Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 33.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21371 Degepoa
33.1
PARS III.
33.1
Nunc quia, secunda expleta pollicitatione, non parum promovimus, et quasi jam medium aequor tenemus, majoribus opus est viribus, ut non ingenii sed Spiritus sancti adjuti flatibus, navem ad silentii littus impellamus. Hic sane lectoris exspectationi deero; si quis putat me illa quae inseram miracula scriptis ex antiquo testimoniis probaturum. Sed, quamvis illa parte destituar, fidem tamen veri secura promissione astringo. Erunt enim ista, quae illaturus sum, sola quae vavor[ l. favor] universitatis exsequitur, jam inde ab antiquis ductus temporibus. Erunt quae communis provincialium assensus defendit, per continuas successiones ad posteros transmissus. Inseruit ea Divinitas mentibus homine vice litterarum, ne deperirent inutiliter per sanctum facta mirabiliter. Non ergo videri debent de nihilo; quae per succiduas generationes ab omni praedicantur populo. Si quis vero mihi succensendum opinetur; quod non visa sed audita scribo, praeclaros Patres, illustres heroes, qui fecerunt idem, Lucam in Evangelio, Gregorium in Dialogo, in jus trahat, in eamdem accusationem vocet. Quod si protervum judicatur, cur mihi, quaeso, non liceat in exiguo, quod illis in summo? Nec vero haec nostra ita fide oculata carent, cum ea scrinii antiqui argento vidimus impressa eo genere artificii, quod anaglifum vocant. Hac igitur fretus venia, agresti licet sermone, coeptum expediam. Attenuabit impudentiae culpam amor sancti; ut cui displicet eloquentia, placeat materia.
33.2
Postquam ergo factus est monachus, sic eum vitam duxisse comperimus. Lectionibus frequenter, orationibus instanter incumbebat, ut sicut ipse in quadam epistola dixit, legens Deum loquentem audiret, orans Deum alloqueretur. Tenuitate ultronea victualium pascens animum, nusquam a monasterio nisi necessario progrediens, pecuniarum minime avidus, si quid dabatur in usus congruos, continuo annumerans. Jam vero ut vim rebelli corpori confringeret, fonti, qui proximus monasterio, se humerotenus immergebat. Ibi nec glacialem in hieme rigorem, nec aestate nebulas ex locis palustribus halantes, curans, noctes durabat inoffensus. Finis duntaxat percantati Psalterii terminum imponebat labori. Fons ille, de nomine sancti dictus, in valle coenobii lenibus scatebris fluens, et visu est delectabilis et potu suavis. In alia parte urbis fons Danielis dicitur, quia in eo Daniel coelestes noctibus ducebat excubias; qui cum Aldelmo pontificales accepit infulas. Inter haec praeclaram hominis conscientiam describere pene verecundaretur oratio, nisi esset in facto gloriosae victoriae occasio. Si quando enim stimulo corporis ammoveretur, non solum illecebrae denegabat effectum, sed alias insolitum reportabat triumphum. Neque tunc[ l. tamen] consortium feminarum repudiabat; ut caeteri, qui ex opportunitate timent prolabi. Imo vero vel assidens vel cubitans aliquam detinebat, quoad carnis tepescente lubrico quieto et immoto discederet animo. Derideri se videtur diabolus, cernens adhaerentem feminam virumque alias avocato animo insistentem cantando Psalterio. Valefaciebat ille mulieri salvo pudore, illaesa castitate. Residebat carnis incommodum: dolebat nequam spiritus de se agitati ludibrium. Assistunt veritati dictorum meorum, quantum coelibatus amorem foverit; Libri De virginitate praeclari, quibus illius honorem definit, pulchritudinem ornat, perseverantiam coronat. Neque enim fas est credi sanctum virum aliter fecisse quam docuit, aliter vixisse quam dixit. Et, ut assertio ista omnem dubietatis deprocetur offensam, audi quomodo discipulum monuerit, ne lasciva poetarum carmina legat, ne meretricularum consortio inhaereat, ne delicatarum lenocinio vestium vigorem mentis effeminet.
33.3
« Domino venerabiliter diligendo et delectabiliter venerando Wilefrido Aldelmus vernaculus supplex in Christo perennem salutem. Perlatum est mihi, rintugerulis[ l. rumigerulis] referentibus de vestrae charitatis industria, quod transmarinum iter, gubernante Domino, capere, sagacitate legendi succensa, decreverit. Etidcirco vita comite optatum Hiberniae portum tenens, sacrosancta potissi num praesagmina, refutatis philosophorum commentitiis, legito. Absurdum enim arbitror, spreta rudis[ i. e. Novi] ac Veteris Instrumenti inextricabili norma, per lubrica dumosi ruris diverticula, imo per dyscolos philosophorum anfractus, iter carpere. Seu certe opertis vitreorum fontium limpidis laticibus, palustres pontias lutulentasque lymphas siticulose potare, in queis atra bufonum turma catervatim scatet, atque garrulitas ranarum crepitans coaxat. Quidnam, rogitans, quaeso, orthodoxae fidei sacramento commodi affert circa temeratum spurcae Proserpinae incestum, quod abhorret fari, enucleate legendo scrutandoque sudescere; aut Hermionem petulantem Menelai et Helenae sobolem, quae ut prisca produnt opuscula, despondebatur pridem jure dotis Oresti, demumque, sententia mutata, Neoptolemo nupsit; lectionis praeconio venerari, aut Lupercorum bacchantium antistites ritu litantium Priapo parasitorum, heroico stylo historiae carraxare; quae altato quondam sceptri in vertice chelidro Hebraeae conscionis obtutibus praesentato, hoc est, alma mortis morte stipite patibuli affixa, solotenus diruta evanuere? Porro tuum discipulatum ceu cernuus arcuatis poplitibus flexisque suffraginibus, faculenta fama compulsus, posco, ut nequaquam prostibula lupanarium, nugas in queis pompulentae prostitutae delitescunt, lenocinante luxu adeas, quae obrizo rutilante periscelidis armillaque lacertorum tereti utpote faleris falerati[ l. faleratae] curules comuntur; sed magis edito aulae fastigio spreto, quo patricii ac praetores potiuntur gurgitii[ i. e. gurgustii] humili receptaculo contenta tua fraternitas feliciter fruatur; nec non contra gelida brumarum flabra e climate olim septentrionali emergentia neglecto, ut docet Christi disciplina, fucato ostro, potius lacernae gracilis amictu ac mastrucae tegmine incompto utatur.»
