Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 34.1
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensis
—
21371 Degepoa
34.1
PARS IV.
34.1
Jam enim quartam pollicitationem meam Domino juvante complere ingrediar, ut ostendam quanta volubilitate fortunae coenobium Meldunense excreverit; plerumque etiam, nisi sanctus auxilium porrexisset, pessum iverit. Per successionem ergo regum et chartarum appositionem agam propositum. Inae successit Ethelardus XIV annis; ei Cuthredus pari spatio. Hujus donum ita scriptum habemus:« Ego Cuthredus, rex Geuvisorum, cogente catena charitatis Christi et indivisibilis affectu dilectionis, Aldelmo abbati familiaeque sub illius regiminis amore degenti, cum consensu atque scientia eximii praesulis Danielis optimatumque meorum et dignitatum ob recordationem scilicet orationum suarum et redemptionem animae meae, ut in plenitudine electorum Domini collocatus sim; terrae partem inextricabilem[ l. inextricabili] possessione in loco, qui dicitur Wdecim, sub X mansionum aestimatione taxatam sub contestatione sanctae Trinitatis dapsili quidem liberalitate et hilariter ad Meldunense monasterium largitus sum.» Et post aliqua:« Exemplar hujus largitionis promulgatum est anno ab Incarnatione Christi 745 in praedicto coenobio sub praesentia Cuthredi regis.» Liquet igitur anno ultimo vitae regis Cuthredi hoc factum esse, superstite adhuc Daniele episcopo; qui cum beato Aldelmo episcopus factus fuerat; post excessum ejusdem Patris anno XXXVI. Unde constat hunc Aldelmum abbatem, cui Cuthredus rex Wdecim dederat, aliud fuisse quam Magnum Aldelmum. Fertur sane quod secundus Aldelmus prioris nepos fuerit. Cuthredo regi successit Sigebricht anno primo[ l. uno]. Sigebrichi successor fuit XXXI annis Kinewlfus. Hic anno tertio regni sui coenobium insigni munere auxit.
34.2
« In Christi nomine. Ego Kineuulf rex, cum consensu principum aliquam terrae portionem quasi XXX manentium familiae Christi in Maldubiensi monasterio constitutae pro remedio animae meae perpetualiter possidendam donavi: hoc est, ubi se duo latices Meardenae et Rochburnae jungunt et in circuitu eorum, quemadmodum ipsi incolae bene nosse dignoscuntur terminos ac limites locorum illorum; necnon et villam, cui subjacent pascua, prata arida et irrigua, simul et silvestria loca. Et haec acta sunt ab Incarnatione Christi 758 indictione XI a transitu domini Aldelmi episcopi nono et quadragesimo.» Subscripsit Kineardus electus in episcopatum Wintoniae, et Haerewaldus episcopus Scireburniae. Contra eumdem Kinewlsum regem annum jam vicesimum et quartum in regno habentem. Offa rex Merciorum propter villam Benesingtunae congressus, et ipsam et plurimam partem regionum West- Saxonicarum victoria functus usurpavit. Denique villas coenobii et Ettamunster. quam rex Merciorum Etheldretus; et Piritunae, quam rex West- Saxonum Cedualla dederat, infestus praedo abstulit. Et primam quidem Wigorniensi episcopo dedit; secundam filius ejus Egferthus reddidit hoc scripto:
34.3
In nomine Domini. Ego Egferthe, rex Merciorum, anno primo regni nobis a Deo concessi, rogatus a Brithrico rege occidentalium Saxonum et Ethelardo archiepiscopo, terram XXXVI manentium in loco, qui vocatur Ecpirigeam, ab orientali parte silvae quae vocatur Braden, reddidi abbati Cuthberto et fratribus monasterii Maldubiensis pro indulgentia piaculorum meorum et pro requie animae patris mei Offan, quam ille veneno abstulit eis. Et[ l. ea] scilicet ratione concedo terram supradictam, ut saecularibus regum servitiis libera sit ad serviendum necessitatibus fratrum Deo servientium in praedicto monasterio; ut memoria nostra in illo sancto loco in sanctis orationibus apud eos maneat in perpetuum. Sed et abbas et fratres ejusdem monasterii in comparatione terrae illius dederunt mihi duo millia solidorum argenti puri. Et hoc feci cum consilio episcoporum ac principum meorum, quorum nomina subter ascripta sunt. Et hoc actum est anno ab Incarnatione Christi 796 indictione IV. A transitu Patris Aldelmi anno octogesimo septimo. Augentem hanc meam eleemosynam Dominus conservet et benedicat. Minuentis vero ac frangentis nomen, quod non optamus, eradicabitur de terra viventium, et a societate sanctorum privabitur, nisi digne emendaverit.» Subscripsit Ethelardus archiepiscopus, qui ex abbate prius Meldunensi et episcopo postea Wintoniensi supremum honorem nactus, Cutbertum hunc constituit Melduni abbatem.......... Subscripsit Beorthricus rex West- Saxonum XVI annis post Kinewlfum. Subscripserunt Cineberth Winton, Benefrithe Sciroburn., Hedered Wigorniensis, Edulfe electus ad Hereford.
