Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 31.1
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensis
—
21371 Degepoa
31.1
LIBER QUINTUS. PARS PRIMA.
31.1
Igitur Aldelmus Saxonum oriundus prosapta, familia haud dubie nobilissima, morum generositate vicit ingenuitatem lineae. Faritius allusit ad nomen ut diceretur Aldelmus quasi senex almus; sed ego, si ludis insertis occupationes legentis furari liceret, dicerem longe aliter interpretatione detorta, quod Aldhelmus interpretetur galea vetus. Sic enim debere scribi nomen suum H littera interposita ipse sanctus in prologo Aenigmatum suorum perspicue innuit. Convenit interpretationi vita viri; quod galea salutis caput protectus emeritamque et cedere hosti nesciam Christi militiam edoctus, opimam de diabolo lauream in coelum evexit. Ferunt quidam, incertum unde id assumpserint, fuisse nepotem Inae regis West- Saxonum ex fratre Kentero. Nobis pro vero arrogare non libuit, quod videtur magis opinioni quadrare volaticae, quam veritati historicae. Siquidem ex chronicis constat quod Ina nullum fratrem praeter Inigildum habuerit, qui paucis ante ipsum annis decessit. Possem et illud objicere quod Aldhelmus non minor septuagenario decedens, Inam plus XVIII annis superstitem reliquerit, idemque rex post tot annos viridi adhuc aevo Romam iverit. Convenitne ut patruus juvenis nepotem septuagenarium haberet, qui de fratre minoris aetatis natus fuisset? Verumtamen quod discrepat, ponatur in medio; et dicatur quod caret ambiguo. Qui enim legit Manualem librum regis Elfredi, reperiet Kenterum beati Aldhelmi patrem non fuisse regis Inae germanum, sed arctissima necessitudine consanguineum. Quod autem Saxonici generis fuerit ipse, in epistola quam Cellano cuidam misit, his edocet verbis:« Miror quod me tantillum homunculum de famoso et florigero Francorum rure vestrae franite[ forsan Francicae legendum] fraternitatis industria interpellat Saxonicae prolis prosapia genitum et sub arctoo axe teneris infantiae cunabulis.»
31.2
Parens ergo qui pro conscientia nobilitatis nihil abjectum saperet, non degeneris magistri scholae tradidit filium primis imbuendum elementis, sed Adriano abbati Sancti Augustini, quem in arcem[ l. arce] scientiae stetisse qui Anglorum Gesta perlegit intelligit: cumque jam majusculus a Cantia in West- Saxones remeasset; religionis habitum in Meldunensi accepit coenobio; id quidam qui alio nomine vocatur Meildulf, natione Scotus, eruditione philosophus, professione monachus, fecerat. Ibi pusio Graecis et Latinis eruditus litteris brevi mirandus ipsis enituit magistris. Qui cum natali solo voluntaris carens, illuc devenisset; nemoris amoenitate, quod tunc temporis in immensum eo loci succreverat, captus, eremiticam exercuit. Deficientibusque necessariis, scholares in discipulatum accepit; ut eorum liberalitate tenuitatem victus corrigeret. Illi procedenti tempore magistri sequaces ex scholaribus monachi effecti, in conventum non exiguum coaluere. Horum exemplo et consortio Aldhelmus informatus ad studium, liberales artes plenitudini scientiae adjecit, quas ut medullitus combiberet, iterum Cantiae studuit ad pedes Adriani, qui esset fons litterarum, rivus artium; donec valetudine cogente repedaret domum.