33.4
Sanctitas ergo morum processit in miraculorum fructum. Et ut ad eorum tentamenta veniretur, primum ad pietatem et emendationem Britonum prodiit. Nam Britones, qui olim totam terram, quam nunc Angliam vocant, possedissent, tunc Anglis famulabantur. Hoc illi sui invitatoribus officii impenderant, ut occasionibus aucupatis, quos tutari venerant, sedibus antiquis detrusos in confragosa et saltuosa loca immitteret, ubi ignobiles et semiferinum exigerent. Quorum illi, qui Northwallos[ l. Northwalli], id est aquilonales Britones, dicebantur; parti West Saxonum regum obvenerant. Illi quondam consuetis servitiis seduli, diu nihil asperum retulere. Sed tunc rebellionem meditantes Kentuvinus rex tam anxia caede perdomnit, ut nihil ulterius sperarent. Quare et ultima malorum accessit captivis tributaria functio, ut qui antea vel solam umbram palpabant libertatis, nunc jugum subjectionis palam ingemiscerent. Accedebat miseris error sacratae credulitatis; qui quasi extra orbem positissuis potius quam Romanis obsecundarent traditionibus. Et plura quidem alia catholica, sed illud potissimum abnuebant; ne Paschale sacrum legitimo die celebrarent. Illud nec universalis Ecclesiae concordi more adducti, nec beatissimi Augustini Cantuariensis archiepiscopi admonitionibus emendandum rati, pertinacem controversiam fovebant. Hic[ l. hinc] frequentes West- Saxonum conventus, crebri coetus coacti, quid esset opus facto, ut Britones, jam denuo conversi, rectum callem ecclesiasticarum observationum ingrederentur. Sententia per plures dies multo verborum agmine volutata, hunc finem habuit, non vi cogendos schismaticos, sed rationibus ducendos. Quocirca quidquid eorum errores dejicere, quidquid pertinaciae obviare posset, mitteretur in litteras; quarum illi rationibus creduli animum corrigerent. Ibi quo minus fieret, nihil obstare; si Aldelmus abbas sua erroneos admonitione dignaretur. Ejus convenire vitae, ut velit; doctrinae, ut possit, quem libet veterem incredulitatis morbum avertere. Ambitur ergo precibus universorum vir beatissimus; ut hunc laborem impendat schismaticorum conversioni, patriae laudi, in[ l. et] cunctorum in commune saluti. Suscepit ille munus, quod ex fraternis cordibus suggerebat charitas, nec minor fuit perficiendi efficacia quam suscipiendi obedientia. Sic falsum Pascha confutavit; sic verum edocuit. Condiebatur sermo propriis evangelicis testimoniis, et rationis invictae fulmen imber assertionum paternarum sequebatur. Opus ergo summa laude perfectum Britonibus direxit; orationes ad Deum adjiciens, ut quibus verba impenderet, pro eis vota cumularet. Haec est enim gemina ecclesiastici dispensatoris industria, ut ad corrigendos devios nec ducit[ l. desit] in ore correptio, nec dormitet in corde oratio. Nec potuit privari effectu sanctissimi vir labor; quin potius laudabilem accipiens finem, ad veram errantes convertit religionem. Debent usque hodie Britones correctionem suam Aldelmo; quamvis pro insita nequitia et virum non agnoscant et volumen pessumdederint.
33.5
Caput monasterii, ut dixi, in Sancti Petri ecclesia erat; verumtamen, ut est animus nobilis industriae operandi ferias ponere nescius, alteram in ambitu ejusdem coenobii ecclesiam in honorem genitricis Dei Mariae facere intendit. Fecit ergo ecclesiam eidemque alteram contiguam in honorem Sancti Michaelis, cujus nos vestigia vidimus. Nam tota majoris ecclesiae fabrica celebris et illibata nostro quoque perstitit aevo, vincens decore et magnitudine quidquid usquam ecclesiarum antiquitas factum videbatur[ l. videbat] in Anglia. Ad hoc ergo templum exquisitius aedificandum post lapideum tabulatum sine ulla parcimonia sumptuum aggerebatur copia lignorum, impensius sancto instante; quo prono famulatu placeret Domino. Jamque ad contignationem trabium ventum erat; quae magno coemptae pro longitudine itineris, evectionis difficultate pretium auxerant. Omnes ad unum modum succisae fuerant, praeter unam quae, brevitate sui, artificum peritiam luserat, seu illorum curia[ l. incuria], seu, quod libentius crediderim, voluntate divina; ut sanctitas illustris enitesceret viri. Sero ergo damnum succisae arboris operarii animadvertis[ l. animadvertentes] primo inter se mussitare, post Aldelmo in notitiam detulere. Modeste ipse illorum culpam ferens, nonnihil tamen pro difficultate reparandae materiae movebatur. Nihil enim remedii ex superfluo providerat; iterumque ligna devehere labor immensus videbatur. Quare humano desperato auxilio, spem Deo contulit, rem ex compendio corrigere meditatus. Animabatur ergo miraculum exhibere; utpote quia multa jam virtutum experimenta coeperat occulte sane, ne favoris aura sanctissimos conscientiae flores decuteret. Itaque solum motu labiorum orans, et brachiorum levi conamine nitens, decurtatam trabem aliarum longitudini parem fecit, continuoque, ut miraculum dissimularet, modestia convitiorum artifices invasit; quod eum de trabis damno lusissent, quae nihil minus longitudine aliarum haberet. Illi, perpendiculo apposito signum et emendationem experti, laetum crubuere, asperitatemque sermonum non aspernanter ferentes, victos se virtute sancti dissimulantes, gavisi sunt. Funali ergo machina cum caeteris in tectum levata, contignationem explevit. De hac trabe majorum nostrorum fuit verax relatio; quod nec in duobus incendiis, quae totum coenobium temporibus Elfredi et Edvardi regum consumpserant, ullam labem tulerit; donec annis et carie victa defecit.