34.4
Successit Brithrico Egbirthus annis XXXVII qui omnia regna Anglorum West- Saxonico usque hodie curvavit imperio. Huic Ethelulfus filius annis XVIII quem quidem Athulfum vocant. Vir qui libertate collata ecclesiis omnes antecessores, quique postremo seipsum nova liberalitate vicerit.................... fecit et scrinium quo sancti confessoris ossa locaret, in anteriori parte ex solido argento jactis imaginibus. In posteriori vero levato metallo miracula figuravit, quae jam sermo deprompsit: unde putatum est hunc fuisse librum vitae in quo ista legerit; sed postea tempore Danorum amissum. Fastigium crystallinum rex Ethelulfus apposuit scrinio; in quo nomen ejus litteris aureis est legere. Sunt qui dicant venerandas reliquias per eum levatas; sed, nos cum ad locum venerimus, magis tritam opinionem persequemur. Nunc ponamus regis dona, quae monasterio contulit.
34.5
« Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, summo et ineffabili rerum omnium Creatore; ego Edeluulfus gratia Dei Occidentalium Saxonum rex, in sancta ac celeberrima Paschali solemnitate pro remedio animae meae et regni et populi prosperitate mihi a Deo commissi consilium salubre cum episcopis et comitibus cunctisque optimatibus meis praefeci[ l. perfeci]; ut decimam partem terrarum per regnum meum non solum sanctis ecclesiis darem, verum etiam et ministris meis in perpetuam libertatem habere concederem: ita ut talis donatio fixa incommutabilisque permaneat ab omni regali servitio et omnium saecularium absoluta servitute. Placuit autem Alhstano Scireburnensis Ecclesiae episcopo et Suintino Wintanstrensis Ecclesiae episcopo, ut omni Sabbato tota congregatio quinquaginta psalmos, et unusquisque presbyter duas missas omni hebdomada cantet pro rege Edeluulfo et ducibus in hoc consentientibus, etc. Scripta est autem haec chartula anno Dominicae Incarnationis 854, indictione II die Paschae, in palatio nostro quod dicitur Wiltun. Terra autem ista, quam in libertate ponimus, ad ecclesiam pertinens Meldubesburge, haec est: Piretune XXXV, Lacot XV, Suttune V, Corsaburn V, Cridanville X, Cemele X, Dantesie XI.» Fecerat autem solis ecclesiis chartam libertatis, quam hic praetermisi, quia in Gestis regum posui.
34.6
Anno primo regni sui, Incarnationis 844, a transitu beati Aldelmi 135, ubi has terras ad Maldumesburge pertinentes nominaverat, Ellendune XXX hidas, Elmhamstede XV, Undecune X, Cerlatune XX, Toccanham V, Minti V, Reodbirnam X.« Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo, ego Ethelulf rex partem terrae Gewisorum, hoc est V mansiones, donavi Deo et Sancto Petro et familiae Maldubiensi in loco qui dicitur Toccanham, eatenus ut ipsi jugiter orent pro nobis Deum omnipotentem; quatenus prospera nobis tempora largiatur ad conservandam fidem nostram, et regni nostri gubernacula per omnia tempora gentis Anglorum. Et nemo audeat hoc donum mutare ab ipso monasterio sine ira et vindicta omnipotentis Dei. Et hoc donum actum est anno ab Incarnatione Dominica 854; quod et servetur in pace. Subscripserunt Swithinus episcopus et Alhstanus. Regnante et gubernante nos in perpetuum Domino Deo Salvatore nostro Jesu Christo, qui cuncta saecula salvavit, et humanum genus suo sanguine redemit, atque ab aeterno interitu diabolicae damnationis per fidem rectam et baptismatis sacramentum liberavit; ego Etheluulf rex meis non meritis, sed Dei gratia largiente, Occidentalium Saxonum; nec non eodem Deo donante Cantuariorum populo et omni Australi Anglorum genti Dei accidente gratia regimine praelatus, aliquantulam terram, id est V mansiunculas in loco, qui dicitur Minti, Deo omnipotenti ad monasterium Maldubiense in perpetuam possessionem largitus sum; hoc tenore, ut in perpetuum damnetur, qui hanc terram ab ipsa ecclesia auferre conabitur. Et hoc actum est anno Incarnationis Domini 855.» Subscripserunt Celnodus archiepiscopus Cantuariensis, Alhstanus episcopus Scireburnensis, Ethelstane filius ejusdem regis rex Cantuariorum.