31.3
Dictorum tenorem consequantur testimonia; ne fides auditorum sit tenera. Quod infantem Adrianus erudierit, ipse in epistola ad eumdem sic dicit:« Reverendissimo Patri meaeque rudis infantiae venerando praeceptori Adriano Aldhelmus vernaculus familiae Christi et vestrae pietatis supplex alumnus, salutem, etc.» Quod a puero in Meldunensi coenobio fuerit et altus et doctus, Lutherius episcopus insinuat in privilegio quod eidem Aldhelmo abbatiam dedit.« Ego Lutherius gratia Dei episcopus, rogatus sum ab abbatibus, ut terram illam cui indictum est vocabulum Maldulfesberg, Aldhelmo presbytero ad degendam regulariter vitam conferre largirique dignarer. In quo videlicet loco a primaevo infantiae flore atque ab ipso tirocinio rudimentorum liberalibus litterarum studiis eruditus, et in gremio sanctae Matris Ecclesiae nutritus, vitam duxit.» Quod Meldum coenobium illud construxit; Sergius papa in privilegio quod eidem Aldhelmo dedit[ testatur].« Poscente a nobis religione tua, ut ductoris nostri apostolorum Principis vice monasterium Beatorum apostolorum Petri et Pauli quod Meldum religiosae memoriae condidit, quod et nunc Meldumesberge vocatur, situm in provincia Septonia, quod tuam religionem provide dispensare cognovimus, apostolicis privilegiis roboremus; piae petitioni favorem tribuimus.» Quod iterum Cantiae studuerit, sed pro valetudine discesserit, idem in epistola ad eumdem Adrianum:« Fateor, mi charissime, quem gratia purae dilectionis amplector, postquam a sociali contubernio vestro ante triennium circiter discedens a Cantia sequestrabar, quod nostra parvitas hactenus ad consortium vestrum ardenti desiderio flagrabat; quod et jamdudum cogitarem, quemadmodum in votis est, adimplens perficere, si rerum ratio ac temporum vicissitudo pateretur, et nisi me diversa impedimentorum obstacula retardarent, praesertimque corporeae fragilitatis valetudine medullitus tabentia membra coquente non sinerer; qua quondam, dum post prima elementa iterum apud vos essem, domum redire coactus sum.»
31.4
Planum, ut arbitror, factum est his testimoniis; quod liberalium artium tempos[ l. compos] fuerit, qui tanti contubernalis consortio fruitus sit. Nec ipse sane suffragio laudum suarum defuit, ubi dixit, se primum omnium suae gentis hominum fuisse qui ad scientiam metrorum praesumpsit ingenium, impulit animum. Ista enim sunt ejus verba in calce libri, quem fecit de schematibus:« Haec, inquit, de metrorum generibus et schematibus pro utilitate ingenii mei habes, multum faboriose, nescio si fructuose, collecta, quamvis mihi conscius sum illud me Virgilianum posse jactare, Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas.»
31.5
Litteris itaque ad plenum instructus, nativae quoque linguae non negligebat carmina; adeo ut, teste libro Elfredi, de quo superius dixi, nulla unquam aetate par ci fuerit quisquam, poesim anglicam posse facere, tantum componere, eadem apposite vel canere vel dicere. Denique commemorat Elfredus carmen triviale, quod adhuc vulgo cantitatur, Aldhelmum fecisse; adjiciens causam qua probet rationabiliter tantum virum his quae videntur frivola institisse: populum eo tempore semi barbarum, parum divinis sermonibus intentum, statim cantatis missis domos cursitare solitum; ideoque sanctum virum super pontem qui rura et urbem continuat, abeuntibus se opposuisse obicem, quasi artem cantandi professum. Eo plus quam semel facto, plebis favorem et concursum emeritum. Hoc commento sensim inter ludicra verbis Scripturarum insertis, cives ad sanitatem reduxisse; qui si severe et cum excommunicatione agendum putasset, profecto profecisset nihil.
31.6
Praeconio itaque nobilis doctrinae favorabilis quantum haberetur; indicio sunt epistolae amicorum ad eum missae. Taceo de compatriotis, qui certatim ad eum scripta sua emittebant, ejus judicii censuram subitura. Praetereo Scotos tunc maxime doctos, qui idem fecisse noscuntur; quorum aliquos non obscurae litteraturae nominare possem, maxime Arcivilum regis Scotiae filium. Hic quidquid litterariae artis claborabat, quod non adeo exile erat, Aldhelmi committebat arbitrio; ut praefecti[ l. perfecti] ingenii lima eraderetur scabredo Scotica. Ex ipso Francorum sinu ad eum causa doctrinae veniebatur; ut haec Epistola palam faciet;« Domino lectricibus ditato studiis, mellifluisque ornato lucubratiunculis, Aldhelmo Archimandritae Saxonum, mirifice reperienti in oris, quod nonnulli cum laboribus et sudoribus in alieno acre vix lucrantur; Cellanus, in Hybernensi insula natus, in extremo Francorum limitis latens angulo exsul, famosae coloniae Christi extremum et vile mancipium, in tota et tuta Trinitate salutem.» Et post pauca:« Quasi pennigero volatu ad nostrae paupertatis accessit aures vestrae Latinitatis panegyricus rumor, quem agilium lectorum non horrescunt auditus sine sanna aut amurcali impostura, notus propter Alburnum dictricis[ legendum puto almum ductricis] Romanae decorem. Etsi te praesentem non meruimus audire; tuos tamen bona lance constructos legimus fastos diversorum deliciis florum depictos. Sed si peregrini triste reficis corculum, paucos transmitte sermunculos illius pulcherrimae labiae tuae, de cujus fonte purissimo dulces multorum possit reficere mentes, ad locum ubi Dominus Furseus in sancto et integro pausat corpore.» Huic epistolae quam liberaliter responderit, attestatur illa cujus particula hic nuper apposita: dedit documentum Aldhelmum ex saxonico genere ortum.
