Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 2.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21371 Degepoa
2.1
LIBER PRIMUS. DE ARCHIEPISCOPIS DOROBERNENSIBUS.
2.1
Cantuariae sedit primus Augustinus, Gregorii Magni discipulus, ut vulgo notum est. Pallium autem et privilegium archiepiscopatus idem Gregorius Augustino ad Londoniam concessit, ut in primo libro Gestorum regalium, per Kenulfi ostendimus epistolam; quia scilicet ad id tempus alterius obscurae urbis notitia Romanos non attigisset. Verumtamen quia primus doctor sedulitate regis, hospitis, et civium charitate captus, Cantuariae incolatum vivens throno annis quindecim[ al. sedecim], et mortuus tumulo fovit, omnis eo in posterum honor translatus. Ejus merita quanti apud Dominum pensentur, signa praeconantur illustria, quae ille non fastidit tot adhuc inculcare saeculis; Cantiam suam, imo totam Angliam in sui veneratione torpescere non sinens.
2.2
Huic successit Laurentius annis quinque; cujus virtutes et caeterorum( de quibus Beda narrans, breviter perstringit omnia, taedii scilicet offensam veritus): horum ergo virtutes, quantum veterum relatione addiscere potuit, Goscelinus quidam( de quo alias dixi), scripsit miras prorsus et praedicandas, adjiciens, quas oculata fide perspexerat, novas. Eorum haec sunt nomina:
2.3
Mellitus, annis item quinque. Justus, annis tribus. Honorius, viginti sex. Deusdedit, decem. Theodorus, viginti duos
2.4
Eum ab apostolica sede missum, Beda commemorat primum omnium antistitum Cantuariae vigorem pontificalem in tota Britannia exercuisse; denique et citra et ultra Humbram episcopos hos pro placito abegisse, hos posuisse; in ipsa Eboraco aliarum urbium praesules consecrasse, et( ut in Vita beati Wilfridi legitur) ejusdem civitatis pontifices, Ceddam et ipsum Wilfridum, seu ratione, seu vi expulisse. Ubi videri et doleri potest humana miseria, quod videlicet quantalibet quis sanctitate polleat, non ad plenum pervicaces mores exuat; quia illi duo oculi Britanniae controversias inter se egerint. Siquidem Theodorus Wilfridum injuste, quantum nostra habet conjectura, ejecerit, Wilfridus Romano papae Agathoni, multis ante periculis jactatus, querelam detulerit. Modeste sane, ut nec ab apostolica sede directum, accusationibus urgeret, nec tamen, innocentiam suam fluctuare permitteret. Ejus enim verba haec sunt in suggestione, quam obtulit papae:« Quid autem acciderit, ut Theodorus sanctissimus archiepiscopus, me superstite in sede, quam, licet indignus, dispensabam, sine consensu cujuslibet episcopi, tres, sua auctoritate, mea humilitate non acquiescente, ordinaret episcopos, omittere magis quam urgere, pro ejusdem viri reverentia, condecet: quem quidem, pro eo quod ab hac apostolicae sedis summitate directus est, accusare non audeo.» Itaque, quamvis tunc judicio concilii Romani indemnis Wilfridus judicatus, et ad sedem suam remissus fuerit; non tamen rem obtinuit, regis Egfredi violentia, cum praesertim Theodorus, vel obsisteret ex sententia, vel permitteret ex conniventia. Quod ideo dicere non abstinui, ut ostenderem quanti apud Romam habitus sit, cujus statuta etsi perperam acta, enervare illa sedes non omnino voluit. Nam et epistola, quam idem Agatho sextae synodo apud Constantinopolim congregatae direxit, hujus sermonis testimonio assistit, et mecum facit, in qua inter caetera dicit:« Sperabamus deinde de Britannia Theodorum confamulum atque coepiscopum nostrum, magnae insulae Britanniae archiepiscopum et philosophum, cum aliis qui ibidem hactenus demorantur, exinde ad humilitatem nostram conjungere, et hac causa hucusque consilium distulimus.» Vides quanti eum fecerit, ut ejus exspectatione universale concilium differret.
2.5
Ei successit Berctualdus annis XXXVII. Huic Tatwinus. Horum( ut dicere coeperam) et non minus S. Letardi, quem cum regina Berta venisse antiquitas serit, miracula suprafatus auctor praedicat, signa exaltat: Letardum tum in caeteris potentem, tum in pluviae petitione velocem non multis retro annis jucundum exhibuisse spectaculum; cum enim media aestate cancrum sol inureret, arva squalerent pulvere, et furens Sirius sitientes scriberet agros, elatum ad processionem sancti corpus tarditate miraculi desiderium exspectantium irritasse; tum post reditum cantorem stomachatum ingenti clamasse hiatu: Nonne vides quanta sit siccitas et tribulatio in toto mundo, et tu negligenter agis? hoc quasi festo convicio sanctum notatum multo imbrium diluvio desiderantium aviditatem plusquam satiasse. Commemorat inde seriem regum cum totis necessitudinibus in Augustiniana ecclesia requiescentium; quos ille non immerito luminaria vocat Angliae, et senatores Anglorum curiae. Huic sanctorum choro, ut Regis aeterni diademati elaborato adjicit inaestimabilis gloriae lapides, qui perniciem in protervos, auxilium fulgurent in supplices, Adrianum dico abbatem et Mildridam virginem parili laude conspicuos.
2.6
Tatwino, qui annis III archiepiscopatu potitus eodem anno quo Beda obiit, successit Nothelmus, quem ferunt illum esse, quem in Prologo historiae Anglorum dicit, idem historicus ecclesiae Lundonensis presbyterum multo sibi emolumento fuisse ad gesta compaginanda, ex Romano scrinio allatis epistolis, quae essent illi necessariae operi.
2.7
Eo post quinque annos defuncto, Cuthbertus qui erat Merciorum apud Herefordum episcopus, apostolicas reparat vices. Hic est qui Bonifacii contem poraneus, pro compescendis vitiis concilium magnum coegit Angliae, ejusdem Bonifacii admonitu, et Ethelbaldi regis ope, ut in gestis regum dixi. Cujus synodi principium et actio per capitula hic ponetur meis aliquando verbis antiquorum semper sententiis, expostulata fastidii venia; quia et parum pontificalium gestorum habemus, et Patrum praecedentium in Dei rebus zelum sit audire operae pretium, Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, qui cuncta Patris imperio ac pariter Spiritus sancti gratia vivificante disponit; haec quae subter habentur synodalia gesta, Septembris mensis 11[ al. initio] prope locum qui vocatur Clovesho peracta sunt, praesentibus his Deo dilectis praesulibus ecclesiarum Christi, hoc est honorabili archiepisc. Cuthberto, venerabili episcopo Roffensis ecclesiae Dunno, atque reverendissimis episcopis Merciorum, Totta et Huvita ac Podda; sed et probatissimis episcopis Occidentalium Saxonum, Humfredo et Herewaldo, venerabilibusque sacerdotibus Herdulfo orientalium Anglorum, atque Egiulfo orientalium Saxonum, et Milirdo Wictiorum; sed et honorabilibus episcopis, Alwio Lindissae provinciae atque Siga australium Saxonum; anno Dom. Incarnationis 747, indictione XV, anno autem regni Ethelbaldi regis Merciorum, qui tunc aderat cum suis principibus ac ducibus XXXIII. Cum igitur ex diversis Britanniae provinciis sacri ordinis praefati praesules cum minoris ordinis dignitatibus convenissent, et recitata essent scripta in duabus chartis venerandi papae Zachariae, quibus admonebat Anglos ut castigatius viverent, et contemnentes excommunicare minabatur:« Primo capitulo decreverunt ut episcopi sollicitius amodo viverent, et sollicitius subditos admonerent. Secundo, ut pacifico animo viverent, quamvis locis discreti degerent. Tertio ut omni anno, parochias suas singuli circumirent. Quarto, ut quisque in sua dioecesi, abbates et monachos moneant regulariter vivere, et praelatos subjectos suos non opprimere, sed diligere. Quinto, ut jam monasteria, quae saeculares homines pervaserant, nec tunc ab eis auferri poterant, docerent regulariter vivere[ al. conversari]. Sexto, ne aliquis ordinetur, nisi prius ejus vita examinetur. Septimo, ut per monasteria, lectio sacrarum Scripturarum frequentetur. Octavo, ut presbyteri non sint negotiorum saecularium dispositores. Nono, ut ipsi presbyteri non accipiant pretium pro baptizandis pueris. Decimo, ut Dominicam orationem et Symbolum Anglice discant et doceant. Undecimo, ut omnes uno eodemque modo, sua ministeria peragant. Duodecimo ut modesta voce sacra in ecclesiis canant. Tertio decimo, ut uno eodemque tempore, ubique Dominicae festivitates, et sanctorum natalitia celebrentur. Quarto decimo, ut honorabiliter observetur Dominicus dies. Quinto decimo, ut septem canonicae horae diebus singulis observentur. Sexto decimo, ut Rogationum dies et minorum et majorum non omittantur. Septimo decimo, ut festivitas sancti Gregorii et Augustini Patris nostri observetur. Octavo decimo, ut jejunia Quatuor Temporum observentur. Nono decimo, ut monachi et sanctimoniales regulariter vestiantur. Vicesimo, ut episcopi observent, ne ista decreta negligantur. Vicesimo primo, ne ecclesiasticus ordo inebrietur. Vicesimo secundo, ut communio ab ecclesiasticis non negligatur. Vicesimo tertio, ut idem a laicis pro temporibus observetur. Vicesimo quarto, ut prius probentur laici, quam monachentur. Vicesimo quinto, ut eleemosynae non negligantur. Vicesimo sexto, ut haec praecepta singuli episcopi subjectis notificent. Vicesimo septimo, de utilitate eleemosynae disputatum est. Vicesimo octavo, de utilitate psalmodiae. Vicesimo nono, ut congregatio pro modo facultatum constituatur. Tricesimo, ut monachi inter laicos non habitent. Tricesimo primo, ut pro regibus et principibus publice oretur.»
2.8
Cujus synodi actionem,( nam capitula tantum tetigimus), Cuthbertus archiepiscopus statim per Kinebertum diaconum suum Bonifacio Moguntino archipraesuli misit; ipse congratulans eleganter rescripsit, sicut suo loco lector inveniet. Sed, quia hujus viri Bonifacii, qui ante Winfridus dicebatur, toties se ingessit mentio, quiddam non adeo auditum cunctis et memorabile de Friderico ejus discipulo, quod aures meas attigit, stylo mandabo. Nam et sanctitas magistri ex discipuli virtute potest conjici, quod habuerit ille domi, unde addisceret potentes non timere, mortem contemnere. Willebrordus primus Trajectensium episcopus, de quo Beda memorat, sanctitate et senio emeritus diem clauserat, curaeque et praedicationi ejus in Frisia Bonifacius successerat, apud Trajectum Conabo[ al. Cobano; al. Banco] episcopo ordinato. Spatiosum ergo tempus praeteriit, quod hi ambo incolatus mortalis pertaesi reposcebantur coelo, cum ecce Frisones furiis ut creditur, infernalibus acti utrosque trucidantes martyres fecerunt. Tum Bonifacii sedem apud Moguntium implevit, ut dixi[ al. dixit] Lullus; Eubano[ al. Banco] non adeo festinus successor propter ferociam gentis, apud Trajectum fuit Fridericus: eum sanctitatis Bonifacii nectar spirantem, utpote nepotem et discipulum, Ludovicus Pius filius Caroli Magni eo promovit, licet multi tum pro se, tum pro suis adniterentur, primaque ordinationis die consessu dexterae in prandio novum praesulem dignatus est. Multa ergo edulii parte consumpta ad eum purpurati sermo dirigitur, ut recentis professionis memor, antecessorumque constantiae sequax, sine acceptione personarum vera proponat, contemnentibus anathema indicat. At ille pudibundo lumine et dimisso capite: Recte, inquit, domine imperator, agis, qui professionis meae teneritudinem sanctis animas hortatibus; sed oro te, non gravetur majestas tua solvere, quod animi mei recessus diu volutarunt. Et ne longe exempla petantur, utrum piscem hunc mensae appositum honestius est a capite an a cauda aggredi; ille praeproperus, et quantum se inviscaret nescius, a capite respondit. Nec moratus Fridericus rapuit verbum, dicens: Sic eat, domine Auguste, sic eat, ut fides et pietas Christiana de tuis erratis te secure compellat, ne subjecti audeant spernere, quod te viderint tolerasse. Renuntia ergo incesto, quod contraxisti, matrimonio: quia ista Judith, quam tuo foederasti lateri, proximo tibi affinis est sanguine, nec decet ut torus regius infametur libidine. Hoc dictum licet Ludovicus aegre accepisset, modesta tamen taciturnitate absolvit, raptimque episcopum ad suam sedem ire laxavit. Verumtamen sermo in tanta Palatinorum frequentia effusus occultari non potuit, quin omnium episcoporum regionis aures inquietaret, corda exulceraret, non frivolo dolore conferentium: quod episcopus novus talia aperta promulgasset libertate, qualia veteres ipsi nec tacito damnassent murmure. Quare ad audiendum erecti frequentibus egere conciliis ut deducto connubio caelebs viveret imperator. Itaque ipsum in ergastulum, feminam in monasterium includunt, conante quam maxime, ut supra dixi, Lothario Ludovici primogenito, ut his dictitabat, Christianitatis instinctu, sed revera invidiae obtentu. Posterius vero mediante apostolicae sedis pietate molliori concilio decretum est, uti indicta poenitentia legitimo de caetero laetarentur conjugio, et imperator quidem libens cessit sententiae, rancorem adversus omnes benignitate mentis ejiciens. At Judith femineum virus exhalans, et in coetu suorum de injuriis Friderici Trajectensis episcopi conquesta, quo potissimum auctore pertulisset mala, invenit duos qui ad ejus interfectionem operam suam pollicerentur. Nec ista praesulem latebant, qui esset ipsius deitatis sacrarium, sed venturos opperiebatur intrepidus carnifices, accusabatque nebulonum moras impatiens martyrii cupido. Ita ipso mane, quo venturos non nesciebat, ad missam se parat. Jamque albam induerat, cum ingressus puer, cujus erat officium admittere volentes dominum convenire, nuntiat imperatricis legatos pro foribus astare. Ille impedimento excusato jubet eos interim exspectare in triclinio. Missa cantata sicuti erat sacris vestibus indutus secretarium ingressus est, illucque introduci lictores semotis arbitris mandat. Ingressos ita claritate visus, et vestium reverentia perculit, ut animis concidentes, etiam manibus sicas amitterent. Quo ille animadverso, qui vitam praesentem spe futurae projecerat, ultro ad perficiendum, propter quod venerant, animavit percussores, ut resumerent animos, repararent vires, hortatus: ita( quia nequitia facilis est ad persuadendum) sedentem adorti, alter, a pectore ad inguina, alter per media ilia, sicas duxere. Tum ille comprehendens et constringens ambabus manibus vitalia defluentia:« Abite, inquit, miseri, abite, dum res clam meis est fidelibus, ne si vos deprehenderint, actum de vobis sit.» Sicarii vero velocitati pedum stimulos timoris addentes decurrere ad Rhenum, et inde brachiorum robore navem ultra impegere. Cubicularium interea supervenientem, percunctatumque quid ita exsanguis sederet, turbide abegit, jubens cito de muro specularetur si imperatricis nuntii Rhenum transissent: compertoque, quod longinquitas fugae comprehendendi illos difficultatem procurasset, clerum propere convocari jussit, totius tragoediae integro et sermone et sensu expositor. Imposita igitur per se antiphona, Aperite mihi portas justitiae et caetera, vivens se mauseolo composuit, pulchra et venerabili morte coelum adeptus. Quod idcirco, praeter materiam exterius lecturis proferre duxi non inutile, ut Anglorum deputetur gloriae, quod terras alienas illustrarint, peregrinante etiam sanctitate. Cuthbertus post XVII annos episcopatus morbo tactus et mori pergens jussit suis ut apud archiepiscopium infoderetur, et quia Augustiniani monachi ex antiqua consuetudine pervicaces defunctorum archiepiscoporum corpora cum quadam rapiebant violentia, luctuosos ululatus per curiam et urbem cessare praecepit, funebresque exsequias palam fieri prohibuit. Ita dum interius cessante tumultu alieni arcerentur aditu, cadaver praesulis ecclesiae principalis sinibus illatum, nec ab alteris, qui se ingenio circumscriptos viderent, repetitum.
2.9
Huic Breguinus III annis substitutus sedem Lambritho S. Augustini prius abbati vacuefecit, de isto in lib. I regalium Gestorum diximus, et nunc non tacemus, quod Offa rex Merciorum contractis inimicitiis cum Cantuaritis eum primatu spoliare conatus est. Simul regnum Merciorum archiepiscopatu insignire affectans epistolis ad Adrianum papam et fortassis muneribus egit, ut pallio Licetfeldensem episcopum contra morem veterum efferret, omnesque Merciorum pontifices ei subjugaret,( quorum haec fuere nomina: Denebertus Wigornensis, Werenbertus Legecestrensis, Edulfus Sidnacestrensis, Wlfeard Herefordensis) et duos orientalium Anglorum episcopos, Elcard[ al. Aliterd] Helmanensem, Litfrid Dammucensem, vocabatur autem episcopus Licetfeldensis Aldulphus. Plures enim episcopatus pro potentia sua Offa in Merciis fecerat, et orientales Anglos occiso rege eorum Ethelbritho invaserat, episcopatuum vero quidam alio translati, ut Helmanensis in Norwicensem; quidam alteris uniti, ut Dammucensis in eumdem; quidam omnino non exstant, ut Legecestrensis et Sidnacestrensis. Remanserunt autem IV episcopi episcopo Cantuariensi, Lundoniensis, Wintoniensis, Roffensis, Seleseiensis. Stetit haec perversitas toto praesulatus Lambrithi tempore, quamvis nihil ille vel sumptibus, vel laboribus omisisset, quo dignitatem sedis assereret, cupiditatem pervasorum contunderet.
2.10
Sed eo post XXVII annos defuncto, et in capitulo apud S. Augustinum tumulato successit annis XIII Ethelardus[ al. Athelardus] Wintoniensis episcopus vir excellentis industriae potentis apud optimates gratiae, cujus consiliis Egfertus[ al. Egfridus] filius Offae mollitus, Cantuariae honorem archiepiscopatus restituisset, nisi eum fata de medio tollere properassent. At vero Kenulfus rex Merciorum ejus et Eaubaldi Ebor. archiep. monitis quantum nefas antecessor commisisset edoctus antiquitatis morem reparavit in solidum, ad Leonem successorem Adriani missis sua et omnium episc. Angliae epistolis, ipso archiepisc. legationem graviter administrante: ad quae manifestius probanda portiunculas competentes ex epistolis Alcuini subjiciam.
2.11
Sanctissimo Patri et in membris Christi valde venerando ETHELARDO archiepiscopo ALCUINUS diaconus in Christi charitate salutem.
2.12
« Audiens salutem et prosperitatem vestram et conventum cum Eaubaldo Eboracensi archiepiscopo filio meo, satis mihi placuit speranti ex vestrae colloquio sanctitatis honorem sanctae Ecclesiae exaltari, et Deo in eis servientium corrigi vitam. Ideo suasi aliis litterarum mearum apicibus sanctitatem vestram permanere in patria, nolens lumen Britanniae exstingui. Sed fiat quod Deo placet, ut proficiat Christi ecclesiis, prosperum iter faciat vobis Deus, angeloque ejus comitante prospere vos ducat atque reducat, dulcissime et amantissime Pater; maxime autem precor ut apud sanctos apostolos mei habeatis memoriam, sicut nos apud S. Martinum vestri habere dulce habemus.»
2.13
Domino sanctissimo atque omni honore dignissimo ETHELARDO archiepiscopo.
2.14
« Lectis prosperitatis vestrae litteris et prosperitate itineris vestri et reversionis in patriam et qualiter apostolica benignitate suscepti fuistis, toto cordis affectu animoque laetissimo gratias egi Domino Deo sempiterno qui magno clementiae dono viam vestrae peregrinationis prospero direxit itinere, et dedit vobis gratiam in conspectu Patris apostolicae legationis effectu et voti compotem[ al. Patris apostolici, et legationis effectu voti compotem] redire concessit: et primi nostri doctoris sanctissimam sedem ad pristinum culmen dignitatis per te iterum exaltare dignatus est: quae cujusdam dissensionis scissura, quorumdam invidiosa contentione ad horam discissa esse videbatur. Felix qui unitatem pacis fraterno amore conservare studet; sed ille multo felicior, qui ab aliis disrupta charitatis viscera pio labore ad unius compagem corporis reformare nititur. Igitur nunc gratia operante divina membrorum unitas adhaeret capiti proprio, et sacerdotalis dignitas antiquo gratulatur honore, et germana pax inter summos Britanniae pontifices splendescit, et sub duabus metropolitanorum civitatibus una pietatis et concordiae viget voluntas, sicut in litteris vestrae beatitudinis lectum intellexi.»
2.15
Item in alia epistola intercedit pro Merciorum episcopo ut vivens pallio non exuatur, his verbis:« Sanctarum Scripturarum lectio per tuam sanctissimam curam renovetur et ecclesiastica dignitas ubique exaltetur, et sancta sedes quae prima fuit in fide, prima sit in sanctitate et honore, quae partim discissa est, non rationabili consideratione sed quadam pietatis cupiditate. Quod si fieri possit ut pacifice adunetur, et scissio resarciatur, bonum videtur esse cum consilio omnium sacerdotum Christi et coepiscopi vestri Eboracensis ecclesiae ut fiat, ita tamen ut Pater pius diebus suis pallio non exuatur, licet ordinatio episcoporum ad sanctam et primam sedem recurrat.»
2.16
Fuit igitur Ethelardus unus, qui nobis non cunctando sed satagendo restituit rem: licet enim nobis mutuari dictum Ennii de Fabio. Ei non solum Cantia ingentis beneficii est obnoxia, quod eam ad pristinam dignitatem laboribus suis suscitaverit, verum etiam tota Anglia, quam degeneri sedi substerni passus non fuerit. Vir post primos doctores summis pontificibus comparandus, et pene dixerim praeferendus, atque haud scio si dicto delinquo: cum profecto excellentius videatur restaurasse dignitatem amissam, quam conservare partam, quamvis et illud nonnullae laudis habeatur. Quod si alicui in quaestionem venerit, quantae sanctitatis et reverentiae fuerit, legat epistolam Leonis papae Kenulfo regi missam, quae in primo libro Gestorum regalium invenitur, in qua, vocat eum sanctissimum, dignissimum, charissimum, peritissimum. Quae nimirum verba summus ille et sanctus papa non iteraret, nisi rata esse constaret. Post eum Wilredus annis XXVIII. Egeldus[ al. Theogildus] mensibus tribus. Celnothus annis XLI. Etheredus[ al. Aethelredus] annis XVIII. Continuatis successionibus archiepiscopi multa Deo et saeculo digna, ut credimus, exercuere; sed omnia vetustas obsorduit et delevit; nihilque illorum inter nos nisi tenuis fama manet.
2.17
Post Etheredum, Pleimundus XXXIII annis. Fuit magister Elfredi regis, qui, ut in secundo libro Gestorum regalium dixi, septem episcopos uno die Cantuariae ordinavit, quorum nomina et locos ibi qui volet, leget.
2.18
Habuitque successorem Athelmum, unum ex illis, quem ecclesiae Wellensi ordinaverat.
2.19
Athelmo successit Wlfelmus tredecim annis in Wellis, eidemque defuncto in Cantuaria.