34.7
Huic tres filii continua succedentes serie regnaverunt annis XV. Quartus quoque Elfredus nomine annis triginta, sex minus mensibus. Hujus tempore venit Angliam Joannes Scotus, vir perspicacis ingenii et multae facundiae, qui dudum velut a patria Franciam ad Carolum Calvum transierat. A quo magna dignatione susceptus, familiarum partium habebatur, transigebatque cum eo tam seria quam joca; individuusque comes et mensae et cubiculi erat: multae facetiae ingenuique leporis; quorum exempla hodieque constant, ut sunt ista: Assederat ad mensam contra regem ad aliam tabulae partem. Procedentibus poculis consumptisque ferculis, Carolus fronte hilariore post quaedam alia cum vidisset Joannem quiddam fecisse quod Gallicanam comitatem offenderet, urbane increpuit et dixit:« Quid distat inter Sottum et Scottum?» Retulit ille solemne convicium in auctorem, et respondit:« Tabula tantum.» Interrogaverat rex de morum differenti studio: responderat Joannes de loci distante spatio. Nec vero rex commotus est; quod miraculo scientiae ipsius captus adversus magistrum nec dicto insurgere vellet; sic enim eum usitate vocabat. Item, cum regi convivanti minister patinam obtulisset, quae duos pisces praegrandes adjecto uno minusculo contineret; dedit ille magistro, ut accumbentibus duobus juxta se clericis departiretur. Erant illi giganteae molis, ipse perexilis corporis. Tum qui semper aliquid honesti inveniebat ut laetitiam convivantium excitaret, retentis sibi duobus majoribus, unum minorem duobus distribuit. Arguenti iniquitatem partitionis regi:« Imo, inquit, bene feci et aeque.» Nam hic est unus parvus, de se dicens. Et duos grandes pisces tangens, itemque ad eos conversus: Hic sunt duo magni, clericos innuens; et unus exiguus; piscem nihilominus tangens. Caroli ergo rogatu hierarchiam Dionysii Areopagitae in Latinum de Graeco verbum e verbo transtulit. Quo fit, ut vix intelligatur Latina littera; quae volubilitate magis Graeca quam positione construitur nostra. Composuit etiam librum, quem periphisimerimus περὶ φύσεως μερισμου id est De naturae divisione titulavit; propter perplexitatem quarumdam quaestionum solvendorum bene utilem, si tamen ignoscatur ei in quibusdam quibus a Latinorum tramite deviavit, dum in Graecos acriter oculos intendit. Quare et hacreticus putatus est, scripsitque contra eum quidam Florus; sunt enim revera in libro Periphysion perplurima; quae nisi diligenter discutiantur, a fide Catholicorum abhorrentia videantur. Hujus opinionis particeps fuisse cognoscitur Nicolaus papa, qui ait in epistola ad Carolum:« Relatum est apostolatui nostro quod opus beati Dionysii Areopagitae, quod de divinis nominibus vel coelestibus ordinibus Graeco descripsit eloquio, quidam vir Joannes genere Scotus nuper in Latinum transtulerit: quod juxta morem nobis mitti et nostro judicio debuit approbari; praesertim cum idem Joannes licet multae scientiae esse praedicetur, olim non sane sapere in quibusdam frequenti rumore dicatur.» Propter hanc ergo infamiam credo taeduit eum Franciae, venitque ad regem Elfredum; cujus munificentia illectus, et magisterio ejus, ut ex scriptis regis intellexi, sublimis, Melduni, resedit; ubi post aliquot annos a pueris quos docebat, graphiis per Joannes Parisiensis in historia sua anno 877.« Joannes Scotus inter caetera fecit librum de Eucharistia, qui postea lectus est et condemnatus in synodo Vercellensi a papa Leone celebrata, eodem anno quo Lanfrancus ab errore Berengarii se purgabat; unde, sicut dixit Lanfrancus, ipse in fide desipuit: tandem ibat in Angliam ad regem Elfred et apud monasterium Malmesberiense a pueris graphiis perforatur.» Foratus animam exuit tormento gravi et acerbo; ut dum iniquitas valida et manus infirma saepe frustraretur et saepe impeteret, amaram mortem obiret. Jacuit aliquandiu inhonora sepultura in Beati Laurentii ecclesia, quae fuerat infandae caedis conscia. Sed, ubi divinus favor multis noctibus super eum lucem indulsit igneam, admoniti monachi eum in majorem transtulerunt ecclesiam, et ad sinistram altaris ponentes, his martyrium ejus versibus praedicaverunt: Conditur hoc tumulo sanctus Sophista Joannes, Qui ditatus erat jam vivens dogmate miro. Martyrio tandem Christi conscendere regnum Quo meruit, cuncti regnant per saecula sancti.
