se amplius pacto id genus cibi comesturum. Cantata ergo missa, cibo vacuus ad negotium discessit, quod jam tardior hora urgeret causatus, occasio illa effecit, ut arduum penitus secutus exemplum, omni in perpetuum carne et etiam unctiori cibo temperaret, non tamen comedentes rigido suspendens supercilio, nullo se affirmabat, eorum ciborum teneri desiderio, si qua tamen esset caro delectabilis, opinari se, quod alaudae majorem vescentibus darent voluptatem.
20.3
Crescente autem devotione propositi apud Wigorniam monachus factus per omnia officia ad prioratum ascendit. In quo, dum sublimi laude virtutum refulget, tentationem diaboli bonis ejus( credo) invidentis expertus est. Qui cum quadam nocte ante altare orantem, ut luctaretur secum est aggressus. Fortior ille metu provocantem adorsus diris brachiorum nodis elisit, idem secundo et tertio fecit, nisi quod tertia vice suspiriosus, extis incalescentibus illum pulsu se defecisse pene significavit; sed adfuit clemens divinitas, quae monstrum insaniens abegit. Quo in auras evanescente, intellexit Wlstanus diabolum esse, cum ante putasset servientem quemdam fuisse, cujus ille formam induerat. Cujus rei non fallax dabatur indicium, quod quocunque eventu servientem illum videret, statim tremore membra pererrante totus expallesceret. Caetera omni timore vacuus, ut affirmaret se nescire quid esset terror; qui nunquam pro fractura pontis equo descenderit, qui in summitate fabricarum per angustissimos axes securus incesserit, ut de ipso merito dicatur:« Justus ut leo confidit.» Interea, quam superius dixi, causa exorta est, qua Roma veniens Alredus archiepiscopus consecutis e vestigio cardinalibus Wigorniensi civitati episcopum urgeretur consecrare. Ille consilio deducto in medium cavensque rebus suis in posterum Wlstanum elegit, inefficacem scilicet ratus, cujus simplicitate et sanctimonia rapinas umbraret suas, rapturus de rebus episcopatus, quod liberet. Cardinalium ergo favore Wlstanus approbatus, et examinatus severitate, divinum munus suscepit, pulchroque et venerabili praesagio prognosticon obvenit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est! Nihil prorsus verius, nec enim bonum in eo simulatae sanctitatis, nec si secus quid, callidae fraudulentiae fuit. Sed nec Aldredus ita segnem( ut putabat) persensit. Siquidem majorem partem rerum, quas indebite detinebat, blanditiis ab eo subripuit, tenuitatem suam illi ex tempore allegans. Ita officium injunctum magis insito virtutum amore quam litteratura fretus fractus exercebat. Quanquam non ita hebes in litteris( ut putabatur) fuerit, qui caetera negotia sciret, praeter fabulas poetarum et tortiles syllogismos dialecticorum, quae nec nosset, nec nosse dignaretur. Caeterum probe doctus posse sermonem quamlibet elegantem ex temporaliter facere, auditorum lacrymas, gaudia coeli, et poenas inferni proponendo artifex movere, persuadere dictionem quam vellet, dum quadraret vita doctrinae, nec aliter viveret, quam vivendum doceret. Ideoque suggerebat ei Deus eloquium, quod esset et laudum ejus incremento et auditoribus proficuo. Cibi et potus, ut ante dixi, erat abstinens, quamvis in aula ejus, pro more Anglorum, totis post prandium biberetur horis; cum quibus ipse assidens psalmos ruminabat, ordine tamen suo se bibere simulabat. Hauriebant alii spumantes pateras; ipse vasculum minutissimum tenens, eos ad hilaritatem invitabat, magis consuetudini patriae, quam judicio satisfaciens animi. Nam et consuetudines Northmannorum non omittebat, pompam militum secum ducens, qui stipendiis annuis quotidianisque cibis immane quantum populabantur. Circa religiones, talem accepimus: quotidie missam cantans, addebat Psalterium, omniumque sanctorum memorias, quorum toto anno singula solemnia succedunt, singulis in septem divisas, per septem non omittebat horas. Quotiescunque Wigorniae esset, missam majorem impiger cantabat, dicens id se rependere septimanarii officio, quo ipse pro episcopatu absolvi nollet, collationem quoque frequenter interebat, iensque cum caeteris in Ecclesiam, facta confessione redditaque benedictione in triclinium se recipiebat. Equo quocunque vadens Psalterium frequentabat, orationales versus, qui occurrebant, ad fastidium concantantis crebro repetens. Nullius unquam personae contuitu, nec etiam in curia regis positus, et ad mensam ejus assidens, benedictiones, quas Angli super potum faciebant, omisit. Si quando eum necessitas ad comitatum urgebat, omnium primo maledictionem pravis, benedictionem rectis imprecabatur arbitris. Tum considens si divinum quid eventilaretur, vigilanter intendebat mentis aciem; si saeculare, quod crebrius erat, fastidio segnis obdormiscebat, licet si quis contra eum dicendum putasset, non eum obtusae scientiae esse in respondendo intelligeret. Venerat ad eum fama religionis accitus presbyter vocabulo Egelricus; cujus exemplo scintillante multum in se sanctitatis fomitem rapuerat. Erat enim ille orationibus continuis etiam inter turbas ad miraculum videntium deditus, ut qui quotidie Psalterium cum orationibus, non minoris numeri, evolverat post missam; adeo in corripiendo acer, ut etiam episcopum ipsum, si quando, ut fit in loquendo, esset remissior, statim vel argueret verbis, vel reverberaret oculis. Nam antistes suorum a recto transgressiones alumnorum corripiebat, sed saepius quatenus honestas sineret, tolerabat; in divino segnitiem obsequio nullo modo patiens, si quis ministrorum vel temulentia, vel somnolentia victus, matutinis non adfuisset, acri ferulae ictu in illum ulcisci. Postremo personas honestiores per se excitando ipse matutinas eis cantare. Indifferenter vilioribus utebatur vestibus, magis agninis quam alterius generis pellibus frigus depellens. Si vero ei diceretur, ut saltem cattinas pelles amiciret, jocosa comitate respondebat:« Crede mihi, nam hic mos jurandi episcopo inoleverat, nunquam audivi cantari cattus Dei, sed Agnus Dei, ideoque non catto, sed agno volo calefieri,» ita Dei timor mentem ejus insederat, ut quod alii torquebant in pompam, ipse in compunctionis transferret materiam. Cum Ecclesiae majoris opus, quod ipse a fundamentis inceperat, ad hoc incrementi processisset, ut jam monachi migrarent in illam, jussum est veterem ecclesiam, quam et beatus Oswaldus fecerat, detegi et subrui. Ad hoc spectaculum stans sub divo Wlstanus, lacrymas tenere nequivit. Super quo modeste a familiaribus redargutus, qui gaudere potius deberet, quod se superstite tantus Ecclesiae honor accessit, ut ampliatus monachorum numerus ampliora exigeret habitacula, respondit:« Ego longe aliter intelligo, quod nos miseri sanctorum opera destruimus, ut nobis laudem comparemus. Non noverat illa infelicium virorum aetas pompaticas aedes construere, sed sub qualicunque tecto se ipsos Deo immolare, subjectosque ad exemplum attrahere: nos econtra nitimur, ut animarum negligentes curam, accumulemus lapides.» Dixit plura in hunc modum, allegationibus suis occurrentes sententias infirmans.
20.4
Nunc quod miraculorum expers non fuerit, sermo subjiciet; nam de moribus ejus dicta hunc modum tenebunt. In cujusdam ecclesiae dedicatione sermonem fecerat ad populum, in quo multa de caeteris plura de pace dixerat: quo commoti nonnulli, qui digladiabili dissidebant odio, offensas utrinque donavere. Unus erat, qui nullis admonitionibus, nullis suadelis adduci potuit, ut fratris necem indulgeret inimico huic adducto in medium, et post multum sermonem pertinacissime recusanti, eadem quae referem verba dixit episcopus:« Dominus dixit in Evangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur; constat ergo quod si pacifici sunt beati, et filii Dei, discordantes sunt miseri et filii diaboli. Illi igitur, cujus filius es, te commendo, et trado te Satanae ad interitum carnis, juxta praeceptum Apostoli: Ut spiritus salvus sit in die Domini.» Vix sanctus sermonem expleverat, cum miser ille mancipium hostile factus, coram omni plebe dentibus stridere, spumas jacere, crinem rotare occepit; postremo in terram elisus volutabatur furens. Exoratus Wlstanus ut misereretur, distulit; sed pressus tandem et victus lacrymis, jubet inimico ut abeat: ille discedit eadem facilitate qua venerat reductus in mentem homo, conventusque, ut delicti gratiam cederet, mira pacem negavit imprudentiam; iterum ergo vexati, iterumque sanari jussus inficiari perstitit. Tertio jam cum totus membris labefactatus ex concussione daemonis plene singultiret animam, pacem iniit perpetuo post hoc isque ad mortem integer et incolumis.»
20.5
Sub seniore Willielmo inclamatum est in Wlstanum a Lanfranco de litterarum inscitia: a Thoma Eboracensi archiepiscopo, quod subjici deberet et ex antiquo jure, utrisque objectionibus cum in concilio respondere juberetur, egressus est ut strictiore consilio responsum comeret suum. Tum monachorum, qui cum eo erant, animis ad summum negotium attonitis, ille subintulit:« Crede mihi, adhuc non cantavimus Nonam: cantemus ergo, sociis referentibus, ut prius propter quae venerant expedirent, quod satis superque sufficeret cantibus tempus; regem et proceres, si hoc audierint, risui se haberi non immerito credituros; prius, crede mihi, faciemus Dei servitium, et post agitabimus hominum litigium.» Hora igitur cantata, nulla excogitata falsi tergiversatione, nullo commentato veri splendore aulam concilii pergebat ingredi: suis eum retinere tentantibus persuaderi non potuit: quin potius timentibus causae, pro certo, ait:« Noveritis visibiliter me hic videre beatos archiepiscopos Dunstanum et Oswaldum, qui hodie me suis precibus tuentes falsiloquorum acumen hebetabunt.» Ita data benedictione monacho minimae facundiae viro, sed Normanniae linguae sciolo, rem obtinuit, ut qui dioecesis ante putabatur indignus regimine, ab archiepiscopo Eboraci suppliciter rogaretur, ut suas dignaretur lustrare, quo ipse pro timore hostium vel sermonis ignorantia cavebat accedere. Nec solum hoc, sed et villas reliquas episcopatus, quas Aldredus archiepiscopus retinuerat, recuperavit ad unam, cum Lanfrancus archiepiscopus constanter assisteret causae, urgens videlicet aemulum primatus et potentiae.
20.6
Sub Willielmo juniore Rogerius comes de monte Gomerico perfidiam contra principem meditatus, cum ejusdem factionis complicibus arma movebat infestus: jamque a Scrobesberia usque ad Wigorniensem coloniam omnibus vastatis urbem ipsam appropinquabat, cum milites regii, qui praetendebant, periculum exponunt episcopo. Is maledictionis fulmen jaculatus in perfidos, qui domino suo fidem non servarent, jubet milites properare, Dei et Ecclesiae injurias ulturos. Mirum quis dixerit, quod subjiciam, sed auctoritati veracium narratorum credendum, quidam enim adversariorum regiis conspectis timore inerti perculsi, quidam et caecati victoriam plenam et qualem sperare nequibant, oppidanis cessere; multi enim a paucis fugati, pars caesi, pars saucii abducti. Quid quod prophetia non caruit? Aldwinus erat quidam ab eo factus monachus, sicque in vastissimo illo saltu, quod Malvernum vocatur eremiticam vitam cum Guidone socio exercebat. Guidoni post longos agones compendiosius ad gloriam visum, ut Hierosolymam iret, ubi labore itinerario vel Domini sepulcrum videret, vel feliciter manu Sarracenorum mortem anticiparet. Aldwinus eidem sententiae inductus consilium tamen cum patre Wlstano quaesivit; dissuasit pontifex, et ardentem refrigeravit dicens:« Noli sodes Aldwine, quoquam ire, sed in loco mane: crede mihi, mirareris si scires quod scio, quantum in illo loco per te Deus operaturus est.» Discessit, hoc audito, monachus, firmoque jam durabat in proposito, leviabatque spe prophetiae omne genus aerumnae. Nec multo post vaticinium properavit impleri, veniebantque ad Alwinum alter post unum, tertius post alterum, et ita usque ad tricenarium numerum; affluebatque eis in primis victualium copia, vicinis beatos se judicantibus, qui aliquid Dei famulis impertirentur, quod vero eis deerat, fide supplebant, dum parvi facerent, si carerent carnali cibo, qui spirituali pinguescebant gaudio.