2.20
Tunc Odo sanctus Wiltunensium episcopus in archiepiscopum viginti annis emicuit. Siquidem praeter illos quinque Westsaxoniae episcopos, quos Edwardi senioris tempore Pleimundum consecrasse nescio quoties dixi, non multo post additus est sextus, qui haberet sedem in Ramesburia, dioecesim in Wiltonensi pago, permanente episcopo in Scireburnia, salvaque parochia Dorsatensis et Bertensis pagi. Odonis igitur non levem in sanctitate et miraculis gloriam libare par est, quantum ad nos ex successione fama manavit, et hoc non solum de eo, sed et de aliis sanctis Angliae, quorum occurret occasio, facere fert animus, praesertim quorum gesta non ubique sunt celebria; nam eorum gesta, quos aliorum extulerunt ingenia hic enucleatim revolvere, res esset amentiae. Odo ut testatior ejus esset sanctitatis indoles, sicut ortu suo dumorum asperitatem eluctatur rosa depressa feritate Danica, cujus gentis oriundus erat, in magnum specimen bonitatis evasit. Parentes ejus tempore regis Elfredi infestaverant Angliam, ipse caeteris vel abeuntibus vel exstinctis Edwardo aliquandiu militans, nec multo post comam tonsus clericatum professus fuerat, meritisque crebrescentibus Wiltunensi Ecclesiae praelatus, regem Ethelstanum in sui amicitiam exciverat; unde factum est, ut rege contra Analavum profecto, episcopus lateri adesset, qui accensor in prosperis, corrector in fortuitis esset. Quare illa lugubri nocte, qua, ut in secundo regalium Gestorum libro dixi, ipsa securitate incautior, ab hostibus pene praeventus ensem etiam amisisset, inclamatus Odo adfuit. Cumque omnia caeci tumultus essent plena, primus ille porrectis in coelum precibus intuitus vidit gladium, coeleste scilicet munus, vaginae regiae illapsum divinitus. Qui casus statim eo clamante Ethelstano relatus, tantum momenti habuit, ut et tunc Odonem vitae suae patronum non dubitaret dicere, et post Wulfhelmo defuncto in primatem Cantiae sublimare. Ille qui nondum amicisset monachum, constantius reniti, ne morem majorum ambitione sua turbare videretur; nullum enim ad id tempus nisi monachili schemate indutum archiepiscopum fuisse. Sed cum regiae voluntati episcoporum omnium assensus accederet, tandem vix reverentissimus propositi sui rigore edomito, in communem perrexit sententiam, recogitans illud proverbium: Vox populi, vox Dei. Itaque transito mari apud Floriacum monachilia accepit, frugi homo et prudens, ut nec favorem civium rideret, nec priscam consuetudinem decoloraret. Ita toto quo Ethelstanus vixit aevo, incorrupta regis et pontificis familiaritas viguit: dum mutuis officiis iste excerceret in Dei rebus eloquium, ille, si necesse esset, vibraret gladium. Sed postquam aemula florentem fata tulere juvenem, Odo aetate maturus, et canos sanctitate nobilitans, non imparis amicitiae apud Edmundum et Edredum gratiam tenuit, quia nihil illi moribus praetenderent, in quod rigor episcopalis intentari deberet. Quinimo cum illis in Northanimbros profectus est, non ut praelia faceret, sed ut sanctorum sacros cineres, quorum illa humus olim ferax fuerat, efferret. Unde factum est, ut praecellentissimi Patris Wilfridi dirutam per Danos apud Ripensem Ecclesiam dolenter conspicatus, ruinis super mauseolum eruderatis, reliquias Cantuariam reverenter transferret, et ut clarissimum patriae jubar produceret in speculam, heroico metro vitam illius texi praecepit. Exsecutus est id munus Fridegodus quidam versibus non ita improbandis, nisi quod latinitatem perosus graecitatem amat, graecula verba frequentat, ut merito dictis ejus aptetur illud Plautinum:« Haec quidem praeter Sibillam leget nemo.»
2.21
Ipse quoque Odo non mediocre litterarum dedit in epistola judicium, quam post synodale tempore regis Edmundi concilium ad suffraganeos dedit, cujus haec forma est:« Mirabili cunctipotentis praesulis polorum clementia opitulante, ego ODO Ecclesiae Salvatoris Domini nostri Jesu Christi archiepiscopus, Dorobernensis civitatis metropolitanus, coepiscopis fidei catholicae compaginatoribus, spiritali charitate, etiam comitatus rigore, meis confratribus, praesentium prosperitatem aethereique decoris beatitudinem.
2.22
« Si aliquo modo fieri posset, ut totius mundi opes ante nostros ponerentur obtutus, ita ut imperiali munere nobis universaliter deservirent, libenter illa omnia distribuerem, meque ipsum insuper pro vestrarum animarum salute impenderem. Quippe quoniam me ipsum a vestrae sanctitatis studio cupio et spero corroborari super eo, in quo Dominus Deus nos operarios constituit. Et multa, quibus onus pontificatus exponit, subdidit: Idcirco humiliter, quasi indignus sed devotus precor et hortor sanctitatem vestram, ne tepide et negligenter in regimine animarum conversemini, ut non in tempore tremendae vindictae conqueratur de vobis Dominus dicens: Pastores non pascebant gregem meum sed semetipsos. Et iterum: Principes exstiterunt, et ego ignoravi, sed potius curemus familiae Domini super qua nos constituit rectores cibum dare in tempore suo, mensuram tritici, probatam scilicet doctrinam. Et quamvis meritorum qualitate, non praesumam consolari et hortari quemquam, quippe qui solus indignus et innumerabilium culparum reus, gaudeo et indigeo fraternis admonitionibus fideliter corrobari, tamen propter antiquam auctoritatem praedecessorum meorum beatae scilicet memoriae Augustini et aliorum sanctorum, quorum studiis regula christianitatis, primum ab hac archiepiscopali sede cunctis finibus Anglorum innotuit: idcirco istos divinos apices ad utilitatem omnium vestrum charaxare decrevi: quatenus rex augustissimus egregio vocabulo Edmundus cum omni populo suo imitari gaudeat, quod in nobis et ex nobis audiat, omnesque gentes quae undique regali imperio ipsius subjecta sunt, titulos liquidae nostrae conversationis ovanter sequi ament et delectent.» At vero Edwinus filius Edmundi et regni post Edredum patruum successor praecipitis temeritatis et corporei luxus infamis, pontificis animos irritavit, ut et ipsum a christianitate suspenderet et ganeae pellicatum, primo expulsione, post succisura poplitis interrumperet; retulit ille vicem in monachos totius Britanniae furibunde bacchatus, dum nemo, praeter Odonem et Dunstanum tunc abbatem, vel verbo resistere auderet. Quia, ut Seneca ait:« Gallus in sterquilinio suo plurimum valet,» interea praesul mentem in Dominum dirigere, miracula non egene facere, multa sedis suae appendicia praedia, quae Danica excursione ablata erant, ad jus legitimum trahere, in tantum, ut constet neminem illius aetatis archiepiscopum parem Odoni in talibus fuisse, quantulum autem est testimonium quod ei perhibet Osbernus, qui eum dicit pro sanctitate sua et industria ab omni Anglorum orbe semper deflendum, nisi Dunstanus successisset, nescio qua incuria Ecclesiam archiepiscopatus tecto vacantem ita orationibus operuit, ut toto quo tectura parabatur tempore( nisi quod dicam incredibile videatur) nec pluviae stillicidium loci madefecerit ambitum. Et hoc eo celebrius habetur, quod plurima vis imbrium, frequens tempestas turbinum, totum illis diebus concussit mundum, plurimosque de veritate Dominici corporis dubitantes ita roboravit, ut panem altaris versum in carnem, vinum calicis in sanguinem, propalam ostenderet, et denuo in genuinam speciem retorta usui humano conducibilia faceret. Beatissimum Dunstanum electum Wigorniensem antistitem dum Cantuariae benediceret, totius consecrationis egit ordinem, ut non Wicciorum pontificem, sed Cantuariae benedicere videretur archipraesulem. Clericis modeste mussitantibus vaticinium protulit, scire se quid faceret, quod se defuncto, Dunstanus primatis Ecclesiae rector foret. Quapropter quod ministerio suo nutus divinus actitasset, calumnia si recte judicarent, carere deberet. Nec vero praesagio matura fides defuit: licet Elfinus Wintoniensis episcopus illud interpolare tentasset, namque cum Odo jamdudum exspectantes superos sua praesentia laetificasset, ille paratis advocatis, quorum manus palpaverat, subreptoque regis Edgari edicto Cantiam intrusus est: primoque exceptionis die non abstinuit, quin furias mente confotas evomeret, tumulum beati viri pede pulsans, animam voce lacessens:« Tandem, ait, pessime senex, vivacem animam effudisti, sero meliori locum faciens abisti. Itaque quod diu cupiveram, te invito teneo, inde tibi malas gratias ago et habeo.» Sed illo exacto die, cum rabiei efflator cubili se dedisset, vidit beati viri effigiem astantem, et improperare convicium, et velox minari exitium. Ille qui volatico phantasmate se derideri putaret, nihilominus ad recipiendum pallium Romam per Alpes contendebat. Ibi nivali frigore gelatus, nihil aliud remedii comminisci potuit, quam ut exenteratorum equorum adhuc spirantibus extis immergeret pedes, quibus sancti sepulcrum violarat. Sed nec sic algore tepente, in mortem anima fugiente diriguit.
2.23
Elfino ergo defuncto Dunstanus jamdudum archipontifex divino praesignatus oraculo, regis Edgari ambitur precibus, ut sedem primariam dignaretur sanctitatis suae industria. Sed ipse non semel surdis auribus rogantem differens, tandem concordi omnium episcoporum assensu pressus, manus dedit. Fuerat ille Athelmi; archiepiscopi ex fratre nepos, prius abbas Glastoniae, post Wicciorum et Londoniensium episcopus, ultimo Cantuariae archiepiscopus, promotionis suae gradus indefessis comebat virtutibus. Afflaverat profecto cor regis divinitatis specie, ut ejus consilium susciperet in omnibus incunctanter, faciens quaecunque pontifex jubenda putaret. Ille quoque, quidquid famae et saluti regis concinnum esse intelligeret, non omittere, differentem acrius urgere, ipsius prius mores subditorum speculum effigians, cum excessisset, absque personae respectu ferocius ulciscens. Exemplum dicti in gestis regum apposui: quod eum septenni mulctasset poenitentia, pro illicita in eam, quae vel umbratice sanctimonialis fuisset concupiscentia: ita ut proceres ad specimen et normam regis compositi, parum vel nihil contra jus, et aequum auderent, qui dominum suum tam obnoxium Dunstano intelligerent. Jam vero non dubites quantum temperaret a noxio vulgus promiscuum, vel mercari volens dominorum gratiam, vel vitare volens austeram legum sententiam, huc accedebant militaris disciplina, custodita probe furum rapacitas, argentariorum falsitas capitali damno coercita; nihil prorsus omissum, quod internum offenderet arbitrium. Ordo monasticus aemulam professionis suae vitam per omnia loca non negligebat; propterea quod haberent rectores vita religiosos, scientia claros, quos nec desidia tardos, nec audacia praecipites faceret; talis enim librato diu multumque examine propensaque et certante animorum perspicacia, cum rex, tum archiepiscopus promoverant ubicunque locorum. Itaque clerici multarum ecclesiarum data optione, ut aut amictum mutarent, aut locis valedicerent, cessere melioribus, habitacula vacua facientes. Surgebant ergo in tota insula religiosorum monasteria, cumulabantur mole pretiosi metalli sanctorum altaria, nec degenerabant a decore aedium mores aedificantium. Ita hominibus omnis ordinis, ferventibus in Dei obsequio, terra quoque ipsa videbatur gaudere otio. Agri proventu uberi respondebant cultoribus, omnium bonorum copia plenis effluebat cornibus, nec facile unquam tempore Dunstani spem provincialium messis aegra decepit. Elementa laetis renitebant vultibus, nullae nebulae, nubila nulla pigro contrahebant coelo contagia, transmarinorum hostium metus procul, quieta et tranquilla omnia. In urbibus, nec in pauperes praejudicium, nec inter viventes dissidium, nec propter morientes justitium horum bonorum radix per Domini gratiam spectabat ad Dunstanum, de Dunstano prodiit in Edgarum, de Edgaro pullulavit in populum. Felicia tunc fuere tempora habentia praesulem, qui nihil infra dictum faceret; regem, qui sedulus edictis praesulum intenderet. Haec immortalem viro pepererunt et servaverunt gloriam multo magis quam miracula, quamvis Domino administrante nec eorum mendicus fuerit, quorum hic vel breviter indicula ponere illa efflagitat ratio, ut si quis gestorum ejus expers ista fortassis attigerit, norit quantum sanctus iste hujus adhuc peregrinationis incola mente superna praelibaverit gaudia, denique sanctitatis ejus futurae praesagus idem qui auctor Deus jucundo prodigio nativitatem ejus praecurrit. Siquidem cum mater ejus fertilis in alvum maturoque jam in partum fetu in Purificatione sanctae Mariae frequenti civium collegio templo assisteret, omnium repente luminaria seu casus, seu Dei nutus exstinxit. Omnibus stupefactis, matronae cereus lucem accepit coelitus, communicatoque caeteris igne, timorem dispulit, securitatem induxit. Puer litteris datus cum omnes institutionis libros potenter addisceret, tum libentius et charius illa exosculabatur, quae moribus informatis mentem ad superna dirigerent. Ejus aetatulae pusio diabolum noctu occursantem, rabidorumque canum agmine stipatum virga abegit: obseratam ecclesiam obviis angelorum auxiliis ad terram leniter depositus intravit. Cui processu cithara ejus paxillo appensa, vocale melos sine hominis digito intonuit: Gaudent in coelis animae sanctorum, et sequentia. Quo audito, ad tribulationum patientiam se admoneri, et tunc intellexit, et non multo post expertus, exhorruit.
2.24
Juvenis olim defuncti officio concepit oraculum quantum profectum sumpturus esset in Domino, et in saeculo, ne se derideri phantasmatis inanis arbitraretur nebula, signum accepit, monstrato loco, quo post triduum esset sepeliendus presbyter, qui necdum erat invalidus, nec aeger, regem effrenis equi cursu delatum ad praecipitium nomine suo a praeeunte inclamato, absens liberavit, animalis cursu cohibito, in ipso praeruptarum faucium hiatu, trabalem molem incuria artificum deorsum vergenlem, signaculo crucis eminus porrecto, loco restituit suo. Jam pontifex et Britanniae primas, ad divinum ministerium egens aqua, ex nativo silicis sinu laticem produxit, qui perennes rivos deducit ad hanc diem: diaboli quascunque insidias praevidebat perspicaciter, et eludebat potenter, femineas quondam sordes insusurrantem ignitis forcipibus adurens, eumdemque sibi in oratione infestum, simulacroque, vel vulpis, vel ursi indutum, baculo abigens; effusos pro exsilii sui laetitia cachinnos ingeminantem minis arguens, minas effectui mancipavit, dum ab exsilio regressus ingentem diabolo jacturam, de lucrandis Domino animabus, faceret. Edmundi regis proxime futurum et Edwini praeteritum obitum daemonum edoctus laetitia, illius corpus Glastoniae sepelivit, istius animam inimicorum violentiae eripuit. Quid illud? nonne magnae reverentiae metu dicendum quod corporalibus oculis sanctum intuitus Spiritum columbina specie agonizanti feminae et sibi missas facienti vidit adesse, indeque super memoriam beatissimi Odonis, plausibili volatu sedisse? Quapropter cunctis in posterum occasionibus acceptis Odonem bonum vocavit usitato et quam proprio nomine Ode the good, tum praeterea quam familiariter illi, Deus bone, superni spiritus apparebant? quam conserte cum eo famulabantur? cujus adhuc patriam suspirantis taedium sanctis hortatibus animantes. Edgari regis ortum et felicitatem futuram symphonia angelica: Edredi decessum ferociori nubium impulsu cognovit; horrisonum enim strepitum probavit mors animalis, cui insederat, non morata. Discipuli felicem ad coelos excessum absens vidit et pronuntiavit, prophetia perspicuus, nec ullius unquam falsitatis repulsam passus. Ethelredo regi futuram aerumnam, virgini Edithae, et Ethelwoldo antistiti mortem praedixit conterminandam, eidemque sanctum Elfegum substituit, admonitorem nactus apostolum Andream: ejus enim praecipue fruebatur solatio, vel vitare adversa vel moderari secunda. Sed excellit omnia, praefuit universa, quod dominam Domini Matrem praesenti miraculo et vigilanti oculo conspicatus est socias pudoris( inter quas, et ejusdem pontificis matrem), ad Christi laudem invitare, illudque Sedulianum modulato canore concinere et repetere: Cantemus Domino, sociae, cantemus honorem: Dulcis amor Christi personet ore pio.
2.25
Mirum est prorsus, mirum omnino quod dicitur, nec tamen a stabilitate veritatis alienum, ut,( quod Dei magno munere sanctis in futura vita concedendum, nunc eos spe beata sollicitat molliter, palpat feliciter), ipse lutea compage circumdatus oculis caperet, auribus hauriret, et credo equidem, nec vana fides, quod etiam angelorum cantum audierit Kyrie eleison psallentium, quod nunc libenter Ecclesiae discunt et docent Anglorum. His gloriosus triumphis, victoriosus adoreis, vicesimo septimo patriarchatus sui anno exacto, translatus est ad superos, ingenti sua gloria, immani patriae aerumna. Siquidem statim laeta elementorum facies emarcuit, pax per ejus sapientiam procurata superventu Danorum evanuit, quamvis ille maximis signis filiorum calamitates levigaret.
2.26
Quorum illud scriptum non vidi, quod nuper quoddam Ecclesiae Christi monacho referente audivi: furem damnatum praecipitio, sancti Dunstani auxilium inclamasse, ligatisque oculis a carnificibus retroactum, desiluisse in praeruptum, nec laesum: ibi beatum Dunstanum, corporaliter cum eo locutum, nexus oculorum solvisse. Quo solatio miserum animatum, per confragosas semitas in superiora evasisse manus cujusdam quam non videret nisu, pendula pergentis terga, ne retro laberetur, sustentante; sed quia de temporum turbine in nostris, de sancti miraculis in aliorum legitur litteris successionem episcoporum repetam.
2.27
Dunstano successit anno uno Ethelgarus qui primus in novo monasterio abbas a beato Ethelwoldo Wintoniae factus, post etiam praesulatum Australium Saxonum acceperat, cujus sedes tunc erat apud Seleseiam, nunc est Cicestriae. Hoc de medio facto sedit annis XI Wiltunensium prius episcopus Aelfricus, qui et ante abbas Abendonensis fuerat, de quo quod quidam dicunt eum Cantuariae monachos proturbatis clericis posuisse, verisimile non videtur: constat enim monachos in ecclesia Sancti Salvatoris fuisse a tempore Laurentii archiepiscopi, qui primus beatissimo Augustino successit, sicut in Epistola Bonifacii papae ad regem Ethelbertum, quae inferius ponetur, constabit.
2.28
Post eum Siricius et ipse Wintoniensis praesul annis quinque, cujus consilio in Gestis regum dixi Ethelredum regem animi libertatem Danis pretio vindicasse, ut eorum pacem argento redimeret, quos ferro propellere posset, nisi corde careret; unde importabilis tributi pensio imposita Angliae fortunas provincialium ad solum usque destruxit.
2.29
Quod cum successor ejus Aelphegus ex episcopo Wintoniensi archiepiscopus annis sex, et mensibus septem, facere contemneret, ne mollitiem otii sui miserorum dispendio mercaretur, tentus, et in compedes conjectus, postremoque ab ipsis Danis lapidatus, animam coelo dedit. Cujus vitam scripsit Osbernus plenam virtutibus et miraculis: illo praecipue, quod Romae positus, obitum Kenulfi, qui ei in Wintonia successerat, perspicua veritate suis nuntiavit, praeterea die gloriae suae illucescente jam jamque morte furorem hostium satiaturus, vidit Dunstanum transitoriam praenuntiantem poenam, et futuram promittentem gloriam; nam quod corpus ejus etiam recentis cruoris praeferens vestigia labem putredinis ad hunc diem ignoraverit, et alias dixi et populariter tritum non eget inculcari.
2.30
Successit martyri Aelphego Livingus qui et Ethelstanus, annis septem, ex episcopo Wellensi suffragio regis Ethelredi in archiepiscopum provectus. Spirabat adhuc vitam rex ille, veram prophetiam beatissimi Dunstani, quam superius diximus, calamitatibus suis nimis expertus, vir qui coram videret provincias suas subverti, se ipsum postremo exsulem agi, nec ullum comminisceretur remedium. Id quidam inaequalitati corporis, quidam segnitiei animi deputant; verumtamen utcunque dicta mea ferant posteri, absolute pronuntio: magnum insigne fuisse miseriae, quod primati patriae septem mensibus incarcerato nullam opem rex attulerit, nec se ad vindictam excitaverit, seu praesulis majestate, seu calamitatis indignitate permotus. Quare de Etheldredo possum antiquum illud proverbium dicere, quod e conspicuo probitatis fulmine, natae fuissent inertes tenebrae. Quid enim unquam Edgaro patri, in probitate, quid huic filio in socordia comparabile habuit Anglia? Implevit ergo locum defuncti Elfegi, Livingus, ut dixi.
2.31
Et post eum Egelnodus, octodecim annis, de quo in gestis Cnutonis aliqua commemoravi.
2.32
Huic Edsius successit annis undecim, qui post mortem Hardecnuti regem Edwardum provexit in regnum, assistens auctoritate et benedictione sua, conatibus Godwini comitis, et Danorum contra nitentium votis irritis. Nec multo post incurabilem morbum nactus, vivens et volens potestati decessit, cum prius secretiori consilio apud regem et comitem egisset, ut ei Siwardus abbas Abendoniensis succederet. Sed cum ille in ipsum qui honorem intulerat ingratus, etiam necessario victu infirmum fraudaret, jam designatus successor eliminatus est, datusque ei episcopatus Roffensis, quo leviaret verecundiam, quo detrimentum consolaretur.
2.33
Tunc rex Robertum, quem ex monacho Gemmeticensi Londoniae fecerat episcopum, archiepiscopum creavit annis duobus, amplissimo praemio bona sibi quondam in Normannia exsulanti ab ipso impertita recompensans. Is ergo et amore antiquo et recenti honore primas partes in consiliis regalibus vindicabat, quos vellet deponeret, quos liberet, sublimaret. Anglis nota loquor, et alias dicta repeto. Angli ergo Normanno invidere, et regis benevolentiam extenuare. Ille contra pertinacius insistere, donec praecipuos optimates, Godwinum dico et filios ejus proditionis apud reges accusatos, Anglia expelleret. Expulsionis aliae quoque fuere causae, et alii auctores, sicut alias non tacuimus. Sed ille clarius classicum cecinit, instantius accusavit. Et tunc quidem animi sententiae blanditus est effectus rei, sed posteriori anno causa in suffragium popularium deducta, exsules restituti. Quorum reconciliationem cum sibi nocituram archiepiscopus non dubitaret, judicii deliberationem praeveniens Romam ivit, unde cum epistolis innocentiae et restitutionis suae allegatricibus rediens finem vitae apud Gemmeticum invenit.
2.34
Tunc Stigandus quidam, qui quondam dimisso orientalium Anglorum episcopatu, sublimiorem gradum meditatus Wintoniensem invaserat, rapuit occasionem desideratam, ut innocentis regis simplicitatem circumveniens, archiepiscopatum septemdecim annis tantis honoribus adjungeret: alias sane nec imprudens, nec inefficax. Caeterum adversus ambitum nihil dignitati suae consulens, quaecunque posset aliis praeripere, sibi abscondere, nunquam avaritiam suam moderari; sacros honores ecclesiarum, hos sibi pecunia comparans, istos aliis lingua vindicans; prorsus publicas nundinas ex episcopatibus et abbatiis faciens, et ibi cupiendi modestiam admittens, ubi quod cuperet deesset. Nonne illud belluinae rapacitatis dices, quod Wintoniae episcopatum et Cantuariae archiepiscopatum, praeterea multas abbatias solus ipse possidebat, quae singula satis superque sufficerent alicui probo viro? Sed ego conjicio illum non judicio sed errore peccasse, quod homo illiteratus( sicuti plerique et pene omnes tunc temporis Angliae episcopi) nesciret quantum delinqueret, rem ecclesiasticorum negotiorum sicut publicorum actitari existimans. Quare nunquam pallium a Roma meruit, quamvis et ibi venalitas multum operetur, nisi quod quidam Benedictus apostolicae sedis pervasor ipsi misit gratulatus, quod eum quem alii archiepiscopi ducebant ludibrio, ipse papam appellasset. Sed illo post non multum dejecto, omnia ejus facta evacuata, decretumque consilio salubri non potuisse eum dare legitime pallium, qui juste non habuisset papatum. Non resipuit super his Stigandus sed perstitit, parum cogitans de animarum salute, tantum forensi frueretur honore. Interea Willielmus comes Normanniae Angliam veniens armis provinciam perdomuit, cum et Dei permissio suffragaretur, et nonnullae causae suppeterent, quas non infirmas ipse arbitraretur. Qui cum et belli Hastingensis victoria, et castelli Dofrensis deditione terrorem sui nominis sparsisset, Londoniam venit, venienti Stigandus cum potentissimis Anglis processu et favore suo applausit: consertisque loquelis Willielmus eum in Patrem et archiepiscopum, ipse Willielmum in regem recepit, et filium. Verumtamen coronam regni de manu ejus rex detrectavit suscipere, astutia, qua consueverat, prohibitores ex parte apostolici subornans. Nec multo post in Normanniam navigans sub velamine honoris illum renitentem secum traxit, ne quid perfidiae, se absente, per ejus auctoritatem in Anglia pullularet. Inter quae difficile dictu est, quantis eum exceperit officiis dignanter ubicunque locorum assurgendo, et contra eum in omnibus episcopatibus Normanniae et abbatiis longa serie pompae procedi faciendo. Sed quidquid his tegebatur involucris, erupit in clarum veniente in Angliam Ermenfredo, Seduense episcopo, legato Alexandri papae, qui ad voluntatem regis, coacto concilio Stigandum deposuit, fidem Willielmi appellantem, et violentiam reclamantem. Et quamvis ille se blande excusans praeceptum papae objectaret, non tamen opinionem affectatae depositionis exclusit, quod eum toto aevo in vinculis Wintoniae habuerit. Ibi ergo Stigandus tenui victu vitam toleravit, quod ei parum de fisco ferebatur, et ipse ingenita mentis duritia nihil de suo inferri pateretur. Quin et hortantibus amicis et praecipue regina Edgitha, Edwardi regis relicta, ut se delicatius vestiret et pasceret, per omne sanctum pejerabat non se habere nummum nec valens. Sed huic sacramento soliditatem veri abfuisse probavit ingens vis opum post mortem ejus in subterraneis specubus inventarum, ad quarum indicium ut veniretur, auxilio fuit clavicula collo exanimati dependens, quae familiaris scrinii esset custos, ea serae immissa, manifestavit per chartas inventas, et qualitatem metallorum et quantitatem ponderum.