34.8
Elfredus rex et filius ejus Edwardus nihil huic contulerunt monasterio, nisi quod commutatio videatur majus quam donum. Scripta tamen hic apponam, quae sint indicio hanc ecclesiam prius in nomine Sancti Salvatoris et Beati Petri consecratam, sicque operae pretium audire scripta et percensere veterum.« In nomine Domini, ego Elfredus gratia Dei Anglo- Saxonum rex una cum consensu venerabilis familiae Maldubiensis ecclesiae, concedo meo fideli nomine Dudi aliquantulum terrae, id est quatuor cassatorum ad eamdem ecclesiam pertinentium in loco qui dicitur Callanthurd. Post trium autem dies haeredum praedicta terra ad ecclesiam Sancti Salvatoris et Sancti Petri in Maildubery absque omni contradictione redeat. Acta autem est haec conscriptio in loco eodem, qui veteri vocabulo dicitur Maildubery, nostro autem Maldumesburg.» Processu vero temporis sub Edwardo filio Elfredi Ordlafus dux praepotens emptam a Dudi terram coenobio pro commutatione alterius terrae reddidit, idemque qui esset quieti animi et boni, cum mortis viam iniret, jussit utrasque sine refragatione restitui. Quocirca in eodem loco sepultura nobili et memoria perenni muneratus est. Sunt ergo haec scripta:« Edwardo Anglo- Saxonum gloriosissimo rege consentiente, nec non et ejus optimatibus qui ei in praesentia tunc aderant, familia Deo servientium in loco antiquo nuncupato vocabulo Maildubery in ecclesia Sancti Salvatoris, quae ibidem opere caementario pulcherrime composita cernitur, venerabili comiti Ordlafo aliquantulum terrae, id est quinque manentium suae propriae possessionis in loco, qui dicitur Mehandim, largiens concedit pro commutatione alterius terrae, id est IV manentium in loco, quem ruricolae Cellewarde appellant. Finitis autem diebus quatuor haeredum praefata terra fratribus Ecclesiae sine omni contradictione reddatur. Ego Ordlaf aliquantulum terrae mei proprii juris quam a Dudi viro venerabili cum licentia Domini mei gloriosissimi regis Edwardi cum pecunia comparavi, familiae Sancti Salvatoris in Maildubery, ubi ruricolae Cellanwirdan appellant, pro commutatione alterius terrae, quae Mebandim appellatur, largiens concedo, etc. Acta est haec conscriptio anno Incarnationis Domini 901, ab excessu sanctissimi concessoris centesimo nonagesimo secundo.
34.9
« In nomine Domini. Ego Edwardus, gratia Dei Anglo- Saxonum rex, dedi venerabili familiae Maildubiensis Ecclesiae aliquantulum terrae in loco, qui dicitur Hanecintun, pro commutatione alterius terrae quantitatis ejusdem, id est X cassatorum in loco, ubi ruricolae Frenberg appellant. Sunt autem praedictae terrae ab omnibus saecularibus negotiis liberae. Hanc autem commutationem deprecantibus fratribus pro eorum commoditate feci; quia terra quam praedictis fratribus dedi, duobus distat tantum milliariis ab eorum monasterio; illa autem, quam accepi, distat a praedicto monasterio ferme XX milliariis. Scripta vero est haec chartula anno ab Incarnatione Domini 901 anno mei regni primo.» Subscripserunt Eealhswid mater et Elfled conjux regis.
