Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 32.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21371 Degepoa
32.1
PARS II.
32.1
Prima propositi portione utcunque sarcita, secundam aggredior, quae pollicetur ostendere, quae monasteria sanctus Aldelmus fecerit, quibusque privilegiis insignierit, et praediis ditaverit, cujus erit facilis absolutio, quia labore alieno summa negotii conficietur. Libet igitur nostris verbis praelibare libare necessaria, capere occasionem operis accelerandi, et sic solutiore cura in aliorum scriptis spatiari. Ex superius igitur dictis potest intelligi quod Meildulf monasterium Meldunense, quod nunc corruptior aetas Malmesberiam nuncupat, aedificaverit vel potius inchoaverit. Tanta enim ibi necessariorum penuria erat, ut inhabitantes aegre quotidianum victum expedirent; sed correxit nobilitas Aldhelmi victualium inopiam, ut sermo progrediens edocebit. Parva ibi admodum basilica paucis ante hoc tempus annis videbatur, quam Meldulfum aedificasse antiquitas( incertum si fabulatur) fertur[ l. fert] fecisse, et augustiorem ecclesiam in honorem Domini Salvatoris et primorum apostolorum Petri et Pauli. Quod autem in hac ecclesia caput loci et monachorum congregatio fuerit ex antiquo; chartarum quas subjiciam auctoritas[ l. auctoritates], commendant fidem, arguunt incredulitatem. Et quia tunc moris erat, ut in novarum ecclesiarum dedicatione, ad honorem Sponsi coelestis et Ecclesiae Matris aliquod honorificum epigramma poneretur: vir sanctus in honorem apostolorum hoc cecinit epithalamium:« Hic celebranda rudis florescit gloria templi: Limpida quae sacri signat vexilla triumphi, Hic Petrus et Paulus tenebrosi lumina mundi. Praecipui patres populi qui frena gubernant, Carminibus crebris alma celebrantur in aula. Claviger o, coeli portam qui pandis in aeth' ra. Candida qui meritis recludis[ addendum forsan, limina coeli]. Exaudi clemens populorum vota precatum[ l. praecantum] Marcida qui riguis humectant imbribus ora. Suscipe singultus commissa piac' la gementum Qui prece flagranti torrent peccamina morum, Quondam Saule ferox, nunc deposita feritate, Agne Dei mitis, mutato nomine, Paule, Vocibus orantum nunc aures pande benignas; Et tutor tremulis cum Petro porrige dextram. Sacra frequentantes lumina[ forsan sanctorum limina legendum] lustrant! Quatenus scelerum[ his inserendum videtur] celer indulgentia detur, Larga de pietate fluens et fonte superno, Dignis qui nunquam populis torrescit[ i. e. exarescit] in aevum.
32.2
Fecit et aliud coenobium juxta fluvium, qui vocatur From; sicut in privilegio quod Sergius papa utrisque monasteriis concessit, legitur. Stat ibi adhuc et vicit diuturnitate sua tot saecula Ecclesia ab eo in honorem sancti Joannis Baptistae constructa. Necnon et apud Bradeford tertium ab eo monasterium instructum crebra serit opinio; quam confirmare videtur nomen Villae in serie privilegii, quod jam episcopus monasteriis suis dedit, appositum et antiquis Scripturae lineamentis effigiatum. Et est ad hunc diem eo loci ecclesiola; quam ad nomen beatissimi Laurentii fecisse praedicatur. Sed enim utraque monasteria From et Bradeforde morem mortalium aemulantia, in nihilum defecere; restat tantum nomen inane. Verumtamen utrum tantarum aedium destructio imputanda sit Danorum insanis praeliis, an Anglorum rapacibus cuneis, non facile discreverim. Solum Meldunense, idemque Malmesburiense viget adhuc habitatorum frequentia, habitaculorum decore. Quod pietate sancti dispensari, qui se corpusque suum ibidem devovit, arbitror ut tot evaderet aerumnas, tot calamitates duret, umbramque tenuem jampridem amissae libertatis suspiret. Quapropter quae caeteris destructis praedia illic ab eo collata latam reparare ruinam, nostram etiam penitus effugere notitiam. Huic vero quantum terrarum adjecerit dicturis illud privilegium, occurrit primo apponendum; quod eidem Aldhelmo Westsaxonum antistes Leutherius concessit, quem promoventibus virtutum successibus in altum nitentem conspicatus ibidem, eum in presbyterum, postea in abbatem erexit; locique illius possessionem, qui sui juris esset, in abbatis ditionem hoc scripto transduxit.