33.6
Jam ergo monasterium surrexerat; jam adjuncta Beatae Mariae basilica clarius enitebat; poteratque videri et dici Aldelmus felix tot monachorum patronus, tot possessionum dominus. Sed ille longe porrecto prudentiae intuitu olim offuturis occurrendum arbitratus. Romam ire animo destinabat. Causa eundi fuit ut monasteriis suis apostolica privilegia acquireret, Meldunensi maxime, quod ab antistiis Leutherii liberalitate profectum in successorum calumnias recidere poterat. Quas ille, ut dixi, prophetico praesagiens oculo, qualiter vel depelleret vel labefactaret cogitabat. Communicato propterea cum rege West- Saxonum Ina et Etheldredo Merciorum concilio, quorum et gaudebat amicitia et eminebat munificentia; illisque a sententia non discedentibus, Romanum callem ingressus est. Verumtamen[ ut] licentius necessaria componeret; in praedia sui juris apud Dorsatensem pagum abiit. Ibi, dum felicem auram operitur, ecclesiam fecit in qua sociis ad necessaria occupatis, ipse itum et reditum suum Deo commendaret. Ejus domus materiae adhuc superstites coelo patulae tecto vacant; nisi quod quiddam super altare proeminet, quod a foeditate volucrum sacratum lapidem tueatur. Caeterum nunquam tanta vis imbrium foris in circuitu insaniat; quod infra ecclesiae ambitum vel gutta decidat. Hoc enim[ non] pro miraculo jam, sed pro consuetudine habent pastores; qui in campestribus vicinis animalium custodiae curam gerunt. Quandocunque enim densato nubium vellere nimbus ruinam minatur; omnis eo agrestium turba cursu fugam glomerat; infraque maceriam ecclesiae patenti aere consistens, nihil pluviae persentiscit. Quo adducti miraculo proceres provinciae non semel tentarunt; ut domui tectum inducerent; sancto volentes officii sui exhibere clientelam. Sed frustra fieri experti, desiere; intelligentes sancto placere proludium[ l. proluvium], quo frequens exhiberet miraculum. Copia signorum eo quotannis ad festum ejus invitat populum; frequentaturque ibi et munerum oblatio et sanitatum exhibitio, quanta nec in loco ubi sacratissima ejus adorantur ossa: Deo credo per haec innuente satis superque sufficere debere Meldunensibus corporis ejus gloriam; modo caeteris non invideant virtutum ejus praesentiam.
33.7
At vero ut dicere coeperam, superatis marinis discriminibus devictisque longae viae difficultatibus, venit Romam. Erat tunc temporis Sergius summae sedis episcopus; qui viri illustris adventum ea qua decuit humanitate suscepit, peregrinationem fovit episcopaliter. Excitabat venerantiam pontificis in abbatem, quod videretur a vitae ejus religione non discrepare scientiam, moribus non dissidere doctrinam. Aluit bonae famae odorem propitia divinitas, in tanta urbe virtutum laude clientem sublimans. Est Romae consistorium, quod Lateranense vocant, ubi Constantinus imperator ex palatio suo fecit apostolicis pontificibus patriarchium. Ibi Aldelmus cum papa manens, benignum frequentabat contubernium; nullumque diem excipiebat, quo missam non cantaret, cujus solemniis taedium peregrinationis falleret, Deo se suosque commendaret. Id cum quadam die pro consuetudine fecisset; jam, missa dicta, vestem, quam casulam nominant, post terga rejecit; opinatus falso aliquem, qui exciperet, astare, alias scilicet cogitatione projecta, et exstasis divinae adhuc plenus. Minister parum providus ad aliam altaris partem nescio quid scrutabatur. Sed enim: Non dormitat, neque dormit qui custodit Israel; qui cessante hominis industria sua prompsit magnalia. Confestim enim radius solis per perspicuitatem vitreae fenestrae clarus emicuit; et casulae se subjiciens longiuscule a terra suspensam per inane portavit. Quantus tunc ibi popularis clamor fuerit, quis referat; quia viderent famulo Christi famulari naturam contra naturam? Merito, ut qui semper mentem librabat in aethera, vestem suspenderet in aera; et illius obsequio solidaretur inane, qui omnia terrestria despuens ut fluxa et caduca, sola inhiaret coelestia. Haec autem vestis, incertum an ab Anglia secum delata, an ibi ad tempus commodata, hactenus apud nos habetur. Servatur studiosissime tantae virtutis conscium indumentum, nihil diligentiae praetermittentibus Aedituis; ut sine labe pascat oculos succiduarum generationum. Est autem fili delicatissimi, quod conchiliorum fucis ebrium rapuerit colorem coccineum; habentque nigrae rotulae intra se effigiatas species pavonum. Longitudinis spatiosae quia[ l. qua] docemur procerae staturae sanctum fuisse. Idemque ossa brachiorum, et caetera, quae videre meruimus, protestantur, Aldelmum quondam ea excrevisse habitudine, quam non molem sed dignam proceritatem corporis possumus diffinire.