34.10
Edwardo, qui IV et XX annos regnavit, successit filius Ethelstanus annis XVI qui beatissimo Aldelmo cognato suo, ut dicebat, et ut res erat, ita famulabatur, ut ei animam corpusque devoveret. Sed et ipse sanctus sensim extunc in clariorem et crebriorem miraculorum processit indolem; quasi admoneret, quod degenerem in terra sepulturam dedignaretur. Nec destitit, antequam post paucos annos efferetur et locaretur in scrinio. Interea Ethelstanus Elwinum et Ethelwinum filios patrui sui Ethelwardi, quos praecipuo amore coluerat, in bello contra Analavum amissos, Meldunum deferri et dextra laevaque altaris in ecclesia Matris Dei sepelire curavit. Causa saepe dicta fuit, quod invocatione nominis Aldelmi coelesti ense donatus et ab hostibus ereptus sit. Ex quo die monasterio praedia plura, pallia multa, crucem auream, phylacteria aeque aurea, cum portione ligni Domini, quod ei Hugo rex Francorum miserat, contulit. Longum est narrare, quantae devotionis in monasteriis aedificandis et reficiendis sunt[ al. fuerit]; quantam barbariem paucissimo exercitu profligaverit; quod terminum imperio in Scotia statuerit. Viderer enim indulgenti materiae incumbere, et alias dicta pro eloquii pompa repetere, simulque videretur Ecclesiae nostrae laudis ostentatio, toties illum laudare qui multis in vita beneficiis, postremo in morte venerandi corporis reliquiis eam honoraverit. Verumtamen hoc ausim dicere, quod licet omnes ante se vel solus superaverit, vel ut minus dicam aequaverit; nihil ad comparationem faciendorum fuit quod fecit; quia ingentes actus festinata dies satis abrupit. Immatura ergo morte et quae animositatem illam si Dominus voluisset, non deceret, mundo in Glocestre[ ablatus]...... Meldunum devectus est, ibique sub altare Sanctae Mariae in turri sepultus est. Unde falluntur, qui dicunt quod Elfricus abbas turrim illam fecit; quem post Ethelstani mortem plus annis XXX constat abbatem factum fuisse. Hic jacet orbis honor, patriae dolor, orbita recti, Justitiae fulmen, munditiae specular. Aethera flatus adit carnis compage soluta; Urna triumphales excipit exuvias. Sol illustravit bisseno scorpion ortu; Cum regem cauda pertulit[ l. perculit] ille sua.
34.11
Accumulant merita ejus in coenobium multorum sanctorum reliquiae, quas invexit; in quibus emendis thesauros patris sui speciose prodigus distraxit, coelesti somno admonitus. Itaque ex transmarina Britannia et Normannia, quippe cum Rollone comite amico obligatus foedere, multas sanctorum in quibus et sancti Paterni Abrincatensis episcopi, reliquias mercatus est. Is Aquitanus genus[ l. genere], a juvene monachus, processu aetatis eremita fuerat. Cumque secretioris philosophiae studiis virtutum non exiguum quaestum conflasset, processit in publicum dignus qui animarum rector esset, qui se ipsum regere nosset. Itaque prius in Constantiensi pago abbas, deinde apud Abrincas episcopus, miraculorum non expers fuit. Sitiens levi allisione baculi ad silicem elicuit laticem. Stupendum omnino, ut negante natura sanctitas viri marmoreas venas in aquatiles procuderet bullas. Puellae ori, linguae officio destitutae oleum infudit, et organum restauravit. Contractio muliebrium digitorum olim volae inflixa contactu sancti devoluta est. Puerum in mortem intumescentem, cui virosos molares anguis infixerat, erexit incolumem; cutis lascivia sedata et ad proprium modum edomita. Spiritus nequam praesentientes sancti adventum, familiares clientes reliquerunt, excusata fugae timiditate, quod pro paterni violentia nequirent subsistere. Aviculae pastae frumento, quod benedictione condierat, digredientem per multa milliaria remigio alarum secutae nunquam ab ejus divelli charitate potuerunt, quoad vixerunt. Praeterea sunt alia, quae Fortunatus lepido illo eloquii sale nostrae ingessit notitiae. Hunc rex Athelstanus adjunxit sancto Aldelmo socium; nec unquam se ille dissimulavit esse sanctum frequentia miraculorum. Hoc quod dicam majores nostri egregie meminerant, et praecipue ferebant. Fur bracteam auri ex scrinio tulerat, egressusque ecclesiam, in quos libuerat usus consumpserat. Non hoc sanctus, quamvis alias patiens, tulit tacitum. Nam, cum reatus conscius impune se putaret reintraturum ecclesiam, haesit ad ostium invisibilibus loris irretitus. Si conaretur ultra; tum vero ingens vis invisae flammae miserum adurens miserabilem ejulatum excutiebat. Si retro tentaret, retrahebatur obtortis faucibus laqueo. Nihil horum astantes videbant, clamorem et nisum latrunculi stupentes. Sed edocti eo confitente et culpam et poenam, intercessiones ad sanctum adhibuerunt. Soluto itaque damno, solutus est ille supplicio. In hoc scrinio haec scriptura legitur:« Hoc opus rex Ethelstanus totius Britanniae multarumque gentium in circuitu positarum imperator in honorem sancti Paterni fieri jussit: quod has reliquias ex transmarinis partibus meruerit.» Epistolam subjiciam:
34.12