20.7
Sewlfus quidam negociator ad eum quotannis venire consueverat, ut ejus consilio morbis mederetur animae. Cui semel post absolutionem factam dixit:« Saepe peccata, quae confessus es reiteras, quia, ut dicitur,« Opportunitas latronem facit.» Quare consulo, ut monachus fias; quod si feceris, horum peccatorum opportunitate carebis.» Cum retulisset ille, non se monachum pro rigore propositi fieri posse, substomachatus episcopus:« Vade, inquit; monachus fies velis nolis, sed cum vitiorum utensilia in te senuerint.» Quod nos postea vidimus, quia in nostro monasterio, jam senectute fractus morbo admonente conversus est. Sed licet multoties poenituerit, quotiescunque tamen dictum episcopi aliquis praesentasset ei, revocabat impetum, remolliebat animum.
20.8
Nicolaus specialis ejus alumnus, qui postea Wigorniensis Ecclesiae prior fuit, pedibus ejus assidebat. Episcopus interim effusus in laetitiam, blanda manu caput juvenis palpavit, crinibus defluentibus improperio calvitii vicinum,« et puto, inquit, calvus fies.» At ephaebus, qui jam in adolescentia se illa parte senescere doleret, questus fata capillorum cadentium,« quare, inquit, non eos tenes?» Contra episcopus renidens crede,« mihi, ait, nunquam quantum vixero, qui residui sunt deficient.» Factum est, quod dixerat. Sed eadem hebdomada qua vitae huic renuntiavit, ita omnes, quo nescio, evanuere ut nudam cutim relinquerent. Suam mortem non occultis indiciis manifestavit saepe quidem, sed hic apertius. Allato sibi nuntio de sororis excessu, quam unicam habebat, respondit,« modo aratrum ad meum pervenit sulcum, sequeturque frater sororem, non multis post diebus.» Decubuit ergo febribus jam dimidium annum obitus, exercebaturque ad coelestis vitae introitum. Magnanimiter ille ferebat incommodum, et suos ante se lacrymantes, et tyrannidem futuri pontificis metuentes consolabatur dicens:« Cessent gemitus, vacent fletus, non est enim ista vitae amissio, sed vitae commutatio, neque unquam vobis deero, sed quanto lutea compage soluta Deo fuero praesentior, tanto ero in auxiliendo celerior; me impetrante, accedet vobis prosperitas, me propulsante, discedet adversitas.» Felix lingua, quae de abundanti penu conscientiae, tam secura verba in hominum aures auderet effundere. Alii suspiriis et singultibus agunt, ut pro se oretur, ille pro aliis se oraturum pollicebatur. Quid istud est miraculi? An nullius peccati conscius erat? Imo loquebatur sancta simplicitas, simplicitas nescia de Dei diffidere misericordia. Sublatus ergo praesentibus magno laicorum et monachorum ejulatu, delatus in ecclesiam triduo super terram detentus est. Nam ipsa species et forma exanimis corporis videbatur gratiam viventis pontificis praetendere, mulcebatque oculos leniebatque dolorem. Jacebatque in libitina corpus ante altare pontificalibus insignibus ornatum, carens operimento, populique undique confluentes, datis oblationibus, et adorato corpore, recedebant cum moerore. Quarto die terrae delatum a Roberto Herefordensi episcopo, sancta illi jampridem familiaritate conjuncto. Jacet inter duas pyramides, arcu lapideo pulchre supervoluto; lignum in superiori prominet, quod casses ferreos, quos vocant araneas, infixos habet. Haec eo dixerim, quia miraculo subjiciendo materia cohaeret. Post non paucos annos ejus decessus, ignis ab urbe per incuriam veniens, ecclesiae tectum omnino consumpsit, plumbo liquefacto, asseres regnante incendio in carbonem mutati, trabes perinde grandes ut integrae arbores ambustae deciderunt ab solum. Quod ignem intra Ecclesiam effugere potuit, tantae molis ruina dissiluit et crepuit.« Sepulcrum inter hoc sancti non solum a furore flammae immune, sed nec fuligine tinctum, nec favilla opertum fuit. Et ut augeretur miraculum, natta qua accubitare solebant orantes ante mausoleum, incolumis reperta, lignum et quod superne prominere dixi, quantum extra lapides exstabat, inventum integrum, quod petra incluserat ipsa corrupta in cineres solutum.» Et hoc miraculum non primum, sed aliis celebratius, quia publicum. Quis enim illa quotidiana enumeret, quae in domesticis necessitatibus homines sentiunt, dum nullus cum fide affusus ad tumulum exsors redeat votorum. Superant illa cujuscunque facundissimi facultatem eloquii, quae nec colligi numero, nec queunt excipi scripto. Et profecto, si facilitas antiquorum hominum adjuvaret, jamdudum elatus in altum sanctus praedicaretur. Sed nostrorum incredulitas, quae se cautelae umbraculo exornat, non vult miraculis fidem adhibere, etsi conspiciat oculo, etsi palpet digito. Ego me reum silentii timui fore, si certis auctoribus cognita taciturnitati addicerem, et notitiam studiosorum fraudarem, qui enim mihi assumam, ut inertes quique legant vel pro amore sancti vel nostra, qui sancta fastidiunt Evangelia?
20.9
Wlstano successit Samson canonicus Bajocensis; non parvae litteraturae vir, nec contemnendae facundiae. Antiquorum homo morum: ipse liberaliter vesci, et aliis dapsiliter largiri. Innoxius ad monachos, nisi quod eis Westberiam abstulit, ubi Wlstanus monachos posuerat, et privilegio sanctitatis suae muniverat. Illud Samson dirupit, nec multis post annis in eadem villa, qua culpam commiserat, excessit.
20.10
Post ejus mortem, qui dono Wiliielmi junioris episcopi acceperat, data est eadem sedes ab Henrico rege Thiulfo Bajocensi aeque canonico, qui antecessori suo non absimilis moribus, eodem rege regnante diem clausit. Sepulti sunt ambo in navi ecclesiae ante crucifixum.
20.11
Praesulatus tunc a rege datus est Simoni, capellano reginae Adelidae, quae post prioris uxoris mortem Henrico nupserat. Simon igitur affabilitate et morum dulcedine, munificentiaque quoad res episcopatus angustae pati possent, insignis habetur.
20.12
Post eum successit Alfredus, capellanus regis Henrici Junioris. Dioecesis Wigorniensis pagos habet: Gloucestrensum, Wigorniensem, Warwicensem dimidium. Gloucestria est civitas super flumine Sabrina posita, putaturque a Claudio nominata, qui secundus Romanorum imperator post Julium Caesarem Britanniam adiit. Denique Britannice vocabatur Airchalu. Meminit quoque Seneca in lib. De morte Claudii,« barbaros in Britannia eum pro Deo colere, et in honorem ipsius civitatem aedificare.» Ab ea civitate tota regio vallis Glocestrensis vocatur. Terra omnis frugum opima, fructuum ferax hic et sola naturae gratia, illic culturae solertia, ut quamvis taediosum per socordiam provocet ad laboris illecebram: ubi centuplicato fenore responsura sit copia, cernas tramites publicos vestitos pomiferis arboribus non insitiva manus industria, sed ipsius solius humi natura. Ipsa se terra sponte subrigit in fructus eosque sapore et specie caeteris plurimum praestantes, quorum plures ante annum marcescere nesciunt, ut omnes usque ad novos successores praestent officium. Regio plus quam aliae Angliae provinciae vinearum frequentia densior, proventu uberior, sapore jucundior. Vina enim ipsa bibentium ora tristi non torquent acredine, quippe quae parum debeant Gallicis dulcedine, villae innumerabiles, abbatiae praestantes, vici frequentes, quibus omnibus accedit ad gloriam, fluvius Sabrina, quo nullus in hac terra alveo latior, gurgite rapacior, arte piscosior. In eo quotidianus aquarum furor, quod utrum voraginem vel vertiginem undarum dicam nescio, fundo ab imo verrens arenas et conglobans in cumulum cum impetu venit, nec ultra quam ad pontem pertendit, nonnunquam etiam ripas transcendit, et magna vi parte terrae circuita victor regreditur. Infelix navis si quam a latere attigerit! nautae certe gnari cum vident illam Digram( sic enim Anglice vocant) venire, navem obvertunt, et per medium secantes violentiam ejus elidunt. In eadem valle est vicus celeberrimus Bristow nomine, in quo est navium portus ab Hibernia et Noregia, et caeteris transmarinis terris venientium receptaculum, ne scilicet genitalibus divitiis tum fortunata regio, peregrinarum opum fraudaretur commercio.
21.1
DE MONASTERIIS.
21.1
Est ergo in ipsa civitate Gloucestriae Sancti Petri monasterium, quod ibi Aldredum archiepiscopum incoepisse non semel dixi. Paucos ibi et non plus quam tres monachos invenit abbas Serlo a rege Willielmo seniore donum exile adeptus. Sed quantum Dei gratia cum illius conspirans industria locum extulerit, illum quis congrua explicet facundia? Nota est Gloucestrensis religionis discretio, quam infirmus possit suscipere[ al. suspicere], nec validus possit contemnere. Hoc illis signifer intulit Serlo, ut:« Ne quid nimis,» quamvis ut erat bonis humilis, ita minax superbis et terribilis. Contra fremunt de sancto Oswaldo canonici, quod terras quae suae deberent famulari ecclesiae Thomas archiepiscopus monachis dederit. In eadem enim urbe tempore regis Elfredi filia ejus Elfleda cum conjuge suo Ethelredo monasterium aedificaverant, nulla parcimonia sumptuum, nulla inopia victualium, illucque ex Bardanio reliquias Oswaldi regis transtulerant, quod omnis Mercia pareret imperio. Floruit id coenobium ad tempus Danorum, fuitque affinitate arctissima nostro, id est Malmesberiensi conjunctum, sicut in archivis utriusque reperitur ecclesiae. Sed monachis vi hostilitatis dilapsis, dum archiepiscopus Eboracensis occasione Wigorniensis episcopatus monasterium illud habuisset, canonicos recepit, praecipuamque ibi Turstanus archiepiscopus exhibuit diligentiam, et in scrinio sancti renovando, et in ecclesia dilatanda, ubi cum veteribus fundamentis deturbatis nova jacerentur, inventa sunt amborum conjugum in porticu australi sepulcra, et corpora antiquam reverentiam praetendentia. De beatissimo sane Oswaldo in libro Gestorum regalium plura dixi; dubium mihi esse pronuntians, utrum brachia apud Bebenburch servarentur, sicut Bedam dixisse memineram. Verumtamen, quid de his postea cognitioni meae accesserit, cum ad locum venero, non tacebo. In eodem pago est Wincelcumbense monasterium, quod Kenulfus rex Merciorum construxit, ingenti, et temporibus nostris incredibili munificentia, fecitque dedicari ecclesiam a XIII episcopis, quorum princeps Wilfridus Cantuariae archiepiscopus. Ibi in illa dedicationis pompa in decem ducum conventu manumisit ad altare regem Cantuaritarum, quem nuper belli jure ceperat captivum. Ibi praeter illa xenia, quae magnates susceperant, inaestimabilis scilicet numeri et pretii, erogavit omnibus, qui agros non habebant, libram argenti, presbyteris marcam auri, monachis solidum unum, praeterea toti populo plura. Hoc monasterium, ut semper mortalia labuntur in decursum, cum tempore regis Edgari solo fere nomine staret, per beatum Oswaldum archiepiscopum nonnihil resuscitatum est. Factus ibi Germanus abbas, quem de Floriaco secum adduxerat, magno adjumento fuit et religioni et restaurationi Ecclesiae. Ibi requiescit pater Kenulfus cum filio Kenelmo, quem genitor septennem Quendridae sorori reliquerat alendum. Sed illa falso cupiditati suae regnum pollicita, fraterculum tollendum e medio satelliti, qui alumnus erat, commendavit. Is insontem quasi venatum ducens, inter fruticeta obtruncatum occuluit.« Et mirum dictu, quod fraus tam celate in Anglia commissa Romae divinitus innotuit: siquidem membrana super altare Sancti Petri columba superne ferente delapsa, necis et sepulturae loci per ordinem index fuit. Quae quod elementis Anglicis erat conscripta, a Romanis et aliarum gentium hominibus, qui aderant, frustra legi tentata. Sed salubriter et in tempore astitit Anglus, et latialiter linguae involucrum evolvens, effecit ut apostolici epistola regibus Anglis compatriotam martyrem indicaret. Quocirca frequenti coetu pueruli corpus lavatum, vehebatur Wincelcumbam. Ita clericorum vocali cantu, et laicorum alacri plausu parricida femina commota, e fenestra coenaculi, in quo stabat, caput extulit, et forte psalmum cantabat: Deus laudem meam. Quem a fine nescio quo praestigio retrogradum ducens, nitebatur laetitiam cantantium infirmare. Tum vero vi divina lumina veneficae cavis orbibus evulsa cruore versum polluerunt: Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. Cruoris signa exstant hodie immanitatem mulierculae, et Dei ultionem spirantia.»
