Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 3.1
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensis
—
21371 Degepoa
3.1
DE EPISCOPIS ROFFENSIBUS.
3.1
Cantuariensem ecclesiam sequitur Rofensis, vicinitate loci, non auctoritate privilegii proxima, quae et olim illa lactante fidem imbiberit, et nunc sequaci virtutum linea matrem imitari contendat. Rofa est oppidum situ nimium angustum, sed quod in edito locatum fluvio violentissimo alluitur, hostibus sine periculo non accessibile. Pauca prorsus et pene nulla praesulum illius urbis gesta didicerim, quae memoranda putem. Nuda ergo nomina si ponam, succenseri mihi non debet. Dicendorum enim penuria pauca dicenti amolietur invidiam.
3.2
Primus ibi Justus a beato Augustino constitutus episcopus decedente Mellito archiepiscopo thronum Cantuariensem conscendit.
3.3
A Justo Romanus apud Rofam substitutus, et ecclesiasticae legationis causa ad Honorium papam directus, marinorum fluctuum rabie suffocatus animam amisit.
3.4
Vacanti sede successit Paulinus. Hujus laudem semper hactenus prae se tulit antiquitas, et in immensum extulit. Natione fuisse Romanum, a beato Gregorio cum caeteris in usum Verbi Angliam missum, a Justo archiepiscopo Northanimbrorum genti ordinatum episcopum, praelatum apostolum regem detrectantem evocasse ad fidem denuntiatione coelestis oraculi, quod quondam divinae assensus clementiae Edwino ostenderit, nunc spiritus vaticinii Paulino infuderit. Ipsum ab Honorio papa pallium suscepisse, Honorium in archiepiscopum Cantuariae post Justum consecrasse. Post multa populi Aquilonalis spolia diabolo detracta ne militi emerito persecutionum deesset tentatio, violentia hostili perturbatum a sede, Cantiam concessisse: tunc, ut superius dixi, Rofensem ecclesiam suscepisse regendam, Honorio archiepiscopo et rege Edbaldo favorabili assentatione sanctissimum sacerdotem ambientibus. Suscepit ille quod[ al. ut] ex fratris animis suggerebat charitas, et inferioris loci solio interim contentus tempore suo tramitem carnis ingressus est post annos, ex quo ad Eboracum ordinatus est, XIX, menses duos, dies XXI. Tumulatus est in ecclesia, quam ibi rex Ethelbertus a fundamentis excitaverat verat sancto Andraeae apostolo, cujus honorem illa sedes adornat: famosus in illa provincia sanctus, et pro velocitate impigri ad preces occursus ab omnibus venerabiliter dilectus
3.5
Paulini locum explevit apud Rofam Ithamar ab archiepiscopo Honorio datus et consecratus: Anglus quidem ortu, sed in quo nihil perfectae sanctitatis quantum ad vitam, nihil elegantiae Romanae quantum ad scientiam desiderares. Ita primus in patriam pontificalis honoris in Angli persona ferens gratiam, provincialibus suis nonnullam dignitatem adjecit. Post Honorium ordinavit apud Cantuariam Deusdedit archiepiscopum, esset id archiepiscopi Eboracensis solemne, sed pulso( ut dixi) Paulino nullus successerat. Nam et Scoti, qui Northanimbrorum regum favore provinciam compleverant illam, magis in paludibus inglorii delitescere, quam in excelsis urbibus consueverant habitare. Simul, quia cum in multis, tum in observatione Catholicae Paschae delirabant, cavebant Romanorum apud Cantiam reliquiae ordinationes erroneorum suscipere.
3.6
Defuncto Ithamar successit Damianus a Deusdedit archiepiscopo constitutus.
3.7
Huic Puttam Theodorus succedere jussit, quantum idoneum otio ecclesiastico, tantum hebetem et segnem forensi negotio. Denique, cum saepe rerum adhuc profunda pace decedere meditaretur episcopatui, hostilis injuriae causam libens suscepit. Nam Ethelredus rex Merciorum, nescio quo insolenti Cantuariae regis responso incensus, totam Cantiam ferro et flamma premebat, omnesque terras Roffensis episcopatus abolitioni addixerat. Hanc Putta patienti animo complexus aerumnam, ad Sexwlfum Merciorum episcopum secessit. Cujus liberalitatis munere ecclesiam campestrem et agellum adeptus, quod reliquum erat aevi pacifice consumpsit, cantuum ecclesiasticorum publicam scholam quocunque ire rogabatur exercens.
3.8
Tum Quichelmus ad locum ordinatus, non post multo necessariorum penuria confusus et ipse abcessit.
3.9
Gebmundus substitutus permanere sustinuit.