2.35
Nondum ille efflaverat, cum a Willielmo rege Lanfrancus Cadomensis abbas ad archiepiscopatum electus est. Is gente Longobardus, non adeo abjecta et obscura progenie oriundus erat. Sed litteratura perinsignis liberales artes quae jamdudum sorduerant, a Latio in Gallias vocans, acumine suo expolivit, teneriorem aetatem in saecularibus deterens, in Scripturis divinis animo et aevo maturuit. Quibus edoctus mundi fumos et ampullata gentilium eloquia parvipendens monachatus desiderium imbibit, multisque diu locis circumspectis ex omni abbatiarum copia Beccum apud Normanniam potissimum elegit, paupertate loci et monachorum religione captus( siquidem eo forte adveniens ipsum abbatem Herlewinum nomine, ad coquendos panes succinctum, et manus fimo oblitum conspicatus esset); factus ergo ibi monachus homo, qui nesciret agresti opere victum quaerere, publicas scholas de dialectica professus est, ut egestatem monasterii scholarum liberalitate temperaret, exivit fama ejus remotissimas Latinitatis plagas, eratque Beccum magnum et famosum litteraturae gymnasium. Gloria laudis conflavit apud improbos viro invidiam, capellanis, qui infra ejus scientiam se viderent, animum comitis Willielmi in ipsum turbantibus, quod unum eorum palam de inscitia litterarum irrisisset. Quapropter Lanfrancus edictum accipiens, ut Normanniam sua importunitate vacuaret, curiam venit, moxque indulgentiam comitis meruit, quod ille statim vivacitate sensus intellexisset, quantae prudentiae Lanfrancus esset ex dignitate frontispicii, et facetia responsi, interiora conjectans. Nec multo post apud Cadomum abbatem fecit, ubi sancto Stephano monasterium a fundamentis levaverat. Quin et regni fastigiatus solio, archiepiscopum, ut dixi, instituit, quod ipse melius scripto suo insinuabit, quod de ordinatione sua, et de controversia inter se et Eboracensem Thomam commota et sedata, ita scripsit.
2.36
Anno Dominicae Incarnationis millesimo septuagesimo intravit Anglicam terram Lanfrancus Cadomensis coenobii abbas, moventibus et praecipientibus Willielmo glorioso rege Anglorum, et felicis memoriae Alexandro totius sanctae Ecclesiae summo pontifice. Is post paucos sui introitus dies Dorobernensem Ecclesiam suscepit regendam. Consecratus est autem quarto Kalendarum Septembris in sede Metropoli a suffraganeis ipsius sedis Willielmo Londoniensi episcopo, Siwardo Roffensi, Walchelmo Wentano, Remigio Dorcensi sive Lincolniensi, Herfasto Helmanensi sive Thetfordensi, Stigando Selesiensi, Hermanno Schireburnensi, Gisone Wellensi. Caeteri, qui absentes fuerunt, causas suae absentiae tam legatis quam litteris ostenderunt. Ipso anno Thomas Eboracensis Ecclesiae antistes electus Cantuariam ex prisca consuetudine ab eo sacrandus advenit, a quo cum Lanfrancus scriptam de obedientia sua professionem cum adjectione jurisjurandi, custodito antecessorum suorum more, exposceret: respondit Thomas se id nunquam facturum nisi prius scriptas de hac re auctoritates legeret, nisi testes hujus antiquitatis assertores cerneret: postremo, nisi congruas super hac re rationes audiret, quibus id juste et rationabiliter sine suae Ecclesiae praejudicio facere deberet. Hoc autem ignorantia magis quam spiritus elati pertinacia faciebat. Novus enim homo et Angliae consuetudinis penitus expers, verbis adulatorum plus aequo et bono fidem exhibebat. Lanfrancus tamen in praesentia paucorum episcoporum, qui ad eum pro hac consecratione advenerant, quod postulabat ostendit. At ille aspernatus omnia, non sacratus abscessit, quod rex audiens graviter accepit, existimans Lanfrancum injusta petere, et scientia litterarum magis quam veritate et ratione confidere, quamvis nec ipsi Thomae deesset litterarum peritia, multo ingenio multoque studio comparata. Paucorum dierum spatio evoluto Lanfrancus ad curiam venit, a rege audientiam postulavit, redditis rationibus ejus animum mitigavit, transmarinis, qui aderant, suae parti justitiam adesse suasit et persuasit. Angli enim qui rem noverant assertionibus ejus per omnia constantissime testimonium perhibebant. Itaque regio edicto communique omnium decreto statutum est, ad praesens debere Thomam ad matrem totius regni Ecclesiam redire, professionem scribere, scriptam legere, lectam inter examinandum in praesentia episcoporum Lanfranco porrigere, in qua praeceptis quidem ejus in omnibus, quae ad Christianae religionis cultum pertinent, se obtemperaturum absolute nulla interposita conditione promitteret, successoribus vero ejus non ita, nisi prius vel coram vel in episcopali concilio competens ei ratio redderetur, qua antecessores suos Dorobernensis Ecclesiae primatibus id fecisse et facere debuisse evidentissime comprobaretur. Igitur rediit, quae jussa sunt implevit, sacratus abscessit. Non multos post dies Lanfrancus ab universis Anglici regni episcopis, qui diversis temporibus, diversis in locis ab aliis archiepiscopis vel a papa tempore Stigandi sacrati sunt, professiones petiit et accepit, sequenti anno cum praefato archiepiscopo Romam ivit, et honorifice a sede apostolica susceptus unum quidem pallium ab altari Romano more accepit, alterum vero in indicium sui amoris, videlicet cum quo missam celebrare solebat, Alexander ei papa sua manu porrexit. In cujus praesentia Thomas calumniam movit de primatu Dorobernensis Ecclesiae, et de subjectione trium episcoporum Dorcensis sive Lincolniensis, Wigorniensis, Lecefeldensis, qui nunc est Cestrensis, dicens Cantuariensem Ecclesiam atque Eboracensem parem ad invicem honorem habere, nec alteram alteri secundum beati Gregorii constitutionem debere ullatenus subjacere, excepto quod alter utrius archiepiscopum priorem et digniorem oporteat esse eo quem constiterit fuisse posterius ordinatum. Praedictos vero tres episcopos suae sedi, suisque antecessoribus ab antiquis temporibus exstitisse subjectos.
2.37
Lanfrancus hoc audiens etsi moleste tulit, modesta tamen discretione verba illius veritate penitus carere respondit, asseverans Gregorianam illam constitutionem non de Cantuariensi et Eboracensi Ecclesia, sed de Londoniensi, et Eboracensi esse prolatam. De qua re et de tribus episcopis multis hinc inde verbis prolatis, decrevit Alexander papa, oportere causam hanc in Anglicam terram audiri, et illic totius regni episcoporum et abbatum testimonio et judicio definiri. Lanfrancus quamvis alligatum illum suo tempore facta ab eo professione teneret, maluit tamen pro successoribus laborare, quam eis inposterum indiscussam hanc tantam calumniam discutiendam reservare, uterque ergo in Paschali solemnitate ad regem venit, ibique prolatis in medium partium rationibus sententiam de negotio regalis curia dedit. Jussum est fieri transcriptum totius causae continens finem. Lanfrancus Alexandro papae direxit Epistolam, in qua ei totius negotii gestionem breviter et veraciter enarravit. Utraque scripta sunt, subter annexa praemissa professione quam Thomas Lanfranco coram rege et ejus curia manu in manum porrexit.
2.38
« Decet Christianum quemque Christianis legibus subjacere, nec his quae a sanctis Patribus salubriter instituta sunt, quibuslibet rationibus contraire. Hinc namque irae, dissensiones, invidiae, contentiones, caeteraque procedunt, quae amatores suos in poenas aeternas demergunt, et quanto quisque altioris est ordinis, tanto impensius divinis debet obtemperare praeceptis. Propterea ego Thomas ordinatus jam Eboracensis Ecclesiae metropolitanus antistes, auditis cognitisque rationibus absolutam tibi, Lanfrance, Dorobernensis archiepiscope, tuisque successoribus de canonica obedientia professionem facio, et quidquid a te vel ab eis juste et canonice mihi injunctum fuerit, servaturum me esse promitto, de hac re autem dum a te ordinandus essem, dubius fui. Ideoque tibi quidem sine conditione, successoribus vero tuis conditionabiliter obtemperaturum me esse promisi. Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo secundo, regni vero Willielmi gloriosi regis Anglorum et ducis Normannorum sexto, pontificatus autem Domini Alexandri papae undecimo, in praesentia regis et episcoporum atque abbatum ventilata est causa de primatu. Quem Lanfrancus Dorobernensis archiepiscopus super Eboracensem Ecclesiam jure suae Ecclesiae proclamabat, et de ordinationibus quorumdam episcoporum, de quibus ad quem specialiter pertinerent certum minime constabat. Et tandem aliquando diversis diversarum causarum auctoritatibus probatum atque ostensum est, quod Eboracensis Ecclesia Cantuariensi Ecclesiae debeat subjacere, ejusque archiepiscopi, ut primatis totius Britanniae dispositionibus in iis, quae ad Christianam religionem pertinent in omnibus obedire. Subjectionem vero Dunelmensis, hoc est Lindiffarnensis episcopi, et omnium regionum a terminis Licefeldensis episcopi, et Humbrae magni fluvii usque ad extremos fines Scotiae, et quidquid ex hac parte praedicti fluminis ad parochiam Eboracensis Ecclesiae jure competit, Cantuariensis metropolitanus, Eboracensi archiepiscopo, ejusque successoribus in perpetuum obtinere concessit; ita ut si Cantuariensis archiepiscopus concilium cogere voluerit; ubicunque ei visum fuerit, Eboracensis archiepiscopus sui praesentiam cum omnibus sibi subjectis episcopis ad nutum ejus exhibeat, et ejus canonicis dispositionibus obediens existat. Quod autem Eboracensis archiepiscopus professionem archiepiscopo Cantuariensi facere etiam cum sacramento debeat, Lanfrancus Dorobernensis archiepiscopus ex antiqua antecessorum consuetudine ostendit, sed ob amorem regis, Thomae archiepiscopo Eboracensi sacramentum relaxavit, scriptamque tantum professionem recepit, non praejudicans successoribus suis qui sacramentum cum professione a successoribus Thomae exigere voluerint. Si archiepiscopus Cantuariensis vitam finierit, Eboracensis archiepiscopus Doroberniam veniet, et eum, qui electus fuerit, cum caeteris praefatae Ecclesiae episcopis ut primatem proprium jure consecrabit. Quod si archiepiscopus Eboracensis obierit, is qui ei successurus eligitur accepto a rege archiepiscopatus dono Cantuariam, vel ubi Cantuariensi archiepiscopo visum fuerit, accedet, et ab ipso ordinationem canonico more suscipiet.» Hic si Epistolam Lanfranci ad Alexandrum papam totam posuero, erit onerosum profecto. Quapropter quod ad rem tantum attinet, supponam, adjiciens etiam privilegia sedis apostolicae, quae ad suam causam firmandam magno fuisse suffragio ipse asseverat. Unde me jure nullus criminari debebit, quasi talibus scriptis volumen implendo, alienam in me transferam gloriam, sed dabit potius si aequum judicat necessitati susceptae historiae veniam. Quinimo a studioso lectore habendae sunt scriptori gratiae, quod omnia hic congesta inveniet, quae et labori esset per multa volumina scrutari, et dubietati, si unquam forte possent inveniri, simul quod nec adhuc controversia inter duos metropolitanos conquievit, sed in magno etiam nunc versatur litigio, cum ad istos qui modo dissident ordine venero, non habebo necesse ostendere, quae pars veritate nitatur, cum jam tempore istius Lanfranci praeoccupavero.
2.39
« Domino totius Christianae religionis summo speculatori, ALEXANDRO papae, LANFRANCUS sanctae Dorobernensis Ecclesiae antistes, debitam cum omni servitute obedientiam.
2.40
« In concilio, quod Angliae per vestram auctoritatem coactum est, ubi querelae Thomae archiepiscopi prolatae et ventilatae sunt, allata est ecclesiastica gentis Anglorum historia, quam Eboracensis Ecclesiae presbyter et Anglorum doctor Beda composuit: lectae sententiae, quibus pace omnium demonstratum est, a tempore beati Augustini, primi Dorobernensis archiepiscopi, usque ad ipsius Bedae ultimam aetatem, quae fere centum et quadraginta annorum spatio terminatur, antecessores meos, super Eboracensem Ecclesiam, totamque insulam quam Britanniam vocant, necnon et Hiberniam, primatum gessisse, curam pastoralem omnibus impendisse, in ipsa Eboracensi urbe persaepe, locisque finitimis, ubi eis visum fuit, episcopales ordinationes atque concilia celebrasse, Eboracensis antistites ad ipsa concilia vocasse, et cum res poposcisset, de suis eos actibus rationem reddere compulisse. Episcopos quoque, quorum subjectionem in quaestionem Thomas adduxerat, infra illud centum et quadraginta annorum spatium, per Dorobernenses archiepiscopos fuisse sacratos, ad concilia vocatos, quosdam quoque, culpis exigentibus, ab eis cum Romanae sedis auctoritate depositos, multaque in hunc modum, quae epistolaris modestia per singula explicare non potest. Diversa ad legendum porrecta concilia, quae diversis temporibus, diversis de causis, a meis sunt antecessoribus celebrata. Quae tametsi eamdem suae institutionis non habuere materiam, eamdem tamen de primatu et subjectione episcoporum tenuere sententiam, recitatae eorumdem, de quibus quaestio versabatur episcoporum ante praedecessores meos factae electiones, et per eos ordinationes, qui Dorobernensi Ecclesiae de sua obedientia scriptas reliquerunt professiones. Urbs namque, quae nunc Cantuaria vocatur, antiquis temporibus ab ipsius terrae incolis Dorobernia vocabatur. Nec defuerunt gesta quibus reseratum est, cum Anglia per plures esset regulos divisa, Nordanhumbrorum regem ubi sita est civitas Eboraca, accepto pretio cuidam Symoniaco episcopium vendidisse, pro qua culpa a Dorobernensi archiepiscopo ad concilium vocatum esse, nolentemque venire pro sua inobedientia excommunicationis sententiam pertulisse. Cujus communionis atque consortii omnis illarum partium Ecclesia tam diu abstinuit, quoad usque concilio se ipsum exhibuit, et quod male gestum est correxit, ultimum quasi robur totiusque causae firmamentum, prolata sunt antecessorum vestrorum, Gregorii, Bonifacii, Honorii, Vitaliani, Sergii; item Gregorii, Leonis, Joannis privilegia atque scripta, quae Dorobernensis Ecclesiae praesulibus Anglorumque regibus aliis atque aliis temporibus variis de causis sunt data atque transmissa, reliqua enim reliquorum tam authentica quam eorum exemplaria in ea combustione atque abolitione quam Ecclesia nostra ante quadriennium perpessa est, penitus sunt absumpta. His atque aliis, quae particulariter breviterque explicari non possunt ex parte Ecclesiae nostrae in causa peroratis contra tantam tantarum auctoritatum evidentiam paucissimas contradictiones opposuit, Epistolam illam praecipue ferens in medium, qua beatus Gregorius Londoniensem atque Eboracensem Ecclesiam pares esse, nec alteram alteri subjacere instituit. Quam scripturam cum in rem nihil facere concordi sententia cuncti protinus definissent, pro eo quod nec ego Londoniensis episcopus essem, nec de Londoniensi Ecclesia esset quaestio instituta, vertit se ad alia egena atque infirma argumenta, quae post paucam moram Christo revelante paucis sunt objectionibus abolita, etc.
2.41
« Domino excellentissimo atque praecellentissimo filio regi Anglorum ETHELBERTO, BONIFACIUS episcopus, servus servorum Dei.
2.42
« Dum christianitatis vestrae integritas ita circa conditoris sui cultum excreverit, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo annuntiata vestra Deo dignae operationis augmenta referat: enormes largitori omnium bonorum Deo grates exsolvimus, qui vos de excelso prospexit, et in tanto culmine virtutum erexit. Quapropter, fili gloriose, quod ab apostolica sede per coepiscopum nostrum Mellitum postulastis, libenti animo concedimus, id est ut vestra benignitas, in monasterio in Dorobernensi civitate constituto, quod sanctus doctor vester Augustinus beatae memoriae Gregorii discipulus sancti Salvatoris nomini consecravit, cui ad praesens praeesse dignoscitur dilectissimus frater noster Laurentius, licenter per omnia monachorum regulariter viventium habitationem statuat apostolica auctoritate decernentes, ut ipsi vestri praedicatores monachi monachorum gregem sibi associent, et eorum vitam sanctitatum moribus exornent. Quae nostra decreta, si quis successorum vestrorum, sive regum, sive episcoporum, clericorum, sive laicorum irrita facere tentaverit, a principe apostolorum Petro, et a cunctis successoribus suis anathematis vinculo subjaceat, quoad usque quod temerario ausu peregit, Domino placita satisfactione poeniteat, et hujus inquietudinis veram emendationem faciat. In Christo valeas, domine fili. Missa per manum Melliti episcopi Londoniensis, anno Dominicae Incarnationis 615.
2.43
« Dilectissimo fratri JUSTO BONIFACIUS episcopus, servus servorum Dei.
2.44
« Susceptis vestrae dilectionis apicibus, in quibus reperimus inter alia plurimos ex gentilibus ibidem degentibus Deo Omnipotente et Domino nostro Jesu Christo auxiliante conversos, maxime autem in partibus Cantiae, ad veri Dei nostri fidem vestris laboribus esse perductos: valde gratulati sumus; Edbaldi quoque regis animum ad verae agnitionis viam esse correctum, Dominum Omnipotentem in eo laudamus, qui sui nominis sacramentum, vestrique laboris fructum non deseruit, sicut ipse praedicatoribus Evangelii veraciter repromisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Multa enim clementia, apud Dominum, multa est in nobis demonstrata, cum aperiantur corda barbararum gentium ad suscipiendum praedicationis vestrae singulare mysterium; ut enim proficerent, vestris meritis est eorum salvatio procurata, Domino dicente: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit( Matth. X). Cognovi siquidem in vestris syllabis, ut sanctae recordationis praedecessor noster Gregorius constituit Augustino et omnibus successoribus suis in posterum metropolitanam et primitivam sedem in civitate Dorobernia, ubi caput totius gentis Anglorum a diebus paganorum habetur. At vero nunc per revelationem Jesu Christi, qui est origo et caput Christianitatis, eadem civitas exaltatur et orthodoxa fides, quae est radix nobilissima ibidem collocatur, ut ex illa segete uberrimum fructum boni operis ad pabulum coelestis patriae omnes Insulani metere queant. O quam felix illa civitas quae meruit in se Christum habitatorem habere! felix illa civitas: felix et tota gens cum illos superna misericordia visitare non dedignata sit, quos ante mundi creationem praedestinaverat sibi sociare. Quare absit ab omni Christiano, ut ex illa civitate Dorobernia aliquid minuatur, aut in aliud mutetur nunc vel futuris temporibus, quae a praedecessore nostro domino papa Gregorio statuta sunt, quoquo modo res humanae quassentur. Sed magis ex auctoritate beati Petri apostolorum principis ad ipsum praecipientes firmamus, ut in Dorobernia civitate semper inposterum metropolitanus totius Britanniae locus habeatur, omnesque provinciae regni Anglorum praefati loci metropolitanae Ecclesiae subjiciantur, immutilata et perpetua stabilitate decrevimus. Hanc autem Ecclesiam utpote specialem, consistentem sub potestate et tuitione sanctae Romanae Ecclesiae, si quis conatus fuerit imminuere, eique de concessae potestatis jure quidquam abstulerit, auferat eum Omnipotens Deus de libro vitae suae, sciatque se sub anathematis vinculis esse nodatum. Deus te incolumem custodiat, reverende frater.»
2.45
« Dilectissimo fratri HONORIO HONORIUS episcopus servus servorum Dei.
2.46
Susceptis vestrae dilectionis litteris in iis reperimus vestri laboris sollicitudinem circa vobis commissum gregem multa fatigatione occupatam, multo labore et angustia crebrescentibus malis et mundanis usibus mentis vestrae difficultates saepius sustinere gravitatem. Nos vero hortamur vestram dilectionem, ut opus Evangelii, quod cepistis, teneatis, quod in eo laborandum tibi atque perseverandum magis quam omittendum est. Memento evangelici praecepti, quo dicitur: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et iterum in Apostolo: Stabiles estote et immobiles, scientes quod labor vester non est inanis coram Domino. Ideo suppliciter vestram dilectionem admonemus, ut fide et opere in timore Dei et charitate vestra acquisitio, decessorumque vestrorum, quae per domini Gregorii exordia pullulat convalescendo amplius extendatur, ut ipsa promissio Dominici eloquii vos ad aeternam festivitatem evocet, quae dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Et iterum: Euge, serve bone et fidelis, quod super pauca fuisti fidelis super multa te constituam. Interea tuae sedis auctoritatem nostrae auctoritatis privilegio firmari postulasti. Nos vero absque ulla dilatione gratuito animo annuentes quod rectum est, ut quod semel statutum atque dispositum a praedecessoribus nostris cognovimus, hoc ipsum et nos confirmemus, eorumque vestigia sequentes juxta ritum priscae consuetudinis, quae a tempore sanctae recordationis Augustini praedecessoris vestri nunc usque Ecclesia tua detinuit ex auctoritate beati Petri apostolorum principis primatum omnium ecclesiarum Britanniae tibi Honorio tuisque successoribus in perpetuum obtinere concedimus. Tuae ergo jurisdictioni subjici praecipimus omnes Angliae Ecclesias et regiones, et in civitate Dorobernia metropolitanus locus et honor archiepiscopatus et caput omnium ecclesiarum Angliae semper inposterum servetur: et a nulla persona per aliquam malam suasionem in alium locum mutetur. Aliter autem si quis fecerit typho superbiae instinctus, et nostrae praeceptioni inobediens, et praenominatae Ecclesiae concessis suae dignitatis contenderit reniti, sciat se separatum a participatione corporis et sanguinis Redemptoris Jesu Christi. Deus custodiat te incolumen, reverende frater.»
2.47
« Dilectissimo fratri THEODORO VITALIANUS episcopus, servus servorum Dei.
2.48
« Inter plurima, quae per vestras syllabas nobis intimari jussisti, cognovimus etiam desiderium vestrum pro confirmatione dioecesis, quae tuae subjectioni subjacet, quia in omnibus ex vestro apostolicae auctoritatis privilegio splendescere desideras. Nos ergo petitioni vestrae annuentes, quia congruit pastorali sollicitudine circa ecclesias Dei, quae a priscis temporibus ab hac sede statuta intelligimus, irrefragabili ratione volumus ut sicut a nobis ita et a successoribus nostris perpetua stabilitate muniantur, unde nobis visum est te exhortari ac in praesenti commendare tuae sagacissimae sanctitati omnes ecclesias in insula Britanniae positas. Omnia ergo, quae a sancto Gregorio praedecessore nostro Augustino sincello suo statuta sunt atque firmata, vel etiam per sacrum usum pallii concessa, nos tibi in aevum concedimus, et Doroberniam civitatem, ubi primitus per revelationem Jesu Christi Domini nostri fides Catholica secundum institutionem sacrorum canonum suscepta est, habeto. Ex auctoritate autem Petri apostolorum principis, cui a Domino Deo potestas data est ligandi atque solvendi in coelo ac in terra, nos licet immeriti ejusdem beati Petri clavigeri regni coelorum vicem tenentes, tibi, Theodore, tuisque successoribus sicut ab olitanis temporibus fuerint condonata in perpetuum, ita in ipsa tua metropolitana sede, quae sita est in Dorobernia, immutilanda concedimus obtinenda. Si quis vero, quod non optamus, contra hanc nostrae apostolicae definitionis privilegii auctoritatem venire tentaverit, si quidem episcopus aut presbyter aut diaconus fuerit, ex hac apostolica auctoritate decernimus, ut episcopus ordine praesulatus careat, et presbyter vel diaconus a suis gradibus se noverint dejectos, ex numero autem laicorum tam ex regibus quam principibus sive magna sive parva persona fuerit, sciat se alienum a participatione Domini nostri Jesu Christi. Hanc autem privilegii paginam suffultam auctoritate beati Petri apostolorum principis, cujus ministerio fungimur, tibi, Theodore, tuisque successoribus in perpetuum obtinendam delegamus. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.»
2.49
« SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, ETHELREDO, ALFRIDO, ALDULFO regibus Anglorum.