33.8
Morabatur ille Romae; continuabatque Dominus in famulo virtutum gratiam, subinde causas exculpens, quibus dilectum sibi efferret. Et in tempore res accidit, quae secundae virtutis occasionem dedit. In unius apostolici cubicularii domo puer natus recens erat; exieratque et perstrepebat fama in vulgus mulierculam, quae religionem professa vestem mutaverat, caput velaverat, peperisse, nec patrem exstare. Nec jam dubia suspicione sed publico clamore pontifex sceleris arguebatur; quod ad illum femina ventitare et secretius colloqui solita diceretur. Familiari mortalium miseria, ut omnium statim imperatur odio, qui quolibet sauciatur infortunio. Tunc ille omnium criminum reus dicetur et qualibet cruce dignus. Sic popularis insania laudabilem pontificem suspicionibus urgebat, infamabat clamoribus virum: quo nemo unquam vel litteris acutior et promptior, vel fide rectior et probabilior, vel vita sanctior et perfectior fuit:[ qui] faceret omnia quae sancta diceret, quae catholica; nec ullius terrenae potestatis metu premeretur. Denique imperatorem Constantinopolitanum contra fidem Catholicam garrientem palam sententia lata condemnavit; eodemque discrimine proceres consentaneos, si non resipiscerent, involvit. Quantas ille propter hoc epistolas scripserit, quantos labores pertulerit, aliae volentem scire litterae[ docebunt]. Ego ad Aldelmum recurro; qui pontificis injuriae compassus ad animam, causam fluctuantem quantis potuit facundiae viribus apud populum egit. Turpe esse et miserabile, ut ipsi pontificem suum suspicione criminum incessant. Quid momenti apud Britannos vel aliam gentem, si qua ultra Oceanum jacet, habiturus sit pontifex Romanus; qui a suis impetatur civibus? Postremo verum non videri; ut talis peccati se impediret volutabro, qui toti se meminisset praelatum mundo. Haec cum in auras effunderet; nec enim popularis tumultus semel excitatus leviter leniri posset, ille pro sanctitatis conscientia paulo commotior:« Afferte, inquit, infantem; ut ore suo pontificalem depellat injuriam. Proinde a fatuis suspicionibus discedant, in gratiam antistitis redeant; se, quantum sua interesset, paci non defuturum.» Dictum excepere nonnulli cachinnis; quod insolita promittere, indebita praesumere advena videretur. Verumtamen infantem allatum, vix dum novem a matre dierum, baptismi lavacro prius innovavit. Sciscitatus est deinde publice utrum vulgi opinio conveniret veritati de patre? Tum ut videres Dei gratiam praesentem; pusiolus in vocem absolutissimam conatus, nodum dubietatis abrupit; sanctum et immaculatum Sergium esse, nunquam illum mulieri communicasse. Plaudit plebs miraculo. Innocens antistes ovat triumpho. Aldelmi meritum extollit Roma: repercussusque et ingeminatus laetantium clamor ipsa quatit sidera. Qui tamen rogatus, ut quia falsum patrem infamia exuerat, verum cognitioni populi addiceret; facere refugit: praefatus suum esse, ut insontes si posset damno eximeret, non ut sontes morte opprimeret.
33.9
Talibus virtutum indiciis eximie delectatus pontifex, non difficilem se impetratu exhibuit; ut monasteriis,[ pro] quibus rogabatur, elaboratae, auctoritatis privilegium indulgeret: quod hic ex integro apponam, ut omnem ambiguitatis evadet scrupulum, quantis sint maledictionibus obnoxii, quantarum poenarum sint futuri servi, qui nunc id impune se opinantur temerare et transgredi.
33.10
« Sergius, servus servorum Dei Aldhelmo abbati ejusque successoribus, et per vos venerabili vestro monasterio. Ea quae religiosae conversationis intuitu monachis servis Dei pro libera vivendi facultate conferuntur, non pro illecebrarum licentia, sed pro sedulitate bene conversandi, et divinis servitiis se ipsos procul dubio mancipandi, a praesulibus atque cultoribus Deo decretae Christianae religionis indulgentur; ut nexu humanae conditionis exuti, dum ab omni munere saecularium functionum efficiuntur immunes; sicut professionis eorum regula protestatur, Deo penitus vacent; et ejus solius sint intenti servitio, pro cujus majestatis reverentia non solum ab oneribus temporalium ditionum sunt liberi; sed etiam amore religionis maximo honore sunt digni. Unde poscente a nobis religione vestra, ut auctoris nostri beati Petri apostolorum principis vice, cui Creator et Redemptor noster Dominus Jesus Christus claves ligandi atque solvendi in coelo atque in terra dignatus est impertire; cujus et nos licet impares ministerio fungimur, et Ecclesiam ejus Dei dignatione disponimus: monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod Meldum religiosae memoriae condidit, quod etiam nunc Meldumesburge vocatur, situm in provincia Saxonia, atque aliud monasterium, quod in honore sancti Joannis Baptistae est in eadem provincia positum juxta flumen, qui vocatur From; quae tuam religionem Deo cooperante provide dispensare multorum veridica relatione cognovimus apostolicis privilegiis roboremus, piae devotionis facientes assensum. Hortamur vos in Dei laudibus et orationibus studiosos atque pervigiles, abstinentiae, castimoniae, purificationi tenaciter inhaerentes, hospitalitatis atque humanitatis officiis deditos, ac devotos obedientiae et humilitatis Christi existere vos amatores, circa invicem pia charitate concordes, mandatis spiritualibus et sanctorum Patrum regulis serviendo, apostolicae fidei rectitudinem illibate servare, bonis studiis oporam dare, humanitatem peregrinis et egentibus impendere, ecclesiarum Dei praesulibus et sacerdotibus venerationem debitam exhibere; Deo vacare, saeculares curas et quaestus effugere, temperantiam et paupertatem diligere, psalmis et hymnis spiritualibus atque orationibus assiduis cum Deo colloquium inserere; abstinentiam tanquam purificationem corporis in cunctis vitae studiis adhibere, in omnibus Dei mandatis alterutros excitare, sollicitos circa sui salutem esse, et proficientes in melius aemulari, et in Dei praesidio confidere, immaculatos vos non solum a contagione carnali, sed etiam a sermonibus noxiis et cogitationibus custodire, ut castitas atque sobrietas corporis simul et spiritus vestri ante Dei oculos luceat; quatenus et interior homo gratia virtutis illustretur, et exterior bonae conversationis laudem atque opinionis obtineat. Quia igitur talibus debetur pontificalis indulgentiae beneficium; praesentibus apostolicis privilegiis praedicta venerabilia monasteria decernimus munienda: quatenus sub jurisdictione atque tuitione ejusdem, cui et nos deservimus, auctoris nostri beati Petri apostoli, e ejus, quam dispensamus, Ecclesiae et nunc sint et in perpetuum permaneant, sicut tua religio petiit, nulliusque alterius jurisdictioni sint subjecta: nec quisquam episcoporum aut sacerdotum, aut cujuslibet ecclesiastici ordinis clericus quoque tempore sibi in ea qualemcunque jurisdictionem defendere, aut susceptionem vel quaelibet munuscula a religiosa congregatione extorquere vel exposcere praesumat, neque in eorum oratorio episcopalem cathedram constituere aut missarum solemnia ibidem gerere, praeter si a religioso abbate et congregatione ascitus advenerit. Presbyterum vero si necesse habuerint pro missarum solemniis sibi ordinari aut diaconum; a reverentissimo episcopo, qui e vicino est consecrandum exspostulent; illo duntaxat quae ad sacram regulam pertinent sub divino judicio perquirente, et absque muneris datione ordinante. Si autem et religiosum abbatem obire contigerit, et ad electionem alterius fuerit ventum; illum, quem religiosa congregatio servorum Dei communi consilio delegerit, promovendum e vestigio; ut non detrimentum monachicae conversationis disciplina incurrat, vel res monasterii abbatis privatione depereant. Praesul quoque, qui similiter in vicino fuerit, ex apostolici pontifici auctoritate orationem ei abbatatus attribuat. Dum haec ita sint, si quisquam episcoporum, presbyterorum vel cujuslibet ecclesiastici ordinis clericus, sive etiam laicus, cujusque dignitatis fuerit, haec a nobis sub divino judicio statuta transgredi vel temerare tentaverit: reum se noverit ante conspectum Dei, et a participatione corporis salutiferi et sanguinis Domini alienum. Condemnationem, quam Judas Iscariotha assecutus est, assequatur; et ab apostolorum principe, ut Ananias et Saphira, percellatur, nisi de incoepto temerariae praesumptionis poeniteat. Vita vero, salus et beatitudo perpetua his, qui haec conservaverint, et conservari mandaverint. Bene valete, dilectissimi fratres.»