32.3
« Solet plerumque contingere, ut autumnali torrido facessant caumate brumalia saevientium ventotorum flabri[ l. flabra, etc.] reciprocis alternatim cursibus succedant; quibus procellosa pelagi cerula enormesque oceani gurgites hinc atque illinc quatiuntur, quatenus navigio errante nullus absque discriminibus navigans furibundo flamine carbasa rumpente transfretet. Ita nimirum prostrata mundi pompulenta gloria, jamque appropinquante ejusdem termino, fluctuantes saeculi turbius[ l. turbines] incumbere experimento evidenti videntur, ut revera et absque ullo ancipiti scrupulo illa Domini praesagimina nostris tandem temporibus comprobentur impleri; quibus ita coelesti oraculo effatus est: Videte ficulneam et omnes arbores, etc.. Porro inter has turbulentas saeculi tempesta es Scripturarum flectenda sunt gubernacula; totiusque navigii armatura atque instrumenta parando[ l. paranda]; quatenus garrulo Sirenarum carmine spreteratis recto cursu ad portum patriae prospere perducatur. Quapropter ego Lutherius gratia Dei episcopus, pontificatus Saxonici gubernacula regens, rogatus sum ab abbatibus, qui sub jure parochiae nostrae coenobiali monachorum agmini praeesse noscuntur pastorali sollicitudine; ut terram illam, cui vocabulum est inditum Maldumesburge, Aldhelmo presbytero ad degendam regulariter vitam conferre largirique dignarer. In quo videlicet loco a primo aevo infantiae atque ab ipso tirocinio rudimentorum, liberalibus litterarum studiis eruditus, et in gremio Sanctae matris Ecclesiae nutritus vitam duxit. Et ob hoc potissimum hanc petitionem fraterna charitas suggerere videtur. Quapropter praeditorum abbatum precibus annuens, ipsum locum, de quo supra mentionem fecimus, tam sibi quam suis successoribus normam sanctae Regulae solerti devotione sequentibus, fraterna petitione coactus ultroneus impendo, quatenus in futuram posteritatem, remoto omnium disceptationum ingruentium conflictu, quiete continua et pace perpetua Domino famulari sine impedimento valeant. Sed ne forte contentionis occasio deinceps contingat, hac rationis conditione interposita confirmo; ut nullus succedentium demum episcoporum seu regum hanc nostrae donationis chartulam tyrannica fretus potestate violenter invadat. Asserens pertinaciter, quod de jure potestatis episcopatus ablatum sequestratumque fuisse videtur. Et adeo sciendum est, et contra aemulos promulgandum, multo magis me commodum augmentumque pontificali Ecclesiae addidisse, quam per vim abstraxisse. Postremo ut firmior praedictae largitionis donatio jugiter mansura sit; praedictos abbates propriis manibus subscribere jussimus. Quod si quis haec scripta et definita et decreta nostra irrita facere nitetur; sciat se ante tribunal Christi rationem redditurum. Actum publice juxta flumen Gladon VII Kal. Sept. anno Incarn. Christi 675.»