« Summae et individuae Trinitatis honore omniumque sanctorum praecellentissima intercessione glorioso et munifico regi Adelstano Samsonis summi pontificis ego Radhodus praepositus istius saeculi gloriam et aeterni beatitudinem. Benignitatis ac sublimitatis vestrae piissimae et in omnibus hujus temporis regibus terrenis famosa laude percellentissimae, rex Adelstane optime, noverit pietas manente adhuc stabilitate nostrae regionis, quod pater vester Edgvardus per litteras se commendavit consortio fraternitatis sancti Samsonis summi confessoris ac Joveniani archiepiscopi senioris ac consobrini mei ac clericorum ejus, unde usque hodie indefessas regi Christo pro ejus anima et pro salute vestra fundimus preces, et die noctuque videntes super nos magnam misericordiam apparere vestram, in Psalmis et missis orationibusque nostris, quasi provolutus ego et XII canonici mei genibus vestris fuissemus, promittimus Deum clementem orare pro vobis. Et modo reliquias, quas omni terrena substantia vobis scimus esse chariores, transmitto vobis, id est ossa sancti Senatoris, et sancti Paterni, atque sancti Soubilionis ejusdem sancti Paterni magistri, qui similiter uno die eademque hora cum supradicto Paterno migravit ad Christum. Isti certissime duo sancti cum sancto Paterno dextra laevaque jacuerunt in sepulcro; atque illorum solemnitates sicut et Paterni IX Kalend. Octobris celebrantur. Igitur, rex gloriose, sanctae exaltator Ecclesiae, gentilitatis humiliator pravae, regni tui speculum, totius bonitatis exemplum, dissipator hostium, pater clericorum, adjutor egentium, amator omnium sanctorum, invocator angelorum: Deprecamur atque humiliter imploramus qui in exsulatu atque captivitate nostris meritis atque peccatis in Francia commoramur; ut non nostri obliviscatur vestrae felicissimae largitatis magna misericordia et nunc a modo quae mihi dignemini commendari sine ulla mora potestis impetrare.» Haec epistola inventa est in scrinio apud Nedeltunense coenobium; quod idem rex a fundamento fecit, ut ibi reliquias sancti Samsonis posuit.
34.13
Sed jam indicia praediorum, quae rex coenobio contulit, subjicienda video, quae multis quidem chartis sed unam scripturam praeferentibus intexuit hoc modo:« Fortuna fallentis saeculi procax non lacteo liliorum candore amabilis sed fellita evitandae corruptionis amaritudine odibilis, fetentis filios in valle lacrymarum carnis rictibus debacchando venenosis dilacerat, quae quamvis arridendo sit infelicibus attrectabilis, Acherontici tamen ad ima Cocyti, ni salus alti subveniat boantis[ f. boantibus], impudenter est declivis. Et ideo quia ipsa ruinosa deficiendo carnaliter dilabitur; summopere festinandum est ad amoena indicibilis laetitiae arva; ubi hymnidica angelicae jubilationis organa, mellifluaque vernantium rosarum odoramina a bonis beatisque naribus inaestimabiliter dulcia capiuntur, sineque calce auribus felicium suavia audiuntur. Cujus amore felicitatis illectus, ego Ethelstanus rex Anglorum per Omnipotentis dexteram totius Britanniae regno sublimatus, aliquas terrae particillas venerabili familiae Maldubiensi pro animabus patruelium meorum filiorum Ethelredi, Clitonis videlicet, Elswini, et Ethelwini Deo et sancto Petro in perpetuum jus largitus sum sub aestimatione LX cassatorum in loco qui dicitur Wdetun, sub aestimatione LX cassatorum in loco qui dicitur Breomet, sub aestimatione V cassatorum in loco qui dicitur Sumerford; item V in loco qui dicitur Nortun; item V in loco qui dicitur Ewulm hoc praecipiens, ut nemo nostrorum successorum hoc nostrum donum, quandiu Christianitas vigeat, vel ex minimo interrumpere tentet. Quod si quis tentaverit, a Deo se damnandum sciat. Sciant autem sapientes nostrae regionis, nos has praefatas terras non injuste rapuisse, rapinamque Deo dedisse; sed sic eas accepi, quemadmodum indicaverunt omnes optimates regni Anglorum, insuper et apostolicus papa Romanae Ecclesiae Joannes; Elfredo defuncto, qui nostrae felicitati et vitae aemulus exstitit, nequitiae inimicorum meorum consentiens, quando me voluerunt patre meo defuncto caecare in Wintonia civitate; si non me Dominus sua pietate eripuisset. Sed denudatis eorum machinamentis, remissus est ad Romanam Ecclesiam, ut ibi se coram Joanne apostolico jurejurando defenderet, et hoc fecit coram sancti Petri altari, sed facto juramento cecidit coram altari, et manibus famulorum suorum portatus est ad scholam Anglorum, et in tertia nocte finivit vitam. Et nunc apostolicus ad nos remisit, et quid de eo ageretur consuluit. Nos autem optimatum nostrorum rogatu concessimus ut poneretur ad caeteros christianos, quamvis indignus. Et sic indicta est mihi possessio illius omnis in magnis et modicis, etc. Hujus autem a Deo Dominoque Jesu Christo inventae atque inspiratae voluntatis schedula anno Dominicae Incarnationis 938, regni vero mihi gratis commissi XI, indictione octava, epacta XIV concurr. Tertio Kalend. Januarii, luna vertentis mensis decima, in civitate celeberrima, quae Dornacester appellatur, conscripta est, tota optimatum generalitate sub alis regiae dapsilitatis ovanti.» Subscripsere subreguli Eugenius, Howell, Morcant, Indual; archiepiscopi Willfelmus Doroberniae, Wulstanus Eboraci; episcopi Burgrice Roffensis, Tedred, Londoniensis, Ethelgar Orientalium Anglorum, Alfriche Wintoniensis, Elfredus Scireburnensis, Wulfermus Wellensis, Ethelgar Cridiensis, Oda Wiltensis[ l. Wiltunensis], Eadhelm Selesiensi, Sephelm Sancti Cuthberti, Tidelm Herefordensis, Elwine Wigorniensis, Kinsi Licitfeldensis, Winsi Legecestrensis.