21.2
Est et monasterium Theokesberiae, quod noviter Robertus filius Hamonis favore suo provexit, nec facile memoratu, quantum exaltavit, ubi et aedificiorum decor, et monachorum charitas adventantium rapit oculos et allicit animos. Fuerat illud primitus apud Craneburnam; sed abbatis Giraldi provisione, provicini fluminis opportunitate, et Dominicarum terrarum contiguo, Theokesberiam aptius locari visum. Simul et videbatur voluntati religiosae nomen applaudere, quod Theokesberia dicatur quasi Theotocosbiria, id est Dei genitricis curia, vocabulo ex Graeco et Anglico composito. Increvit etiam nostris temporibus in eadem provincia Malvernense monasterium, quod mihi per antiphrasin videtur sortitum esse vocabulum. Non enim ibi male, sed bene et pulcherrime religio vernat, ubi ad immortalem spem commemoro, dum mortalium rerum penuria monachos trahit et animat. Habet etiam Wigorniensis provincia abbatiam Eveshamensem, Perscorensem. Eveshamum fundavit beatus Egwinus episcopus, de quo quid miraculi sit, quod Beda tacuerit, nondum per me potui advertere vel per alios addiscere, praesertim quod cum Kenredo rege Merciorum et Offa rege Orientalium Anglorum Romam iverit, quorum profectionem historicus non siluit. Verumtamen quaecunque res hanc taciturnitatem imperaverit, constat eum tertium Wigorniensium praesulem fuisse, locum illum, quo nunc coenobium visitur, peculiariter amasse, incultum antea et spinetis horridum, sed ecclesiolam ab antiquo habentem, ex opere forsitan Britannorum. Eo loci vir sanctissimus, dum solitudine invitante frequentaret excubias, Dei genitricis visione et allocutione mulceri meruit, plane et absque scrupulo praecipientis, ut ibidem sibi fundaret coenobium futurum sibi gratiosum, illi negotiosum. Institit ille jussis, et complens opus, apostolicis et regiis privilegiis corroboravit.« Quid illud? credendumne putatur, quod tradit antiquitas? peccatorum juvenilium quondam conscium, pedes compedibus irretiisse, clavibus compedum in amnem jactatis palam dixisse, tunc se demum de peccatis securum futurum, cum compedes vel divinitus, vel ipsis reserarentur clavibus, ita Romam profectum prospereque reversum. Jam vero in illo mari, quo a Gallico continenti Angliam navigio transmittitur, cum navigaret, immanem piscem saltu puppim, qua pontifex vehebatur, ingressum certatimque adnitentibus nautis retentum. In ejus exenterati jecore clavem repertam, seraeque compedum appositam, sancto soluto securitatis plurimum donasse.» Nominatissimus profecto Pater est, et petentibus exorabilis, si credulitas rogantium non titubaverit.« Implebis et tu laude tua hujus paginulae partem, qui coenobium idem illustras, Felix puer Wolstane filii Wimundi, filii Wictlafii, regis Merciorum, et Ethelfledae filiae Celwlfi, qui fuit patruus Kenelmi. Te, inquam, non tacebo, quem Berferthus cognatus nefarie interemit. Norintque posteri, si qui has cognitione dignas litteras putaverint, nihil in saeculo indole tua gloriosius, qua irritatus lanio te morti dederit, nihil in Deo puritate tua innocentius, qua invitatus internus arbiter te glorificaverit. Nam coelo dimissa columna lucifera, densaeque noctis dirumpens pallia, profundae caveae scelus detexit, carnificis nequitiam arguit.» Quapropter venerandae reliquiae levatae parentum obsequio, Rapendune locatae sunt, tunc temporis famoso monasterio: nunc est villa comitis Cestrensis, cujus gloria pro situ vetustatis exoleta. Nunc Evestamum, ut dixi, inhabitas, dignus qui faventum votis serenus indulgeas. Perscore fundavit et perfecit coenobium tempore regis Edgari Egelwardus dux Dorsatensis minime parcus animo, sed effuso in largitatem studio. Verum et illud, ut caetera, quanto succubuerit detrimento miserabile, plus sui medietate diminutum. Partem divitum occupavit ambitio, partem sepelivit oblivio, majusculam proportionem reges Edwardus et Willielmus contulere Westmonasterio. Habentur hic aliquanta felicis Edburgae ossa, celebranturque instanti reverentia, quod ibi frequentiori quam alias miraculorum meruit gloria.
22.1
DE EPISCOPIS HEREFORDENSIBUS.
22.1
Trans Sabrinam pene collimitatur Wallensibus civitas Dereford, non grandis, quae tamen fossatorum praeruptorum ruinis ostendat se aliquid magnum fuisse. Hujus a principio hi fuerunt episcopi: Putta, Tirtel, Tortere, Walstoch, Cuthbert, postea Cantuariensis archiepiscopus. Cujus eximiam in rebus ecclesiasticis diligentiam, cum in archiepiscoporum rebus sermo versaretur, edisseruit; sed et versus isti nuper mihi visi antiquitatem viri quantumcunque antecessores suos honorificaverit insinuabunt, et si quid ab eis ad ornatum domus Dei coeptum, ipse suo studio perfecerit. Haec veneranda crucis Christi veneranda sacratae Coeperat antistes venerandus nomine Walstod Argenti atque auri fabricare monilibus amplis. Sed quia cuncta cadunt mortalia tempore certo, Ipse opere in medio moriens, e carne recessit. Ast ego successor praefati praesulis, ipse Pontificis tribuente Deo qui munere fungor, Quique gero certum Cuthbert de luce vocamen, Omissum implevi, quod coeperat ordine pulchro.
22.2
Item super sepulcrum antecessorum. Qui quondam exstiterant famosi, altique per orbem, Corpora sena tenet hominum, hic marmor obumbrans. Tumbaque mirifico praesens fabricata decore Desuper ex alto cohibet cum culmine tecta Hos ego Cuthbertus sacri successor honoris Inclusi titulis, exornavique sepulcris: Pontifices ex his ternos sancta infula cinxit, Nomina sunt quorum Walstodus, Torhere, Tirhtil. Regulus est quartus Milfrith cum conjuge pulchra Quenburga, exstitit e senis haec ordine quinta. Sextus praeterea est Oselini filius Offrith.
22.3
Post Cuthbertum, Podda, Ecca, Cedda, Altbertus, Esne[ al. Elne], Celmundus, Utel, Wlfeard, Benna, Edulf, Cutulf, Mucel[ al. Mutel], Deorlaf, Cuemund, Edgar, Tidhelm, Wlfelm, Alfricus, Athulfus, Ethelstan, Leovegar. Hunc tempore regis Edwardi Grifin rex Walensium urbe cremata expulit sede et vita.
22.4
Walterus successit, qui a Nicolao papa Romae sacratus, pertendit ad quintum annum Willielmi regis, et cum indecoro exitu, nisi fama mentitur, decessit. Erat in villa muliercula, quam nescio quo infortunio ex occursu visam, multo arsit tempore. Ignorabat illa flammas pontificis; et si sciret, contemneret:« Intera saepe cogitans pontifex quod nihil est miserius quam senex amans,» luctabatur pro aetatis et gradus reverentia morbum depellere. Probeque jam convaluerat, et victus furor terga dederat, cum ex occasione quam diaboli fraus administravit, intra cubiculum illam accersiit. Subjecerat causam[ al. suberat causa], ut cubiculariis vestes incideret, dicebatur enim officii perita. Illa ingressa, et operi propter quod venerat intenta, clientes secretorum conscii agmine facto discedunt. Tum ne multis morer, episcopo post obscaena dicta vim inferre paranti femina forcipibus, quas tenebat, inguina suffodit. Rumor criminis et ultionis totam pervagatus Angliam, regis quoque aures attigit. Ille dignitate regia credulitatem dissimulans, ne vel caeteri disseminarent, gravissimo coercuit edicto.
22.5
Non multo post accepit sedem illam Robertus Lotharingus, qui ibi ecclesiam tereti aedificavit schemate, Aquensem basilicam pro modio imitatus suo: omnium liberalium artium peritissimus, abacum praecipue, et lunarem compotum et coelestium astrorum cursum rimatus. Erat tunc temporis monachus Marianus[ al. Marinianus] apud Magontiam inclusus, qui longo solitudinis otio chronographos scrutatus dissonantiam cyclorum Dionysii contra evangelicam veritatem, vel primus vel solus animadvertit. Itaque ab initio saeculi annos singulos recensens, XXII qui circulo deerant, superaddidit, magnam et diffusissimam chronicam facere adorsus. Eum librum Robertus miratus unice, aemulatus mirifice Angliae invehendum curavit. Denique captus Mariani ingenio quidquid ille largius dixerat, in arctum contrahens defloravit. Adeo splendide, ut magis valere videatur defloratio, quam ingentis illius voluminis diffusio. Prae caeteris contemporaneis episcopis sanctissimi Wlstani familiaritati deditus erat, quem et vicinitate praesulatus attingebat. Remotis ergo saepissime forensibus negotiis domesticum illi contubernium praestabat, delectatus vitae illius puritate, et innocentia, quem quamvis ante se extulerit, non tamen socialis amoris vinculum mors illius prolongata corrupit. Decumbebat Wlstanus Wigorniae, beato jam proximus fini: Robertus in curia invitus duntaxat regalia placita transigens, astitit ipsi in visu dicens omnino intelligibiliter:« Si me vis videre vivum, festina venire Wigorniam, antequam obeam.» Quo viso petita, a rege licentia, venire festinabat concitus, nulli quieti sive die vel nocte indulgens. Metus enim pius praesagium, quod res firmavit, infuderat, ne non superstitem inveniret. Longiuscule enim fuerat curia. Et jam in mansione proxima Wirgoniae somno deditus, iterato videt Wulstanum dicentem: Nihil minus quam pius amor poscit, fecisti; sed frustratus es desiderio tuo. Jam enim migravi, tu modo, amice sodalis, vitae tuae consule, provide saluti, quia non longas moras post me facies in hac luce, et ne phantastica visione te credas illudi, signum accipe: Postquam cras corpus, quod jam triduo tuum sustinet adventum, terrae mandaveris, dabitur tibi xenium ex parte mea, quod meum esse cognosces. Ita pontifex expergefactus viam peregit, Wigorniam venit, officium sepulturae implevit, re omnibus relata. Jamque valedicto monachis meditabatur discedere, calciatumque calcaribus equus operiebatur, cum prior loci genibus ejus reverenter affusus praetendit xenium dicens:« Accipite[ al. accipe] domine, si vobis placet, amatoris vestri cappam agninis pellibus infultam, qua indutus aequitare solebat; quae et longum vestrum testetur amorem et sanctitatis Domini nostri mereantur protectionem.» Hoc ille audito et munere recognito impalluit, gelidusque cucurrit per ossa tremor; statimque dilata profectione, concionem monachorum accivit in capitulum, lacrymis et suspiriis quantum res exigebat, referens quanta veritate somnium et factum quadrassent. Itaque omnibus sua morte commendata discessit de admonitione quidem laetus, sed semper sancto timore sollicitus. Januario mediante Wlstanus transiit, nec Robertus Junium transcendit.
22.6
Girardo successori ejus in Eboracum translato.
22.7
Substitui jussus est a rege quidam Rogerius Lardarius. Sed is nullo pontificali munere suscepto infra octo dies electionis apud Londoniam, ubi tunc erat curia, defunctus est: Mandato ante archiepiscopo Anselmo( Deus bone quam mira ineptia!) ut se in episcopum consecraret antequam moreretur, eoque anxie et instantissime postulato, quam hominis fatuitatem nullo relato responso sanctus antistes solius modestia risus infirmavit.