32.4
Abbas ergo constitutus monachos ad votum inducere, famam in bonum urgere, Dei prae omnibus gloriam velle. Cumque industriae abbatis favor concurreret pontificis; tunc res monasterii in immensum augeri. Currebatur ad Aldhelmum totis semitis; his vitae sanctimoniam, illis litterarum scientiam desiderantibus. Erat enim, quamvis, ut diximus, eruditione multiplex, tamen religione affabilis et simplex; qui adversantes obruerit dicendi flumine, discentes mulceret nectareo.... docendi flumine ad utrosque ex ejus ore flueret salsi leporis oratio; ut esset in singulis mirabilis, et in omnibus singularis. Eo factum est, ut reges et comites Merciorum et West- Saxonum religione viri, quam nobilitas commendabat, illecti, plura loco conferrent. Quorum primus, ut accepimus, Kenfrithus comes Merciorum, regii affinis sanguinis, vir corpore, saeculo, mente militans Deo: X cassatos in Wodecim Aldhelmo abbati dedit his verbis:
32.5
« Fortuna fallentis saeculi procax non, lacteo immarcescibilium liliorum candore amabilis, sed fellita evitandae corruptionis amaritudine odibilis, filios in valle lacrymarum foetentis carnis rictibus venenosis mordaciter dilacerat; quae quamvis arridendo sit infelicibus attrectabilis, Acherontici tamen ad ima Cociti, in silus alti subveniat boantis[ Legendum forsitan, ne situs alti subveniat boantibus], impudenter est declivis. Et ideo quia ipsa ruinosa carnaliter dilabitur; summopere festinandum est ad amoena indicibilis laetitiae arva. Ibi angelica hymnidicae jubilationis organa mellifluaque rosarum odoramina a bonis beatisque naribus inaestimabiliter dulcia capiuntur, sineque calce[ videlicet fine] auribus felicium hauriuntur. Cujus amore felicitatis illectus, ego Kenfrithus comes Merciorum quamdam telluris particulam venerabili abbati Aldhelmo sub aestimatione X cassatorum in loco, qui dicitur Wodecim, ad serviendum Deo et Sancto Petro in perpetuum, jus largitus sum, cum consensu domini mei Ethelredi regis, anno ab Incarnatione Domini 680 indictione VIII.»
32.6
Datum praecellentissimi comitis stimulavit et provexit munificentiam regis; ut ipse sequenti anno conferret praedia duo, confirmaretque scripto uno, quod est hujusmodi:
32.7
« In nomine Domini Dei nostri Jesu Christi Salvatoris. Nihil intulimus, ut apostolicum confirmat oraculum, in hunc mundum; nec auferre quid possumus. Idcirco terrenis ac caducis aeterna ac mansura mercanda sunt. Quapropter ego Etheldredus rex Merciorum rogatus a patricio meo ac propinquo Kenfritno, pro remedio animae meae ac pro oratione fratrum in Meldulfesburge Deo servientium, XXX cassatos ab occidentali parte stratae publicae, et non longe in alio loco XV prope Tettan monasterium, Aldhelmo abbati et successoribus ejus in libertatem terrenarum servitutum perpetualiter libenter largitus sum. Et hanc donationem meam sacrae crucis signaculo propria manu confirmavi; et favorabilium virorum claro consensu corroboravi, ut nulla post obitum vestrum regalis audacia nec saecularis dignitas decretum nostrum confringere acceptet[ l. attentet]. Si quis vero hanc donationem augere et amplificare voluerit; augeat Dominus partem ejus in libro vitae. Quod si quis tyrannica potestate fretus demere sategerit; sciat coram Christo novemque angelorum ordinibus rationem redditurum. Scripta est autem haec chirographi chartula anno ab Incarnatione Domini 681 indictione IX.»