34.14
Ethelstano successerunt fratres Edmundus VI, Eldredus VI, Edredus IX annis. Edredo Edwinus IV annis, filius Edmundi, qui sicut alias latius diximus, meretriculae unius seductus illecebris, Dunstanum stultitiae suae saevissimum correptorem patria expulit. Inde semel malo imbutus, omnes ad dolorem Dunstani in tota Anglia monastici ordinis homines prius nudatos facultatum auxilio, post et deportatos exsilio calamitatibus indignis affecit. Nam et Meldunense coenobium clericorum fecit anno 246 post transitum Patris Aldelmi; postquam a Leutherio ibi praepositus est monachis anno 276. Sed tu, Domine Jesu creator et recreator noster, bone artifex, multumque potens formare nostra deformia, per illos homines irregulares et vagos thesaurum tuum tot saeculis abditum in lucem propalasti; sanctissimi Aldhelmi corpus dico, quod illi de terra elevatum in scrinio, quod supradixi, locarunt. Accessit clericorum gloriae regalis liberalitas; ut daret sancto praedium vicinitate et amplitudine peropportunum; quod nominarem, nisi quia notum est, et reges anteriores multas ejus portiones dederint; ne hic solus communem gloriam vel totam vindicet vel partem vellicet. Sed omnis temporum iniquitas mature decidit, succedente Edgaro fratre omnium antecessorum, nisi Ethelstanus palmam praeoccupasset facile. Primo denique nescias quem praeferas; nisi quod iste tenuerit, ille inceperit; ille fortior, iste fortunatior; ille Dei, et suo auxilio nisus; iste prudentium virorum consilio credulus. Edgarus igitur abolitis edictis germani, quae luxus regius et juvenilis impetus[ procuderant] quid ecclesiae nostrae dederit, quid abstulerit, suo melius sermone reserabit.
34.15
« Cum universitatem generalis massae meta maneat certa: Visibilisque, ut ait Apostolus, sint temporalia, invisibilia vero sint perpetua; restat unumquemque hic peracta illic recipere merita. Unde ego Edgarus totius Albionis basileus necne[ l. nec non] maritimorum seu insulanorum regum circumhabitantium, adeo ut nullus progenitorum meorum, subjectione largiflua Dei gratia suppetente sublimatus, quid imperii mei potissimum Regi regum Domino darem, tanti memor honoris, solertius saepe tractavi. Piae igitur fautrix devotionis pervigili meae studiositati subito superna insinuavit pietas quaeque in regno meo sancta instaurare monasteria; quae velut muscinis scindulis cariosisque tabulisque tigno tenus visibiliter diruta, sic quod majus est, intus a servitio Dei ferme vacua fuerant neglecta. Idiotis nempe clericis ejectis nullius regularis disciplinae subjectis, plurimis in locis sanctioris seriei scilicet monachici habitus praefeci pastores; ad ruinosa quaeque templorum redintegranda opulentos fiscalium munerum eis exhibens sumptus: quorum unum nomine Elfricum virum moribus ecclesiasticis expertissimum officiis, famosissimi constitui custodem coenobii, quod Angli bifario vocitant onomate Maldelmesburg. Cui pro commoditate animulae meae, ob Salvatoris nostri ejusque Theodocos Θεοτόκου semper virginis Mariae nec non apostolorum Petri et Pauli Aldhelmique almi praesulis honorem, particulam terrae X videlicet manentium vocabulo Estotim cum pratis et silvis munifica liberalitate restitui. Haec terra a praedictis semel accommodata clericis, diu a plerisque postremo a contentiolo injuste possessa est Athelindo. Sed superstitiosa subtilique ejus invectione a sapientibus meis audita, ac disceptatione illius mendosa ab eisdem me praesente convicta, monasterioli a me reddita est usui, anno Dominicae Incarnationis 974, regni vero mei XIV, regiae consecrationis primo, post transitum pretiosi confessoris Aldelmi. Hanc vero restitutionis schedulam praedicti abbatis rogatu ob futurae posteritatis memoriam tenacem caraxare praecepi; ne quandiu Christiana fides viget in nostratibus, ab aliquo tyrannici potentatus praefatum rus ab illo sancto loco violenter, quod absit! alienetur.» Et subscriptio archiepiscoporum Dunstani Cantuariensis et Oswaldi Eboracensis, et episcoporum Athelwaldi Wintoniensis, trium Elfstanorum Londoniensis, Roffensis, Wiltunensis, etc.