22.8
Tunc statim electus est Rainaldus reginae cancellarius, ut mortui locum teneret. Qui secundum morem, quem rex legitimum tunc arbitraretur, per principem annulo et baculo investitus, ubi benedicere illum et caeteros sic investitos, archiepiscopo recusante, perperam se fecisse intellexisset, ultro nec rogatus, nec jussus retulit annulum et baculum regi. Quo circa amicitiae regalis extorris curia quoque arceri jussus est. Tacite id ille et patienter tulit, donec dulciori aura cor regium serenante, legitime introductus et honorifice consecratus est. Mansit in episcopatu magna modestia, tum virtutibus caeteris, tum compunctione timoris Dei ubique et maxime inter missarum agenda lacrymis irriguus, nullius mali opinione infamis, nisi quod minus quam decebat, et citra facultatem suam esse dapsilis dicebatur.
22.9
Decessit post paucos annos vitio podagrae, accepitque successorem Gaufredum cognomento de Diva non plus quinque annis, vulgatissimo jam per ora hominum infortunio, ut non diu quisquam episcopus apud Pereford supersit. Bonus quidem et ille continentissimusque indifferenter cibis et vestibus, quae minori pretio taxarentur, utens, agriculturae studens, terras episcopatus, quae ante exactionibus vectigalium multum laesae fuerant, reparavit et provexit. Quare et farre et caeteris, quae victum ministrant, sufficiens paulo tenacioris animi ad pauperes fuit, lacerandam ergo famam suam merito praebuit, quod nulla misericordia erga egentes motus magnam copiam victualium nulli haeredi reliquit.
22.10
Datus ergo est epicopatus a rege Henrico Richardo clerico de sigillo, qui non multis annis superfuit.
22.11
Tum demum bono( si Deo placet) omine electus est factusque praesul Robertus prior canonicorum de Lantoni, qui hodieque superest, cujus facta posteri judicabunt. Nunc plane illi benignum fama stravit iter, ipsum esse religiosissimum, in victu et vestitu abstemium. Apostolicae certe curiae ita notus, ut ei post legatum et archiepiscopum omnes dispositiones suas in Anglia injungat. Ornat episcopalem sedem reliquiis suis rex et martyr Egelbrithus apud Orientales Anglos natus et principatus: hunc rex Merciorum Offa pro confirmatione( ut putabat) et provectu regni nullis exstantibus causis peremit, nefariam rem in procum filiae machinatus. Invasitque continuo eo mortuo regnum Orientale, invasionis haereditatem transmittens in successores. Verum mors Egelbrithi innocua morte Offae non multo post subsecuta, et ejusdem filii brevi regno creditur vindicata. Quin et Deus adeo evidentibus signis sanctitatem ejus notitiae civium tradidit, ut tantae dignitatis episcopatus sub ejus consecretur nomine. Est ergo martyr, et creditur non rationibus humanis, sed virtutibus divinis. Nec ineptum videri debet aut incongruum quod antecessores nostri probi praesertim et religiosi viri vel taciturnitate toleraverunt, vel auctoritate roboraverunt. Nunquid enim beatus Dunstanus, ut caeteros omittam, in quem se scientia litterarum et Dei gratia pleno sinu infuderat, pateretur vel Kenelmum vel Egelbrithum vel Wlstanum coli ut martyres, nisi ei gratum esse constaret apud cives coelestes? Succumbat ergo mortalis sententia ubi Dei favor ostenditur per miracula.
23
DE MONASTERIIS.
23
In dioecesi praesulatus sunt duo coenobia: apud Scrobesberiam, et Wenloch. Scrobesberiensium recens est a Rogero comite de monte Gomerico constitutum. Ibi monachos locavit ex Sagio, angusto victu et amictu; sed qui has aerumnas spe futurae mercedis laetis animis parvipendant. Apud Wenloch fuit antiquissima sanctimonialium habitatio. Ibique beatissima Milburga soror sanctae Mildredae[ al. Mildrithae] neptis Pendae regis Merciorum ex filio transegit vitam, et sita est. Sed locum omnino desertum praedictus comes monachis Cluniacensibus implevit, ubi modo speciosa germina virtutum conantur in coelum. Enimvero sepulcrum virginis clam erat novis advenis, omnibus videlicet vetustatis monumentis violentia hostium et temporum deletis:« Noviter vero dum inchoata novi templi fabrica, quidam puer per pavimentum concitatius cursitaret, effracta mausolei fovea propalam corpus virginis fecit. Tunc balsamici odoris aura per ecclesiam spirante altius elatum tot miracula praebuit, ut catervatim eo populorum undae confluerent, vix patuli campi capiebant populorum agmina, dum aequis umbonibus dives et mendicus se agerent, cunctos in commune praecipitante fide. Nec cassum eventum res habuit, ut nullus exinde nisi exstincta vel mitigata valetudine discederet, nonnullos etiam regius morbus medicis sane incurabilis per merita virginis relinqueret.»
24
DE EPISCOPIS LICEFELDENSIBUS ET CESTRENSIBUS.
24
Licetfeld est villa exigua in pago Standfordensi longe a frequentia urbium. Nemorosa circa regio: rivulus aquae propter fluit, ecclesia angusto situ erat, antiquorum virorum mediocritatem et abstinentiam praeferens. Locus pudendus nostri aevi episcopis, in quo episcopalis dignitas diversari deberet. Ibi, ut praedictum est, sanctissimus Cedda et sedit et obiit. Nam praeter duos episcopatus Merciorum, quos supra recensui, tota reliqua provincia Merciorum, et Lindisfarorum primis annis Christianitatis unum habuit episcopum, singulos singulis succedentes, quorum haec sunt nomina: Diuma, Cellah, ambo de Scotia. Post hos Dumhere natione Anglus, Iaruman; Cedda, cujus fuit sedes, ut dictum est saepe, apud Licetfeld. Ceddae substituit Theodorus archiepiscopus Wilfridum, qui diaconus antecessoris sui fuerat; et huic Sexwlfum. Sexwlfo duo successerunt, Hedda apud Licetfeld; Wilfridus apud Legecestram. Wilfrido vi hostilitatis dejecto ambas tenuit parochias Hedda; et post eum Aldwinus. Quo defuncto tres facti sunt episcopi in illa dioecesi: Wita Licetfeld; Totta Legecestrae; Ethead Dorcestrae. Licetfeldenses hi fuerunt episcopi. Post Witam Hemel, Guthfrid, Berthum, Aldulf, qui tempore Offae regis accepit pallium; Herewin, Herkenwald, Humbert, Cinebert, Tumfrith, Elle, tempore regis Elstani; Elgar, Kinsi, Winsi, Elfeth, Godwine, Lefgar, Brithmar, Wlsi, Leowine. Petrus, hic tempore regis Willielmi senioris derelicta Licetfeld migravit in Cestram, quae abest ab eo loco millibus quinque et viginti. Cestra legionum civitas dicitur, quod ibi emeriti legionum militarium resedere: collimitatur Aquilonaribus Britannis. Regio farris et maxime tritici, ut pleraque Aquilonalium, jejuna et inops, pecorum et piscium ferax. Incolae lac et butyrum delicias habent; qui ditiores sunt carnibus vivunt, panem hordeaceum et siliginem pro magno amplectuntur, transmittitur a Cestra Hyberniam, revehunturque civitati necessaria ut, quod minus natura soli habet, labor negotiantium apportet.
25.1
DE MONASTERIIS.
25.1
In urbe fuit ex antiquo, sanctimonialium monasterium, nunc per Hugonem Cestrensem comitem monachis repletum. Praedicatur ibi Wireburga virgo filia Wlferii regis Merciorum, et Ermenilde filiae Sexburgae, quae fuit filia Annae regis Orientalium Anglorum, et uxor Erkomberti regis Cantuariorum.« Wereburga caelibatum professa in illa civitate plurimo temporum curriculo bonis emicuit virtutibus, cujus unum narro miraculum, quod ab incolis celebritate sui famam et memoriam meruit. Rus extra muros habebat, cujus segetes depascebantur aucae sylvestres. Villicus cujus officii intererat omni cura abigere, sed parum promovere. Quare dum herili assisteret obsequio, hujusce rei inter caeteras diei fabulas subintulit querimoniam. Vade, inquit illa, et include omnes in domo. Stupefactus agrestis novitate praecepti ludere putabat dominam; sed illa constanter et serio praecipiente, ad segetem reversus ubi praedictas improbas primum conspicatus est, ut se ex praecepto herae sequerentur, clara edixit voce. Tum omnes grege facto collis demissis hostem secutae tecto inclusae sunt, quarum unam praesumpsit rusticus ad coenam, nullum accusatorem scilicet veritus. Diluculo venit virgo, et de rapina rerum alienarum volucres increpitans, fugam capescere imperavit. Nec defuit alitibus sensus, quae se integras non esse scirent, quin circa dominae pedes circumeuntes, nec usquam prodeuntes, querela, qua poterant, pietatem virginis excitarent. Illa, Deo sibi revelante, intelligens non ex nihilo esse tantam querimoniam avium, villicum sedulo percunctata furtum cognovit. Jubet ossa recolligi; nec mora, signo virgineae manus medicante, cutis et caro ossibus superducta, cutis coepit plumescere, donec ales animata, saltu primo alacri, mox volatu se libravit in aethera. Secutae sine cunctatione caeterae constante jam numero, exhibito prius liberatrici venerationis officio.» Hujus virginis apud Cestram praedicantur merita, extolluntur miracula. Cumque omnium petitioni sit incunctanter favorabilis, tum maxime orationes feminarum et puerorum vicino et contiguo auxilii pede attingit.
25.2
In eadem civitate, ut dixi, fecit Petrus episcopus sedem in ecclesia Sancti Petri, positis pauculis canonicis.
25.3
At vero successor ejus Robertus iterum sedem in Coventreiam migravit. Erat in dioecesi Cestrensi Coventreiae coenobium a magnificentissimo comite Leofrico et uxore Godiva constructum, tanto auri et argenti spectaculo ut angusti viderentur ipsi parietes ecclesiarum thesaurorum receptaculis, miraculo porro visentium oculis: hoc Robertus inhians ex ipsis ecclesiae gazas sic cepit, unde regis occupationes falleret, unde Romanorum aviditati irreperet. Ex una enim trabe quingentas marcas argenti corrasit, quae scrinia sustentabat. Plures ibi moratus annos, nihil probitatis exhibuit loco: adeo tecta ruinam minantia nunquam exemit periculo, adeo sacras opes dilapidans peculatus crimen incurrit repetendarum[ al. repetundarum] reus futurus episcopus, si esset accusator paratus. Monachos miserabili stipe cibans nec regularis ordinis amorem curavit accendere, nec nisi ad popularem litteraturam passus est aspirare, ne vel ciborum affluentia delicatos, vel regulae rigor et scientiae vigor redderet elatos contra se. Agresti igitur victu et triviali litteratura contenti satis habebant si vel quiete vivere possent. Quin etiam moriens non apud Cestram sed apud Coventreiam se tumulatum iri praecepit, sua opinione relinquens successoribus non indebitum jus calumniandi sed quasi legitimum vindicandi.
25.4
Ei successit alter Robertus cognomento Peccam ex capella Henrici ad episcopatum datus, vixit paucis annis et ibidem sepultus est, praedecessoris sui quoad vixit sedulo aemulatus vestigia.
25.5
Nunc est ibi Rogerus episcopus ex dono ejusdem regis nepos cujusdam Galfridi de Clintone, magni quondam in Anglia nominis. Coventreiae habetur brachium magni Augustini theca inclusum argentea. Cernunturque in celatura hujusmodi litterae: hoc brachium S. Augustini, Egelnodus archiepiscopus rediens a Roma ad Papiam emit centum talentis argenti et talento auri. Ibi ergo jacet episcopus Robertus non ita infamis in omnibus, nam et jucundus dicitur et dapsilis, et magnarum apud Licefeld aedificationum inchoator exstitit. In ambabus porticibus Conventreiae jacent aedificatores loci praecellentissimi conjuges, quorum maxime praedicatur femina, quae cum thesauros vivens ibi totos congessisset, jamjamque moritura circulum gemmarum, quem filo insuerat, ut singularum contactu singulas orationes incipiens numerum non praetermitteret; hunc ergo gemmarum circulum collo imaginis sanctae Mariae appendi jussit. Sed quam pretiosarum putas gemmarum? profecto a gnaris centum marcis argenti aestimantur.
26.1
DE EPISCOPIS LEGECESTRENSIBUS.
26.1
Legecestra est civitas antiqua in mediterraneis Angliae, a Legra fluvio praeterfluente sic vocata; cujus episcoporum nomina solum ponam, quod de ipsis nihil aliud ad nos manavit
26.2
Totta, Edbertus, Unwina, Werenberth, Bethum, Aldred, Celred, Leovinus hic tempore regis Edgari conjunxit episcopatus Lindisfarorum qui nunc dicitur Lincolniensis et Legecestrensium.