31.7
Caeterum non est narratu facile, quam efficax fuerit in exhortando amicos et discipulos: illos ut illaesam fidem amicis exhiberent; istos ut teneros annos ad unguem divinae praeceptionis ducerent: singularum tamen monitionum hic ponentur indicula. Cum Wilfridus episcopus, de quo non pauca in tertio libro dixi, exsul ageretur; multi suorum abbatis fortunae sequentes rotam, ad inimicorum favorem devolvi meditabantur, quorum justitiae Aldhelmus diffidens, et amico venerabili metuens, his verbis labantes nitebatur erigere. Post praefationem enim congruam:« Nuper, inquit, furibunda tempestatis perturbatio, sicut experimento didicistis, fundamenta Ecclesiae, sicut quodam immenso terrae motu, concussit; cujus strepitus per diversa terrarum spatia, velut tonitruali fragore, longe lateque percrepuit. Et idcirco vos viscerales contribulos, flexis genuum poplitibus, subnixa exposco prece, nequaquam hujus perturbationis stropha scandalizari; ne quisquam vestrum mentis segnitie fide torpescat, etiamsi rerum necessitas exigat cum praesule proprio pontificatus apice privato tellure paterna propelli, et quilibet oporteat latorum regnorum transmarina aggredi rura. Quis enim, quaeso, tam durus atroxve labor existens, ab illo vos antistite separans arceat; qui vos ab ipso tirocinio rudimentorum et a primaeva tenerae aetatis infantia usque adultae pubertatis florem nutriendo, docendo, castigando, provexit pietate; et quasi nutrix gerula dilectos extensis ulnarum finibus refocillans, sic charitatis gremio fotos clementer amplexus est. Perpendite, quaeso, creaturarum ordinem, eisque divinitus insitam naturam; quatenus ex minimarum rerum collatione in flexibilem conversationis formam, Christo juvante, capiatis; quomodo examina apum calescente coelitus caumate, ex alveariis nectare flagrantibus certatim emergant, et earum auctore linquente, brumalia mansionum receptacula, densarum cavernarum cohortes, rapido volatu ad aethera glomerante, exceptis duntaxat antiquarum sedium servatricibus ad propagationem sobolis futurae: relictus, inquam, mirabilius dictu, rex earum, spissis sodalium agminibus vallatus, cum hiberna castra gregatim egreditur et cava stipitum robora rimatur, si pulverulenta sablonis aspergine praepeditus, seu repentinis imbribus cataracta Olympi guttatim rorantibus retardatus fuerit, et ad gratam cratem sedemque pristinam revertatur; omnis protinus exercitus consueta vestibula perrumpens, prisca cellarum claustra gratulabundus ingreditur.» Et post alia:« Si ergo taliter creatura[ ratione] carens, quam vita[ et] natura indita absque legibus scriptis gubernant, reciprocis temporum successionibus ductoris praecepto paret; respondete, rogo, utrum[ non] horrendae abominationis infamia sint exprobrandi, qui concessa septiformis Spiritus gratia praediti, devotae subjectionis frena ritu phrenetico frangunt. Cur autem diversarum rerum ratiocinationes conglobans, ad instiganda vestri pectoris praecordia stridente calamo percurram, audite. Ecce saeculares divinae scientiae extorres, si devotum dominum quem in prosperitate dilexerunt, cessante felicitatis opulentia, et ingruente calamitatis adversitate, deseruerint,[ et] secura dulcis patriae otia exsulantis domini pressurae praetulerint: Nonne exsecrabilis cachinni ridiculo et gannaturae strepitu ab omnibus ducuntur? Quid ergo de vobis dicetur; si pontificem qui vos nutrivit et extulit, in exsilio solum dimiseritis? etc.» Exemplo firmissimae in amicum integritatis posito, sequetur praeclara discipuli admonitio:
31.8
« Dilectissimo mihi filio et simul discipulo ADILWALDO, ALDHELMUS extremus servorum Dei, salutem.