33.11
Paginae hujusce praerogativa Aldelmus triumphans, simulque benedictione antistitis et sacrarum reliquiarum pignoribus fretus, redeundi domum iter impiger adoritur. Devehens secum multimoda peregrinarum mercium pretia; quae patriae nova et mirabili inferret copia. Inter quae fuit altare ex splendenti marmore, candido colore, sesquipedali crassitudine, quaprupedali longitudine, latitudine trium palmarum, labio ex eodem lapide prominenti in circuitu pulchre densatum. Camelus, ut dicitur,( Quod enim nostrae regionis animal tantam sustineret molem?), ejus usque ad Alpes bajulus fuit, et inoffenso tulit. Ibi camelus seu quodlibet quadrupes, nec enim referet quae bestia tulerit, vel injusti fascis injuria vel propter praerupta viae declivia concidit. Ruina jumentum contrivit; et marmor in duas partes effregit. Utriusque rei damnum sociis ingemiscentibus, sanctus arcano cordis murmure et protensa benedictione dextrae sarcivit. Animali salutis vigor refusus; quod alacri statim se motu excutiens, in pedes constitit. Fractura lapidis, quae non recta linea, sed quodam anfractu desiliens crepuerat, statim se in solidum compegit. Sed ut mirabilis signi memoria non obsolesceret, adhuc cicatrix scissurae patet sanata quidem miraculo, sed curioso tamen perspicuo oculo. Recidit moestitia, reiteratur semita. Ita omni comitatu incolumi ad mare, quod Galliam Angliamque disterminat, venit. Ibi placido carinae sinu exceptum post feliciter enavigatum pelagus secunda compatriotarum desideriis fortuna restituit. Venienti occursum est ubique magna pompa longo apparatu salutantium. Religiosorum alii suavi cantu mulcent aere, alii lignum divinum praeferunt, alii odoris thymiamatibus vias afficiunt. Laicorum pars pedibus plandunt choreas; pars diversis corporum gestibus internas pandunt laetitias. Omnes in commune Deum laudant; qui lumen Britanniae reduxit, quod jamdudum peregrinantes radios per alias terras porrexerat. Nec fastus regius Inam et Ethelredum, illum West- Saxonum, hunc Merciorum principem, ab hac excepit laetitia. Quippe ubi antiquo viri amori recens accreverat apostolicarum salutationum reverentia. Magno igitur gaudio et pronae venerationis ostentatione susceptus, privilegia monasteriorum suorum ambobus ostendit regibus. Ita efflagitabat ratio, ut quae utrorumque subsistebant muneribus, utrorumque firmarentur assensibus. Accurrit continuo regia religio dictis pontificis; nihilque minus fuit, quin vicino obedientiae pede jussa persequeretur.
33.12
Id quamvis memorandi principes pro insita benevolentiae gratia non difficulter fecissent; ex abundanti tamen Aldelmus magnorum xeniorum oblationibus consensum voluntarium elicuit. Et alteri quidem alia, sed Inae altare dedit. Is illud in vico quodam tunc regio Briwecane vocabulo sanctissimae Genitricis Dei locavit obsequio; ubi ad hunc diem situm, vivum, ut ita dicam, sanctitatis Aldelmi praebet indicium. Est ibidem et alia major ecclesia in Sancti Petri nomine; quam a beato viro factam et consecratam non negligenter asseverat opinio Hujus orientalem frontem nuper in majus porrexit recentis aedificationis ambitio. Eo, ut dixi, modo processit labor laudabilis pro sanctae Ecclesiae honore susceptus. Jamque ille in dies senectuti affinis processerat.