32.8
Ejusdem regis fuit nepos ex fratre Wlferio Brithwaldus nomine, de quo in gestis Wilfredi antistitis supradixi; non quidem rex potestate sed subregulus in quadam regni parte. Hic amore Dei ductus, beato Adhelmo dedit hoc nobile munus.« Ea quae secundum timorem et amorem Domini religiosa largitionis devotione diffiniuntur, quamvis solus sermo sufficeret promulgare; tamen pro incerta futurorum temporum conditione, scriptis publicis et documentorum gestis sunt confirmanda. Quapropter ego Berthwalde regnante Domino rex, pro remedio animae meae[ et] indulgentia commissorum criminum, aliquam terram conferre largirique Aldhelmo abbati decrevi, id est illam de orientali parte fluminis, quod appellatur Temys, juxta vadum cujus vocabulum est Summerford, XL cassatos, ea scilicet diffinitione, ut omni servitute saecularium potestatum portio terrae illius perpetualiter sit libera ad serviendum necessitatibus monachorum Deo servientium in monasterio quod nominatur Maldumesburge. Et ut firmius ac tenacius haec donatio irroboretur; etiam praecellentissimum monarcham Ethelredum ad testimonium ascivimus regem, cujus consensu et confirmatione haec munificentia acta est. Si quis contra hanc donationem venire tentaverit, aut tyrannica fretus potestate invaserit, sciat se in tremendo cunctorum examine coram Christo rationem redditurum. Actum publice in synodo juxta vadum Bregford, mense Julio, tricesima die mensis ejusdem, indictione XIII anno ab Incarnatione Domini 685.» Subscripserunt his tribus Theodorus archiepiscopus, Etheldredus rex Merciorum, Berthwaldus subregulus, Kenfrithus patritius, Sexuulfus Lichfeldiae et Bosel Wigorniae episcopi.
32.9
Eodem tempore Kentuvinus rex Westsaxonum, morbo et senio gravis, Ceduallam regii generis juvenem successorem decreverat. Is ergo quamvis nec adhuc rex nec Christianus, spe tamen regnum anticipabat,[ et] baptismum credulitate ambiebat. Quapropter et regem se dici gaudebat; et multa monasteriis circumquaque largiens, liberaliter huic providit coenobio, sicut hoc enitescit scripto....
32.10
« In nomine Domini nostri Jesu Christi, omnia quae videntur, temporalia sunt; et quae non videntur, aeterna sunt.. Et iterum lubrica saeculi fragilitas ostenditur. Scilicet per eumdem Apostolum dicitur: Nihil intulimus in hunc mundum; nec auferre quid possimus. Idcirco caducis et terrenis aeterna coelestis infulae corona comparanda est. Quamobrem ego Cedualla regnante Domino rex, aliquam terram pro animae meae remedio et indulgentia piaculorum meorum conferre ac donare abbati Aldhelmo decreveram; id est ex utraque parte silvae, cujus vocabulum est Cemele: de orientali parte termini stratarum usque famosum amnem, qui dicitur Temys CXL manentes, et in alio loco, ubi conjunguntur duo flumina Aven et Wileo, et hoc maxime ad piscationem frui. Ita ergo firmiter et immobiliter haec largitio in futuram progeniem permaneat; ut nullus frangere hujus donationis privilegium praesumat. Si quis vero contra hanc munificentiam tyrannica potestate inflatus, venire tentaverit; sciat se obstaculum irae Dei incurrere, et in ultimo examine coram Christo et angelis ejus rationem reddere. Scripta autem est haec munificentia indictione anno ab Incarnatione Domini 688, mense Augusto, XIV Kalendarum Septembrium die feliciter.»
32.11
Partem harum terrarum eodem anno commutavit a quodam Baldredo pro aliis, quae videbantur et uberiores reditu,[ et] viciniores aditu. Enimvero nescio quo eventu Ceduallae munere rato viventis, commutatio post aliquot annos irrita fuit. Est ergo haec commutationis chartula.
32.12
« In nomine Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, ego Baidred aliquam terram Aldelmo abbati impendere decrevi; id est juxta flumen Avene, et circa silvam quae vocatur Stercanlei, et Cnebbanburge centum manentes; et ab eo centum cassatos pro vice suscepi; id est ex plaga orientalis[ l. orientali] silvae cujus vocabulum est Bradon; et hoc cum concilio et confirmatione Kentwini regis et omnium principum ac senatorum ejus roboratum est. Si quis contra haec venire tentaverit, sciat se ante tribunal Christi judicis et coram sanctis angelis rationem redditurum. Scripta est autem haec dominatio, imo vicaria commutatio, mense Augusto, indictione I, anno ab Incarnatione Christi 1188.» Subscripserunt his duabus chartis Hedda episcopus Wintoniensis Kentuwinus rex, Cessa, Cenred pater Inae, postea regis.