2.50
« Donum gratiae spiritualis, sancti Spiritus illustratione fidelium corda succendit, ac reparando reficit, et virtutis mirificae constantia roborat, et coelestium donorum beneficiorum instituit perenniter promereri suffragia, et labentium rerum exitia nihilominus praecavere. Quo usi munere pietatis Dei sancti Patres, ut quaedam astrorum coelestium splendifera luminaria mundi totius per ambitum renitentes gloriose post praesentis vitae felicia gaudia inter numerum electorum meruere ascribi. Porro vos gens sancta, genus electum, populus acquisitionis, filii lucis, stirps regia, fidei propago de incremento virtutum gaudete in Domino et exsultate quod vestri non immemor studii egregius ac primus apostolorum Petrus fidei firmissima petra, dum mentis ac conscientiae vestrae sensu laetatur, nominum quoque vestrorum reminiscitur et agnoscit. Confidimus namque quod et aditum regni coelestis aperiat, quibus tantum inter gentes, quibus Deo auspice praepolletis, favorem contulit dignitatis. Et vos igitur Christianissimi ac dilectissimi filii, ejus auctoritate collatum vobis antistitem Brithwaldum Cantiae sedis praesulem totiusque Britaniae primum pontificem alacri pectore menteque devota suscipite, scientes quod mercedem prophetae accipiet, si quis hunc ut prophetam accipiat, et si spernere illum forsan, quod absit! fastu quisquam prosiliat, non eum sed a quo missus est spernet. Qui juxta Dominicam vocem absque ullo adminiculo condemnabitur. Procul ergo a vobis longeque talis absit infanda temeritas ne diram hostis antiquus inobedientiae faciem in vobis inveniat, quos sancta Dei Ecclesia in gremio filiorum adoptionis sociare dignata est. Optamus ergo, quod misericordia solita Dominus noster Jesus Christus faciat vos ineffabiliter ministerii ac regii culminis honore sublimari, et in examine futuri judicii reservari.»
2.51
« Dilectissimis fratribus universis episcopis per Britanniam constitutis SERGIUS.
2.52
« Sicut nobis quibus curam officii pastoralis beati Petri apostolorum principis supernae dignatio miserationis, regimenque concessit fratris ignoti, reverendam advexit praesentiam, ita quoque vestri religiosissimi praesulatus collegii, agnita salus geminum attulit tripudii munus. Nam omnium bonorum auctori Domino Deo nostro immensas peregimus gratias reperta fratrum fidelium in sinu sanctae matris Ecclesiae unanimitatis devota constantia et amore fervente inter se dilectionisque consortio. Sic enim sagaci solertia Deum complacare noscuntur, offerentes ei pura libamina cum in arca pectoris splendorem veri luminis refoventes nullis illecebris mentem illudant, nullis fratrum stimulis corda percellant, nullis proximos nocentibus mentibus animant; sed ut Dei ministri speculum se subjectis vitae morumque probitate exhibeant. Hinc sibi Dominum prosperantem invenient in adversis, nec quidquam poterunt hostis insidiae iis nocendo subripere, etenim ubi praesto est Domini adjutorium, cuncta fugatur spirituum malignorum adversitas. Cum ita sit, paternis affatibus collaetantes vestrae fraternae dilectionis unanimi religiositati, insinuamus vobis, quod praesens dilectissimus frater Brithwaldus[ al. Bertwaldus] Cantuariae provinciae praesul qui in sedem reverendae memoriae Theodori quondam archiepiscopi subrogatus est, juxta ritum priscae consuetudinis, quae a tempore sanctae ac reverendae memoriae D. praedecessoris nostri Gregorii Rom. pontificis nunc usque sua Ecclesia detinuit a nobis, imo a beato Petro apostolorum principe primatum omnium ecclesiarum Britanniae sortitus, cum sacro usu pallii ac venerabilis dalmaticae illic demandatus est. Quod non incommode, fratres charissimi, adeptus promeruit, cum nequaquam fastu sive tumore jactantiae, sed mente subnixa ac humili corde tantum munus dignus obtinuit. Quocirca hortamur fratres vestrum a Deo dicatum consortium salubrique consilio monemus, ut propter Dei amorem atque futurae vicissitudinis spem, eidem fratri vestrae regionis archiepiscopo, ac si nobis debitum ministerii honorem exsolvere, et ut praesuli primatum gerenti efficaciter sciatis obedire, non ignari quid vas electionis insinuet: Obedite praepositis vestris; et rursum: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Ideoque, fratres, vos admonemus universosque ordinum gradus, praecipientes ex hac apostolica auctoritate, ut nullus sit qui praesumat contra haec, quae ab hac apostolica sede olim constituta praesentibus vel futuris temporibus contraire, sed semper praememoratae Ecclesiae concessae potestates illibatae serventur in perpetuum. Et quod vos, annuente divina clementia, haec peracturos indubitata mente confidimus quae commonere statuimus, fraternitatis vestrae religiosum propositum ineffabilem sancti Salvatoris nostri potentiam exoramus, ut pia vos semper religione pollentes perenni tribuat laetitia gratulari, et fraternis affectibus collaetantes sanctorum meritis in aeterna beatitudine sociari. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.»
2.53
« GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, episcopis Angliae salutem.
2.54
« Dei omnipotentis immensae pietatis magnitudinem collaudamus, qui suae majestatis gloriam sic dilatare dignatus est, ut in omnem terram exierit jam sonus praedicatorum suorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Cujus ineffabili pietatis gratia, sicut noscimur procreati, ita quoque sumus adoptati, sanctae regenerationis portantes mysterium in spem gloriae filiorum Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Reverentiae itaque vestrae dicato collegio collaetantes, ut in fide stabiles, et in opere efficaces inveniamini, hortamur honore invicem praevenientes, et alter alterius onera portantes, quod sic adimplebitis legem Christi, charitatem continuam habentes in dilectione Dei et proximi, sine qua impossibile est placere Deo. Fratris igitur nostri Tatwini, qui beatae memoriae Augustini praedicatoris vestri cathedrae subrogatus est, adventus nos admodum laetificavit, quod virum religionis et magnae probitatis, sub ipso tempore, quo apud nos stetit, eum cognovimus. Proinde auditis ejus petitionibus antecessorum ejus jura dignitatis perquiri in sacro scrinio fecimus, et invenientes eum justa postulasse, sacrum pallium cum venerabili usu dalmaticae apostolica ei auctoritate tradidimus, annuentes quoque jura dignitatis omnia, quae praedecessores sui a tempore beatae memoriae Augustini habuisse noscuntur. Sicut ergo praedecessoris nostri Gregorii Rom. pontificis decretum praefato Augustino sincello suo praedicatori vestro omnes episcopos Angliae subjecit, sic nos, Deo auctore et beato Petro apostolorum principe, licet indigni ejus nomine vicem gerentes, tibi, Tatwine, Doroberniae civitatis archiepiscopo tuisque successoribus legitimis omnes ecclesias Britanniae earumque rectores subjicimus, apostolica auctoritate praecipientes, ut omnis homo totius Angliae tuis canonicis jussionibus obediat, et te sciat esse primatem atque speculatorem totius Insulae, cui vices nostras per omnia gerendas in regione illa commisimus. Tuam autem Ecclesiam Doroberniae constitutam ut propriam et primam sobolem religionis vestrae in Christo specialiter sub tuitione manus nostrae tenemus, quam volumus in pacis tranquillitate vigere, ejusque jura et dignitatis privilegia in perpetuum immutilata servari, quod prima et mater est aliarum omnium, primitus in vestra regione constituta in honore Sancti Salvatoris Domini nostri Jesu Christi. Scriptum est enim: Non est sanctus ut est Dominus, et ubi est caput vegetum, reliqua membra fortius vegetantur. Vos itaque, fratres, haec apostolicae auctoritatis mandata cum alacritate et subjectionis reverentia audite et suscipite, et cum praefato fratre nostro archiepiscopo vestro in messe Dei laborate. Si autem quivis haec perturbare voluerit, et nostrae definitionis statuta divellere contenderit ac violare, sciat se contra ipsum mundi Salvatorem, et beati Petri auctoritatem niti; et ideo nisi resipuerit aeternae damnationis sententiam incurrere. Deus vos incolumes custodiat, dilectissimi fratres.»
2.55
« LEO episcopus, servus servorum Dei, EDHELARDO[ al. Athelardo] archiepiscopo Dorobernensis Ecclesiae in perpetuum.
2.56
« Pontificali discretioni praecipue convenit praesulibus ecclesiarum secundum eorum irreprehensibilem fidem audientiam praebere, et eorum, qui per beatum Petrum apostolorum principem, et nos gerere desideraverint, quae canonicis non refragentur sanctionibus, effectum concedere; ut cum id quod desiderant obtinuerint, flagrantiores erga religionis amorem existant. Exhortanda itaque nobis est ac praedicanda fraterna almitas, pro dioecesibus Angliae tibi commissis videlicet episcoporum seu monasteriorum tam monachorum quam clericorum et puellarum. Quae sicut abolitanis temporibus tua ecclesia tenuit, ut in sacro scrinio nostro requisita cognovimus, ita tibi tuisque successoribus tenenda confirmamus, omnes Anglorum ecclesias sanctus ac egregius praedicator Gregorius ordinavit, atque catholice confirmavit beato Augustino archiepiscopo sincello suo subjectas fore in aevum per sacrum usum pallii: et ideo ex auctoritate beati Petri apostolorum principis, cui a Domino Deo potestas ligandi atque solvendi concessa est dicente: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferni non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quod cunque solveris super terram erit solutum et in coelis, imo et secundum instituta sacrorum canonum censuram licet immeriti ejusdem Petri clavigeri regni coelorum vicem gerentes, tibi Adelardo tuisque successoribus omnes Anglorum ecclesias sicut a priscis temporibus fuere, in perpetuum in ipsa tua metropolitana sede per subjectionis cognitionem irrefragabili jure concedimus obtinendas. Si quis vero, quod non optamus, contra hanc definitionis nostrae vel apostolici privilegii auctoritatem venire tentaverit, ex apostolica auctoritate statuimus, ut si archiepiscopus vel episcopus fuerit, ex ordine praesulatus sit dejectus: similiter presbyter vel diaconus, vel alius quilibet minister sacri ministerii si fuerit, ab ordine sit depositus. Si autem ex numero laicorum fuerit, tam rex, quam princeps, aut quaelibet sive magna sive parva persona sit, a sacrae communionis participatione se noverit alienum. Hanc privilegii paginam auctoritate beati Petri apostolorum principis, cujus ministerio fungimur, tibi Edhelardo tuisque successoribus in perpetuum concedimus obtinendam. Ad cujus firmitatem manibus nostris subscripsimus, illudque nomine nostro signari mandavimus. Quam etiam a Sergio scrinario nostro scribi praecepimus mense Januario, data XV Kalend. Febr. per manum primicerii Eustathii sedis sanctae apostolicae imperante domino Carolo piissimo consule Augusto a Deo coronato magno pacificoque imperatore, anno secundo post consulatum ejusdem domini, indictione X.»
2.57
« Fratribus et filiis in Christo omnibus episcopis Angliae FORMOSUS.
2.58
« Audito nefandos ritus paganorum partibus in vestris repullulasse, et vos tenuisse silentium, ut canes non valentes latrare, gladio separationis a corpore Dei Ecclesia vos ferire deliberavimus. Sed quia, ut nobis dilectus frater noster Pleimundus intimavit, tandem evigilastis, et semina verbi Dei olim venerabiliter jacta in terra Anglorum coepistis renovare, mucronem devotationis retrahentes, Dei omnipotentis et beati Petri apostolorum principis benedictionem vobis mittimus orantes, ut in bene coeptis, perseverantiam habeatis. Vos enim estis fratres de quibus loquens Dominus inter alia inquit: Vos estis sal terrae, et si sal evanuerit, in quo salietur? Et iterum: Vos estis lux mundi, significare volens per verbi sapientiam condiri mentes hominum a vobis debere: et in moribus et in vita vestra bonae actionis studium quasi lumen apparere fidei, per quod gradientes, ad vitam quomodo caute ambulent, videant, ut ad promissionem aeternam beatitudinis sine offensa currentes, valeant pervenire. Nunc accingimini ergo et vigilate contra leonem, qui circuit quaerens quem devoret, et non patiamini ulterius in regione vestra penuria pastorum Christianam fidem violari, gregem Dei vagari, dispergi, dissipari. Sed cum unus obierit, alter qui idoneus fuerit, canonice protinus subrogetur. Nam secundum legem plures facti sunt sacerdotes eo quod morte prohiberentur permanere. Quod David considerans, et in spiritu Christi Ecclesiam fore permansuram ad finem saeculi prospiciens, ait: Pro patribus tuis nascentur tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. Nulla itaque mora sit subrogandi alium, cum quilibet sacerdotum ex hac vita migraverit, sed mox ut ille, qui primae sedis principatum gerens inter vos caeteris episcopis praeesse dignoscitur, fratris obitus fuerit denuntiatus, facta electione canonica alter consecratus succedat, quis autem inter vos principatum tenere debeat, quaeve sedes episcopalis caeteris praepolleat habeatque primatum abolitanis temporibus notissimum est. Nam ut ex scriptis beati Gregorii ejusque successorum tenemus, in Dorobernia civitate metropolim sedemque primam episcopalem constat esse regni Anglorum, cui venerabilis frater noster Pleimundus nunc praeesse dignoscitur, cujus honorem dignitatis nos nullo pacto imminui permittimus, sed ei vices apostolicas per omnia gerere mandamus. Et sicut beatus Gregorius papa primo vestrae gentis episcopo Augustino omnes Anglorum episcopos esse subjectos constituit; sic nos praenominato fratri Doroberniae sive Cantorberiae archiepiscopo ejusque successoribus legitimis eamdem dignitatem confirmamus, mandantes, et auctoritate Dei, et beati Petri apostolorum principis praecipientes, ut ejus canonicis dispositionibus omnes obediant, et nullus eorum, quae ei suisque successoribus apostolica auctoritate concessa sunt, violator existat. Si autem quivis hominum contra haec aliquando niti ac imminuere ista tentaverit, sciat se procul dubio mulctandum fore gravi anathemate, et a corpore sanctae Ecclesiae, quam inquietare molitur, perpetuo, nisi resipuerit, separandum.»
2.59
JOANNES episcopus, servus servorum Dei, confratri DUNSTANO Dorobernensis ecclesiae archiepiscopo vitae perpetuae permanendam in Christo salutem.
2.60
« Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et oculis conspectant vigilantibus, ne aliqua ex ovibus aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, quanta cura quantoque sudore debemus esse pervigiles ob salutem animarum, qui dicimur pastores esse earum. Attendamus igitur nos officium exhibere erga custodiam ovium Dominicarum, et ne quasi lupo veniente, territi fugiamus: ne in die divini examinis pro desidia nostra ante summum Pastorem et negligentia vestra excruciemur, unde modo honoris reverentia in sublimiore arce caeteris dijudicamur. Primatum itaque tuum in quo tibi ex more antecessorum tuorum vices apostolicae sedis exercere convenit, ita tibi ad plenum confirmamus, sicut beatum Augustinum, ejusque successores praefatae ecclesiae pontifices habuisse dignoscitur. Pallium vero fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda commendamus, quo tibi non aliter uti concedimus, quam eo usu, quem antecessores nostri prodiderunt, ecclesiae tuae privilegiis in suo statu manentibus. Neque tua prudentia hoc incognitum habet vel cujuscunque, quantum indumenti honor moderatione actuum tremendus erit. Honestati morum tuorum haec ornamenta conveniunt quatenus, Deo auctore, possis esse conspicuus, ita ut vita tua filiis tuis sit regula. Et in illa, si qua fortitudo illis inest, dirigatur, dum in ea quae imitentur aspiciant. Et in fine epistolae, sancta Trinitas fraternitatem vestram gratiae suae protectione circumdet, atque ita in timoris sui viam te dirigat, ut post vitae hujus amaritudinem ad aeternam pervenire simul mereamur dulcedinem. Et hoc scriptum est per manum Leonis scrinialis sedis apostolicae, in mense Octobr., indictione IV, die primo Kalend. Octobr., anno 12 summi pontificis Joannis.»
2.61
Haec sacra privilegia sanctorum apostolicorum in concilio totius Angliae lecta, tunc magnum momentum[ al. firmamentum] Cantuariensis Ecclesiae primatui attulere. Hic quoque inserta, si lectorum poterunt evitare nauseam, non incommodum locum obtinebunt. Contra quae Thomas Eboracensis archiepiscopus parum virium habebat, nec ei diffusior calumniarum campus patebat, licet secum fautorum classes ascisceret. Opposuit tamen soli Augustino a beato concessum Gregorio, ut non solum episcopos quos ordinavit, neque hos tantummodo, qui per Eborac. episcopum essent ordinati, sed etiam omnes Britanniae sacerdotes haberet, Domino Deo nostro Jesu Christo auctore, subjectos. Post obitum vero ejus esset inter Londinensem et Eboracensem episc. mutua gratiae vicissitudo, et foret amplitudo prior honoris anticipatio ordinationis, voluisse Gregorium ut Augustinus poneret sedem Londoniae, sed ipsum charitate regis Ethelberti delinitum resedisse Cantiae. Non difficile fuisse Gregorio, si competere videret, ut pauculis verbis controversiae ambiguitatem sedaret, dicens: Haec tibi, Augustine, et omnibus successoribus tuis concedo; sed quod hoc rationi resultare cerneret, voluisse verba sua ventis diffundere. Haec et hujusmodi plura pergenti dicere, quod et defensionis necessitas, et antiquitatis inscitia ejus eloquio ministraret arma, Lanfrancus disputationis pedem contulit hujusmodi vigilantissimo responso occurrens. Opinio est veritatis egena, qua niteris ut dicatur soli Augustino concessum habere subjectionem omnium episcoporum Britanniae, et eorum etiam, qui essent ordinati per episcopum Eboracens. Exile et omnino angustum id esset munus, quod familiari ab olim suo, novo Anglo vir largiretur apostolicus; praesertim cum vivo Augustino nullus Eboracensis pontifex ordinaret, quos subjectos haberet Augustinus, sed nec aliquis ibi exstiterit episcopus. Beatus siquidem Paulinus primus ejusdem urbis praesul non tempore Augustini, sed tempore Justi, qui quartus fuit Cantiae pontifex, illuc directus est.
2.62
Nescientem gesta Anglorum docebunt, quod dico. Hoc intelligentes sanctissimi sedis apostolicae praesules subjectionem omnium episcoporum Angliae successoribus Augustini confirmarunt, sicut privilegia recitata testantur. Gregorianam, ut dicunt, constitutionem verbis ornantes amplissimis et liberalitate munifica prosequentes, ejusdem sedis arbitri, ejusdem sententiae patroni. Aequumque censent ut omnes Anglorum ecclesiae ab eo loco mutuentur vivendi disciplinam, a cujus fomite rapuerunt credendi flammam. Quis enim nesciat, quod a Cantia manavit Christi credulitas in Eboracum et in caeteras Angliae ecclesias? Porro quod dicis potuisse beatum Gregorium si voluisset successoribus Augustini confirmare dicto quod concesserat Augustino, verum omnino est nec potest ambigi. Sed quod, quaeso, praejudicium hoc Cantuariensi sedi affert? A simili causam proponam. Nam quando Dominus et Salvator noster Jesus Christus dixit beato Petro: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum, potuisset adjicere si voluisset: Eamdem potestatem successoribus tuis concedo; verum dicti praetermissio nihil reverentiae imminuit successoribus Petri. Ibisne his verbis obviam? referesne adversa? Enimvero omnium Christianorum conscientiis est inclytum, ut nihilominus quam beato Petro, successoribus ejus et minantibus attremant, et serenam dignitatem indulgentibus gaudenter applaudant. Estque tunc demum omnium ecclesiasticarum rerum rata dispensatio, si successorum beati Petri fuerit comprobata judicio. Quid illud agit, nisi vis divinae liberalitatis per Dominum Jesum a beato Petro in vicarios ejus diffusa? Ergo de similibus idem pronuntiabis judicium si dialecticam nosti. Praeterea quod valet in toto valet in parte: quod valet in majori, valet in minori. Romana Ecclesia quasi totum est omnium ecclesiarum, caeterae Ecclesiae quasi ejus partes. Sicut enim quodam intuitu homo est genus individuorum suorum, et tamen in unoquoque individuo inest totius hominis tota proprietas, ita quodam respectu sedes Romana est genus, et totum omnium ecclesiarum; et tamen in unaquaque ecclesia totius Christianae fidei tota regnat integritas. Ipsa est major omnium ecclesiarum, et quod in ea valet, debet et valere in minoribus, ut potestas primi cujuscunque ecclesiae principis in succedentes dimanet, nisi si quid personaliter et nominatim excipiatur. Quare sicut Christus dixit omnibus praesulibus Romanis quod dixit beato Petro, ita quod dixit Gregorius omnibus successoribus Augustini dixit in Augustino; hinc conficitur ut, sicut Cantia subjicitur Romae, quod ex ea fidem accepit, ita Eboracum subjiciatur Cantiae, quae eo praedicatores misit. Jam vero quod allegas, voluisse Gregorium ut Augustinus resideret Londoniae, fluctuat plane. Qui enim firmari potest, ut ipse magistri sui voluntati resultans, in repulsam decretorum iret? Sed famae tam multorum assensu firmatae derogare fidem refuto. Esto enim ut alias migraret, quid ad me, qui Londinensis episcopus non sum? Nihil enim mea interest, nisi quod usus antiquitatis non patitur, si tu cum Londinensi pontifice primatus honorem partiaris. Ea de re si, lite sequestra, pace media negotium ventilari desideres, pro mei juris officio non deero recto judicio. Succubuit tantis rationibus Thomas, et placitum ad moderationem transferens libenter conditioni concessit animum, ut ulterior ripa Humbrae fluminis esset principium suae dioecesis, citerior esset limes parochiae Cantuariensis. Emicat Lanfrancus, tripudio et victrici causa fretus, gesta scripto excepit, ne se praeterirent, et laberentur recentia, et rerum necessariarum posteri fraudarentur notitia, modeste sane, ut nec scienda praetermitteret, nec dicendo efflueret, quod in proprias laudes facetiari odiosa jactantia est. Verumtamen ego conjicio nullum alium potuisse tantam dubietatem ad planum absolvere quantalibet quis vigeret industria, et cui etiam suffragaretur ipsa, quae Lanfranco, justitia. Erat enim tunc temporis in doctrina et mundi sapientia famosissimus, et quem venerabiliter suspiceret Alexander apostolicus: honoris maximum fuit indicium cum Romam venienti sequestrato illo Romani supercilii fastu dignanter assurgeret, professus, hanc venerationem non se illius archiepiscopatui, sed magisterio litterarum deferre. Quapropter se fecisse quod esset honoris: illum debere facere quod esset justitiae, ut pro more omnium archiepiscoporum sancti Petri vicarii vestigiis advolveretur. Reddidit ille debitum tanti amoris expertus insignia, ut quaecunque petenda putasset haud dubie impetraret. Denique ambos itineris sui comites Thomam archiepiscopum Eboracensem, et Remigium episcopum Lincolniensem baculis et annulis exspoliatos; quod primus esset filius presbyteri, secundus pro auxiliis Willielmo venienti Angliam praebitis factus esset episcopus, divinum munus bellicosis laboribus nundinatus, precibus suis restituit officio. Papa enim pondus facti a se rejiciens in eum considerationem transfudit, bene an secus fieret, redderet ipse investituras si vellet, si minus, faceret quod commodum sciret. Ita illi de manu Lanfranci baculos et annulos recipientes laetum ad patriam cum eodem moliti sunt reditum. Nec minori eum amoris diligentia palpandum curavit Gregorius Alexandri successor multa illius consilio transigens, multa etiam domesticis suis ignota illius conscientiae communicans. Sermonis hujuscemodi veritati assistit epistola initio papatus Angliam directa, quae inter epistolas Lanfranci reperitur. Porro Willielmus rex in omnibus ei assurgebat, aggaudebatque et ei et aliis, quos in bono fervore audisset, permisitque ei concilia congregare, quorum unius actio haec est:
2.63
« Anno Domini millesimo septuagesimo quinto. Regnante Willielmo anno nono, congregatum est concilium in Londonia, praesidente Lanfranco archiepiscopo Doroberniensi, considentibus secum Thoma archiepiscopo Eboracensi et caeteris episcopis. Roffensis ecclesia per id tempus pastore carebat. Lindiffarnensis qui et Dunelmensis episcopus canonicam excusationem habens concilio interesse non potuit. Et quod multis retro annis in Anglico regno usus conciliorum obsoleverat, renovata sunt nonnulla, quae antiquis etiam fuerant canonibus definita. Ex concilio igitur Toletano quarto, Milevitano atque Bracarensi statutum est, ut singuli secundum ordinationis suae tempora sedeant, praeter eos qui ex antiqua consuetudine sive suarum ecclesiarum privilegiis digniores sedes habent. De qua re interrogati sunt senes et aetate provecti, quid vel ipsi vidissent, vel a majoribus atque antiquioribus veraciter ac probabiliter ipsi audissent, super quo responso petitae sunt induciae ac concessae usque in crastinum. Crastina autem die concorditer perhibuere, quod Eboracensis archiepiscopus ad dexteram Dorobernensis sedere debeat; Londoniensis episcopus ad sinistram, Wenlanus juxta Eboracensem, si vero Eboracensis desit, Londinensis ad dexteram, Wenlanus ad sinistram. Ex Regula beati Benedicti et ex antiqua regularium locorum consuetudine, ut monachi proprium ordinem tenerent, et proprietate careant. Si quis vero cum proprietate inconfessus obierit, in caemeterio non sepeliatur. Ex decretis summorum pontificum Damasi et Leonis, nec non ex conciliis Sardicensi et Laodicensi, in quibus prohibetur episcopalis sedes in villis existere, concessum est regia munificentia et synodali auctoritate episcopis de villis transire ad civitates, Hermanno de Schireburne ad Salesberiam; Stigando de Seleseia ad Cicestriam; Petro de Lichfield ad Cestriam. Ex multis Romanorum praesulum decretis, diversisque sacrorum canonum auctoritatibus, ne quis alienum clericum, vel monachum sine commendatitiis litteris ordinet, vel retineat. Ad comprimendam quorumdam indiscretorum insolentiam ex communi decreto sancitum est, ne quis in concilio loquatur, praeter licentiam a metropolitano concessam, exceptis episcopis et abbatibus. Ex decretis Gregorii majoris, et minoris, ut nullus de propria cognatione vel uxoris defunctae, seu quam cognatus habuit uxorem accipiat, quod usque parentelae ex alterutra parte ad septimum gradum perveniat. Ut nullus sacros ordines seu officium ecclesiasticum emat, vel vendat. Ne sortes, seu divinationes ab aliquo exerceantur. Ex conciliis Heliberitano et Toletano decimo, ut nullus episcopus vel abbas, seu quilibet ex clero, hominem truncandum membris, vel occidendum judicet, vel judicantibus faveat.»