33.13
Ac vero aliquo annorum intercurrente spatio, Hedda totius West- Saxoniae pontifex, apud Wintoniam sedem habens, excessit mundo. Gratissimus fuit hic obitus coelestibus quod pro sanctitate praeteritae vitae numerum eorum ampliaret: luctuosus mortalibus; quod vix parem possent invenire, qui tantae dioeceseos circuitum vellet regere. Quidquid enim nunc IV episcopi gubernant, unus tunc ille frenabat; rebelles auctoritate premens, supplices simplicitate demulcens. Synodali ergo consilio dioecesis ultra modum protensa in duas sedes divisa; quarum altera Scireburniae, altera esset Wintoniae. Iniqua et impar fuit ea divisio; ut unus duos tantum pagos, alter totum regeret quidquid West- Saxonici tractus immensitas continet. Singulis sedibus suffecti pontifices pro scientiae merito et natali solis confinio. Wintoniae praelatus Daniel, qui esset ejusdem regionis oriundus, litterarum non egenus. Scireburnam sortitur Aldelmus; cui sapientiae praerogativa, et aevi maturitas ad majus culmen aspiraret; cum et genitalis terrae charitas suffragaretur, quod ejus provinciae indigena esset. Procedit ergo, ut creditur, agente Deo universalis electio; ambiturque a beatissimo sene, ut episcopatum dignetur[ suscipere]. Omnis aetatis et ordinis conflatur sententia dignum videri praesulatu, excocta jam aetate serium, litteris uberem, religione nulli disparem. Sin vero natalium dignitatem considerandam putes, quam beatus Apostolus in talibus non permiscet; quis eo nobilior, qui regalem prosapiam proxima contingit linea? Ejus famae, ejus vitae semper illum fuisse, de qua nunquam vel parum sinistra jactata sit opinio. Rostitit ille quantum potuit; quae repulsam suam adjuvare, quae unanimitatem illorum infirmare possent, non segniter objectans. Sed enim in nihilum fatigabatur: cum eo ipso quod pro se paraverat, convinceretur. Id erat annorum gravitas, quibus e proxima meta respicientibus senium admoneretur leni quiescere otio, non periculoso indulgere negotio. Quod statim ab audientibus retorquebatur in aliud; quod quanto annis maturior, tanto esset vitiis defaecatior, consiliis promptior. Habuit ergo modum; restititque quoad concinnum rationi visum est. Sed ubi unanimem et diuturnum assensum accendit, fraternae obedientiae habenas vitae suae laxavit, veritus divino resultare oraculo, quod corda omnium conflaverat, ora oppleverat. Suscipiunt igitur collegam episcopi, patrem clerici, patronum laici.
33.14
Inde acclamantibus cunctis, reclamantibus nullis, Brthwaldo primae sedis archiepiscopo pro more consecrandus deducitur. Is in veteris contubernii sodalem; nam et pariter litteris studuerant, pariterque viam religionis triverant: electionem factam gratiose complexus, favorem auxit. Itaque non solum consecrationem indulsit; sed etiam multos dies secum retinuit, ejus consilio archiepiscopatus sui pondus allevians, causarum rationem examinans. Unde factum est, ut his diebus Doroberniam[ hodie Devoram appellamus] pergeret; quod est littus Cantuariae ad XII millia proximum, audiens illic naves appulisse. Portus ibi, ut plerique maritimorum locorum, inquietus quia angustus. Citissimus eo a marinis transitus paucorum admodum millium trajectu. Quo fit ut in illius spatii angustia inter se currentes et illidentes fluctus minima occasione pelagus exasperent; ibique maxime incurratur periculum, ubi sperabatur periculorum effugium. Jam vero in statione navibus receptis tutissima quavis tempestate quies. Hoc ideo praetuli; quia ad rem quam inferam attinet. Spatiabatur sanctus juxta mare; intentusque oculos mercimoniis infigebat, si quid forte commodum ecclesiastico usui attulissent nautae, qui e Gallico sinu in Angliam provecti librorum copiam apportassent. Conspicatusque librum totius Testamenti Veteris et Novi seriem continentem; ad emendum intentus, animum a caeteris remisit. Cumque gnarus folia volveret, pretium effringeret, barbari eum nautica lascivia conviciis aggrediuntur. Quid ita merces alienas depretiaret, et attenuaret rerum non suarum valentiam? Sua si vellet eventilaret; extranea suo pretio relinqueret. Horum ille contra verborum contumaciam nihil retulit nisi risum. Postremo adhuc pretium libri percunctantem loco cum ignominia deturbant; tensisque rudentibus longius a littore se removent. Sed non longe morata divina ultio injuriam sancti acrius vindicat. Procella surgit, turbo saevit, densatur nubes, subducitur dies, pelagi caligo aerisque horror noctem inducit; congeminant terrorem ventorum furor, rudentium stridor. Antenna saevitiam tempestatis non patitur; latus navis hinc in tundentibus fluctibus quassatur. Defecit ars remigum; decidit peritia nautarum. Et jam pessimum[ l. pessum] ibant; videbanturque in miserorum mortem omnia conspirasse elementa: cum licet brutos animos intelligentia subiit, propter injuriam sancti cui conviciati fuerant, se luere poenas. Exclamant ergo in planctum; et supplices tendunt ad littora palmas. Orant opem; pollicentur emendationem. Facile fuit beato pontifici, ut remitteret culpam; qui non doluerat contumeliam. Et primo quidem porrecto contra saevientia flabra crucis signo, nonnihil tempestatis diminuit et mansuefecit. Mox cum ipse scapha ascensa virtute remigum periclitantes adisset; mutata in bonum omnia, tempestas tota quiescit; turbo conquiniscit: ventorum usus conversus navem impellit ad littus: undae, quae ante minabantur exitium, nunc sensim allabentes pollicentur obsequium. Potiti ergo nautae optata stationis arena, librum sponte offerunt; accipiat gratis, dignetur munus famulorum, quos ab ipsis mortis faucibus in siccum evexit. Appendit ille mercedem aequa lance in medium conferens; ne aut pauperes magno damno emungeret, aut supplicum preces repudiaret. Id volumen adhuc Melduni visitur, antiquitatis venerandum praeferens specimen.