32.13
Ceduallae regis post Kentwinum industriam in saeculo, pietatem in Deo video. Quomodo post triumphatos hostes regno possesso Romam iverit, ibique baptizatus, supremum arbitrium feliciter incurrerit, Beda commemoravit latius; nos in Regum historia perstrinximus. Eo igitur Romam eunte, regnum per Inam novatum. Ina fuit fortitudinis unicum specimen, prudentiae simulacrum, religione parem nescias. Indicio sunt bella, quae profligavit; testimonio, monasteria quae construxit. Has animi regalis dotes animabat stimulis monitionem[ l. monitionum] Pater Adhelmus; cujus ille praecepta audiebat humiliter, suspiciebat granditer, adimplebat efficaciter. Ejus monitu Glastoniense monasterium, ut dixi in Gestis regum, Christo fecit; nec parvi pretii rura Melduno intulit; liberalibus scriptis donativis prosequentibus, quorum istud unum est.
32.14
« In nomine Domini Jesu Christi Salvatoris nostri, ego Ina Domino regnante rex Saxonum, cogitans vitae aeternae praemium, verens poenas inferni perpetuas, pro remedio animae meae et relaxatione criminum meorum, aliquam terrae particulam donare decrevi venerabili Adhelmo abbati ad augmentum monasterii sui, quod vocatur Meldumesburge; id est XLV cassatos in locis ab accolis infra nominatis; id est quinque manentes in loco, qui dicitur Iserdum; et ibi[ l. ubi] rivulus, qui vocatur Consuburtia, oritur, XX et in alio loco juxta eumdem rivulum X et juxta laticem, qui vocatur Redburna, X. Et hoc actum est anno ab Incarnatione Christi 701, indictione XIV.» Subscripsit Hedda episcopus, et Winberthus clericus regis, qui et hanc, et caeteras Ceduallae donationes dictaverat; quem etiam, ut sibi apud Ceduallam patronum ascisceret, hac olim epistola invitaverat.« Domino in dominorum Domino dilectissimo, Winbertho Adhelmus servus servorum Dei in angulari duorum Testamentorum lapide de summis monitum verticibus abscisso; qui statuam quaterno metallorum genere fabrefactam, quaterna populorum regna signantem crura tenus, aurato capite, oppressit, salutem. Gerulum litterarum ad vestrae pietatis praesentiam destinavimus; qui vobis viva voce de causa nostrae necessitatis imminenti plenius promulgabit; id est de terra, quam nobis venerandus Patritius Baldredus possidendam accepto pretio obtulit; praecipue pro captura piscium apto et competenti loco. Et idcirco dum in nostri regis potestate data et collata esse videtur; obnixe precamur, ut eamdem agri partem per tuae charitatis patrocinium obtinere et habere firmiter valeamus, ne eadem possessione per violentiam privati, quia plerumque justitiae jura vacillant, fraudemur, etc.» Hic[ l. haec] sunt praedia quae beatus abbas instantia sua coenobio indidit, situ amoena, amplitudine jucunda, vicinitate opportuna: adeo ut quislibet diluculo de monasterio exiens, omnibus facile ipso die circuitis, adhuc luce profunda domum redeat. Et quidem post obitum ejus dederunt aliqui aliqua; sed praedones abstulerunt omnia praeter ista; licet et de his partem vellicaverint. Ita per Aldhelmum ad quadringentos et eo amplius cassatos excrevit locus; qui vix ante LX habebat. Tot enim cassatis annumeratur quae villa[ l. villa quae] nunc Brocheneberge, appendens loco qui coenobium continet, ruricolarum consueto nomine appellatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note