2.64
Interea cum Pater Lanfrancus omnibus virtutibus solidaret ingenium, componeret animum, tum eleemosyna praecipue, aiunt ejus prognosticon fuisse:« Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.» Quo ille accepto ab acclamantibus hilari vultu ad Dominum direxit:« Certemus ergo mutua vicissitudine, tu dando, ego dispertiendo.» Respondit coelestis pietas praedicabilis viri voto: affluebantque sibi tanta quae quantumlibet ambitum possent et explere, et vincere.
2.65
Nec ille segnis erat in erogando, avaritiam familiare Longobardis vitium, ex sua persona propulsans, et decutiens. Et erat non inconsideratus dator, nec deperibat ejus liberalitas, quam discretio, et animi condiebat alacritas: luxque vultus ejus non cadebat in terram, sed erat accipienti gratissima, sicut sol mane novo exoriens, qui discussis nubilis tranquillat ventos, et serenat aera. Expendebantur ergo pauperibus panes, calcei, et prorsus quae ad victum pertinent et vestitum, denarii non dabantur maturiori tractatu, consilio profundiori, quod hujus temporis vulgus suffarcinato etiam marsupio, sicco concoquat ore famem. Et quasi aliquid sacrosanctum vitat dare pro victu nummum, ne debilitet numerum. Clericis egentibus, et monasteriis immensum quantum nummorum cumulat, plerumque verecundiores ad rogandum invitans. Nec pudebat archiepiscopum alte succinctum pauperibus cibos apponere, et tenuioris fortunae scholares ad disputationum pugnam committere. Post verba utrique laeti abibant, dum et victor scientiae praemium, et victus acciperet verecundiae solatium. Aedificia ecclesiae, cui sedebat, vorax flamma ante non multum consumpserat, cumulabantque ruinam aggeres parietum, disjecta tectorum. Ille deturbatis veteribus fundamentis suscitavit in ampliorem statum omnia: ignores majore pulchritudine, an velocitate. Auxit enim bonae voluntatis gloriam celeritatis industria. Et primo quidem monachos, tumultuariis et angustis, post elaboratis et magnificis aedibus inclusit. Jam vero ex abundanti est dicere quantum ibi ornamentorum congesserit, vel in palliis et sacris vestibus, in quibus cedente materia manus aurificum vincebat expensarum pretium, vel in diversis coloribus picturis, vel lenocinante splendore fucorum ars spectabilis rapiebat animos, et pulchritudinis gratia sollicitabat oculos ad lacunaria. Possessiones omnes villarum, quae vel antecessorum incuria, vel exactorum violentia aliena ingemiscebant imperia, in jus domesticum revocavit, favente rege et manu tenente: adeo ut etiam ab ejusdem regis fratre Odone Bajocensi episcopo, et comite Cantiae placito extorqueret, quod ille injuste detinebat. Animus enim versipellis et fallax bona Cantuariensis Ecclesiae inhiaverat, et profecto pessum dedisset, nisi Lanfrancus obstaret. Praevalebat in eo animae vivacitas, sed et beatissimi Dunstani in eum favor effusus. Nam quotiescunque in talibus cunctabundus ne res male vergeret suspensam differret sententiam, aderat ille soporato detegens adversariorum argutias, et evadendi demonstrans semitas. Quin etiam quondam aegrum, et cunctantis vitae pertaesum in visione, qua videretur cum eo luctam inivisse, eripuit discrimini, restituit bonae valetudini. Monachi Cantuarienses, sicut omnes tunc temporis in Anglia, saecularibus haud absimiles erant, nisi quod pudicitiam non facile proderent, canum cursibus avocari, avium praedam raptu aliarum volucrum per inane sequi, spumantis equi tergum premere, tesseras quatere, potibus indulgere delicatiori victu, et accuratiori cultu fragilitatem, nescire, parcimoniam abnuere, et caetera id genus, ut magis illos consules, quam monachos prae frequentia famulantium diceres: hoc ille conspicatus aliquandiu patientiam tenuit, nec quominus pavidos rancore austeritatis exterruit. Sciebat enim artis artium, id est regiminis animarum peritissimus consuetudinem a natura esse secundam, et repentina morum conversione teneriores exacerbari animos. Quapropter blandis monitionibus per intervalla temporis nunc illa, nunc ista subtrahens cote virtutum rudes exacuebat ad bonum mentes, elimabatque ab iis vitiorum rubiginem; et undecunque malorum exstirpabat plantaria, continuo ibi bonorum jaciebat semina. Nec prius abstitit, quam adulterinis abdicatis fetibus ultronei geniales virtutum adoptarent successus. Sunt hodie ampliori, quam uspiam Angliae, ut decet numero, religione Cluniacensibus non impares. Plurimus inest iis adhuc Lanfrancus, multa viri memoria, ingens in Deum devotio, pulchra in advenientes affabilitas manet, nec in aevum abolebitur communis in omnes, singularis in unumquemque illius charitas. Quod nullum unquam tristem permitteret, sed si quemquam subnubilum videret, statim sciscitaretur causam et quaereret, cognitae impiger mederetur. Ultroneus juvenibus offerre denarios, quibus necessitudinum propriarum inopiae occurrerent. Si autem datum fortuito excideret, geminare, idque clam aliis esse praecipere. Providens praeterea per totam Angliam monachis, ut nec deplorarent necessaria, nec claudicarent a Regula. Jamque enim episcoporum livor increverat, volentium ab episcopalibus sedibus monachos clericis immissis extrudere. Auctor hujus factionis fuit Walchelmus Wentanus ad caetera bonus, sed in hoc ad pravum consiliis susurronum flexus, plus XL canonicos, cappis et superpelliciis ornaverat. Regem in sententiam traxerat et tantum morem in medio ut archiepiscopi consensum eliceret. Is quo minus haberetur, nihil dubitandum. At ille auditum facinus exhorruit, et tot potentum excogitatas machinas, ut casses aranearum, solo intuitu dissolvit. Quin etiam ne idem auderent posteri, egit, ut Alexander papa scriptis inhiberet: magnum id, et laudandum, ut quod sedula sanctorum benignitas tempore regis Edgari inchoaverit, iste labefactari non permiserit. Quamvis nunquam comparatione factum hujus cum illorum facto pensitetur. Nam illi totius Angliae magistri, arridente etiam rege facile quod vellent efficerent. Iste autem solus contra tot obsistentes rem profligaverit et vicerit, abbatiam Sancti Albani per Paulum abbatem, quem ibi constituit, in eum quo nunc est statum provexit. In Roffensi episcopatu clerici servientes vix ad quaternarium numerum assurgere poterant, et ipsi quotidiani panis egentes. Hos per Gundulfum episcopum sustentans sumptibus propriis monachos ad quinquaginta introduxit, quibus villa magnifica data procuravit, ut non solum non afficerentur inopia, sed etiam victualium gauderent copia. Extra Cantuariam urbem in aquilonali parte lapideas domos omnibus egenis, in occidentali parte regia valetudine fluentibus ligneas locavit, canonicis etiam apud sanctum Gregorium regularibus institutis, qui iis divina facerent officia, divisis pro varietate sexuum habitaculis, sumptibus provisis, ministris delegatis, hujusmodi tempore Willielmi majoris insistebat operibus, non multas de his, quae ab eo petenda putasset repulsas passus. Nam ad caeteros minus civilis, illi erat affectuosus et dulcis, laboranti ergo justitiae praebebat manum ne laberetur in praeceps; caeterum multoties vitae suae taedium apud amicos ingemiscens, conjectabatque et praedicebat ex praesentibus futurorum pestem vir sagacis animi, et aevi maturus. Nec eum fefellit aestimatio. Siquidem defuncto patre, junior Willielmus in regnum suffectus, cum Lanfrancum parum sibi conniventem offenderet, ingentibus promissis juris et aequi tenendi mollitum ad suffragium suum avertit. Sed potestate potitus, multisque pro defectione principum pene omnium angoribus conflictatus promissa negligebat. Quapropter sponsionis ab archiepiscopo admonitus turbide respondit: Quis omnia potest facere quae promittit? His pertaesus non moras longas in luce traxit: sed post annos XIX episcopatus febrim nactus, cum medici consulti necessariam potionem respondissent, prius se confessione et viatico munivit. Hinc poculo sumpto, sed in contrarium verso efflavit, qualem semper optaverat exitum, sortitus; hoc enim domesticis confitebatur, se Dominum deprecari ut vel dyssenteria vel febri urgente moreretur, quod hae valetudines nec memoriam turbent, nec loquelam implicent. Vir cujus industriam praedicabit Cantia, cujus doctrinam in discipulis ejus stupebit Latinitas, quantum omnes anni durabunt. Nam ipse pauca ingenii sui monumenta reliquit, decretales epistolas, et praecipuam contra Berengarium.
2.66
Post eum vacavit sedes archiepiscopatus annis plus quatuor. Rex enim malorum susurronum consiliis plus justo credulus, omnes sibi redditus annumerabat. Sed de talibus alias dixi, multum, ut decet, regiae majestati deferens. Ad praesens nos aliud urget opus, ut de successore Lanfranci rerum seriem pertendamus. Quanquam nos seriatim verba, sed summatim facta exsecuturus sum, prono favore domino Edmero cedens, qui omnia ita lucide exposuit, ut ea quodammodo subjecisse oculis nostris videatur. De Anselmo est sermo, qui in Augusta civitate oriundus, quae se primam transcendentibus Alpes exhibet, mediocritatem natalium in clarissimam famam face virtutum suarum extulit. Puer litteris institit, pueritiam egressus nunquam vel lasciviori aspectu castimoniam turbavit. Patriam terram exeundi patris ira adolescenti occasionem ingessit; quam cum ille nullo posset lenire ingenio, ne domestica simultas in violationem naturae transiret abscessu fefellit suo. Evasis Alpibus, cum volutaret anxius animi quo tenderet, divina dignatio fluctuantem serenavit, Northmanniam ad Lanfrancum eundum, cum quo si moraretur, et patriae necessitudine, et litterarum fomite incolatum levigaret. Cum ergo Beccum venisset, non aspernanter a Lanfranco susceptus, magnum ei levamentum ad scholas regendas fuit. Adolescebat, interea virtus cum aevo, industria cum ingenio. Jamque vernans tempus aetatis meditabatur in robur juventutis serpere. Erat enim XXVII annorum cum desiderio monasticae religionis afflatus est.
2.67
Nam etiam olim tenellus puer idem desideraverat, insignes ausus in angusto corpusculo versans. Petierat, et acceperat adeo gravis morbi incommodum, quo parens uterque perterritus Deo filium voveret. Tunc vero pluribus secum ratiocinationibus agebat, quid praestaret, eremitam agere vel monachum. Si monachum, utrum conduceret animae diviti loco, an tenui. Dives scilicet locus conferret pro ubertate reddituum, sed auferret poenitudinis taedium pro copia necessariorum. Tenuis econtra pro laboribus lasciviam excuteret, sed pro debilitate virium multiplicaret susurrum. Item utrum melius esset monachum fieri Becci, an alibi; si Becci, frustra se ingenium trivisse in litteris, cum nullus esset ibi quem doceret, quod quamlibet magnam scientiam fama Lanfranci obscuraret. Si alibi, ubi pauci essent litteris probati, ex solitudine et singularitate scientiae posse superbiam generari. Has ratiocinationes secum diu decoctas in amantis sui Lanfranci sinum competenti evaporavit tempore. Ille ad Maurelium Rothomagensem archiepiscopum referendum censuit, quod esset monachus, et quod pro longaevitate religionis sectarum omnium discretus arbiter. Quid morer? Prolatis et discussis rationibus monachatus praefertur cunctis religionibus, quod soli monachi vivant sub alieno arbitrio, substernantur obedientiae, valefaciant voluntati propriae; locus Beccus eligitur, ubi temperato inter egenum et superfluum usu, nec labor frangeret, nec mollities enervaret, ubi surgentem fastum in Anselmo premeret Lanfranci comparatio. Monachi non esse, ut per doctrinam nundinetur famam, ut cupiditate gloriae vendat litteraturam. Fit ergo ibi monachus, et post triennium translato Lanfranco Cadomum, prior ab Herlewino abbate institutus est. In quo officio XV annis vitam suam omnibus virtutibus excoluit, juvenibus maxime intendens, quod pro aetatis teneritudine possent vel industria ad bonum, vel incuria ad malum effigiari; frugalitati adeo insuevit, ut tunc constricta vitalia, posteriori tempore, etiam si vellet, ampliori cibo aditum negarent. Peculiaritatis vitium cum in se voluntate, tum in aliis praedicatione exstirpabat, id esse solum dictitans, quod diabolum e coelo, hominem e paradiso eliminaverat, quod ipsi Dei praecepti transfugae, voluntati indulsissent propriae. Itaque proprio mentis arbitrio indulgentiam auferens, nihil omnino exterius aggregabat omnis generis peccatum adeo cavens, ut diceret, malle se esse sine peccato in inferno, quam cum peccato in coelo: dictum tunc plausibus exceptum, nunc intellectorem desiderat, sed alias quaerendus expositor. Orationum et meditationum ejus instantiam indicat liber de his, Spiritu sancto, ut credimus, dictante conscriptus, cujus ipse affluentiam bibulis hauserat medullis: soliloquiorum etiam ad se et allocutionum ad Deum libri, quibus cogitata omnium antecessorum evicit, vel, ut mitius dicam, in unum acervum coegit. Credulitatem enim nostram, quam illi auctoritate extorquere volunt, ille ratione roborat, quod credimus, ita esse, nec aliter esse posse, invincibilibus approbans argumentis, discretione et patientia aemulorum animos obtinuit, qui sibi praelatum illum dolerent. Sedulitate in defunctum juvenem caeterorum omnium ad bonum accendit ignaviam, animavit industriam. Nec interea tacita in ejus pectore sine miraculis vivebat religio, sed non paucis signis Deus viri gratiam exhibebat, cogitanti nocte quomodo Deus potuisset prophetis uno momento ostendere praeterita, praesentia et futura, idem munus collatum. Reclusis enim a dormitorio in ecclesiam omnium parietum obstaculis, vidit monachum cujus id curae erat, a lecto egressum funem signi tenere, quo monachos admoneret surgere, pudendorum sanies solo ejus visu in sanitatem refloruit, lavatura manuum ejus in potu sumpta leprosus luridam cutem exuit. Languidum morti vicinum qui se videret a lupis immanibus circumseptum, belluinoque rictu devorandum, ideoque clamores horrendos ejiceret, adventu suo fugatis hostibus placida quiete donavit. Alter a desperato morbo per aquae benedictae jactum convaluit, tertius illecebras carnis ejus benedictione evasit: is fuit Boso tunc juvenis, postea Beccensis abbas, qui cum Anselmo in libro, Cur Deus homo, loquitur.
2.68
Qui juvenis adhuc ab eo monachus factus recentis professionis taedium patiebatur, veteris et desuetae flammae agnoscens et ingemiscens vestigia. Quapropter Patri aestus suos confessus, hoc tantum responsi accepit: Deus misereatur tibi, fili. Quo dicto, animae patientis lux serena influens coagulum vitiorum extenuavit et depulit. Defuncto dehinc Herlewyno abbate amplius munus suscepit Anselmus ab omnibus Beccensibus in abbatem electus, quamvis multis excusationibus refugere niteretur. Hoc ille magnis virtutibus inseruit, de quibus par videretur aliquas perstringere, nam XV annis, quoque hoc officium exercuit. Sed quia est animus magis illa describere, quae ad ejus archiepiscopatum pertinent, furabor, et pertransibo locum hunc. Castigat enim et praecipitat dicendi moras suscepti operis necessitas, ne reculcare videar, quae clarissimo praeoccupata sunt ingenio. Quamvis, sicut in aliis dixi, non videatur absurdum si virtutum ejus et operum indicem texuero, ut qui spatiosa illa volumina non attigit, isto instruatur compendio. Suscepto ergo in alteram vitam Lanfranco, depraedationes ecclesiarum ubique in Anglia, bonorum proscriptiones exerceri. Mater ecclesiarum in Cantuaria fisco adjecta regio, annuis et saepe etiam menstruis exactoribus vellicabatur. Tolerabilius enim propemodum videretur, si unius, cui consuesset, perpetuum imperium ingemisceret, quam novis et sibi semper succedentibus dominis subjaceret. Iuter haec apud episcopos silentium grande, nec erant canes qui latrare valerent. Nulla vox credebatur dolori, intra[ al., contra] conscientiam strangulabatur judicium ob unius hominis metum. Nam quid attinet loqui, ubi loquendo irrites odium, nec ullum nanciscaris emolumentum? Erat tamen spes nonnulla his malis posse imponi finem, siquando Cantuariensem archiepiscopum viderent, qui esset os omnium, vexillifer praevius, umbo publicus. Spargebaturque in vulgus rumor, haud equidem sine mente et numine Dei, ut arbitror, Anselmum fore archiepiscopum virum penitus sanctum, anxie doctum, felicem futuram hujus hominis benedictionibus Angliam. Hujusmodi verba ad aures ejus prolata continuerunt eum in Northmannia totis V annis, quamvis crebro causis ingruentibus ultra mare advocaretur. Invitabat ergo eum multorum necessitas, sed retrahebat timor, ne famae melioris oblitus raptari ambitione archiepiscopatus putaretur. Postremo, cum jam differre sine dispendio animarum nequiret, in Angliam navigavit, conscientiae suae puritatem Domino sacrificans. Caeterum quid homines loquerentur, ipsi viderent, cum quantum sua interesset, eorum obloquia honesta diu conversatione vitasset. Simul etiam rumor de ejus archiepiscopatu minas olim intentans longinquitate temporis detepuerat. Adventus plures et rationabiles fuere causae, sed hae praecipuae, ut abbatiam apud Cestrum firmaret, quam ejusdem civitatis comes Hugo monachis potissimum Beccensibus implere volebat; ut eundem Hugonem jamdudum languentem visitaret, qui quanquam in supremis positus omnium in confessione supercilium recusans Anselmum expetebat, veteris amicitiae pignus apud eum depositurus, si moreretur, ut praediorum suorum vectigalia lenito intercessionibus suis rege levigaret. Et prima quidem continuo expedivit, tertium vero absoluturus, curiam contendit. Nec molles, ut alii rimatus aditus, statim ut venit sanctitatis reverentia in interiora admissus est. Data secreti copia, cuncta, quibus regem accusabat fama, incunctanter aperuit, necessitates quoque suas modeste, allegans. Ille omnia negotia Beccensis ecclesiae ad arbitrium rectoris componens, caeterarum rerum amaritudinem cachinno dissolvit, famae licentiae non se posse obviare dictitans, caeterum sanctum virum non debere illa credere, neque enim procaciore responso exsufflare hominem tunc volebat, sciens quanti eum pater et mater pendere soliti essent, dum adviverent. Nam et hoc in rege magnificum videri debet, quod qui omnia pro potestate facere posset, magis quaedam joco eludebat, ad sales multa extra judicium animi transferens. Cum enim ab episcopis ei suggereretur, ut permitteret orationes per regnum fieri, quo Deus ei dignaretur inspirare ut matrem ecclesiarum pastore sublevaret, respondit ludibundus risu iram dissimulans:« Orate quod vultis, ego faciam quod placebit, quod nullius unquam oratio voluntatem meam labefactabit.» Item cum in consessu procerum de Anselmo haberetur verbum, unus intulit, ipsum esse solum nostro tempore nullius honoris cupidum: tum ille subsannans,« Nec, ait, archiepiscopatus Cantuariensis?» quod cum ei aeque a colloquente negaretur, affirmavit Anselmum omnia pedibus, manibusque acturum, si modo ullius spei honoris illius consequendi nancisceretur spiritum, sed, per sanctum, inquit, vultum de Luca, et ipse et omnes archiepiscopatus competitores hoc tempore mihi cedent, quod ego archiepiscopus ero. Talia frequenter ingeminans, mox vim morbi gravem persensit, quo aucto post paucas horas decubuit. Ac tum forte Anselmus a tumultibus curiae se removerat, sed pernicitate a rege directi nuntii concitatus, desideranti praesentiam suam exhibuit, cujus confessione, ex consensu episcoporum suscepta, de peccatis dolentem instituit, ut virgam emendationis indicem per episcopos, qui tunc frequentes convenerant, super altare vadem mitteret, viduatis Ecclesiis pastores sufficeret, exsules restitueret, vinculatos expediret. Facit ille omnia, nihilo remissiori devotione quam si a Deo juberetur, urgebat eum amarior valetudo, poenasque delictorum reposcere sperabatur. Tunc commode ad circumstantes sermonem produxit aegrotus de consolatione Cantuariensis ecclesiae, in episcopos ejus rei considerationem transmittens. Plausu exceptum est verbum, ibatque clamor in coelum, bona, et salutem regi optantium. Transfunditur tamen in eum consultationis dignatio, pronisque mentibus in assensum regium pendetur, ut quem ipse dignum pronuntiaret, cuncti profecto susciperent. Ita ille cubito sese attollens, hunc, ait, sanctum virum Anselmum eligo, ingenti subsecuto fragore faventium.
2.69
Hoc audito, securitatem Anselmi pectoris pavor hausit, simul et facies impalluit. Conantem super his excusationes moliri, in partem tulerunt episcopi: et primo quidem his verbis deliniunt: Gratularetur tempori, quod ipse Deus procul dubio administrasset, ut per ejus archiepiscopatum possent tot per Angliam mala recidi, perturbationibus omnibus dexter modus imponi; pronuntiaret ille, quod fieri in Dei rebus vellet, se non defuturos ejus suffragio; ille Dominum pro eis oraret, ipsi forensia, si qua essent, pro eo susciperent; susciperet ergo benigne, quod divinitus regi feroci videbatur inspiratum, ne omnium perversitatum, quae deinceps in regno emergerent, culpabilis esset. Talia jactabant; sed ipse futurorum praesagus, omnes eorum ratiocinationes levi responso exuit: Tanto ponderi se pro aetatis debilitate non esse congruum; praesumptuosum si juvenis quilibet tantum tentaret laborem, nedum ipse cui sanguis heberet, et cujus vires aemula senectus carpsisset, saecularia negotia se nescire, quia nollet scire, quorum occupationes, semper post monachatum horruisset, liberum affectans animum voluptati sanctarum Scripturarum intendere: velle illos dissonantia facere, ut aratrum sanctae ecclesiae, quod in Anglia duo boves validi, et pari fortitudine ad bonum certantes, id est rex et archiepiscopus Cantuariensis debeant trahere, nunc ove vetula cum tauro indomito jugata distorqueatur a recto:« Et ego, inquit, sum ovis vetula, qui, si quietus essem, verbi Dei lacte et operimento lanae, aliquibus possem fortassis non ingratus esse; sed si me cum hoc tauro conjungitis, videbitis pro disparilitate trahentium aratrum non recte procedere. Nullum ergo de hoc facto emolumentum habebitis, imo dum timor vestra oppilaverit ora, videbitis Ecclesiam, cui inconsulte consulere vultis, vivo pastore carentem. Praeterea, cum sim alterius regni abbas, quam indecens et ambitione plenum sit, videtis, ut defraudem monachos, quibus tutelam, et archiepiscopum exhonorem, cui professionem debeo.» Eo instantius illi urgere, et omnibus quae objecerat festinam medelam promittere. Rex quoque nuntiata sibi obstinatione repulsae, per paternam et maternam amicitiam obtestari, ne suae detrimento animae, velit in sententia permanere, quin etiam omnibus ad ejus pedes provolutis, ipse quoque in faciem concidit, nullisque flectebatur heros lacrymis, nullis lactabatur promissis, adeo( ut postea sub obtestatione deitatis dicebat) tunc anxius, ut si voluntas Dei esset, mallet carere spiritu, quam tanto curarum fluctuare aestu: quin et monachos suos praesentes de suffragio lacrymabiliter appellabat, donec episcopi mutuo se cohortati, impetum quasi in hostem conjurant. Itaque pars a tergo, pars ab ante, eum ad lectum jacentis impellunt. Arreptaeque manus digitos, quos in volam stricte curvaverat, erigere conantur; aliquantoque labore cassato, quod fortitudinem in viro suscitaverat ira, et dolor, vix indice levato cum ille pro violentia voces dolentis exprimeret, baculum pastoralem apposuere. Stringentes continuo manum ne abjiceret, traxerunt potius quam duxerunt in ecclesiam, solemnia pro more munia exsecuti: et licet laeta vox omnium: Te Deum laudamus canentium, diverberaret auras; ille, nisu, quo poterat, clamabat:« Nihil est quod agitis, nolo, non consentio;» regressusque ad regem illum propediem melius habiturum dixit se non consensisse violentiae: ideoque omnia, quae facta fuerant, de hac re in se in irritum deduci posse et debere.