33.15
Novi ergo compos honoris, provinciam regressus, cum in omnibus nomen aequaret officio, tum vel maxime libertati monasteriorum studere, habuitque sedem Scireburum, ubi et ecclesiam, quam ego quoque vidi, mirifice construxit. Ac primum quidem humanae vitae incertum metuens, cum monasteriis suis abbates praeponere vellet, huic voluntati monachi consueti Patris dulcedine opposuerunt obicem. Cujus rei tenorem contulit in scriptum; ne laberetur, neve successores necessitatem perverterent in tyrannidem; non parituris sub obligatione divina interminatus perniciem. Illius scripti textus hic est:
33.16
« Nihil in hoc saeculo prolixa felicitate perfruitur, nihil diuturna dominatione potitur, nihil quod non ad fatalem vitae terminum loci cursu protendatur. Et ideo nobis sic mundanarum rerum patrimonia sunt perfruenda, ut tamen aeternae patriae emolumentis nunquam fraudemur. Hinc est, quod ego Aldelmus, postquam me immeritum nullisque pene dignis moribus comprobatum, in pontificatus officii sedem divina gratia subthronizasset, proposui arcano mentis meae affectu, ut monasteriis meis quibus jamdudum in abbatatus gradu constitutus, suffragante Domino regulariter praefui, religiosum abbatem, quem sibi spontanea familiarum mearum optio consona voce elegissent, canonica ratione atque regulari sanctione constituerem. His voluntariis propositionibus meis pia monachorum meorum resistit pervicacitas. Et cum hoc sedulo saepiusque in conventu fratrum meorum fiducianter narrassem, nullus his votis meis placidissimum praebet assensum: dicentes quod quandiu vitali vegetaris spiritu, nobiscunque praesentis vitae deputaris stadio, tuae semper dominationis jugo humillima colla subdere non dedignamur. Sed hoc supplici prece communique rogatu deprecamur, quod sub sacra Scripturarum testificatione et favorabilium virorum claro consensu corrobores, ut nullus post obitum tuum nec regalis audacitas nec pontificalis auctoritas, vel aliquis ecclesiasticae seu saecularis dignitatis vir sine nostro voluntatis arbitrio in nobis sibi vindicet principatum. Huic debitae monachorum meorum maximeque famulorum Dei petitioni libentissime consensi; et in monasterio quod juxta fluvium, qui dicitur Winburna, situm est, cui venerandi regis nostri germana Cuthberge praesidet, cum optabili famosissimi regis Inae consensu et reverentissimi fratris et coepiscopi mei Danielis nutu praesentatae professionis devotionem decentissimam et vernarum Domini postulationem sacrae crucis signaculo confirmavi: identidemque venerandus rex et praenominatus pontifex pari devotionis manu subscripserunt. Nec multo post in sacrosancto concilio, quod juxta fluvium, qui dicitur Noodr, congregatum est[ l. esse] dignoscitur, in idem omnium Saxonicae gentis archimandritarum cum regalis potentatus assensu et pontificalis prioratus nutu consensit auctoritas. Si quis contra haec tam illustrium personarum decreta moliri machinetur, et sacra praesentis schedulae scita praevaricari praesumpserit, sciat se ante terribilem divinae majestatis thronum cum praevaricatoribus praeceptorum Domini lugubri damnationis judicio percellendum; sunt autem haec nomina monasteriorum Maldubesberge, Froom, Bradonford. Scripta est hujus confirmationis chartula anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi 705 indictione III.» Subscripserunt Ina rex, Daniel episcopus, Ethelfrithe patricius.
33.17
Quamvis igitur hac charta suis monasteriis consuluisse et tyrannidem successorum propulsasse videretur, non tamen illustri animo suffecit, nisi et omnibus ecclesiis quae in West- Saxonia erant consultum faceret. Dulcibus igitur monitis credulum sibi animum regis urgens, hujusmodi edictum obtinuit.« In nomine Domini Dei nostri Salvatoris. Ego Ina regnante Domino rex, cum consilio et decreto praesulis nostri Aldhelmi, simulque cunctorum Dei sacerdotum suggestione et monachorum petitione qui in parochia Saxonum conversantur, hanc ubertatem ecclesiis impendo, et hanc privilegii dignitatem monasteriis confero, ut sine impedimento saecularium rerum et absque tributo fiscalium negotiorum liberis mentibus Deo soli serviant, et monasticam coenobii disciplinam, Christo suffragium largiente, regulariter exerceant, ac pro statu et prosperitate regni nostri et indulgentia commissorum criminum ante conspectum divinae Majestatis preces fundere dignentur, et orationum officia frequentantes in ecclesiis pro nostra fragilitate interpellare nitantur. Si quis vero, contra hujus decreti syngrapham venire tentaverit, sciat se coram Christo novemque angelorum ordinibus in tremendo examine rationem redditurum. Hoc vero decretum a nobis libenter concessum taliter servari et confirmari decernimus; ut tam nobis vita comite propitia Divinitate regni gubernacula regentibus, quam futuris successoribus haereditatis jure regnandi monarchiam tenentibus, inextricabili lege firmiter roboretur. Nam pro amplioris firmitatis testamento principes et senatores, judices et patricios subscribere fecimus. Actum publice et confirmatum in loco qui appellatur Eburleagere, VIII Kalendarum Juniarum die, indictione II, anno ab Incarnatione Christi 704 feliciter. Subscripsit Ina rex. Ego Aldelmus, servus servorum Dei, hoc decretum manu propria roboravi.» Subscripserunt et abbates, proceres IX.
33.18
Ista divinus pontifex indefessus agebat, vicini finis non nescius. Sordebant enim jam terrena viro; inhiabatque coelestibus. Quapropter optimum factu ducebat, si metam vitae talibus percurreret, quae essent suae laudi memoriae, subjectis emolumento et gratiae. Et licet nimis effeta caro labores perferre negaret, tamen solida mens jamque foras eminens et ipsis coeli januis imminens vincebat temporum situm. Fragilem igitur corporis usum, non longe post desertorem animi, spiritualibus exercitiis subjiciebat. In praedicationibus noctes perinde ut dies continuans, dioeceses non segniter circuiens, ipse integre et non minus quam in viridi aetate jejunia caeteraque id genus bona frequentans. Ducta itaque vita hominibus placida, Deo placita, post episcopatus annos quatuor Ad superos superum cultor sociusque recessit; Alterat astra solo, mutat et arva polo. Halitus alta subit, fovet artus hospita tellus, Depositumque suum poscit uterque locus, Impulerat Phoebus bis quina luce Latonam: Involucris mundi cum resolutus abit.