27.1
DE EPISCOPIS DORCECESTRENSIBUS SIVE LINCOLNIENSIBUS.
27.1
Dorcecestria est villa in pago Oxenfordensi, exilis et infrequens: majestas tamen ecclesiarum magna, seu veteri opera, seu sedulitate nova.
27.2
Ibi post Hedhedum hi fuerunt episcopi: Epelpine[ al. Edelwine], Edgar, Kinebert, Alpith[ al. Alwith], Aldulf, Celnulf, Edulf, Bricthred, Leovine. Hic est ille, qui ambos conjunxit episcopatus. Elfnod, Esopi[ al. Escwi], Elfelm, Ednod, Etheweric, Ednod, Wluin, Remigius ex monacho Fiscannensi, qui Wilielmo comiti Normannorum in Angliam venienti auxilium in multis praebuit, episcopatum si vinceret pactus. Nec fuit Willielmus segnior in dando quam Remigius in accipiendo. Cum cum unde Alex. papa, ut jam dixi, convicisset et adjudicasset, rogatu tamen archiepiscopi Lanfranci honori restituit. Ille primis annis egregia apud Dorkecestram meditatus, et aliqua facere ingressus, novissime curam omnem et sedem transtulit ad Lindocolniam civitatem unam ex populosioribus Angliae, emporium hominum terra marique venientium. Ibi Remigius in honorem dominae matris fundatam ecclesiam canonicis multis implevit, et ipsis litterarum scientia et divitiarum affluentia, quas ex suo coemerat, eminentibus, coenobium monachorum apud sanctam Mariam de Stou ex novo fecit: alterum apud Bardenei ex veteri favore suo innovavit. Quod eo jucundius erat, quia ipse pro exiguitate corporis pene portentum hominis videbatur, luctabatur excellere et foris eminere animus, eratque.
27.3
Gratior exiguo veniens e corpore virtus
27.4
Quem ideo natura compegisse videtur, ut sciretur beatissimum ingenium in miserrimo corpore habitare posse. Feliciter ergo acta vita in ipso apparatu consecrationis suae Lindocolniam pridie futurae dedicationis aemula illum mors tantis gaudiis subtraxit. Nam et magnanimi viri hortatu omnes undique pontifices regium edictum acciverat. Solus Robertus Herefordensis venire abnuerat, et certa inspectione siderum dedicationem tempore Remigii non processuram viderat, nec tacuerat.
27.5
Tunc ergo rem dilatam successor ejus non graviter explevit, utpote qui in labores alterius delicatus intrasset, Robertus Bloet homini nomen, vixit in episcopatu annis paulo minus XXX discessit procul sede apud Doodffocke, ubi, cum regio lateri cum alio quodam episcopo adequitaret, subito fato interceptus est. Caetera satis suis hilaris, et parum gravis: negotiorum scientia saecularium nulli secundus, ecclesiasticorum non ita, ecclesiam cui sedit ornamentis pretiosissimis decoravit. Defuncti corpus exenteratum, ne tetris nidoribus vitiaret aerem, viscera Egnesham, reliqua Lindocolniae sepulta sunt. Monachos enim qui apud Stou fuerunt, vivens Egnesham migraverat. Notum est autem monachos Egneshamenses Dominae nostrae devotos, et ab ea dilectos. Denique, cum praeterito anno quidam eorum adolescens decumberet, conspicatus est eam sibi auxilio adventantem turbas daemonum qui convenerant, effugare. Quos ille digito praesentibus ostendens, benedictae aquae aspergine rogabat abigi. Illi ex una parte propulsati, statim alibi aderant. Verumtamen, potenti imperatrice adveniente, omnes evanuere. Tum aegrotus prorsus quasi incolumis canora voce responsorium incoepit: Gaude, Maria Virgo Cumque medium fecisset, vi morbi vel potius oblivionis vitio haesit; sed ab astante monacho admonitus memoriam recollegit, itaque cum extremo verbo ultimum exhalavit spiritum. Hac igitur occasione de hac coenobio praelibata, caetera in Lincolniensi dioecesi sita stylo pervagabimur.
27.6
Fuit antiquitus in Oxenfordensi civitate monasterium sanctimonialium, in quo requiescit Frideswida[ al. Fritheswida] virgo sacratissima, regis filia, regis toros despexit, integritatem suam Domino Christo professa. Sed ille cum ad virginis nuptias appulisset animum, precibus et blanditiis inaniter consumptis, vi agere intendit. Quo Frideswida cognito, fugae in silvam consuluit. Nec latibulum latere potuit amantem, nec cordis desidia obfuit, quin persequeretur fugitantem. Iterato ergo virgo juvenis furore comperto, per occultos tramites Deo comitante Oxenfordiam ingressa est nocte intempesta. Illuc cum mane curiosus amator devolasset[ al. advolasset], puella jam de fuga desperans, simulque pro lassitudine nusquam progredi potens, Dei tutelam sibi, prosecutori poenam imprecata est. Jamque ille cum comitibus portas subibat urbis, cum coelesti plaga irruente caecitatem incurrit. Intellectoque pertinaciae suae delicto, et Frideswida per nuntios exorata, eadem celeritate, qua perdiderat, lumen accepit[ al. recepit]. Hinc timor regibus inolevit Angliae, illius urbis ingressum et hospitium cavere: quod feratur pestifer esse, singulis refugientibus sui damno periculi veritatem rei experiri. Ibi ergo femina virginei triumphi compos, statuit monasterium et diebus suis sponso vocante subivit fatum. Tempore vero Egelredi, cum Dani neci adjudicati in monasterium illud confugissent, pariter cum domibus insatiabili ira Anglorum flammis absumpti sunt. Sed mox regis poenitentia purgatum sacrarium, restitutum monasterium, veteres terrae redditae, recentes possessiones additae. Nostro tempore, paucissimis ibi clericis, qui pro libito viverent residuis datus ille locus a Rogero Salesberiensi episcopo Guimundo excellentis litteraturae et non aspernandae religionis canonico: Qui non inoperose commisso insudans muneri multos ibi canonicos regulariter victuros Deo exhibuit.
27.7
Pagus Bedefordensis continet abbatiam Sancti Albani. Is non mercenarius nec futilis martyr habet laudatores et testes martyrii praecipuos, Bedam et Fortunatum, quorum copiae si vellem aliquid adjicere, tale esset ac si cuperem mari aquas infundere. Corpus sanctissimum, quod diu in terrae pulvere jacuerat, rex Offa in scrinio collocatum erexit in lumen, basilica pulcherrimi operis, et monachorum numerositate honoravit. Nec res est in ambiguo cum Bathoniae consistentem admonitum somnio, cumque illuc iter ageret, essetque vir in proximo lucis in modum ingentis faculae supra locum sepulcri, et noctu et interdiu descendentis animatum indicio. Id coenobium nunquam omnino ruinae patuit, sed nostra aetate per Paulum abbatem agente Lanfranco archiepiscopo in summum auspicium religionis evasit. In Huntendiniensi pago sunt Burch et Rameseia et Croland. Burch olim Medehamstede dicebatur; sed postquam Kenulfus abbas locum muro erexit, a similitudine urbis Burch vocatus est. Hic beatissimus Aethelwoldus monasterium construxit, adeo elaboratis sumptibus et ampliatis possessionibus, ut pene tota circa regio illi subjaceat. Colunt et fovent in eo reliquias corporum suorum virgines eximiae, Kinedreda et Kineswida Pendae regis filiae. Ambae ab infantia Deo dicatae nobile propositum tenuerunt ad senium. Sed junior non solius sui contenta salute etiam Offam sponsum caelibatui consecravit, is fuit rex orientalium Anglorum paucis annis, ephoebus jucundi vultus et animi, aetatis floridae, maximi apud cives amoris, Kineswide, cujus nuptias speraverat, monitu edoctus amores mutare in melius. Romam cum Kenredo rege Merciorum et Egwino Wicciorum antistite ivit, ubi attonsus in monachum, terrenis suo tempore valefecit. Ornat sodalitatem virginum( ut praedicant) rex sanctus Oswaldus, cujus ibi brachium haberi dicunt, nervis, cute, carne, integrum ab antiqua requietionis sede furtim ablatum: daturque ostensui scrinium magnum illius thesauri receptaculum; sed fides dictorum vacillat, ubi nihil auditor visu explorat. Hoc vero non dixerim, quod de integritate sancti sim dubius, sed utrum eo loci contineatur, nolo esse affirmator praeproperus.
27.8
Ramesiensis abbatiae fuit aedificator sanctus Oswaldus Eboracensis episcopus[ al. archiepiscopus], cooperante Egelwino quodam orientalium Anglorum comite; laudabili liberalitate utrique praedicabiles, sed maxime laicus, qui hoc loco, quod vidisset antistitem cujusdam principis inferias agentem dulciter defixo in solum lumine ingenue illacrymasse, adeo religione ipsius captus est, ut ei omnia sua prona faceret. Sancto ergo favore propensus coenobium illud opulentissime construxit in palustri quadam uligine situm. Felix ibi orientalium Anglorum episcopus primus de Seham jussu comitis Egelwini asportatus jacet; sed et duo germani Egelredus et Egelbrithus, quos filios patrui sui Egbertus rex Cantuariorum in spem regni adolescere metuens, aliquandiu circa se habitos tandem ab aulae frequentia removit, contuitum suum eis invidens. Accessit regiae malignitati minister funestus nomine Thunre, quod tonitruum sonat, qui eos quotidianis deceptos basiis inter amplexus ipsos pugione confodit: interemptos scrobi profundae, et, ut fertur, sub ipso sedili regis immersit, ne quisquam ibi pueros quaerendos putaret; quis enim eos ibi quaereret? sed divinus ille oculus, quem arcana cordium non fallunt, tulit insontes in lucem, multas ibi largitus sanitatum copias, praeterea terribili miraculo regem afficiens, ut eum supra sedentem afflaret incendium. Vicini ergo commoti, rudera illa tumultuario cespite corporibus injecta effodientes, basilicam eorum martyrio posuere. Ipse rex poenitens caedis sorori puerorum partem praegrandem insulae Tanati ad monasterium delegavit aedificandum pro piaculo interfectoris et interfectorum. Quod cum consueta impudentia Thunre in pravum torqueret subito telluris hiatu absorptus, videns et vivens intravit infernum. Locus erat sepulcri sanctorum in orientali Anglia, cujus nomen Eastreia. Quapropter comes provinciae Egelwinus de obscura levatos ecclesia celebri pompa Rameseiam perduxit. Jam vero illum et istos praecedit miraculis, transcendit signis, qui jacet ibidem Ivo Persa episcopus. Is quondam pertaesus deliciarum, quas ibi[ al. illi] amplissimus episcopatus administrabat, reliquit clam suis omnia, peregrinationem longissimam tribus tantum sociis aggressus. Multorum ergo annorum inter permensus, et rusticum se habitu pannoso videntibus ementitus Angliam tandem adnavigavit, delectatusque admodum ignotae linguae Barbarie, quod quasi fatuus ab omnibus rideretur, in lutosa provincia substitit, ibique vitam suam, quanta fuit, exegit. Secuti ordine, quo Deus praeviderat, comites provinciales nec locum sepulcri, nec nomen sancti norant. Lapsa sunt multorum momenta temporum, jacebatque sub oblivionis obscuro coeleste margaritum. Jam beatus Oswaldus reliquerat terras, jam Egelwinus finem vitae fecerat; cum autem complacuit ei, qui tempora disponens in mensura et numero et pondere cuncta ordinat, apparuit in visu sanctus Ivo simplicitatis innocentis viro, eique nomen et gradum et sepulcri locum perordinem exposuit. Iret ergo, et abbati Ramesiensi seriem visionis explanans, adjiceret, ut se Rameseiam exportato socios ibi relinqueret, non corpus suum locandum in scrinio, sed in loco altari contiguo adeuntibus opportuno, hactenus haec visio valuit, ut abbatis Ramesiensis credulitatem eliceret. Qui sicut ad credendum tardus, ita semel fide concepta, ad facienda quae visa fuerant, celer et maturus, perrectum est igitur, et sepulcrum quaesitum, inventum apertum, continuoque sancto corpore in linteo exposito, ex ipsis mausolei sinuosis anfractibus erupit unda bullis uberrima fugacibus. Manat ad hunc diem fons dulcis potui, accommodus omnium valetudini, nec potest numero aestimari, nedum comprehendi scripto multitudo per beatum illum sanatorum; adeo ut nullus sit in Anglia sanctus Ivone vel exoratu vel facilior effectu efficacior. Vidi ego quod dicam, monachus quidam morbo intercutis aquae languebat. Jam turgida pellis in altum creverat, jam gravis halitus astantes submovebat, ipse sibi epotaturus totos amnes, exsiccaturus plena dolia videbatur. Admonitus in somnis ad sanctum Ivonem perrexit, ibique tertio potata aqua undam superflui humoris ore rejecit. Detumuit venter, remarcuerunt crura, et ne plura, totus homo in sanitatem reviruit, tandemque gloriatus est pro tam salubri vomitu se aliquando satiari posse de potu.