2.70
His dictis, comitatus magnatibus excedens curia, successit hospitio, lacrymas ubertim ejiciens, multoque dolore gravis. Tali ergo gestu internae voluntatis interprete, magis intendit[ al., accendit] decumbentis animos, ut statim juberet ipsum pronuntiari in vulgus archiepiscopum, investirique omnibus, quae ad ecclesiae Cantuariensis spectant reditus, urbem praeterea Cantuariae, quam archiepiscopus Lanfrancus habuerat ex beneficio, isti concessit ex solido. Act. anno ab Incarnatione Domini 1093, pridie Non. Martii prima Dominica Quadragesimae.
2.71
Anselmus igitur in praedia ecclesiastici juris abiit, et rex discussa infirmitate convaluit. Impigre enim quod inceperat, urgebat, ut Anselmum in archiepiscopatu firmaret; missique sunt nuntii in Northmanniam cum litteris regis ad archiepiscopum Rothomagensem et monachos Beccenses, qui liberam ei cessionem impetrarent. Illi quoque rationem rei quae petebatur, diligenti lance pensantes, aliquantis controversiis prolatis, et eventilatis tandem concesserunt. Sed suspendit ordinationem ejus simultas inter ipsum et regem, irrepens hujuscemodi de causa. Convenerat eum rex favorabilibus assentationibus, ut possessiones Ecclesiae Christi, quas ipse abalienaverat, voluntaria dignatione in clientum suorum jus aeternum transcriberet, qui illas post decessum Lanfranci, per ejus donum invaserant: negavit Anselmus infligere damnum ecclesiae, cui ipse nihil contulisset. Commota ex his principis bile, quod ante de pontificatu ejus summo celebrabat studio, dilatum, et pene omissum: unde egregia mens ejus assurrexit laetitia, sperans se omni praelationis defunctum munere, et in solitariam vitam transferendum. Jam enim abbatiae dato baculo decesserat per Rothomagensem archiepiscopum Willielmum absolutus. Solebatque tunc, et saepe profiteri, quod ad nullam praelationem valeret, nisi ad prioratum claustri, quia et gauderet otio, et aliis laboribus impar, linguam ad benedicendum promptam haberet. Verumtamen multo fluente tempore omnium querelis rex turbatus, quod carentes rectore pessum irent ecclesiae, vix persuasit ei, ut suscipiens archiepiscopatum consensu suo cunctorum roboraret desiderium. Ingentibus autem promissis, quae ipsas onerarent auras, effusis, quae hominem illicerent, tardantem impellerent, regalia pro more illius temporis faciens principi, VII Kal. Octobris, Cantuariae assedit; sed pridie N. Decembris ab omnibus episcopis Angliae solemnia episcopalia suscepit: fuitque prognosticon ejus:« Vocavit multos, et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia parata sunt omnia, et coeperunt omnes simul excusare,» nec multo post rex mare transiit. Erant his diebus duo competitores Romani praesulatus, Wibertus et Urbanus, summi ambo et praestantes viri, neuterque alteri pro persona cedebat. Consensu dubio fluctuabat Anglia, in Wibertum tamen metu regis inclinatior. Anselmus jamdudum Urbanum in papam susceperat, idque rege non abnuente exceperat, cum ad archiepiscopatum eligeretur. Verumtamen cum ille redisset in regnum, cassus moliminis, quo meditatus fuerat fratrem provincia spoliare, adiit eum pontifex, petiitque licentiam Romam eundi pro pallio sumendo a papa Urbano.
2.72
Hoc dicto, rex, ut semper calori pronus erat, novas causas irarum invenit: excitatusque in malum pronuntiavit, non rectam eum fidem, quam sibi promiserat, posse servare, si sua sine licentia Urbanum, vel quemlibet papam appellaret. Differendum id ad frequentiorem conventum respondit Anselmus, serioque tractandum, utrum ideo fidelitatem terreni Domini debilitaret, si vicarium sancti Petri appellaret. Magnis ergo utrinque motibus, magnis consultationibus actum: eratque ratiocinatio regis hujusmodi: Consuetudo regni mei est a patre meo instituta, ut nullus praeter licentiam regis appelletur papa. Qui consuetudines regni tollit, potestatem quoque et coronam regni violat. Qui coronam mihi aufert, inimicitias, et infidelitatem in me agit. Respondebat Anselmus: Dominus contra sapit, qui hanc quaestionem duobus praeceptis absolvit, et enodem reddidit. Quid enim fidelitatis debeamus vicario beati Petri, ipse docet:« Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et, tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram erunt ligata et in coelis, et, quaecunque solveris super terram, erunt soluta, et in coelis,» et communiter omnibus:« Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit.» Et iterum:« Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei.» Porro quid debeamus regi, alias declarat:« Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo.» Reddam ergo sine offensa in his quae Dei sunt, vicario beati Petri obedientiam; et in his quae terrenae dignitati domini mei competunt, fidele auxilium et consilium pro posse meo non subtraham.
2.73
In his exsequendis omnes episcopi Angliae primati suo suffragium negarunt, partes agentes mercenarii, et libertatis profugi. Et quasi parum id esset, omnem ei obedientiam, et subjectionem abnegaverunt. Incentor et vexillifer factionis erat Willielmus Dunelmensis episcopus, homo importunae facundiae, et ambitionis infestae. Qui speraret archiepiscopatui intrudi Anselmo depulso: ideoque improbius insistebat negotio, promiseratque regi futurum sua solertia, ut cederet honori, sponte reddito annulo et baculo. Sed ventilabat ingenium adverso Deo, cum omnia ejus, et caeterorum consilia longis ambagibus volutata uno contudit responso: Si quis esset, qui probare praesumeret, quod ideo fidem terreno negaret regi, quia appellaret vicarium beati Petri, esset ipse contra paratus, cui, et ubi deberet, respondere. Eo magis illi animis labefactati, majorem, quam opinabantur animadverterunt viro inesse prudentiam, quod sciret non debere archiepiscopum Cantuariae judicari, nisi in consistorio apostolici. Ita toto acumine limatorum in consiliis virorum inaniter adversus eum, cui Deus aderat, certabatur. Nam quaecunque dicenda putassent, inventa statim ratione, sicut vehementi flatu casses araneorum dirumpebat; adeo immotus animo, et sollicitudinis vacuus, ut illis in partes secedentibus, et dicta sua huc et illuc ponderantibus, ipse sopori ad parietem reclinatus indulgeret. Eodem vultu mente inconcussus, nec ira turbulentus, nec metu anxius, tranquillitatem animi, et ipse fatebatur, et faciei praetendebat hilaritas. Surrectum ergo in clamores et furias, Dunelmensi episcopo palam pronuntiante: eum qui ratione non possit compesci, debere vi opprimi. Reclamatum est a proceribus, qui multo magis quam episcopi, ab injuriis archiepiscopi temperandum censebant. Denique jussi ut ei subjectionem abnegarent, prorsus refutarunt, dicentes se Christianos esse, nec velle in aliquo archiepiscopi sui voluntati resultare. Id rex quamvis moleste tulisset, formidine tamen majoris tumultus, iram intra fauces repressit. Tum quoniam sponsio episcoporum non bene processerat, in eorum reclinatur consilium, volens ut Anselmus privatus baculo et annulo pelleretur regno. Sed cum id vi nequiret obtinere, et ille, se quidem Anglia cedere, sed insignia, et nomen non reddere profiteretur, dilata omnia cum bona pace ab Idibus Martii, quae tunc erant, ad Octavas Pentecostes. Hoc illi jam vacationem meditanti, cum proceres renuntiassent, producto suspirio gemebundus retulit: Quanquam ex praeteritis futura non nesciam, tamen ne omnia meo videar urgere arbitrio, pacem amplector, quantum mea refert, ab ea non deviaturus. Qui violator pacis exstiterit, ipse, quantum ad Deum est, videret. Nec fortuitum dictum viri a veritate decidit. Nam ante praefinitum tempus multa ei impacta contraria, camerarius ejus ad poenam ante oculos ejus abreptus, quidam, quorum consiliis potissimum innitebatur, ultra mare fugati. Arguta malignitatis consilia, ad ejus honoris detrimentum excogitata, et ad rem deducta. Nuntii duo, singulares versutiarum artifices ipso ignorante, et nihil minus suspicante Romam missi, ut explorato urbis statu agerent apud papam, ut pallium regi mitteret tradendum cui liberet. Strenue illi, et impigre, quae jussi fuerant exsecuti, Albanensem episcopum Walterum ex praecepto Urbani papae Angliam adducunt. Is Dofris appulsus, clam Anselmo curiam venit, ingentibusque promissis animum Willielmi sitientem explevit. Si Urbanus in Anglia reciperetur ad papam, fore ut quaecunque rex petenda existimasset, ille privilegio sedis apostolicae roboraret. Caeterum ad causam archiepiscopi nihil suffragii, nisi quod rogatus ut eum expelleret, impossibile factu respondit, ut vir celebratissimae sanctitatis, et scientiae, et in praesulatum introductus legitime, deturbaretur, nullius obnoxius culpae. Continuo igitur edictum per provinciam promulgatur, Urbanum apostolicum debere dici et credi. Eo audito mirari Anselmus, cum ecce frequentes episcopi ad eum missi venerunt: pertentatoque sensim homine, utrum ad redimendam regis amicitiam esset infractior, cum nihilo mutatum experirentur, quod latebat aperuere. Dominum regem sua opera et impensa pallium a Roma meruisse, suoque labore transegisse negotium, quod illi constaret multis marcis. Par esse ut tanto principis beneficio, digno respondeat muneris officio. Ingemuit ille doli machinam in effectum deductam, dicta episcoporum largis suspiriis excipiens, negavitque se quidquam propter hoc daturum, quia parvi aestimaret beneficium, cujus amplitudinem ipsi tanti penderent. Per hoc rex edoctus nullo modo mentis ejus robur enervari posse, ut in amicitiam suam cederet, salva dignitatis suae magnanimitate ultro eam expetiit et impetravit. Dataque ei publice potestate, ut per totum regnum primatus sui jus exerceret libere, dies praefixa, qua Albanensis episcopus cum pallio Cantuariam veniret, venienti, et sacrum insigne in vase argenteo deferenti vulgo applausum, ab archiepiscopo nudipede, sed sacerdotalibus vestimentis induto occursum. Inde super altare Domini Salvatoris pallium assumptum sacratus pontifex beatis humeris composuit, et ad divina celebranda processit: erat tunc dies Dominica, IV Idus Junii, fuitque nonnullis ingenti miraculo, quod idem evangelium illa die occurrit, quod ante prognosticon ejus fuerat:« Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos, et misit servos suos hora coenae, etc..»
2.74
Ita concordia inita, et rege ultra mare profecto, serena pacis tranquillitas toto illo anno ab animo Anselmi curas depulit, et bonorum hominum levavit sollicitudines. Sed posteriori tempore Willielmo reverso rursus tempestas intonuit, rursus procella odiorum inhorruit. Enimvero ille felici laetus eventu, statim in Walenses contendit. Nam maxima Dei gratia omnibus ejus conatibus occurrente, ita in omnibus usus est placido allusu fortunae, ut videretur cum eo Deus beneficiis certare. Si pugnam adoriretur, opimas manubias referebat; si pelago impacato navigare volebat, statim venti furorem ponerent. Videbat haec Anselmus, et aggaudebat, sperans illum propter tam affluentem gratiam quandoque liberam facere ecclesiam. Quocirca de Gualensi expeditione reversum meditabatur leniter aggredi, sed praevenit ille conviciis per nuntium exagitando archiepiscopum, causatus militum, quos in hostem miserat, paucitatem et inertiam.
2.75
Quo allato spes omnis emendationis apud Anselmum obtorpuit. Dimisit igitur nuntium responsione vacuum, ne reciprocis relatibus jurgiorum campus aperiretur. Saeviebat, credo, instinctu diaboli contra pontificem fortuna; parabanturque in proximam curiam contra eum machinamenta. Quae omnia petendo licentiam eundi Romam quassavit et depulit; cum prius multis moliminibus voluntatem ejus super ecclesiarum statum attentasset. Quocirca haec communicaturus cum papa, rogavit, ut dixi, licentiam pergendi Romam, bis terque frustra.« Intelligo enim, aiebat rex, licentiam interdicendam, cum eum nullo gravi peccato sciam onerari, cujus a Roma petat absolutionem, nec egere illius loci consilio, cum ei nullius scientiae desit copia. Magis certe dixerim, Urbanum Anselmi cedere sapientiae, quam Anselmum Urbano indigere. Quod si pertinacius coeptis institerit, omnem archiepiscopatum in meum fiscum redigam. Transgreditur enim promissa sua, quibus fidem suam astrinxit omnes consuetudines servaturum regni mei. Insolitum est quippe mihi, ut quisquam procerum meorum eat Romam, nisi meo potissimum missu. Ideo vel juret mihi se nunquam deinceps pro qualibet oppressione[ al., impressione] sedem apostolicam appellaturum, vel evacuet regnum. Haec, inquit, vos fideles mei dicite sibi, et si videritis eum velle desistere itinere, tunc vigorem curialis judicii experiatur, quod me toties inquietare non timuerit de re, quam ad summam perducere nolit. Contra haec per nuntios Anselmus agendum non ratus, ipse ad regem ingressus, pro more dextrae illius assedit, habuitque orationem ad hanc sententiam:« Quod dicis me non debere ire Romam, quod gravi peccato caream, et scientia affluam, quamvis neutrum pro vero arrogem, tamen Dei librae committo examinanda. Quod dicis me promisisse, ut consuetudines tuas servarem, amplector, sed conditiones requiro: cum exceptione enim dixi me servaturum illas duntaxat, quae legibus Dei consentaneae, cum honestate essent constitutae. Quod dicis me fidem excedere, quod praevaricatis consuetudinibus tuis sedem appello apostolicam, custodita reverentia principatus tui, non verum esset, si alter diceret[ al., non verum esse alter diceret]: fidelitatem enim, quam tibi, rex, debeo, ex Dei fide habeo, cujus vicarius est sanctus Petrus, cujus sedem appello. Quod dicis, debere me jurare, ne ulterius pro quavis causa Romam appellem, publice pronuntio, quod Christianus princeps ab archiepiscopo suo tale sacramentum exigit injuste. Si enim sanctum Petrum jurejurando abjurarem, negarem Christum. Quando vero ulla re Christum negavero, tunc tibi de petitae licentiae peccato satisfacere non tardabo: forsitan autem me discedente procurabit Deus ut non diu res ecclesiasticae, sicut minaris, tuis famulentur compendiis. Obstrepunt dicenti rex et proceres, illud maxime objurgantes, nunquam in consuetudinibus servandis mentionem Dei fuisse, vel honesti recti.»
2.76
Tum ille comi vultu, et pene in risum resoluto dixit haec verba eadem:« Papae! Si nec Dei, nec rectitudinis mentio, ut dicis, facta fuit, cujus tunc? Absit ab omni Christiano leges, vel consuetudines tenere, et tueri, quae Deo, et rectitudini noscuntur esse contrariae.» Hoc illi dicto quasi malleo frontes impudentes reperculsi, demissione capitum, et vocis silentio injustitiam suam testati sunt. Nihil enim ille turbatur, sed quandocunque illi succlamarent, tacens rursus ad caput sententiae impermotus revertebatur; verumtamen non continuit rex animum, quin crudeles minas intorquens, diceret, non illum quidquam de regno suo exportaturum. At ille impavidus:« Pedes, inquit, et nudus pergam; si equitaturas meas et vestes vestrum esse quis affirmaverit.» Puduit principem dicti, et rubore cinctus ora:« Non ita, inquit, volo, sed undecimo abhinc die, cum ad portum veneris, nuntio meo in portandis vel dimittendis parebis.» Irasceretur alius, sed Anselmus imperturbatus manens benedictionem suam regi non abnuenti obtulit, praelocutus moleste se quidem, et aegre iram regiam ferre; sed si dignaretur intelligere, ad commodum ejus animae viam inchoatam spectare. Subterfugerunt hoc negotium, sicut et prius episcopi; quos cum ille de suffragio convenisset, responderunt illum et religiosum et sapientem esse. Pro sapientia consilio eorum non indigere; sed quid faciendum sit, optime scire; pro sanctitate incunctanter bonum exsequi velle et posse; sed adversum dominum suum non posse assurgere, cujus gratia carere nollent pro honoribus, et parentibus suis, quos diligerent. Ille qui esset omnis labis mundanae, et cupiditatis immunis, rem Dei, ut coeperat, persequeretur, habiturus episcoporum voluntatem tacitam, caeterum vocis opem nullam. Quanquam si qua fides, si quis aditus meliori consilio esset, praestaret domi dulce confovere otium, quam patria et honoribus extorrem tanto indulgere labori. Ita omnes discessere, solisque duobus poenitentiam, antequam mare transiret, petentibus benignus ignovit. Eorum nomina fuerunt Osmer, Salesberiensis[ al., Schireburnensis], et Robertus Herefordensis. Una ergo die Cantuariae commoratus, peram et baculum, solatia, et indicia itineris pro consuetudine assumpsit. Inde Doveram veniens, XV diebus propter inclementiam venti, ibi contra votum retentus erat. Quo spatio nuntius, ut dicebatur, a rege missus contubernioque et convivio ejus indefesse potitus causam adventus secretam tenuit. Sed cum jam prosperitas flatuum naves vocaret in altum, ille ex praecepto regis omnes bulgias et manticas efferri coram, et expilari imperavit. Crudele et miserabile spectaculum, primatem Angliae, caput totius religionis et sapientiae, praedonis more exagitari. Sed cum solummodo necessaria supellex, et nihil pecuniarum inveniretur, ille qui venerat facti, quod invitus fecerat, poenitens, abire permisit indemnem. Solutas naves Notus provexit in salum, primo quidem segniter, adeo ut retorto flamine retro viderentur Angliam adnare. Quod cum prae dolore cordis siccis oculis nequiret pater videre, elevatis in altum manibus auxilium coelo detraxit, venti enim placatis animis constraverunt aequora, et versus Flandriam intenderunt carbasa: ita naves flatu secundo sulcantes mare, non multo post Withsandum appulere. Primum hospitium illi cum monachis sancti Bertini fuit; caetera favor administravit, omnibus certatim eum episcopis et abbatibus invitantibus, et invitum etiam detrahentibus. Ibat fama viri praenuntia, et dulci corda audientium afflabat aura. Quocirca quanto amore omnium susceptus, quantis officiis delinitus sit, conanti dicere succumbit sermo, et fatiscit oratio, mira rerum conversione, ut honoratior esset in aliena provincia quam fuerat civis in patria, archiepiscopus in Ecclesia.
2.77
Ipse Lugdunensis archiepiscopus Hugo, legatus apostolicus in Gallia, magni nominis, et potentiae, nec religionis egenus, ubi ad eum Lugdunum iter advertere audivit, alacriter occurrit, devote obsecutus est. Ejus igitur consilio ibi resedit, totius causae indices Romam Urbano apostolico mittens, valetudo subitanea flagitabat otium simul et consilium. Videbatur interim Wibertinis praedonibus cedere, ferebat enim per omnium rumor ora venisse archiepiscopum Cantuariensem ab Anglia, Romamque tendere ad Urbanum suffarcinatum pecunia, magnum esse quod secum ferat archiepiscopus Angliae, quae sit provincia omnium fertilissima. His illi animos incensi jam tum semitas omnes obsederant, angustias locorum occupaverant, ne qua elaberetur. Ingens domino suo fore commodum si prenderetur, qui Urbani partium propugnator esset. Quare passus est ardores eorum ad tempus negata praeda languescere, ut se opinione deceptos esse credentes, domum redirent: hoc consilio fructum detraxit insidiantibus, et jam redierat nuntius praecipiens ex parte apostolici, ut remota omni excusatione per obedientiam Romam veniret. Nescius ille contraire obedientiae, et de spe misericordiae Dei audentior viam invasit. Nam et vigor salutis refusus audaciam suggerebat, et citra senium viridis, et cruda senectus bene adhuc labores patiebatur.
2.78
Evasis ergo Alpibus Romam incolumis venit, nullo suorum homine, vel jumento desiderato; uno tantum in toto itinere tentatus discrimine, quod tamen fuit successus et alimentum gloriae. Dux siquidem Burgundiae eadem, qua Wibertini spe raptatus, ad eum depraedandum inflatiore spiritu animatus erat; sed uno tantum aspectu ejus emollitus, omnem exhalavit superbiam, resumpsit humilitatem. Adeo dulci intuitu, leni facie, placida canitie aspicientem rapiebat, ut in quemcunque oculorum gratiam injiceret, statim in amorem sui alliceret. Ita cordis tumor duci per nebulonum verba conceptus eo viso resedit. Continuoque pontificis exceptus osculo benedictionem ultro expetiit: advocatoque uno ex magnatibus suis( stipatus enim multis, cum maximo venerat tumultu), praecepit ut eum secure per terram suam deduceret: et non minus ei quam sibi ubique serviri faceret. Foederata ergo amicitia discedit, saepius contra maledicos infrendens et ingeminans eis odium Dei, qui sibi persuasissent, ut persequeretur Dei angelum. Anselmus ergo securus, Cluniacum, mox ut dixi, Lugdunum, inde Romam pervenit.
2.79
Quem apostolicus magnifice suscipiens coram senatu amplissimis laudibus extulit. Illum esse totius Latinitatis magistrum, in disciplinis liberalibus, in religione parem non invenirent; contumelias multas pro fidelitate Romana passum, tandem per plenas periculis et mortibus vias ad se venisse, flagitare a se suffragium, cujus ipse magis egeret consilio. Talia Urbanus jactabat; sed Anselmus pudore caput demissus silentium premebat, sed ubi summus pontifex laudum finem fecit, ille data copia causam suam omnem veraciter allegavit. Pollicetur praesul, pariterque senatus auxilium; scribuntur litterae Willielmo regi Angliae; jubetur Anselmus omnibus suis revestiri. Statim enim ut ille mare transierat, archiepiscopatum totum suae ditioni substerni, et quaecunque ante statuerat, in irritum deduci jusserat. Litterarum responsum jubetur archiepiscopus circa papam operiri. Sed non fuit animus diu ibi consistere, quod illius urbis aer insalubris esset peregrinis. Quocirca cuidam Joanni, qui olim suus monachus apud Beccum fuisset, sed tum ab Urbano abbas coenobii Sancti Salvatoris, quod prope Telesinam[ al., Teselniam] urbem est, institutus, roganti cessit, ut in villa sua Sclavia nomine, aestum aestatis vitaret. Ea villa in supremo montis vertice constituta, ideoque hinc inde veniente temperie refrigerata prope momentis omnibus pestiferi nihil habet spiritus. Juvabat itaque Anselmum captivitas sua, videns sibi redditum, quod diu desideraverat otium. Quapropter jamdudum resides animos in Deum excitans, consummavit ibi librum egregium, cujus titulus et materia est, Cur Deus homo; omnibusque amori et honori erat, adeo ut Rogerius, dux Apuliae, apud quem rex Angliae illum litteris insimulandum curaverat, spretis naeniis longe aliter sententiam suam in viri honorem transferret: illi villas, illi castella, illi postremo quaecunque placerent, offerens, tantum remanentia sua terram suam beatificaret. Cum circa papam esset, in omnibus illi secundus in processionibus, in stationibus habebatur; ad eum salutationes, ad eum post apostolicum munera commeabant. Audiebatur libenter ab omnibus, fiebatque quod jubebat, cum divinos intonaret sermones. Quod maximae sibi delectationi erat, fructum scientiae pronuntians esse, si cum bene dicas, alius de doctrina tua profectum bene vivendi accipiat; ferebatur ergo magna cupiditate, ut archiepiscopatus deposito fasce Deo posset intendere. Quod cum ab apostolico obnixe postularet, renuit prorsus:« Imo, inquit, per obedientiam jubeo, ut ubicunque sis, nomen et honorem Cantuariensis archiepiscopi non deponas. Delicati militis est ante bellum fugere; nec est religiosi et constantis animi citra ullam laesionem minis tantum et terroribus cedere.» Tum ille:« Obedientiam, Pater, non refugio, nec plagas, quia et mortem ipsam pro Deo non horreo, nisi forte animus meus mihi mentiatur. Sed quid, inquit, ibi faciam, ubi non solum vacillat, sed jam omnis oppressa est justitia? ubi suffraganei mei partes boni non modo propter timorem non adjuvant, verum et propter favorem impugnant?-- De his, respondit papa, et talibus, gestis animus in consilio apud Barum agere, ubi et praesentiam tuam volo, et auxilium desidero.» Ut ergo ventum ad concilium apostolicus ante corpus sancti Nicolai constratus tapetibus, et palliis, ipse casula cum pallio amictus tribunal ascendit: caeteri cum cappis sedebant, omnibus ergo suum locum ex antiquo vindicantibus, Anselmus humilitate summus, quo poterat assedit. Exciderat animo summi pontificis ingruente tumultu, ut ei locum delegaret. Sed erroris admonitus est, quaestionis necessitate a Graecis proposita, probare volentibus, Spiritum sanctum non nisi a Patre procedere, hanc ergo quaestionem dum expedire tentans, magis involveret, Graecis contra non improbabiliter occurrentibus, Anselmi recordatus exclamat, vividae vocis tonitruum, aedis capacitas, et turbae multiplicitas ingeminant:« Pater et magister Anselme, Anglorum archiepiscope, ubi es?» Ille ubi se vocari audivit, in pedes constitit. Quem apostolicus compellans:« Nunc, inquit, magister, opus est scientia, opus eloquentiae tuae opera; veni, ascende huc, et defende matrem tuam Ecclesiam, quam Graeci labefactare conantur, succurre ergo, quasi a Deo huc missus.» Continuo cuncti astantes et assidentes oculos et ora in eum conversi, percunctari quis esset, adnitentibusque proximis ad concessum apostolici levatus, sedere jussus juxta Romanum archidiaconum, cui ante papam sedere moris est:« Includamus, inquit, hunc in orbe nostro, quasi alterius orbis papam.» Nec morantibus omnibus exposuit palam qui genus, unde domo, cujus scientiae, cujus facundiae, quam religiosus, quanta pro fidelitate Romanae sedis passus esset. Dilatusque in posteram diem quaestionis tractatus, quamvis Anselmus statim respondere non dubitaret. Sed sequenti die solito maturius coetu coacto promotus in editum, ita pertractavit quaestionis latera, ita penetravit et enubilavit intima, ut Latini clamore testarentur gaudium, Graeci de se praeberi dolerent ridiculum: nullus porro inops, et inanis scientiae discederet. Sensus illius sermonis procedente tempore luculenter digessit in libro De processione Spiritus sancti facto. Tunc vero ubi verbum absolvit, omnes in eum oculos et ora conversi, hic laudare fidem, ille scientiam, omnes eloquentiam. Sedato fragore, quem laus ejus suscitaverat, intendens in eum summus pontifex, ait:« Benedictum sit cor tuum, et spiritus tuus, et os, et sermo oris tui benedictus.» Nec mora, cum consensu omnium roboratus in aliter sentientes fulmen excommunicationis intorsisset, ventilari de rege Anglorum sermo coepit. Proferuntur in medium scelera dictu horrenda, adjicitur contemptui humano coelestis injuria, quod scilicet, bis terque admonitus nihil correctionis exhibuerit. Quocirca cum suffragio et clamore omnium papa ad excommunicandum jam paratus esset, Anselmus genibus affusus ejus, orat dilationem, et vix impetrat. Quae res non mediocrem ei apud cunctos videntes peperit gratiam: eo quod ostensione verae sanctitatis vicisset famae suae gloriam. Quam pulchrum erat, ut illi oraret veniam a quo tantam exceperat contumeliam!