31.9
« Quemadmodum te viva voce aliquoties de aliquibus admonere curavi; ita ut[ l. et] nunc absentem paterna secundum Deum auctoritate fretus, litteris exhortari non piget. Hoc enim ideo agimus; quod charitas Christi, sicut ait Apostolus, urget nos. Itaque, fili mi charissime, licet adolescens aetate existis, vanissimis tamen oblectamentis hujus mundi nequaquam te nimium subjicias, sive in quotidianis potationibus et conviviis usu frequentiore ac prolixiore inhoneste superfluis, sive in equitandi vagatione culpabili, seu in quibuslibet corporeae delectationis voluptatibus exercendis. Memento semper quid scriptum est: Adolescentia et voluptas vana sunt. Amori quoque vehementiori pecuniae et omni secularis gloriae Deo semper odibili jactantiae nequaquam ultra modum inservias, illius sententiae reminiscens: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?-- Filius enim hominis venturus est in gloria sua et sanctorum angelorum; et retribuet unicuique secundum opera sua. Sed multo magis, mi amantissime, vel lectionibus divinis, vel orationibus sacris semper invigila. Si quid vero praeterea saecularium litterarum nosse laboras; ea tantummodo causa id facias, ut quoniam in lege divina vel omnis vel pene omnis verborum textus artis omnino ratione grammaticae consistit; tanto ejusdem eloquii divini profundissimos atque sacratissimos sensus facilius legendo intelligas, quanto illius rationis qua contexitur diversissimas regulas plenius didiceris. Ante hanc autem[ l. ante te autem hanc] epistolam jugiter inter caeteros quos legis libros habere non omittas; ut videlicet ejus lectione creberrima de his quae in ea scripta sunt, implendis mea vice possis admoneri. Vale.»
31.10
Ac utinam haec lectio monachorum, qui se Aldhelmi discipulos profitentur, conferat compendio, proficiat commodo; ut tandem despectis illecebris, sanctitatis et doctrinae ejus innitantur vestigiis. Nam procul dubio nunquam ejus evellerentur instituta: nisi transgrederemur ejus mandata. Sed quia in eum deliquimus, merito plectimur. Ipse interea quasi nesciat tacet, dissimulat quasi non videat; dum nos volutamur in periculis: dum privilegia sua deridentur a seditiosis, dum calcantur a tyrannis. Sed revertamur vel sero ad cor; ut famulos suos multis jam periculis jactatos, oculo pietatis respiciat, sinu clementiae recolligat.
31.11
Verumtamen ut narrationem repetam; summum culmen laudibus ejus litteraturae imposuit Beda, qui et pro vicinia temporis rem ut erat nosset, et pro veritatis studio mentiri nollet. Qui post enumerationem aliquorum librorum ejus subintulit:« Scripsit, inquit, et alia nonnulla, utpote vir undecunque doctissimus. Nam et sermone nitidus, et scripturarum tam ecclesiasticarum quam saecularium erat eruditione mirandus.» Potestne quidquam hac laude sublimius dici? Postremo ipsum eumdem testem citabo; quod licet omnibus artibus studium nunquam abnuerit, quibus tamen potissimum apud Cantiam iterata mansione studens animum impenderit. Sic enim in epistola ad Heddam antecessorem suum, laborem exsequitur, proprium commendat exercitium:« Fateor, beatissime praesul, me dudum decrevisse, si temporum volitans vicissitudo pateretur, vicinam optati Natalis Domini solemnitatem ibidem in consortio fratrum tripudians celebrare, et postmodum vita comite vestrae charitatis praesentia frui. Sed quia diversis impedimentorum obstaculis tardati, quemadmodum lator praesentium viva voce promulgabit, illud praeficere[ l. perficere] nequivimus; idcirco difficultati veniam precor impendite. Neque enim parva temporum intervalla in hoc lectionis studio protelanda sunt ei duntaxat; qui sagacitate legendi succensus, legum Romanarum jura medullitus rimabitur, et cuncta jurisconsultorum secreta imis praecordiis scrutabitur: et quod his multo perplexius est, centena scilicet metrorum genera pedestri regula discernere, et musicae cantilenae modulamina recto syllabarum tramite lustrare. Cujus rei studiosis lectoribus tanto inextricabilior obscuritas praetenditur, quanto rarior doctorum numerositas reperitur. Sed de his prolixo ambitu verborum disputare epistolaris angustia minime sinit; quomodo videlicet ipsius metricae artis clandestina instrumenta litteris, syllabis, pedibus, poeticis figuris, versibus, tonis, temporibus conglomerantur. Poetica quoque septenae divisionis disciplina, hoc est acephalos, procilos cum caeteris, qualiter varietur, qui versus monostemi, qui pentastemi, qui decastemi certa pedum mensura terminentur, et qua ratione catalectici vel brachiacatalectici seu ipercatalectici versus sagaci argumentatione colligantur. Haec, ut reor, et his similia brevi temporis intercapedine apprehendi nequaquam possunt.