27.9
Croland est una insularum jacentium in illo tractu orientalium stagnorum, quae a meditullio terrae orientia, et per centum et eo amplius millia fluentia in mare, cum multis et magnis fluminibus impetu suo praecipitantur. Hic Guthlacus non dejecta stirpe oriundus ephoebus, spreto usu armorum quo pollebat, cum esset viginti quinque annorum solitariam vitam ingressus quindecim annis deguit. Quibus assistente Dei gratia et sacerdotii gradu et signorum honore et vaticiniorum veritate approbatus est. Sed magis virtutum ejus gratia post obitum splenduit tam sacratissimi corporis post annum incorruptela, quam multorum miraculorum ostensione praecipua; meritis quoque ejus datur, quod ad corpus ejus aedificato monasterio inter tot bellorum turbines, inter tot temporum volubilitates nullam aerumnam vel detrimentum sui locus ille persenserit. Accessit et novus hospes, sed vetus apud Dominum patronus sanctus Neotus, qui quondam beatissimi Erkenwaldi discipulus apud Cinultelberi maxima semper veneratione habitus est. Sed illinc pro Danorum incursu sublatus, et Croland delatus, modo juncto cum Guthlaco umbone indigenas protegit, advenarum etiam vocibus exorabilis. Quamvis enim locus nisi per aquam, nusquam adiri possit, tamen ante portam monasterii publicus, ut ita dicam, praeternavigantium trames habetur. Quo fit, ut pene nunquam ibi desint hospites ultra citraque commeantes. Invenerunt quoque nostra tempora, quem consecrarent martyrem, quod innocenter caesum fama pronuntiet, quod utinam a veritate non dissideat. Waldefus is est amplae prosapiae comes, filius Siwardi magnificentissimi Northumbranorum comitis. Hic a Willielmo rege seniore pro cujusdam conjurationis in se factae suspicione comprehensus diu in vinculis tentus, ultimo capite spoliatus est, et apud Croland sepultus. Opiniones Normannorum in malum in gestis regum posui; hic Angli quid de diverso asserant, non tacebo. Angli plurimum veritate praestantes: necessitate comitem in convivio interceptum ad conjurationem solum motu labiorum non voluntate addictum[ al. adductum] infidelitatis sacramentum agitasse, eo id fuisse palam, quod et Lanfranco archiepiscopo et ipsi regi ultro confessus poenitentiam de simulato ad horam consensu fecerit. Anglorum astipulationi divinitas assentiri videtur, miracula multa et ea permaxima ad tumbam illius ostendens. Aiunt enim in catenas connexum quotidianis singultibus perperam commissa diluisse. Mihi prior loci narravit, se miraculis commotum, corpus nobile ab omni labe immune contrectasse, caput reliquo corpori compaginatum rubra tantum quasi linea signum caedis ostentante vidisse. Quapropter non se dubitare illum in omni sermone sanctum appellare, in illius nomine orationes et beneficia loci petentibus dare dicebat.
28.1
DE EPISCOPIS ELIENSIBUS.
28.1
Restat Heliensis episcopatus a nobis percensendus, qui cum fuerit explicitus ferias tantarum circuitionum hic labor noster accipiet. Deu stagnantium insularum maxima ab anguillarum copia ita dicta, sicut Beda communi notitiae consentiens auctor est. Denique illorum et omnis pene amnicorum piscium generis tanta est copia, ut sit advenis miraculo, indigenis pro illorum admiratione ludibrio. Nec minor aquaticarum volucrum vilitas, ut pro uno asse de utroque cibo quinque homines et eo amplius non solum famem pellant, sed et satietatem expleant. Ibi felicissima domina Edeldrida[ al. Etheldritha] prima monasterium statuit ancillarum Dei: post eam Sexburga soror ejus uxor Erkomberti regis Cantuariorum et mater sanctissimae virginis Ercongettae: in eodem loco sub religione et nomine abbatissae consenuit. Ibi successit in regimine altera ejus filia Ermenilda, quae fuerat uxor Wlferii regis Merciorum, et mater Wereburgae virginis, de qua superior sermo veritatem perstrinxit. Hae tres continuatis successionibus abbatissae fuerunt: habueruntque successivis temporibus multas, et regiminis et religionis imitatrices usque ad tempora Danorum, qui etiam in ipsas paludes irruentes, habitatricibus effugatis habitacula subruunt.« Quorum unus, cui cordis immanitas rabiem aspirabat» pretiosum pallium, quo tumba virginis Etheldridae operiebatur, subripuit, et marmor mausolei bipenni percussit: quo ictu cum crusta dissiluisset marmoris, fragmentum illud repercusso a terra impetu in oculum percussoris volavit, sed et ipse in terram sine mente ruit. Caeteri certatim illo ejecto[ al. erecto] aliarum sanctarum sepulcra, quae temerare meditabantur, inviolata relinquentes in fugam proruunt.» Sed non diu solitudo sacratissimi loci duravit, adnitentibus et rege Angliae et provincialibus.« Positi ergo ad tempus clerici, qui sacra divina frequentarent. Eorum aliquis procacior caeteris aut puto sincera mente ad virginis incorruptionem certius explorandam socios exacuere tentavit. Illis periculum rei prae se ferentibus ipse accessit, primoque per foramen, quod Dani effecerant, appositam virgae candelam immittens, curiositate oculorum quantum poterat secutus, omnia rimari: mox summitate virgae fissa pannos, quibus sacrum corpus involvebatur, ad se trahere conari. Jamque partem attraxerat, cum virgo indignata nudum corpus a nebulone videri, pannum introrsum violenter retraxit, adeo ut illum contranitentem terra supinum elideret: quo casu perpetuo debilis, et posterius amentia non caruit.» Id foramen postea Ethelwoldus episcopus sanctus caemento et lapide damnavit, extrusisque clericis monachos induxit, contulitque ibi magna et quanta quis miretur praedia, omnia ex suo mercatus. Quantitatem possessionum antiquarum ex hoc conjice: quod licet plura dempta, plura usurpata, is qui modo rem regit, mille et quadragintas libras marsupio suo quotannis annumerat: monachis vix trecentas contulerit, praeterea, quae in suos et servientium et hospitum usus absumit. Brithnodus ibi ab Ethelwoldo abbas constitutus transtulit ad coenobium corpus Withburgae sororis sanctae Etheldredae.« Jacebat ad hoc tempus illa in rure ignobili in quo ipsa pluribus annis caelebs et ciborum continens transegerat: ministrabat ei quotidianum ex uberibus potum cerva domestica et manui assueta, quam cum quidam seu telo seu jaculo appetisset et exanimasset, regio non multo post morbo captus extabuit. Hujus ergo illibatum corpus impositum navi Brithnodus transferebat, civibusque ad arma re cognita prosilientibus, nisi puppim in fluctus praecipitare properasset, profecto poenas luisset. Non enim insula tunc nisi navigio adiri poterat; sed nostra aetas solertior vicit naturam, aggeribusque in paludem jactis tramitem terrestrem praebuit, et insulam pedibus accessibilem fecit. Nautis ergo inter undarum volumina periclitantibus, quia illi timore periculi se inexplorato stagno commiserant, columna ignea e coelo ad navem pertendens, navem cito cursu ad littus perduxit.» At vero de Withburgae incorruptione cum quibusdam venisset in dubium, tempore Richardi abbatis cum transferrentur corpora sanctarum, dubietas eventilata est: et beatam quidem Etheldritham nemo penitus pro veteri fide praesumpsit attingere, ipsam vero ultra mammas detexere, visaque est toto corpore integra, dormienti similior quam mortuae, pulvillo serico ad caput apposito, velo et totis vestibus integra novitate repitentibus, serena facie, roseo rubore suavis, dentibus candidis, labiis paululum reductis, papillis admodum parvulis. Habuit ergo hoc coenobium abbates usque ad nonum annum Henrici regis. Tunc enim, quia Lincolniensis episcopatus dioecesis nimium protendebatur, consilium habitum est, ut apud Dely constitueretur episcopus, haberetque pagum Grantebrigensem, et ne Lincolniensis sumptus suos imminutos quereretur, dedit regia liberalitas ex alieno villam Heliensem Spallinges vocatam, quae episcopi damnum sarciret, querelam compesceret.
28.2
Intronizatus est ergo ibi Herveus quidam, qui fuerat Bancorensis episcopus, dimiseratque spe majorum divitiarum sedem, causatus quod sibi et Wallensibus non conveniret. Est enim Bancor, in ipsis Wallis, monasterium quondam nobile et tot habitatoribus plenum, ut( sicut Beda refert) si in septem partes divideretur, non minus quaeque portio quam trecentos homines haberet; sunt certe adhuc ibi tot semiruti parietes ecclesiarum, tantae turbae ruinarum quantae vix alibi. In ejus( Heliensis dico) episcopi parochia est Thorneiae coenobium. Thorneia ulterior scripto et contractior spatio, sed prior laudum titulo, paradisi simulacrum, quod amoenitate jam coelos ipsos imaginetur, in ipsis paludibus arborum ferax, quae enodi proceritate luctantur ad sidera, aequorea planities herbarum viridantibus comis oculos advocat, currentibus per campum nullus offensioni datur locus. Nulla ibi vel exigua terrae portio vacat, hic in pomiferas arbores terra se subigit; hic praetexitur ager vineis, quae vel per terram repunt, vel per bajulos palos in celsum surgunt. Mutuum certamen naturae et cultus, ut quod obliviscitur illa, producat iste. Quid dicetur de aedificiorum decore, quae solum mirabile quantum inter illas paludes solidum inconcussis fundamentis sustinet? Solitudo ingens ad quietem data monachis, ut eo tenacius haereant superis, quo castigatius mortales conspicantur. Femina ibi si visitur monstro habetur, maribus advenientibus quasi angelis plauditur. Caeterum ibi nullus nisi momentanee conversatur, famuli monachorum et ipsi feriatis diebus absunt. Vere dixerim insulam illam esse castitatis diversorium, honestatis contubernium, divinorum philosophorum gymnasium. Thorneia propter condensitatem dumorum vocata.
28.3
At vero Ethelwoldus vepres exstirpari, spinas sarciri[ al. sarriri] jussit, jam a principio episcopatus meditatus omnibus mundi omissis eremiticam exercere ibi vitam. Libabatque ut poterat, futurae quietis primitias diebus quadraginta in remotissima, quam ipse construxerat, ecclesia, solus Deo vacans, idcircoque non tantum terrarum illuc, quantum alibi, congessit; sed quantum sibi et XII monachis satis esset; omne vero, quidquid loco contulit, ab omnibus in perpetuum publicis functionibus liberum fecit regis edicto cunctorum episcoporum et optimatum assensu firmato. Corpora sanctorum, qui olim in illa eremo diversati fuissent, necnon et aliorum per Angliam tot advexit, ut omnes pene anguli ecclesiae pleni sunt, quorum nomina scribere ultro refugio, quia barbarum quiddam stridunt. non quod eos sanctos vel discredam, vel diffitear, cujus enim auctoritatis ego sum, qui in disceptationem vocem, quae facta consecravit antiquitas? sed quia, ut dixi, vocabula eorum inconditum sonant, horridum olent, fatuis duntaxat hominibus quales multos nostra parit aetas, nolo sanctos exponere ludibrio: praesertim cum eorum vitas nec habitatores legant, frivolumque videatur, si eorum praedices merita, quorum nulla invenias miracula, igitur omni reverentia custodita pace solum Benedictum ausim propalare, qui Bedae nutritius et abba fuit. Hic Wirae amnis utrasque ripas( qui apud Northumbros non incelebris famae habetur) monasteriis praetexuit sub apostolorum Petri et Pauli nomine, charitatis et regulae unione non discrepantibus, hujus industriam mirabitur, qui leget librum, quem idem Beda composuit de vita ejus et caeterorum abbatum suorum: industriam, quod copiam librorum advexerit, quod artifices aedium lapidearum et vitrearum fenestrarum primus omnium Angliam asciverit: totum aevum pene, transigendo talia, peregrinatus. Quippe studio advehendi cognatis aliquid insolitum amor patriae et voluptas elegantiae asperos fallebant labores, nec enim lapidei tabulatus in Anglia ante Benedictum nisi perraro videbantur, nec perspicuitate vitri penetrata lucem solaris jaciebat radius: patientiam, quod in possessione coenobii Sancti Augustini apud Cantuariam libenter venienti Adriano cesserit, non reveritus Theodori archiepiscopi supercilium, sed veneratus magisterium; fuerat enim illius coenobii abbas ab Egberto rege constitutus, sed ut dixi, reverentiae Theodori cessit, cui praeceperat Vitalianus papa, ut Adrianum juxta se locaret speculaturum ne quid in ecclesia more Graecorum novaret: quod dum per alienas terras cursitat, diu absens subintroductum a monachis suis Wirensibus se inconsulto abbatem aequanimiter imo magnanimiter tulerit, domumque reversus parilem illi honorem in consessu, in omni porro potestate communicaverit; quin et ictus paralysi tam valide, ut nihil artuum ei esset flexibile, tertium constituerit, quod alter, de quo diximus, eadem decoqueretur valetudine non mitius quam ipse. Cumque morbus jam crescens quateret vitalia, socio ad se accito solo nutu valedixit; sed nec ille praestantius valuit redhibere officium, utpote qui propinquiorem tendebat ad exitum. Nam ante Benedictum defunctus est. Hujus ergo corpus magno coemptum pretio Adelwoldus Thorneiam advexit, et obscurioribus sanctis lucifluum jubar invexit.