3.10
Habuitque successorem Thobiam scientia litterarum( ut Beda dicit) extrema satietate imbutum, quippe qui non modo Latinam, sed et Graecam linguam ita familiares haberet, ut eis quodcunque vellet aeque ut propria, non minus facete quam expedite proferret.
3.11
Isque Aldulfo successore decessit, qui videlicet extremus in recensione Roffensium pontificum apud Bedam invenitur; hactenus enim ille. Caeterorum nomina in chartulis notata subjiciam: Dun, Erdulfus, Deora, Weremundus, Berumodus, Burthricus, Alstanus, Godwinus, Siwardus: hic eo tempore erat episcopus, quo Normanni venerunt Angliam, paucisque diebus supervivens fatum explevit. Derelicta ecclesia miserabili et vacua, omnium rerum indigentia intus et extra, vix enim quatuor canonici erant, qui victu exili, et ipso ad horam vel prece vel pretio comparato, et indumento plebeio vitam tolerarent.
3.12
Has miserias corrigere pergens sapientissimus Lanfrancus archiepiscopus Arnostum quemdam monachum pontificem loco dedit.
3.13
Sed eo veloci morte praerepto Gundulfum aeque monachum induxit. Sub eo res ecclesiae auctae magnifice. Monachi plus quinquaginta facti, a quibus et amatur regula, et omnia abundant necessaria. Deputatur id Gundulfi gloriae, maximeque Lanfranci industriae, qui etiam ex suo villam Heddraam coemptam, monachorum sancto Apostolo famulantium usibus victuro jure transcripsit. Eratque Gundulfus religionis plenus, litterarum non nescius, in rebus forensibus acer et elimatus, et qui putatus sit divina potissimum electione hunc honorem meruisse. Nam, cum adhuc apud Cadonum divinas Scripturas audiret, forte cum duobus aliis juxta magistrum evangelium tenens consederat. Alteri vocabulum Gualterius, alterius nomen elapsum est. Tum magistro alias interim intento, illi inter se nonnulla ludo agentes, experiamur, inquiunt, revolutione foliorum, quis nostrum futurus sit abbas, quis episcopus. Simulque cum dicto revoluto folio invenit Gundulfus prior:« Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.» Walterus:« Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui.» Tertium nescio quid durum inventum turbavit: quod etsi audivi, libenter oblitus sum, quia ingenuae mentis non est alienis insultare malis. Cachinnis ex eventu crepantibus, interrogavit Lanfrancus quid haberent laetitiae, utque cognovit, indubitate pronuntiavit Gundulfum episcopum, Walterum fore abbatem, tertium ad lubrica saeculi revolvendum. Eventus rei probavit veritatem dicti. Gundulfus enim apud Rofam praesul, Walterus abbas apud Evesham fuere; tertius abiit in vanum. Eoque majus miraculum visum est posterius, quod nullam adhuc spem archiepiscopatus, nec etiam ad Angliam transitus Lanfrancus conceperat.
3.14
Functus ergo sancto fine Gundulfus, Radulfum( ut ante dixi) Sagiensem abbatem successorem habuit.
3.15
Quo ad archiepiscopatum levato Ernulfus successit. Is natione Gallus, apud coenobium Sancti Luciani in Belvaco non paucum tempus monachus egit. Sed cum nonnulla plena insolentiae videret, quae nec emendare posset, nec pati vellet, discessum intendit. Quaesito prius a Lanfranco consilio, incunctanter facturus quidquid ille jubendum putasset. Ille, qui hominis industriam probe calleret( nam et apud eum diu Becci studuerat) persuasit, ut ad se veniret, quia ibi animam suam salvare non posset. Venit ergo, et toto tempore Lanfranci monachus apud Cantuariam, ab Anselmo prior ibidem, mox apud Burgum abbas, a Radulfo episcopus apud Rofam constitutus est. Grave quidem memoratu, quantae probitatis et prudentiae in omnibus officiis fuerit. Cantiae dejectam priorem partem ecclesiae, quam Lanfrancus aedificaverat, adeo splendide erexit, ut nihil tale possit in Anglia videri, in vitrearum fenestrarum luce, in marmorei pavimenti nitore, in diversicoloribus picturis, quae mirantes oculos trahunt ad fastigia lacunaris. In Burgo monachorum numerus auctus, religo bonis monitis confota, aedium veterum ruderibus deturbatis nova fundamenta jacta, culmina erecta. Eaque omnia cum vorax ignis absumpsisset meditanti reficere honos pontificalis impactus. Ibi, quamvis omnia jam facta viderentur( praevenerat enim vivacitas Gundulfi omnium successorum diligentiam) tamen semper aliquid comminisci, ubi virtus enitescere posset; firmare antiqua, moliri recentia. Vixit in episcopatu aliquot dies super novennium. Decessitque quatuor et octoginta annos natus, multa probitatis suae monumenta relinquens.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).