2.80
Papa Romam regresso, comitatuique ejus adhaerente Anselmo, supervenit nuntius a rege directus, qui allegationes Anselmi enervaret, objecta crimina dilueret. Quanquam omnem verecundiam projecerat, in immensum elatus, non multum curaret, quid de se diceretur. Legati hoc fuit verbum ad papam coram archiepiscopo:« Miratur dominus meus cur tibi vel in mentem venerit, ut Anselmum juberes resaisiri, cum illud ei incunctanter praedixerit, si sine permissu suo egrederetur Angliam.-- Accusat, inquit apostolicus, eum de alia re?-- Non, ait.-- Et pro hoc arripuisti, ait, tantum laborem huc veniendi, ut diceres primatem ideo rebus suis omnibus exspoliatum, quod apostolicum appellavit judicium? Si ergo amas dominum tuum, matura reditum, et dic ei ut si non vult excommunicari, cito eum faciat omnibus suis investiri. Et ne te de termino reddam suspensum, tertia hebdomada post Pascha ad concilium in hac urbe celebrandum affer responsum: certe pulsator jam excommunicatus esset, nisi pulsatus intercessisset.» Perculsus ille tam insperato responso, mysterium domini sui se illi secreto communicaturum respondit. Ardebat enim aliquid efficere, ut ampliorem locaret apud regem amicitiam. Itaque arte, qua peritus erat, negotium conficiens, singulos ambiendo muneribus et pollicitationibus, regi terminum ad festum Sancti Michaelis obtinuit. Cunctatus est multum ad id concedendum Urbanus, quod luctarentur in ejus animo, Anselmi religio, et munerum oblatio, sed praevaluit tandem pecunia. Itane omnia superat, omnia deprimit nummus? Indignum factum, ut pectori tanti viri, Urbani dico, vilesceret famae cura, Dei respectus cederet, et pecunia justitiam praeverteret. Visum ergo est Anselmo, circa tam venalem hominem exspectationem non perdere, sed Lugdunum remeare. Sed enim licentiam impetrare non potuit, retinente papa, ut invidiam facti aliquo levaret solatio. Fecit igitur eum manere secum, usque ad concilium in patriarchio, deditque ei domum jure hospitii perpetuo: crebroque ad eum veniens joca et scria cum eo transigebat, ut unam curiam non duorum diceres. Jamque aderat tempus concilii, omnibusque episcopis Gallicanis sedes suas agnoscentibus, nulloque recordante aliquem Cantuariensem archiepiscopum concilio Romano interfuisse, posita est ei sedes in corona, ut antea dixi, et in aeternum jus sibi, et successoribus suis transcripta. In ecclesia Sancti Petri erat concilium, ingens strepitus astantium, multus concursus venientium. Ideoque cum decreta minus audirent, praecipit papa Reingerio Lucensi episcopo, ut vocali sonoritate cuncta enuntiaret in vulgus. Assurgit ille imperato muneri, nec clamor incoeptus frustrabatur hiantem; sed etiam longe positorum pulsabat et penetrabat auditum. Multaque parte decretorum edisserta, repente quasi animo excussus, aliena, et quae a negotio dissidere videbantur, verba intulit:« Sed vae! quid faciemus? praeceptis subditos oneramus, et auxilium a nobis quaerentibus nullum afferimus. Dolet hinc, et conqueritur totus mundus, quod caput omnium membris suis non conqueritur. Ecce quidam inter nos modeste sedet et tacite, cujus silentium clamor magnus est apud Deum, qui jam secundo anno apostolicae sedis vigorem opperiens, de omnibus suis injuste ablatis quid quaeso, excepit auxilii? Anselmus est, de quo dico, archiepiscopus Angliae.» Haec dicens, virgae quam tenebat, gravi ad pavimentum illisione, indignitatem rei exaggerare visus est. Hic papa in eum tendens:« Absiste, inquit, moveri, frater Reingeri, procurabitur huic rei correctio.» At Reingerius fervore spiritus actus, cum dixisset:« Ita expedit, aut justum judicem res non transibit,» rursus interruptam seriem decretorum contexuit. Horum dictorum stupor affecit Anselmum, cum sciret nec suorum, nec suis querelis Reingerium ad haec commemoranda inductum fuisse. In hoc concilio papa cum omnibus sententiam excommunicationis vibravit in laicos investitores ecclesiarum, et investitos a laicis, et in taliter investitos consecrantes, et in illos, qui pro ecclesiasticis honoribus laicorum homines fiunt.
2.81
Postero die concilii archiepiscopus iter retrogradum composuit: plurimisque laborum jactatus periculis, per montuosa et saltuosa loca Lugdunum contendit. Neque enim rectum tramittem tenere potuit, quod ferebatur Wibertus pictore Romam misso imaginem ejus in tabula pingi fecisse, ut quocunque se habitu effigiaret, non lateret. Lugdunum ergo perveniens, solitam benignitatem Hugonis expertus est, ut proprius loci dominus, non ut peregrinus. Omnium jus intus et foris antistes non roganti obtulit, et ut vellet coegit, primatum in consessu, amorem in occulto, reverentiam in publico, officium in omnibus. Solari curas, partiri vel potius totos exponere honores, adeo ut missas celebranti suffraganei loco serviret, ubicunque sermonem facienti ad pedes sederet, vir magnanimus et constans, qui auderet opes contemnere, fortunam provocare. Fuit igitur ibi Pater Anselmus toto tempore quo superfuere Urbanus, et Willielmus. Nec multo post utrumque fata rapuere. Audita morte regis fudit lacrymas Anselmus, amoris indices, pietatis interpretes, continuoque a novo rege Henrico invitatus, Angliam adventu suo dignatus est, ubi etiam proceres, qui a fide deficiebant, saepe ex voluntate regis conveniens multos ad rectum invitavit. Timebant conscii caeteri, libera fronte et vuidis luminibus in eum intenti etiam acclamabant dicenti. Postremo cum jam Robertus frater regis appulisset, et multi discessionem facere meditarentur, toto excercitu circumstante locum editiorem ascendens verba fecit ad populum. Quo quasi classico excitata agmina elatis vocibus bona regi, et fidem promiserunt, si malorum sub Willielmo juniore institutorum remissam faceret, si bonas leges sanciret. Horum ille faciendorum omnibus Anselmum vadem obtulit, et fidem in manu dedit. Ita omnes ferventiore spiritu in regis fidem animati sunt, ut si oporteret conspiratis animis, et devotis dextris in ferrum pro rege ruerent. Quo vulgato Robertus, qui magis aliorum perfidia, quam sua fidens industria, venerat, destitit praelio, descivit a negotio: et qui spe regnum praesumpserat, obviis manibus pacem amplexus in fraternae necessitudinis amorem libenter accurrit.
2.82
Verumtamen cum rex more antecessorum suorum ab archiepiscopo hominium interrogaret, et ille pro excommunicatione Romae facta differret, missi Romam ab utraque parte nuntii. Jubetur regi interim hominium facere, vel absolutis morarum nexibus regno excedere. Quin potius, respondit ille, inspiciantur apostolicae litterae, et quod tenor earum continet, fiat. Redierant enim jam Roma nuntii, et casso labore, semitam triverant, quod Paschalis papa sententia antecessoris sui invicto robore tuebatur.« Quid ad me de litteris apostolici, ait rex? Jura regni mei nolo amittere.» Procedente in contentionem sermone, asseruit Anselmus terram se non exiturum, sed ad suam iturum Ecclesiam, consideraturumque quis sibi, vel suis inferret violentiam: ita tunc discessum, sed posterioribus diebus molliores ex parte regis virum convenere litterae, ut pacato animo curiae praesentiam suam exhiberet, futurum, ut habito inter se colloquio, omnis sopiretur contentio. Non negat ille adventum, si forte Deus instinctu suo regalem contigisset animum. Rursus igitur communi edicto, mittuntur legati Romam, qui tam dura praecepta tentent vel lenire, vel rescindere, ex parte antistitis Baldwinus, et Alexander monachi: ex parte regis, Girardus archiepiscopus Eboracensis, Herebertus Norwicensis, Robertus Cestrensis episcopi. Sed priores familiaris quoque causa urgebat, Girardum pro adeptione pallii, Herebertum pro rescissione privilegii abbatiae Sancti Edmundi, quod Baldwinus abbas illi coenobio per Alexandrum papam multis laboribus acquisiverat. Id erat, ut abbas illius loci nec episcopo Norwicensi, in cujus parochia esse cognoscitur, nec ulli alii, nisi primati Angliae subjiciatur. Hoc Herebertus depellere intendens, et pergens, ignoro quo infortunio socios relinquens, et devia secutus praedonum manum incurrit. Sed, XL marcis datis servitutem exuit, libertatem viae recepit: primo per omnem( quod dicitur) sanctum jurare compulsus Gwidoni,( id nomen viro raptorum magistro) nihil se Romae acturum, quod ad domini sui Anselmi archiepiscopi spectaret incommodum. Datis ergo nummis, raptim socios prosequebatur, liberiore otio, quia leviore marsupio. Conjuncti corripiunt viam, papaeque obtutibus praesentati, quidquid poterant promissis et muneribus agunt, ut regis voluntatem effectui mancipare possint; sed nequidquam: stat ille inflexibilis, nolens, ut dicebat, statuta sanctorum Patrum enervare pro voluntate unius hominis. Nihil ergo iste labor profecit ad aliud, nisi ut lites consererentur in regno, legatis inter se dissidentibus. Nam rex epistolam ab episcopis sibi allatam, quod suae voluntati refragari viderat, occulendam putavit. Caeterum nuda verba foras extulit, quibus illi pro episcopali veritate asserebant apostolicum regis investituras aequanimiter ferre, si caetera boni principis officia exsequeretur. Ideo autem noluisse haec litteris videre, ne accepta occasione, caeteri principes in eum inclamarent. Contra monachi palam clamitabant apostolicis praeceptis fraudem innecti conquerentes. Siquidem, et epistola, quam Anselmo attulerant, vulgo jam lectitabatur: in qua non solum investituras non concedere, sed etiam statuta Urbani pertinaciter probabatur Paschalis urgere, servandaque monere. Strepebat igitur omnis aula murmure, non debere attendi monachis, qui libenter fucis veritatem obscurent, dummodo archiepiscopo placeant. Episcopalem gradum, et sermonem magni esse ponderis: monachos jus in saecularium rerum testimonio perdidisse:« At istud, inquit Baldwinus, saeculare negotium non est,» tum proceres:« Probum et prudentem te scimus virum, nec de illis esse, quae maxima turba ordinem vestrum male vivendo infamat, sed tamen et humana et divina exigit ratio, ut magis tribus episcopis quam duorum monachorum credatur testimonio.» Diu ergo fluctuavit Anselmi sententia, quo vergeret; quod et adversa fronte testimonium episcoporum refellere, videbatur superbum; porro epistolae, quae sigillum apostolicum praetendebat, non credere stultum. Confirmato animo respondit ad certitudinem facti cognoscendam missurum se Romam. Interim illis, qui investirentur, nec communionem suam negandam, nec benedictionem impartiendam. Erant electi Rogerus cancellarius regis ad Salesburiam, Reynelmus cancellarius reginae ad Hereford. Willielmus etiam fuerat adhuc recenti potestate Henrici violenter ad Wintoniensem episcopatum electus, nec electioni assentiens, imo eligentes asperis conviciis, et minis incessens. Sed regrediente Anselmo, ab eo, et baculo pastorali donatus, et in Ecclesiam est introductus. Quare ad illius benedictionem libens assensum commodabat. Ita rex paulo commotior Girardo Eboracensi consecrationis omnium munus injunxit. Nec ille retractasset, si non illi electi altiore ratione refugissent. Quorum Reinelmus, mox relato regi annulo et baculo, episcopatu cessit. Willielmus non minus nisi quod annulum non reddidit. Rogerus praedicanda prudentia ita rem temperavit, ut nec regem irritaret, nec archiepiscopo injuriam faceret. Ita cum Anselmus nullo modo desisteret, diceretque se nec pro vitae suae damno contra sedis apostolicae definitiones acturum nisi ab eadem absolutionis procedat remedium, omnis laboris procella super eum cecidit. Convenitur a rege et episcopis, et magnatibus, ut ipse Romam dignetur proficisci, quod alii minus egerant sua praesentia suppleturus. Non careret effectu, quod vellet, quem sedes apostolica tanti penderet; impenderet modo hunc laborem patriae quo pacem Ecclesiae, quo dignitatem repararet imperii. Iste precibus flecti non nescius, ne omnia suo tantum videretur praesumere arbitrio, consensit; iturum se, ne cunctorum voluntati deesset; quanquam legatorum penuria eos ad unum senem annis gravem, corpore debilem adegisset; scirent tamen nihil se apostolico suggesturum, quod antecessoris sui gloriam abrogaret, statuta effringeret.« Tu tantum, inquit, vade, et in apostolici praesentia, legato si vera dicat testimonio tuae auctoritatis adstipulare.» Consensu accepto discessum est ab invicem. Anselmus continuo prosperis flatibus maxima pericula transvectus bona etiam fortuna terrenum iter Romam usque emensus est. Ubi apostolico favore, et senatoria frequentia exceptus paucis diebus silentio, et quieti indulsit jubente papa. Cumque vires resumpsisset otio, die constituto palatium Lateranense ingreditur, adest et nuntius, qui paucis diebus adventum ejus praevenerat, notus jam Romae Willielmus de Warlewast, electus Exoniensis Ecclesiae. Is omnes impendens eloquentiae vires, causam regis perorabat, ut ei omnes paternae, fraternaeque consuetudines redderentur, Angliam peculiarem esse Romanae Ecclesiae provinciam, et ei tributa quotannis pensitare, regem sicut munificum, ita magnanimum. Dedecus ei, et videri, et esse, si antecessorum suorum jura perderet, quos ipse et animi magnitudine, et opum affluentia longe praeiret, et premeret. Provideret itaque papa regis honori, consuleret sibi quem non dubitaret magno fructu emungendum pecuniae, nisi putaret abstinendum canonum severitate. His et aliis ad causam valentibus dictis traducta est in sententiam Romana curia obnixis favoribus regis, vota debere impleri pronuntians. Silebat interea pontifex uterque, perorantis ampullas, et adulantium fumos prudenter attendens, latenter irridens. Tum legatus putans illorum taciturnitatem esse conniventiam, securus erupit:« Plurima hic inde possunt agitari verba, sed haec est summa, quod dominus meus nec pro amissione regni patietur sibi ecclesiarum investituras auferri.-- Nec ego, inquit papa, pro capitis mei redemptione eum investituras permittam impune habere.» Hujuscemodi dicti tenore conversae fautorum linguae et in diversa mutatae:« Benedicta, inquiunt, cordis tui constantia, benedicta oris tui loquela.» Legatus confusus obticuit; effecit tamen ut nonullae consuetudines patris regi laxarentur, ipsoque interim ab excommunicatione, quod aliquos investierat immuni, investiti auctoritati canonum subjacerent; eorum satisfactio Anselmi commissa judicio.
2.83
Qui cum remeandi licentiam accepisset, alter reditum excusavit, dicens se voti reum eundi ad sanctum Nicolaum; aversabatur dicto intentio. Nitebatur enim, ut quoque modo papam a sententia traduceret. Quod ubi ad nihilum tendere vidit, compendiario tramite archiepiscopum, ad Placentiam anticipavit. Aliquantis ergo diebus communiter perrectum. Sed cum eos viae separaret divortium, ille quod ante celaverat aperuit, dicens:« Mandat tibi dominus meus, quod si sic te sibi exhibueris, sicut antecessor tuus exhibuit se patri suo, libenter volet adventum tuum in Angliam; sin minus, prudenti loquor, scis quid sequatur.» Ita Willielmus citato Angliam, Anselmus Lugdunum contendit. Indeque misit litteras regi super veritate dictorum Willielmi exculpenda. Epistolarum seriem, quae in immensum porrigitur, apostolici ad regem, et Anselmi ad regem, et regis ad Anselmum, hic non placuit intexere; volentibus legere liber Edmeri copiam faciet, quas ideo vir ille apposuit, ut nullus eum mendacii carperet, et ut ipse invictum robur dictorum assumeret, effluebat enim otio, utpote solius Anselmi gestis enucleandis intentus; ego majus opus moveo, et in multorum gesta conor, ideoque necessaria tantum libans, fastidio lectorum mederi meditor.
2.84
Rex ergo archiepiscopatum saisivit, propensiori tamen modestia, quam frater, ut res ecclesiasticas non extraneis, sed ipsius archiepiscopatus hominibus administrandas delegaret. At vero Anselmus Lugduni resedit anno integro, et mensibus quatuor. Quo toto tempore nihil ab apostolico, nisi persuasorias litteras, nihil a rege nisi dilationum causas obtinuit. Ibant enim crebro Romam regales nuntii, redibantque inefficaces, nisi quod moras quasdam impetrabant, quae protelarent boni viri exsilium, emendandis rebus afferrent impedimentum. Quapropter prospiciens quo loco rerum suarum fortuna staret, fecundum pietate pectus ad ultionem tandem concussit, excommunicationem in regem meditatus. Quod dum ex rescripto sororis suae Adalae Blesensis comitissae, regem ipsum non latuisset, precibus exegit, ut Northmanniam, ubi spe rex erat, Anselmus cum ipsa comitissa veniret. Venit, et rege multum favente de omnibus suis resaisitus est; sed ejus in Angliam transitus ideo dilatus est, quia nolebat communicare cum investitis. Rex igitur Angliam, ille Beccum divertitur. Directi Romam legati Willielmus de Warleswast[ al., Warelwast], et Baldwinus monachus controversiam tot annis agitatam singulari probitate sedarunt. Concessit siquidem papa, ut rex homagia de electis acciperet, sed nullum per baculum et annulum investiret. Dum autem nuntii morarentur, crebrae ad Anselmum ex Anglia ferebantur quaerclae, de sceleribus ubique nimium pullulantibus, rogabaturque reditum accelerare, ab episcopis praesertim, quos jam scelera ipsa pigeret. Nam et presbyteros concilii Lugdunensis violatores( quod ante abscessum Anselmi celebratum fuerat), presbyteros, inquam, qui post concilium mulierculas domibus suis vel introduxerant recentes, vel revocaverant veteres, rex discrimine pecuniae mulctare meditabatur. Id vero Anselmus ferendum non arbitratus, regi scripsit ut ab hac exactione temperaret. Quod ecclesiasticorum ministrorum vitia episcoporum non saecularium corripi debeant instantia. Ille, qui sua prudentia consilio Mellentini comitis Roberti jam in omnibus defaecatus maturuerat, consilia salutaria dignanter accepit: leniter rescripsit, venturum proxime Northmanniam, si quid deliquisset in his et aliis, per ejus emendaturum obedientiam. Cum ergo Roma redissent nuntii, non multas ipse moras aucupatus apud Beccum Anselmum convenit. Itaque omnia, quae illos hactenus in diversa trahebant, tunc per Dei gratiam prolata et sedata. Ecclesias siquidem, quas Willielmus frater ejus censui subjecerat, ipse in manus Anselmi liberas reddidit; et se de his nil accepturum, quandiu pastore carerent, promisit, damnum presbyterorum, qui pecuniam dederant ita sarcivit, ut toto triennio ab omnibus functionibus vacarent; qui dare supersederant, ulterius nihil darent; omnia de archiepiscopatu sublata cum Angliam redisset, redditurum vadimonio dato pollicitus est. Anselmo ergo felicibus auris Angliam evecto, bona spes quam de illo provinciales habebant, minime desiderantes fefellit. Siquidem statim firmarii ecclesiarum ejecti, Simoniaci damnati, pellicatus presbyterorum inhibiti, amplexus consanguineorum deturbati; pluraque in hunc modum illicita, quae antehac impune vagabantur, castigata. Accessit serenitati temporum felicitas regis, a quo tunc temporis in Northmannia Robertus frater suus captus et in vincula conjectus est: multique alii quos vel jam pro importunitate oderat, vel pro rebellione timebat: videbaturque debitum talionem rependere fratri, quod illum quieto regno sollicitaverat; simulque mentiebatur illum minus habilem ad gubernandum rempublicam pro lenitate ingenii quod videret Northmanniam suam, genialem amborum patriam ab improbissimis grassatoribus vastari, nec nosset tueri. Hujus ergo victoriae gaudium rex Anselmo confestim litteris enuntiavit suis, quas hic apponere videtur non extraordinarium, propter unicum devotionis regiae insigne.
2.85
« HENRICUS rex Anglorum, ANSELMO Cantuariae archiepiscopo, salutem et amicitiam.
2.86
« Paternitati et sanctitati vestrae significamus Robertum comitem Northmanniae cum omnibus copiis militum et peditum, quos prece et pretio coadunare potuit, die nominata et determinata mecum ante Tenebrachium acriter pugnasse; sed tandem sub misericordia Dei vicimus, et sine multa caede nostrorum. Quid plura? divina misericordia ducem Northmanniae, et comitem Moretonii, et Willielmum Crispinum, et Willielmum de Ferreris, et Robertum de Stutevilla senem, et alios usque ad CD milites, et decem peditum in manus nostras, et Northmanniam dedit. De illis autem, quos gladius peremit non est numerus. Hoc autem non elationi, vel arrogantiae, nec viribus meis, sed dono divinae dispositionis attribuo. Quocirca, Pater venerande, supplex et devotus genibus tuae sanctitatis advolutus te deprecor, ut supernum judicem, cujus voluntate et arbitrio triumphus iste gloriosus et utilis mihi contigit, depreceris, ut non sit mihi ad damnum et detrimentum, sed ad initium bonorum operum et servitii Dei, et ad sanctae Ecclesiae Dei statum tranquilla pace tenendum et roborandum ut amodo libera vivat, et nulla concutiatur tempestate bellorum.»