29.1.1
LIBER QUINTUS. SEU VITA ALDHELMI SCIREBURNENSIS EPISCOPI(Henr. WHARTON, Anglia sacra, II, p. 1.) MONITUM.
29.1.1
Inter alia historiam De pontificibus Anglorum a prima fidei susceptione ad annum circiter 1125 contexuit Willelmus Malmesburiensis, et in quinque libros opus distribuit. Ex his quatuor priores in multis apud nos codicibus mss. reperiuntur, quinti autem rarissima sunt exemplaria. Hodie enim vix aliud praeter id quo usi sumus invenitur; et Joannes Jocelinus post enumerata plura priorum quatuor librorum apographa a se visa, se quinti unicum penes Joannem Foxum vidisse testatur. Scriptus itaque a Willelmo videtur diu post evulgatos libros priores; atque hinc factum est ut a caeteris dissociatus fuerit. Ejus spem fecerat Willelmus in libro II. De pontif. Angl., cap. De episcopis Scireburn. Primus, inquit, ibi sedit Pater Aldhelmus; quem hic tantum loco ordinis nomino. Namque quod ejus Vitam nunquam plene digestam reperi, spectantque ad eam quamplurima, quae si posteros celavero, delinquo; cogitavi annuente Deo, in extremo hujus opusculi libro cum ejusdem modi materia liberiori congredi otio. Quintus igitur liber, ut Jocelini verbis utar, agit tantum de Vita et miraculis S. Aldhelmi, et de statu Malmesburiensis coenobii. Ad hunc scribendum Willelmus lege gratitudinis se obstrictum dicit. Coenobium enim Malmesburiense Aldhelmus fundavit. Quatuor priores libri a viro doctissimo Henrico Savilio Londini 1596 editi sunt; quintus jam primum prodit. Hunc quidem V. cl. Joannes Mabillonius in Actis Benedictinorum, Saec. IV, par. I, p. 726, se dedisse arbitratus est, ex codice Cottoniano descriptum; vere autem leve ejusdem compendium duntaxat edidit. Compendium sane antiquitatem non contemnendam habet,( codex enim ille Cottonianus( Claud. A. 51) ante quingentos fere annos exaratus esse videtur) genuinae autem Willelmi Historiae vix octavam partem exhausit. In praefatione sua Mabillonius Egwinum Wigorniensem, Osmundum Sarisburiensem, et Eadmerum, commentarios de Vita Aldhelmi ante Willelmum contexuisse scribit. Ejusmodi quidem opus Egwino Baleus et Pitsius inscribunt, vereor ne incerta admodum fide; neque de aliis res constat. Faricium abbatem Abendoniensem nonnulla de Aldhelmi Vita ante se collegisse Willelmus in prologo suo agnoscit. Genuinum Willelmi de Aldhelmi Vita librum Baleus nunquam viderat. Initium enim istud dedit: Beatus Aldhelmus Saxonica, quibus verbis epitome a Mabillonio edita inchoatur. Alium de eodem libro errorem Baleus iniit, librum Willelmi De Antiquitatibus Malmesburiae a libro ejusdem De S. Aldhelmi Vita diversum statuens. Pitsius utrumque Balei errorem in farraginem suam pro more descripsit. Genuinum Willelmi librum ex codice ms. Collegii S. Trinitatis Cantabrig. descripsi. Codex charactere pessimo ante ducentos circiter annos scriptus est, et praeter frequentia librarii sphalmata graviorem accepit injuriam a bibliopega, qui in foliorum summitatibus integras saepe lineas abscidit.
29.1.2
Huic libro Willelmus intexuit plures antiquas monasterii Malmesburiensis chartas de quibus nonnulla observare non inutile erit, praesertim cum chartarum fidem in parte prima, saepe rejecerim in parte etiam tertia id saepius factuam. Jamdiu est quod chartarum monasticarum fraudes a viris eruditis detectae fuerint. Mitto quae Lannoius et ex exteris alii de hac materia commentati sunt; si quis de nostrae gentis chartis certiora velit ediscere, consulat D. Joannis Marshami Praefationem ad Monasticon Anglicanum et et eruditissimi praesulis Edwardi episcopi Wigorniensis Opus vernaculum De Originibus Ecclesiae Britannicae. Ante utrumque D. Henricus Spelmannus in notis ad concilia Anglica observaverat suspectam esse plerumque chartarum fidem; et prolato ex archivis Ecclesiae Cant. vetusto fragmento docuerat chartas in Anglia sub exitum saeculi septimi primo scribi coepisse, primamque omnium fuisse quam Withredus rex Ecclesiae Cant. anno 694 dedit. Quaecunque igitur aetatem superiorem prae se ferunt, certissime sunt commentitiae. Porro ex iis quae sequuntur usque ad Edgari regis tempora, Latine conscriptae, pars maxima esse spuria merito censeri potest quod mihi ex frequenti temporum appositorum et episcoporum subscribentium cellatione innotuit. Post Edgari tempora haud ita multa falsa esse potui deprehendere. In paucissimis autem seu ante seu post Edgari tempora chartis Saxonice conscriptis fraus intercedit. Fere omnes enim chartae commentitiae post Normannorum adventum confictae videntur, quando Normanni victores fundos et possessiones ab Anglis abstrahere per fas et nefas moliti, ab his rationem reddi exegerunt, quo jure quove titulo terras suas et privilegia possederunt. Tunc monachis chartae seu ex archivis depromendae seu confingendae erant, ni coenobiis suis deturbari et ad inopiam redigi mallent. Chartas autem Saxonicis litteris conscriptas supposuisse parum profuisset. Has enim Normanni parvipendissent, et ne levi quidem intuitu dignati essent. Sic enim Normannorum fastum primis Willelmi regis temporibus Ingulphus descripsit: Ipsum etiam idioma Anglorum tantum abhorrebant; quod leges terrae statutaque Anglicorum regum lingua Gallica tractarentur; modus etiam scribendi Anglicus omitteretur, et modus Gallicus in chartis et in libris omnibus admitteretur. Normannis igitur qui Anglorum linguam et nescierunt et oderunt, chartas Saxonicas protulisse inane fuisset; atque ideo Latine comminiscensae erant. Porro aliam adhuc causam chartas confingendi Willelmus Normannus monachis dedit. Ipse enim, qui res ecclesiasticas pro lubitu disposuit, neque magis antiquam Ecclesiae disciplinam quam justitiae leges excoluit, monasterium S. Martini de Bello a se fundatum a jurisdictione episcopali penitus exemit. Ab hoc tempore insana monachos insigniorum coenobiorum ambitio incessit similem exemptionem impetrandi. Ejusmodi exemptionem ab Alexandro papa ante annum 1073 obtinuit Baldwinus S. Edmundi abbas; quamvis in hac papa, utpote rem hactenus inauditam atque intentatam ausus, ea usus sit moderatione ut id salva primatis obedientia fieri decreverit. Lanfrancus tamen archiepiscopus abbati in Angliam reverso privilegium abstulit. Postea archiepiscopis mollioris animi Ecclesiae Anglicanae praesidentibus, Radulfo, Willelmo et Theobaldo, fractaque a pontificibus Romanis ejusdem libertate, monachi nil non sibi licere rati, a jurisdictione tam archiepiscopaliquam episcopali eximi quaesiverunt; confictisque primum pontificum et regum antiquorum chartis obedientiam episcopis suis denegarunt, dein in curia Romana litigantes, chartas suas confirmari vi pecuniae obtinuerunt. Quaecunque igitur exemptionem a jure ordinario episcopali praetendunt monachorum chartae ante Normannorum tempora, falsae merito sunt habendae. Quod si enim pontificibus Romanis antea familiare fuisset amplissimas ejusmodi exemptionis chartas, quales postea prolatae sunt, monachis conferre, certe Alexander papa Baldwino abbati, viro potentissimo et grandi pecunia munito, exemptionem perfectam non invidisset. Certe quod chartas exemptionis Malmesburiensi coenobio datas( quae in hoc Willelmi libro reperiuntur) attinet, eas fraudis arguit epistola Ricardi archiepiscopi Cant. ad Alexandrum papam manu Petri Blesensis anno 1180 scripta. Monasterii Malmesburiensis monachi nuper sibi abbatem elegerant: cumque Sarisburiensis episcopus electo inhibuisset, appellatione etiam interposita, ne ab alio quam a se benedictionem acciperet, electus in Walliam clam profectus, ab episcopo Landavensi benedici obtinuit. Archiepiscopus itaque abbatem suspendit, donec ad inobedientiae suae excusationem libertatis seu exemptionis privilegium produceret. Abbas coram archiepiscopo quasdam exemptionis suae litteras praetendebat, quae in filo et bulla videbantur vitiosae, stylumque Romanae curiae minime redolebant. Eas falsitatis episcopus accusavit; et multas abbatum Malmesburiensium professiones sibi et praedecessoribus suis factas exhibuit. Abbas recessit contumaciter, dicens se nulli episcopo vel archiepiscopo nisi soli summo pontifici respondere teneri. Viles, inquit, sunt abbates et miseri, qui potestatem episcoporum prorsus non exterminant, cum pro annua auri uncia plenam a sede Romana possint assequi libertatem. Huic itaque ne papa faveat, archiepiscopus rogat, et simul acriter deflet injuriam episcopis totique Ecclesiae factam per exemptiones abbatibus a sede Romana donatas. Monasteria enim, quae hoc beneficium damnatissimae libertatis sive apostolica auctoritate, sive, quod frequentius est, bullis adulterinis adepta sunt, plus inquietudinis, plus inopiae incurrerunt. Falsariorum enim praestigiosa malitia ita in episcoporum contumeliam se armavit, ut falsitas in omnium fere monasteriorum exemptione praevaleat. Praeclarum hujus rei testimonium exstat in archivis Ecclesiae Christi Cant. de bullis supposititiis monachorum S. Augustini Cant. qui multam archiepiscopis Cant. molestiam integro fere saeculo duodecimo facesserunt, ut auctoritatem archiepiscopalem excuterent; quod et denuo effecerunt, prolatis in hanc rem S. Augustini archiepiscopi et Ethelberti regis aliisque vetustis privilegiis. De his et ejusmodi aliis privilegiis Aegidius Ebroicensis episcopus ad Alexandrum papam litteras dedit quae in archivo dictae ecclesiae reperiuntur, munitae ipsius sigillo, cujus circumferentiae inscribitur Aegidii Dei gratia Ebroicensis episcopi. In dorso autem scriptum est. Contra falsa privilegia S. Augustini; qualiter per unum monachum falsarium S. Medardi adulterinis privilegiis se munierunt. Has litteras vide inter variorum epistolas ad Alexandrum III, in Patrologiae tomis mox edendis, ad annum 1181.