33.19
Est in pago Sumersetensi[ villa] Dultinge vocabulo, in qua hominem exuit, quam pridem monachis dederat, Glastoniensibus usumfructuarium pactus. Domus obitus ejus conscia lignea erat ecclesia, in quam se ultimum spirans inferre jussit, ut ibi potissimum efflaret, sicut incolae hodie per succiduas generationes asseverant. Hanc dum quidam Glastoniensis monachus ex lapide refectam in die[ f. Dei] faceret consecrari nomine, immiscuit se confertae multitudini muliercula utroque lumino jamdudum capta. Haec in signo fidei densitatem vulgi perrupit, clamitans ut ad altare duceretur incunctanter; se credere quod sanctus, cujus basilica consecraretur, viduae caecitatem depelleret, qui tota vita solemnes eleemosynas viduis conferre solitus esset. Audacia credulitatis de coelo traxit auxilium: implevit viduos orbes lux serena. Nec latere potuit miraculum coram populo celebratum, praesertim cum et persona et personae calamitas provinciae vulgatissima esset. Constat in eadem ecclesia lapidem esse, cui sanctus moriens insederat; cujus ablutione plures aegroti sanitatem iniisse noscuntur.
33.20
Tunc beato Egvino Wigorniensi episcopo visio coelestis affulgens obitum sodalis innotuit; et ut ad locum pergeret, praecepit. Ille dolens et amoris stimulis tunc maturans celeriter Dulting pervenit. Depositaque pro animae requie oratione, ut pro desiderio et praecepto sancti Meldunum corpus promoveatur, jubet. Compescit ejulantium lacrymas fidei praesumptione; opus accelerat ipse operis maturator assistens. Efferuntur ergo felices exuviae magno praeeuntium et subsequentium agmine; dum quisque beatiorem se putaret qui propior esset, eratque ingens comitantium solamen saltem feretrum videri, si non posset tangi. Ipsa enim species et forma exanimis corporis multum decoquebat doloris; demulcebatque oculos manens gratia et permanens figura. Celebris illa pompa funeris fuit; dum pro miraculorum frequentia figerentur semper lapideae cruces ad septem milliaria. Ad quas plures inveteratis morbis debiles cum fide accedentes, violentia precum celerem rapuere salutem: virtutum signis manentibus usque hodiernum diem. Nec fidem auditorum excedere debet, quod pene tot sunt miraculorum testes, quot provinciales; quorum certissimum beatum Egvinum in testem cito, qui in quodam scripto post quaedam alia sic ait:« Post duos annos Aldelmus religiosus episcopus migravit ad Christum. Quod ego per revelationem agnoscens, convocatis fratribus et obsecundantibus meis excessum venerandi Patris eis aperui; concito gradu ad locum ubi sacrum corpus ejus jacebat L ferme millibus ultra Meldunense monasterium situm deveni, et ad sepulturam adduxi et honorifice sepelivi; et mandavi, ut in quocunque loco sacrum corpus in asportatione pausaverat, sacra Deo erigerentur signacula.» Manent omnes cruces, nec ulla earum vetustatis sensit injuriam: vocanturque Biscepstune, id est lapides episcopi; quorum unum in claustro monachorum in promptu est videre. Quae res admonuit, ut quod fama de Biscepstune jactitat, non tacerem. Villa est in valle, ad quam praedicationis sollicitudinem expleturus venisse dicitur. Dum sermonem sereret in plebem, forte baculum fraxineum, quo nitebatur, terrae fixisse. Illum interim per Dei virtutem miram in magnitudinem excrevisse, succo animatum, cortice indutum foliorum pubem et frondium decorem emisisse. Pontificem, qui verbo intenderet, clamore populi admonitum respexisse; adoratoque miraculo Dei, munus ibidem reliquisse. Ex primae arboris pulla multas pullulasse fraxinos; adeo ut, sicut dixi, villa illa vulgo ad episcopi arbores nuncupetur. Haec sane non pro solido asserui; sed ne quid praeteriisse arguerer, non omisi. Caetera scriptis vel caelaturis ex antiquo factis approbo; nec quidquam Deo teste adjeci de meo, nisi si aliquod verbum causa politius ornandi lectionis avolavit. Non enim eget Aldelmus, ut mendaciis asseratur: tanta sunt de illo, quae in dubiam depromant fidem: tot sunt quae non veniant in litem. Innumera signa, quae modo apud ejus fiunt memoriam, ostendunt praesentibus praeteritae vitae sanctimoniam.
33.21
Excipiunt interea patronum Meldunenses ingenti ploratu, reverenti affectu. Jungebatur amori veneratio, pugnabatque fides cum obsequio. Nescires quid eligeres, aut in parentem affectum, aut in advocatum gaudium. Si laetarentur pro praemisso ad Deum patrono; sed dolere cogebantur pro amisso vitae solatio. Inter hos fluctus aliquot extractis diebus, tandem sepeliri permiserunt in Sancti Michaelis ecclesia; ubi sibi vir sanctissimus olim sepulturam providerat. Excessit anno ab Incarnatione Domini 709, ante Inam annis XVIII, ante Bedam XXV, postquam abbas a Leutherio factus est XXXIV, postquam episcopus a Berthwaldo anno v. Nam annos aetatis ejus nulla scriptura misit in calculum; sed est conjectura non fallax grandaevum fuisse factum, qui paulo minus XXXIV annis in ecclesiastico manens praesidatu, non nisi legitima aetate illo praesertim tempore sumpsisset honorem. Gravis ille annus Britanniae fuit, ut qui multa lumina vel exstinxit vel abduxit. Eodem enim anno Wilfridus episcopus decessit, de quo superior sermo palam fecit, quod nemo in Anglia eo promptior et justi tenacior fuit. Quin et Kenredus rex Merciorum Ethelredi successor cum Offa Orientalium Anglorum rege Romam profectus stadium vitae decurrit, quorum societatem adornavit, ut supra dixi, Egwinus felix episcopus; qui postquam beato Aldelmo justa persolvit, iter illud arduum ultroneis compedibus illaqueatus et adorsus et permensus est. Sed haec plenius scire volentem alias et nostra et aliorum lectio informabit. Jacuit corpus beati viri in ecclesia supradicta 246 annis; quo toto tempore quae miracula exhibuerit, quae nec parva nec pauca fuisse crediderim; omnia sepelivit, omnia suppressit aemula oblivio. Enimvero monachi se in Sanctae Mariae transtulerunt ecclesiam, ut vicinius et opportunius necessitates suas sancti ministrarent mausoleo; quamvis, ut per chartas probavimus, omnibus usque ad Edgarum regem annis Sancto Petro daretur primatus.

Intertext edge

Open linked passage

Note