2.87
Hinc est contemplari quanta materia boni in regis pectore fuerit, si quis tam ingenuae fidei scintillas fomento verborum animaret, et in majores vires bonis admonitionibus excitaret. Venit igitur rex sublimi tropaeo splendidus et triumphali gloria Angliam invectus investiturasque ecclesiarum Anselmo in perpetuum in manum remisit; eodem concedente, ut propter hominium regi factum nullus arceretur a benedictione. Consecrati sunt ergo Cantuariae quinque episcopi ab Anselmo, die qui fuit quartus Idus Augusti: Willielmus ad Wintoniam, Rogerus ad Salesberiam, Reinelinus ad Hertfordum, Willielmus de Warlewast ad Exoniam, Urbanus ad Clamorgan. Erant et ibi assistebant primae sedis suffraganei, Girardus Eboracensis, Richardus Lincolniensis, Joannes Bathoniensis, Herebertus Norwicensis, Robertus Cestrensis, Radulfus Cistrecensis, Ranulfus Dunelmensis. Ita per reverendum Anselmum libertas ecclesiarum rediit, pax serena infulsit. Caeterum de decretis conciliorum ab eo celebratorum nihil attinet dicere, cum omnia jam obsoleta sciantur deperisse; unde non casu factum, sed divino sensu putatur, ut et in ejus consecratione et in pallii susceptione legeretur:« Misit servum suum hora coenae, etc..» In nullo enim ei efficaciter obtemperatum, sed omnibus pene praetenta excusatio, quae vel praedicando docuit, vel interminando prohibuit. Sed ad exemplum servi evangelici, qui bino exitu de non invitatis nuptiale implevit triclinium, ipse bino ab Anglia excessu multa lucra animarum praedicando evexit ad coelum. Verumtamen ne studiosos rerum fraudere videar, leve judicabo in describendo concilii textu operam perdere.
2.88
Anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo secundo, quarto autem praesulatus Paschalis summi pontificis, tertio regni regis gloriosi Henrici Anglorum, ipso annuente, communi consensu episcoporum, et abbatum, et principum totius regni, adunatum est concilium in ecclesia Beati Petri in occidentali parte juxta Londoniam sita: in quo praesedit Anselmus Dorobernensis archiepiscopus, et primas totius Britanniae, considentibus venerabilibus viris, Girardo Eboracensi archiepiscopo, Mauricio Londinensi episcopo, Willielmo Wintoniae electo episcopo, aliisque tam episcopis quam abbatibus: huic conventui adfuerunt, Anselmo archiepiscopo petente a rege, primates regni, quatenus quidquid ejusdem concilii auctoritate decerneretur, utriusque ordinis concordi cura et sollicitudine ratum servaretur. Sic enim necesse erat, quia multis retro annis synodali cultura cessante vitiorum vepribus succrescentibus, Christianae religionis fervor in Anglia nimis refrixerat.« Primum ergo ex auctoritate sanctorum Patrum Simoniacae haeresis subreptio in eodem concilio damnata est, in qua culpa inventi depositi sunt; Guido de Persora, et Wymundus de Tavistoc, et Aldowinus de Ramesey, et alii nondum sacrati, remoti ab abbatiis suis, scilicet Godericus de Burgo, Haimo de Cernel, Egelricus de Middeltone, absque Simonia vero remoti sunt ab abbatiis suis, pro sua quisque causa. Richardus de Heli, et Robertus de sancto Edmundo, et ille qui erat apud Michelney. Statutum quoque est, ne episcopi saecularium placitorum officium suscipiant: et ut non sicut laici, sed ut personas religiosas decet ordinatas vestes habeant; et ut semper et ubique honestas personas habeant testes conversationis suae; ut archidiaconatus non dentur ad firmam, ut archidiaconi sint diaconi, ut nullus archidiaconus, presbyter, diaconus, canonicus uxorem ducat, aut ductam retineat. Subdiaconus vero quilibet, qui canonicus non est, si post professionem castitatis uxorem duxerit, eadem regula constringatur; ut presbyter quandiu illicitam conversationem mulieris habuerit, non sit legalis, nec missam celebret, nec si celebraverit, ejus missa audiatur; ut nullus ad subdiaconatum aut supra ordinetur sine professione castitatis, ut filii presbyterorum non sint haeredes ecclesiarum patrum suorum, nec quilibet clerici sint saecularium praepositi vel procuratores aut judices sanguinis, ut presbyteri non eant ad potationes, nec ad pinnas bibant, ut vestes clericorum sint unius coloris, et calceamenta ordinata, ut monachi vel clerici, qui ordinem suum abjecerunt, aut redeant aut excommunicentur, ut clerici patentes coronas habeant, ut decimae non nisi ecclesiis dentur, ne ecclesiae aut praebendae emantur, ne novae capellae fiant sine consensu episcopi, ne ecclesia sacretur, donec provideantur necessaria presbytero, et ecclesiae, ne abbates faciant milites, et ut in eadem domo cum monachis suis dormiant et comedant, nisi aliqua necessitate prohibente, ne monachi poenitentiam cuivis injungant sine consensu abbatis sui, et quod abbates sui de hoc eis licentiam dare non possunt, nisi de eis, quorum animarum curam gerunt, ne monachi compatres, nec monachae commatres fiant, ne monachi teneant villas ad firmam, ne monachi ecclesias nisi per episcopos accipiant, neque sibi datas ita exspolient suis redditibus ut presbyteri ibi servientes in his, quae sibi et ecclesiis necessaria sunt, penuriam patiantur, ut fides inter virum et mulierem, occulte et sine testibus data de conjugio, si ab alterutro negata fuerit, irrita habeatur, ut criniti sic tondeantur, ut pars aurium appareat, et oculi non tegantur, ne cognati usque ad septimam generationem copulentur, vel copulati simul permaneant, et si quis hujus incestus conscius fuerit et non ostenderit, ejusdem criminis se participem esse cognoscat, ne corpora defunctorum extra parochiam suam sepelienda portentur, ut presbyter parochiae perdat, quod illi inde juste debetur; ne quis temeraria novitate corporibus mortuorum, aut fontibus, aut aliis rebus( quod contigisse cognovimus), sine episcopali auctoritate reverentiam sanctitatis exhibeat, ne quis illud nefarium negotium, quo hactenus in Anglia solebant homines sicut bruta animalia venundari, deinceps praesumat. Sodomiticum flagitium facientes, et eos in hoc voluntarie viventes[ al., juvantes], in eodem concilio gravi anathemate damnati sunt, donec confessione et poenitentia absolutionem mereantur. Qui vero in hoc crimine publicatus fuerit, statutum est, si quidem fuerit persona religiosa, ut ad nullum amplius gradum promoveatur, et si quidem habet, ab eo deponatur; si autem laicus, ut in toto regno Angliae legali suae conditionis dignitate privetur, et ne hujus criminis absolutionem, his qui se sub regula non voverunt, aliquis nisi episcopus deinceps facere praesumat. Statutum quoque est, ut per totam Angliam in omnibus ecclesiis, et in omnibus Dominicis diebus excommunicatio praefata renovetur.»
2.89
Perseveravit ergo in Anselmo ad exitum vitae invictus vigor, pietatis fervor. Excessit anno Incarnationis Dominicae millesimo centesimo nono[ al., decimo], regni Henrici nono, aetatis suae sexagesimo sexto, pontificatus decimo sexto; sepultusque primo ad caput praedecessoris sui Lanfranci, postea dignius mausoleum in orientali porticu accepit; vir qui omnes, quos quidem viderimus, sapientia et religione praestaret. Adeo peccatorum extorris, ut viro veracissimo, mihique notissimo dixerit, nunquam se posteaquam monachus fuisset, ita stimulis irae actum ut alicui impingeret convicium, nisi semel tantum in hoc excidisse. Nunquam nisi unum dictum emisisse, cujus memoria conscientiam exulcerasset. Super coenam quondam recordatus crudum se halec comedisse, percusso pectore peccatum ingemuit, quod crudam carnem contra legem assumpsisset. Edmero vero qui assideret dicenti, quod sal cruditatem halecis excoxisset:« Sanasti me, inquit, ne peccati torquerer memoria.» Obedientiae pertinax custos, cum archiepiscopus liberae potestatis esset, rogavit papam Urbanum, ut sibi aliquem proponeret, cujus jussis vitam disponeret. Is Edmerum exhibuit, cujus Anselmus jussa tanti faciebat, ut cum eum cubili locasset, non solum sine praecepto ejus non surgeret, sed nec latus inverteret. Eloquentiae etiam in communi loquela torrens profluus, qui nec inter comedendum a divinis vacaret eloquiis. Delectabaturque eximie cum quaestionibus propositis objicientium acumen experiretur, fere omnia vel sua assumpta similitudinibus, vel aliorum objecta transigens vel eludens. Jam vero ex industria hebetem in saecularibus se praebebat, ut turbulenta talium negotiorum procella vexatus, artubus quoque deficeret. Quod cum domestici contubernales viderent, semotis turbis subornabant aliquem, qui animum residem cote quaestiuncularum exacueret. Continuoque ille suscitata mente, et scintillanti lumine in quaerentes intendens robur utriusque resumebat materiae. Quam penitus vero arcanos humanorum et divinorum sensuum sinus intraverit, indicio sunt libri, quibus jamdudum decedente livore, orbis Latini successit favor.
2.90
« Nec vero episcopatus onus, tantorum negotiorum moles, consuetis miraculis ferias infixit. Ignes materiales et fulmineos, qui jam vicinas aedes depascebantur, porrecto salutari signo in cinerem compescuit. Stupuit Campania novum ebullire de rupe fontem, quando ipsius benedictione silex cavatus evomuit laticem. Lepusculus ab hostibus circumventus, dum sub pedibus animalis cui sanctus insederat, quaerit remedium, salvus effugit; jussit ille, et persecutores inhiantes latratus destituit, simul et conantes cursus fefellit. Ecce mulieris orbes vacuos sputo injecto jubar serenum implevit, febricitantis rigorem panis ab eo datus coercuit. Cum jam supremum post decem et sex annos episcopatus efflasset, percunctatus est Baldwinum Radulphus Roffensis episcopus qui aderat, an balsami vel aliquantas guttas haberet, quo caput saltim delibutum corruptionis labem evitaret imposterum. Protulit ampullam, in fundo cujus parvissimum quiddam resederat. Manui ergo Aedmeri nectareus liquor quantus erat infusus, vix volae medietatem madefecerat: quo velociter expenso, iterum tantum effluxisse miratus est, nec destitit avarus exactor repetitis ausibus urgere prodigium, donec totum corpus ex omni sui parte, non perfunctorie balsamico unguine inficeret. Quoque magis facto applaudas, ampulla modo demisso ventre, modo obliquato sinu toties vacuata, peracto solemniter inunctionis officio inventa est plena plus medio. Posteroque die cum ad sepeliendum componeretur, offenderunt lapidem corporis receptaculum minus pleno palmo temere cavatum. Cumque omnes mussitarent, quod nec alius lapis facilis esset inventu, ne corpus curvando injuriam vellent sancti Spiritus facere organo, repente viderunt lapidem idoneum, et corpus sine adminiculo decenter sepulcro illapsum. Astantium oborta laetitia, clamor impulit astra; quem non tam meruit( quanquam praedicanda) miraculi dignitas, quam subventionis non expetita celeritas. Undecimo Kalendarum Maii in alterum saeculum abiit; nec tamen amantes sui vacuos opis mundo exposuit; militat adhuc se invocantibus, nec facile quisquam prona spe accedit ad tumulum, qui non plenarie precum referat effectum. Mirum illud, quod nuper Lugduni contigit; erant ibi duae anus reclusae, quibus nihil sanctius, nihil concordius; ad has Anselmus dum ibi maneret dignanter veniens, crebras admonitiones virtutum infundebat; sed post ejus discessum, simultas inter eas propere( ut mos est feminarum) ebulliens, rupit pacem, scidit concordiam. Sensim itaque in manus processum: quod obliqua invidia, et amaris stimulis opprobriorum dies noctesque agerent, furor armabat linguas, ira ministrabat contumelias, et ambas quidem stultitiae involvebat communio; sed magis unam premebat reatus, quae dedisset liti principium. Huic Anselmus nocte astitit, multum mutatus ab illa lenitate vultus, quam in vivente viderat. Dabat auctoritatem sermonibus austeritas, et quasi a longe, et ab alieno petita severitas. Pulchre, ait, monita mea servastis, quae vobis servanda commendare debuissent vel professionis vestrae religio, vel meae sedulitatis dilectio. Nunc seritis jurgia, irritatis odia oblitae famae vestrae, reverentiae meae, profectus utrorumque. Quare per tanta terrarum intervalla me ad vos fatigastis; ut si desinitis, pacem restituam, si permanetis interminer poenam. Haec visio litigatricum mansuefecit mentem, lenivit tumorem: eisdemque nocte sequenti cum post lacrymas juges fessas sopor reclinasset, coelestes protelavit excubias. Nam remotis terrenorum sensuum nebulis, visa est perspicue dominae nostrae sanctae Mariae assistere, jussa pedibus assedit. Cumque dominae dignatio copiam quae vellet interrogandi fecisset, illa felici ausu animata, de Hugone illius verbis archiepiscopo recenter defuncto interrogavit quid sperare posset. Bene, inquit, filia erit, et per misericordiam Dei in proximo, et jam in foribus est remissio. Et de domino meo Anselmo Cantuariae archiepiscopo quid sciendum? De illo, ait nullo modo dubites quin in magna Dei sit gloria.» Haec dicta quasi anilium somniorum figmenta, nullus, quaeso, excipiat cachinno, nullus prosequatur ludibrio. Constat enim feminas illas et omnis rigore abstinentiae et salubri mentis compunctione, nullis usquam sanctis inferiores fuisse.
2.91
Igitur postquam venerandae memoriae Anselmus lutei corporis nodos evadens, huic vitae valefecit, vacavit archiepiscopatus pleno quinquennio. Hoc toto spatio cum rex admoneretur ut matris suae Ecclesiae viduitati consuleret, miti responso differebat: optimos fuisse archiepiscopos quos pater fraterque misissent; se nolle a parentum felicitate degenerare. Quocirca magno scrutinio debere agitari consilium, ut eum poneret archiepiscopum qui vel aequis passibus virtutum antecessores suos consequeretur, vel aemularetur proximis. Talia responsa videbantur plena juris et aequi, et erant plane. Diu ergo multumque librato consilio concilium Windlesoris coegit, summam manum negotio impositurus. Eratque mentis propositum, ut eligeretur Faricius abbas Abendoniensis, vir ingentis acrimoniae, et insignis industriae ad ea quae coepisset explenda. Nihil tamen in archiepiscopi duntaxat electione voto indulgens suo, in commune arbitrium refudit electionem: quod et tunc, et alias insigni continentia fecisse dignoscitur, ipsorum in divino examine intererit, quo animo judicium sibi delegatum ventilaverint. Tunc ergo cum ex clericali ordine aliquem vellent, reclamatum est; nullum unquam clericum archiepiscopum Cantuariae fuisse praeter unum Stigandum, qui et proterve ingressus, et digne expulsus fuerit. Non esse necesse consuetudinem tantae antiquitatis infatuari, praesertim cum contra fidem esse non posset probari. Hoc dejecti consilio, habentesque suspectum rigorem Faricii, haec contulere. Si Longobardus ille fuerit archiepiscopus, rursus lites, rursus dissidia: nulli nostrum parcet, praesertim cum eum rex non aliter suscipiat, quam si e coelo demissus sit. Sed haec palam non dicenda; dicatur quod nullius vulneret conscientiam. Satis superque alienae gentis homines fuisse archiepiscopos, abundare patriae linguae viros, qui referant Lanfrancum scientia, religione Anselmum exhibeant, pannis utrumque. Esse Radulphum Roffensem episcopum, qui fama aequet antiquos, humili affabilitate vincat et veteres et novos. Si genus explores, spectabili Normannorum prosapia oriundum; si vitam inquiras, nulla etiam infamia praestrictum. Solum esse cujus religionem nec livor carpere possit quod discreta sit. Si scientiam litterarum rimeris, totas exhausit Athenas; si eloquentiam exigas, melleo quodam lapsu ex ejus ore fluit oratio; cui accedit genialis soli, id est Caenomanici accuratus et quasi depexus sermo: haec meruerunt suffragia, ut continuo mutata sententia rex in eorum voluntatem transiret. Actum quinto die post exactum quinquennium a morte Anselmi.
2.92
Radulphus apud Sagium quae est abbatia Normanniae, primo adolescentiae flore monachum se devoverat; coalescentibusque virtutum incrementis primo subprior, mox prior, postremo abbas fuerat. Hunc ille locum exilem admodum et angustum; probe foris et intus exaltaverat. Assentiebatur ei primo Robertus Belesmensis illius provinciae dominus, patiebaturque hominem libere religioni excubare. Sed simul, ut alias diximus, ab Henrico rege Anglia pulsus, Normanniam concessit, de sacramento et homagio abbatem exagitare, pertinacius insistere; alter qui Romae papae prohibitionem audisset, prorsus abnuere. Quapropter abbatia relicta Angliam appulsus, circuitione abbatiarum, in quibus vitae et sermocinationum merito gratiose suscipiebatur, multum tempus elusit et perdidit. Nec enim ad Normanniam ad Robertum redire judicabat ingenuum, quod esset ille omnium foeditatum et iniquitatum altissimus gurges. Nec vero alicubi in Anglia diu fovere hospitium putabat honestum, ne importunitate sua indigenarum nauseam irritare videretur. Multitudo enim Normannorum abbatum tunc inundaverat provinciam, qui meditatos in patria et exsculptos sermones inferebant anglis, nunc hic nunc illic aliorum impendio lenta consumentes otia: assueti venditare linguas, favoris venari auras, istas fastidii causas quantum modeste poterat Radulphus evitans, magis circa archiepiscopum conversabatur, cujus jam inde ab adolescentia fuisset sancto familiaris contubernio. Hinc fuit, ut illum, Gundulfo Roffensi episcopo defuncto subrogaret: accepto ab eo prius homagio et sacramento fidelem fore sanctae Cantuariensi Ecclesiae. Imminente consecrationis die, Anselmum obnixe Deum rogasse accepimus, ut quia Radulphum elegisset episcopum, tale illi pronosticon efferret, quo suum judicium divinae voluntati concordare gauderet. Adfuit simplici preci pia divinitas, et hunc versum exhibuit:« Erunt similes angelis Dei.» Ita factus episcopus aestimationem boni quam de eo habuerant homines non fefellit; sed provexit in effectum, evexit in publicum. Quare cum de archiepiscopo ageretur, omnes in ejus electionem voluntate prona, tum etiam voce consona concurrerunt: ductus ergo ad sedem, non multo post pallium meruit Romanae sedis indulgentia, afferente Anselmo legato, nepote ex sorore Anselmi archiepiscopi. Nam et in principio regni Henrici venerat Angliam ad exercendam legationem Guido Viennensis archiepiscopus, qui postea apostolicus fuit: tunc Anselmus, nec multo post quidam Petrus, omnesque reversi nullo effectu rei, grandi praeda sui, Petrus maxime, quod omnes eum incendere caverent, qui esset filius Petri Leonis, summi Romanorum principis. Crebra ergo ad Angliam commeabat legatio Romanorum insidiantium imbecillitati Radulphi. Sed effugabantur omnes cautela Henrici. Nolebat enim ille in Angliam praeter consuetudinem antiquam recipere legatum nisi Cantuariensem archiepiscopum: illique libenter refringebant impetum propter violentiam denariorum. At non ita facilis flecti Cono legatus in Gallia, omnes episcopos et abbates Normanniae suspensionis nota implicuit, quod tertio vocati ad concilia sua, non venerant, super quo habito tractatu, missus Romam Radulphus archiepiscopus et Herebertus Norwicensis, ut suo labore tantam legatorum confusionem digererent. Sed cum ad castellum, quod Feritatem vocant, venisset, foedissimum ulcus faciem ejus invasit et tumefecit, certum futurae paralyseos indicium. Carbunculum vocat Plinius secundus, peculiare vultus vitium, quod vel cutem ad ossa corrodat, vel medicorum praeventum diligentia, deformem cicatricem relinquat. Multis ergo diebus decubuit. Sed postea valitudine sedata, vel potius morte dilata Romam pervenit. Absens tunc erat Paschalis papa, Beneventique morabatur. Obsederant imperatoris satellites, qui tunc secundo Romam armis territabat, medios calles; nec potuit archiepiscopus potiri papae colloquio nisi per internuntios. Illi quid apud papam egerint, epistola manifestabit.
2.93
« PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Angliae episcopis, et charissimo filio HENRICO illustri regi salutem et apostolicam benedictionem.
2.94
« Veniente ad nos charissimo ac reverendissimo fratre nostro Radulpho archiepiscopo, vestram ad nos missam legationem per venerabilem episcopum Herebertum Norwicensem cognoscimus. Et quidem gravibus infirmitatem molestiis impediti iidem fratres et coepiscopi, pervenire ad nostram praesentiam minime valuerunt. Sed nuntiorum honestis venerabilibusque personis pervenientibus, eorum scripta suscepimus; in quibus et ipsorum postulationis et vestrae legationis vota perspeximus. Id enim optabatur, id poscebatur, ne Ecclesia Cantuariensis temporibus nostris, sua dignitate privetur; ne nos eamdem dignitatem minuamus, aut minui sinamus, qua videlicet potita est, ex quo a beato Gregorio per beatum Augustinum fundata est. Praeter haec litterarum indicia, legati, qui ad nos missi sunt, ut sapientes ac strenui viri, assertiones suas prudenter, instanter, efficaciter exsecuti sunt. Nos profecto et legatorum personas, et assertiones, et vestrum omnium legationes tanquam charissimorum fratrum, benigne hilariterque suscepimus: quod vobis in Domino propter dominum placere optamus. Vestrae ergo dilectioni notum habere volumus, quod Cantuariensis Ecclesiae dignitatem nec imminuimus nec imminuere desideramus[ al. deliberamus]. Beatum namque Gregorium apostolicae sedis pontificem tanquam praecipuum Christi Domini membrum, tanquam Christiani populi pastorem et doctorem, et tanquam salutis aeternae ministrum in omnibus veneramur; et rata esse cupimus, quae ab ejus institutionibus processerunt. Illam ergo dignitatem, quam ab eo per beatum Augustinum Cantuariensis suscepit Ecclesia, et quam sanctae memoriae frater noster Anselmus jure ac possessione legitima tenuisse cognoscitur, nos profecto nullatenus imminuimus; sed in eodem statu esse Cantuariensem Ecclesiam volumus, ut authentica ejus privilegia juxta canonum sanctiones nullis perturbationibus violentur. Data Beneventi IX Kalend. Aprilis.»
2.95
Hic si papa expresse dixisset, has et has dignitates habuit Ecclesia Cantuariensis, et easdem illi confirmo, absolvisset litigium, controversiis imposuisset modum. Sed dicens, quaecunque authentica habet, nos nullatenus imminuimus, indeterminatam rem, ut erat, reliquit in medio. Sic callidus lepos Romanorum novit se convertere ad oratorum versutias, et quae vult, cassa suspendit ambage, non parcens alienis laboribus, dummodo consulat suis profectibus. Ita circa Romam plures dies Radulphus commoratus, modo in imperatoris exercitu papae duntaxat concessu, modo in Sutrio colloquium operiebatur papae, quem rumor disperserat jam jamque adfore. Qua ille suspectatione suspensus perdidit impensam. Namque illo non veniente regressus Normanniam circa regem mansit plus anno, meditatus Gelasio successori Paschalis citra montes venienti occurrere, ut praesens suae partis patronus objectiones adversariorum dispelleret. Turstanus enim Eboracensis electus, qui nollet Cantuariensi archiepiscopo professionem facere, impigre mentes Romanorum ad sui favorem sollicitabat. Quin et Gelasio de medio facto, cum Guido Vienensis archiepiscopus, Calixtus in papatu dictus, successisset, et Remis concilium celebraret; misit ei Radulphus nuntios suae partis astipulatores, quos ille et palam suscepit gratius, et clam fefellit callidius quam tantum virum deceret, Eboracensem electum spreta omni antiquitatis regula consecrando, sed quibus modis rationes suas tutatus fuerit adverso etiam rege Turstanus, cum ventum fuerit ad recensionem Eboracensium, sermo non praetermittet evolvere.
2.96
Sed Angliam reversus Radulphus veteri, quod diximus, paralysis incommodo in dies aucto angebatur, non usque adeo tamen ut solemnia praetermitteret. Quanquam voce impeditior, at in consiliis non futilis auctor, imo ad iram acrior, quod sit illius valetudinis consuetudo, ut ad iracundiam agat animum, cum aliquid contra jus ecclesiae suae fieret, aegre ferre et aspere ulcisci. Nec vero diu mansit in vita cum morbus quotidie ferocior exitum maturaret, obiit XIII Kalendas Novembris anno IX patriarchatus, Incarnationis Dominicae millesimo centesimo vicesimo secundo. Hunc habuit finem Radulphus religione impar nulli, peritia litterarum magnifice pollens, affabilitate certe facile omnium primus. Qui fortunarum amplitudine nihil plus aquisierit, nisi ut plus benefacere posset, quibus vellet. Quanquam ad aestimationem vulgi tantum ejus decebat gloriae, quantum accedebat fortunae. Caeterum nullius delicti suspicio vel levi notabilis, nisi quod ad risus et jocos inclinatior erat, quam vel dignitatis vel gradus interesse videretur. Sed quaecunque faciebat, bono utique animo vir ille faciebat; de quo quidquam sinistrum suspicari, contra religionem est niti.

Intertext edge

Open linked passage

Note