31.12
De ratione vero calculationis quid commemorandum; cum tantae supputationis imminens desperatio colla mentis oppresserit, ut omnem praeteritum lectionis laborem parvipenderem, cujus me pridem secreta cubicula nosse credideram; et ut sententia beati Hieronymi, dum se occasio obtulit, utar: Qui mihi prius videbar sciolus, rursus coepi esse discipulus: sic quod tandem superna gratia fretus, difficillima rerum argumenta et calculi supputationes, quas partes numeri appellant, lectionis instantia reperi. Porro de zodiaco et XII signorum quae vertigine coeli volvuntur, ratione ideo tacendum arbitror; ne ars opaca et profunda, quae longa explanandarum rerum ratione indiget, si vili interpretationis serie propalata fuerit, infametur et vilescat: praesertim cum astrologiae artis peritia et perplexa horoscopi computatio elucubrata doctoris indagatione egeat.» Talium artium voluptate repletus, ipse quoque ex sacratissimo pectoris penu bonae frugis libellos edidit; ne nunquam thesauros tam diu congregatos recluderet, ne nihil unquam ex auditis reponeret. Et primum quidem ingenii periculum dedit in libro quem ad Britones, ut ad verum Pascha reverterentur, fecit; cujus doctrinam nescio quod infortunium usibus nostris invidit, gaudio subtraxit. Est et liber ejus De virginum laude rhetorico compactus lepore; in quo virginitatis gloriam prius praedicat, et postea non difficilem esse per sanctorum coelibatum exemplificat. Ejusdem materiae versibus heroicis fecit alterum cui adjunxit tertium: aeque versificum De pugna VIII principalium virtutum. Exstat et codex ejus non ignobilis De aenigmatibus, poetae Symphorii aemulus, centum titulis et versibus mille distinctus. Utriusque operis praefationem versibus recurrentibus ingeniose intexuit; ut in illo De virginum laude istius versus litterae: Metrica tirones nunc promant carmina castos, singulos versus praefationis a capite ad finem inchoarent, eaedemque per numerum versuum retroactae eumdem versum effingerent. Porro in illo De aenigmatibus aliter conjunctus est, ut hic versus: Aldhelmus cecinit millenis versibus odas, primas et ultimas singulorum in prooemio versuum litteras et inchoaret et terminaret, ambasque extremitates easdem faceret: ascenditque[ l. ostenditque] in his vir veteris litteraturae ludum simul et artificium dum res incuriosas comitaretur facundum et vigens eloquium. Praeterea ad quemdam Aldfridum regem Northumbrorum probe, ut Beda narrat, litteris doctum, edidit librum haec continentem capitula: De septenarii numeri dignitate collecta ex Veteris et Novi Testamenti floribus et disciplinis philosophorum.-- De admonitione fraternae charitatis.-- De insensibilium rerum natura, quae secundum metaphoram sermocinari figurantur.-- De pedum regulis.-- De metaplasmo.-- De Synalaepha.-- De scansione et eclipsi versuum.-- De metro alterna interrogatio et responsio. Composuit et Epistolas multas, quarum plures non exstant, partem quarumdam quas habemus antecessorum nostrorum detruncavit incuria. Sermones ejus minus infundunt hilaritatis quam vellent hi qui rerum incuriosi verba trutinant; judices importuni, qui nesciant quod secundum mores gentium varientur modi dictaminum. Denique Graeci involute, Romani splendide, Angli pompatice dictare solent. Id in omnibus antiquis chartis est animadvertere, quantum quibusdam verbis abstrusis ex Graeco petitis delectentur. Moderatius tamen se agit Aldhelmus, nec nisi perraro et necessario verba ponit exotica. Allegat catholicos sensus sermo facundus, et violentissimas assertiones exornat color rhetoricus. Quem si perfecte legeris, et ex acumine Graecum putabis, et ex nitore Romanum jurabis, et ex pompa Anglum intelliges.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).