30.1
PROLOGUS LIBRI QUINTI
30.1
Totius Angliae, quaquaversum porrigitur, episcopatibus circuitis; sicut post longam peregrinationem domum revertor; ut de beatissimo Patre Aldhelmo pollicitum exsequar meum: ad quod pro viribus implendum non me sollicitat dicendi materia uberior, sed affectus in sanctum quem ipse meruit propensior. Num enim par esset ut ei negarem vocis meae praeconium, qui mihi contulit post Deum quantulum habeo ingenii? Illi non impenderem linguam; cui, si necesse esset, impenderem vitam? Atqui nimium avarus est qui verborum suorum tenax est. Quia igitur immaniter deviaretur a justitia, si in hoc sanctorum brevi commentario solus dominus et patronus noster obumbraretur silentio; suscepi vel pauca de ipsius vita dicere, quamvis pro inscitia rerum nequaquam valeo voluntati satisfacere: adeo praeter illud quod de illo Beda in Gestis Anglorum tangit, semper infra meritum jacuit, semper desidia civium agente inhonorus latuit. Magnus ille quidem scientiae gloria, miraculorum eminentia, sed nulla quae supersit illustratus Scriptura. Gaudeat aliquis se de Aldhelmi miraculis plura sic legisse quae vivens duntaxat fecerit. Ad me profecto nihil manavit, nihil quanquam curiosissimo accessit studio, nisi quod artifex manus argenteo et perantiquo impressit scrinio. Compegit haec in libellum abbas Abendoniensis Faricius auctoritate sua nitens, nec quidquam praeterea quod dicta sua firmarent[ l. firmaret] testimoniorum extrinsecus adducens. Mihi placuit diversum dicendi genus, ut per illa gesta quae a scriptis Faricii vacabant, introrsus pergerem et quaeque dicta idoneis testibus velut quibusdam postibus ambirem. Quis enim aliter crederet gestis tam longe a nostra memoria remotis, ut quod sic dictum sit, propter styli penuriam sepultis? Supersunt praeterea plura meum monachi scilicet Malmesburiensis exspectantia officium, quae vir ille aut nescivit, aut dicere supersedit. Fuit enim sicut non usquequaque despicabilis eloquentiae, ita in his duntaxat propter ignorantiam linguae incuriosae scientiae, utpote sub lusco natus aere. Aequi igitur et boni consule, lector meus, ne personae meae obscuritas prae abbatis dignitate praejudicium patiatur. Quamvis si honores attenderis, et nos aliquod nomenque decusque gessimus. Quadripartito ordine itaque haec procede narratio.
30.2
Primo ut sanctissimi viri ostendam genus et scientiam.
30.3
Secundo quae coenobia fecerit, quibus privilegiis et patrimoniis hoc nostrum insignierit, subjiciam: ubi auditoris patientiam jam hinc ex prooemio convenio, ne alienis scriptis gravatus effugiat. Hic enim libellus non ostentationem eloquentiae, sed congeriem scientiae pollicetur; ut non tam vita dicatur sancti, quam vitae ipsius testimonium, cognitionis instrumentum.
30.4
Tertio paucissima miracula quae juvenis fecit; non quod plura non fecerit, sed quod ista tantum dubietatis scrupulum effugere potuerunt, non omittam.
30.5
Quarto seriem temporum post beati viri obitum quanta potuero veritate deducam, quanta libertatis naufragia Ecclesia nostra pertulerit, quam semper prospere cum videretur oppressa maxime, per patrocinium sancti, caput contra fortunam extulerit. Ac me quidem his enarrandis imparem non nescio; sed Spiritus sancti ductu, qui jam carbasa non segniter implesse videtur, ultro hujus immensitatem pelagi securus velivolabo.
31.1
LIBER QUINTUS. PARS PRIMA.
31.1
Igitur Aldelmus Saxonum oriundus prosapta, familia haud dubie nobilissima, morum generositate vicit ingenuitatem lineae. Faritius allusit ad nomen ut diceretur Aldelmus quasi senex almus; sed ego, si ludis insertis occupationes legentis furari liceret, dicerem longe aliter interpretatione detorta, quod Aldhelmus interpretetur galea vetus. Sic enim debere scribi nomen suum H littera interposita ipse sanctus in prologo Aenigmatum suorum perspicue innuit. Convenit interpretationi vita viri; quod galea salutis caput protectus emeritamque et cedere hosti nesciam Christi militiam edoctus, opimam de diabolo lauream in coelum evexit. Ferunt quidam, incertum unde id assumpserint, fuisse nepotem Inae regis West- Saxonum ex fratre Kentero. Nobis pro vero arrogare non libuit, quod videtur magis opinioni quadrare volaticae, quam veritati historicae. Siquidem ex chronicis constat quod Ina nullum fratrem praeter Inigildum habuerit, qui paucis ante ipsum annis decessit. Possem et illud objicere quod Aldhelmus non minor septuagenario decedens, Inam plus XVIII annis superstitem reliquerit, idemque rex post tot annos viridi adhuc aevo Romam iverit. Convenitne ut patruus juvenis nepotem septuagenarium haberet, qui de fratre minoris aetatis natus fuisset? Verumtamen quod discrepat, ponatur in medio; et dicatur quod caret ambiguo. Qui enim legit Manualem librum regis Elfredi, reperiet Kenterum beati Aldhelmi patrem non fuisse regis Inae germanum, sed arctissima necessitudine consanguineum. Quod autem Saxonici generis fuerit ipse, in epistola quam Cellano cuidam misit, his edocet verbis:« Miror quod me tantillum homunculum de famoso et florigero Francorum rure vestrae franite[ forsan Francicae legendum] fraternitatis industria interpellat Saxonicae prolis prosapia genitum et sub arctoo axe teneris infantiae cunabulis.»
31.2
Parens ergo qui pro conscientia nobilitatis nihil abjectum saperet, non degeneris magistri scholae tradidit filium primis imbuendum elementis, sed Adriano abbati Sancti Augustini, quem in arcem[ l. arce] scientiae stetisse qui Anglorum Gesta perlegit intelligit: cumque jam majusculus a Cantia in West- Saxones remeasset; religionis habitum in Meldunensi accepit coenobio; id quidam qui alio nomine vocatur Meildulf, natione Scotus, eruditione philosophus, professione monachus, fecerat. Ibi pusio Graecis et Latinis eruditus litteris brevi mirandus ipsis enituit magistris. Qui cum natali solo voluntaris carens, illuc devenisset; nemoris amoenitate, quod tunc temporis in immensum eo loci succreverat, captus, eremiticam exercuit. Deficientibusque necessariis, scholares in discipulatum accepit; ut eorum liberalitate tenuitatem victus corrigeret. Illi procedenti tempore magistri sequaces ex scholaribus monachi effecti, in conventum non exiguum coaluere. Horum exemplo et consortio Aldhelmus informatus ad studium, liberales artes plenitudini scientiae adjecit, quas ut medullitus combiberet, iterum Cantiae studuit ad pedes Adriani, qui esset fons litterarum, rivus artium; donec valetudine cogente repedaret domum.
31.3
Dictorum tenorem consequantur testimonia; ne fides auditorum sit tenera. Quod infantem Adrianus erudierit, ipse in epistola ad eumdem sic dicit:« Reverendissimo Patri meaeque rudis infantiae venerando praeceptori Adriano Aldhelmus vernaculus familiae Christi et vestrae pietatis supplex alumnus, salutem, etc.» Quod a puero in Meldunensi coenobio fuerit et altus et doctus, Lutherius episcopus insinuat in privilegio quod eidem Aldhelmo abbatiam dedit.« Ego Lutherius gratia Dei episcopus, rogatus sum ab abbatibus, ut terram illam cui indictum est vocabulum Maldulfesberg, Aldhelmo presbytero ad degendam regulariter vitam conferre largirique dignarer. In quo videlicet loco a primaevo infantiae flore atque ab ipso tirocinio rudimentorum liberalibus litterarum studiis eruditus, et in gremio sanctae Matris Ecclesiae nutritus, vitam duxit.» Quod Meldum coenobium illud construxit; Sergius papa in privilegio quod eidem Aldhelmo dedit[ testatur].« Poscente a nobis religione tua, ut ductoris nostri apostolorum Principis vice monasterium Beatorum apostolorum Petri et Pauli quod Meldum religiosae memoriae condidit, quod et nunc Meldumesberge vocatur, situm in provincia Septonia, quod tuam religionem provide dispensare cognovimus, apostolicis privilegiis roboremus; piae petitioni favorem tribuimus.» Quod iterum Cantiae studuerit, sed pro valetudine discesserit, idem in epistola ad eumdem Adrianum:« Fateor, mi charissime, quem gratia purae dilectionis amplector, postquam a sociali contubernio vestro ante triennium circiter discedens a Cantia sequestrabar, quod nostra parvitas hactenus ad consortium vestrum ardenti desiderio flagrabat; quod et jamdudum cogitarem, quemadmodum in votis est, adimplens perficere, si rerum ratio ac temporum vicissitudo pateretur, et nisi me diversa impedimentorum obstacula retardarent, praesertimque corporeae fragilitatis valetudine medullitus tabentia membra coquente non sinerer; qua quondam, dum post prima elementa iterum apud vos essem, domum redire coactus sum.»
31.4
Planum, ut arbitror, factum est his testimoniis; quod liberalium artium tempos[ l. compos] fuerit, qui tanti contubernalis consortio fruitus sit. Nec ipse sane suffragio laudum suarum defuit, ubi dixit, se primum omnium suae gentis hominum fuisse qui ad scientiam metrorum praesumpsit ingenium, impulit animum. Ista enim sunt ejus verba in calce libri, quem fecit de schematibus:« Haec, inquit, de metrorum generibus et schematibus pro utilitate ingenii mei habes, multum faboriose, nescio si fructuose, collecta, quamvis mihi conscius sum illud me Virgilianum posse jactare, Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas.»
31.5
Litteris itaque ad plenum instructus, nativae quoque linguae non negligebat carmina; adeo ut, teste libro Elfredi, de quo superius dixi, nulla unquam aetate par ci fuerit quisquam, poesim anglicam posse facere, tantum componere, eadem apposite vel canere vel dicere. Denique commemorat Elfredus carmen triviale, quod adhuc vulgo cantitatur, Aldhelmum fecisse; adjiciens causam qua probet rationabiliter tantum virum his quae videntur frivola institisse: populum eo tempore semi barbarum, parum divinis sermonibus intentum, statim cantatis missis domos cursitare solitum; ideoque sanctum virum super pontem qui rura et urbem continuat, abeuntibus se opposuisse obicem, quasi artem cantandi professum. Eo plus quam semel facto, plebis favorem et concursum emeritum. Hoc commento sensim inter ludicra verbis Scripturarum insertis, cives ad sanitatem reduxisse; qui si severe et cum excommunicatione agendum putasset, profecto profecisset nihil.
31.6
Praeconio itaque nobilis doctrinae favorabilis quantum haberetur; indicio sunt epistolae amicorum ad eum missae. Taceo de compatriotis, qui certatim ad eum scripta sua emittebant, ejus judicii censuram subitura. Praetereo Scotos tunc maxime doctos, qui idem fecisse noscuntur; quorum aliquos non obscurae litteraturae nominare possem, maxime Arcivilum regis Scotiae filium. Hic quidquid litterariae artis claborabat, quod non adeo exile erat, Aldhelmi committebat arbitrio; ut praefecti[ l. perfecti] ingenii lima eraderetur scabredo Scotica. Ex ipso Francorum sinu ad eum causa doctrinae veniebatur; ut haec Epistola palam faciet;« Domino lectricibus ditato studiis, mellifluisque ornato lucubratiunculis, Aldhelmo Archimandritae Saxonum, mirifice reperienti in oris, quod nonnulli cum laboribus et sudoribus in alieno acre vix lucrantur; Cellanus, in Hybernensi insula natus, in extremo Francorum limitis latens angulo exsul, famosae coloniae Christi extremum et vile mancipium, in tota et tuta Trinitate salutem.» Et post pauca:« Quasi pennigero volatu ad nostrae paupertatis accessit aures vestrae Latinitatis panegyricus rumor, quem agilium lectorum non horrescunt auditus sine sanna aut amurcali impostura, notus propter Alburnum dictricis[ legendum puto almum ductricis] Romanae decorem. Etsi te praesentem non meruimus audire; tuos tamen bona lance constructos legimus fastos diversorum deliciis florum depictos. Sed si peregrini triste reficis corculum, paucos transmitte sermunculos illius pulcherrimae labiae tuae, de cujus fonte purissimo dulces multorum possit reficere mentes, ad locum ubi Dominus Furseus in sancto et integro pausat corpore.» Huic epistolae quam liberaliter responderit, attestatur illa cujus particula hic nuper apposita: dedit documentum Aldhelmum ex saxonico genere ortum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).