34.16
Hic est Elfricus, qui omnem curam ad beatam transferens Mariam, possessionem et nomen monasterii ejus delegavit ditioni; ut tacito interim beatissimi Petri nomine, ipsa sola loco videatur imperare. Nec fastidivit gloriosa domina illustris et praedicandi viri munus; quinimo usque hodie praesidet ecclesiae, sanctissimi Aldelmi communionem in potestate amplectens. Eum peritum litterarum praesertimque elegantissimum interpretem, nisi fallax tradit vetustas aedificandi gnarum; qui omnes monachorum officinas eo tempore praestantissimas, nec adhuc adeo despicabiles, fundavit et consummavit. Hujus intermisso nomine facit mentionem Abbo Floriacensis in praefatione passionis sancti Edmundi ad Dunstanum beatum archiepiscopum his verbis:« Passionem sancti Edmundi a nemine scriptam pluribus ignotam tua sanctitas ex antiquitatis memoria collectam historialiter me praesente retulit domino episcopo Refensis Ecclesiae et abbate monasterii quod dicitur Malmesbery, ac aliis circumassistentibus, sicut tuus est mos, fratribus.»
34.17
Elfricus sane cum jam grandaevus esset, in episcopum Cridiensem altatus, vix IV annis superfuit. Reliquit aliquantos codices, non exigua ingenii monumenta; Vitam sancti Adelwoldi, antequam eam Wolstanus operosius concinnaret; abbreviationem passionis sancti Edmundi; libros multos ex Latino in patrium sermonem versos.
34.18
Tempore ergo Edgari regis Dunstanus sanctissimus archiepiscopus nostri coenobii restaurationi et decori egregiam curam admovit, invitatus in amorem sancti Aldelmi et generis West- Saxonum affinitate: nam de hac provincia oriundus fuerat, et miraculis subinde crebrescentibus[ ut] qui gauderet sanctum suae regionis suis potissimum temporibus in speculam elatum. Ideo in multis loco munificus, quae tunc in Anglia magni miraculi essent, decusque et ingenium conferentis ostenderent offerre crebro. Inter quae signa sono et mole praestantia; et organa, ubi per aereas fistulas musicis mensuris elaboratas dudum conceptas follis vomit anxius auras. Ibi hoc distichon laminis aereis impressit: Organa de sancto praesul Dunstanus Adelmo Perdat hic aeternum qui vult hinc tollere regnum.
34.19
Poterunt et hi versus sermonis veritati suffragari, quos conspicati sumus impressos vasculo, quod ministris altaris famulabatur aquae obsequio. Idriolam hanc fundi Dunstan mandaverat archi- Praesul, ut in templo sancto serviret Adelmo.
34.20
In quibus licentia poetica subtracta e nomine sancti priori L littera, ut versus staret, ingemaverat. In neutro enim insculptum erat Aldhelmo, sed Adelmo. Interea post obitum suum futurae suae in Anglia calamitatis et Danicae depopulationis spiritu prophetico praesagus, utpote qui eas non aenigmatico fumo, sed aperto eloquio ipsi etiam regi praenuntiavit; sanctissimi confessoris ossibus metuebat. Jamque animo volutans Danorum avaram saevitiam et saevam avaritiam, mente imaginabatur monasterium cupiditate pecuniarum praedatum iri. Tum ne aliquis splendore metalli raptatus scrinium abriperet, avideque pretiosas crustas sinibus ingerens, lignum nudatum cum ossibus aliquorsum projiceret; id vero maximo horrori et timori erat. Quocirca diu multumque perpenso consilio, reverentissimas reliquias ereptas scrinio lapideo composuit tumulo excitato in editum ad dexteram altaris, loco cunctis in ecclesia intuentibus conspicuo. Apposuit juxta ossa primum nitenti et delicata sindone, deinde pretiosissimo cocco circumtecta phialam purissimo vitream balsamo plenam: congrua profecto pontifici aromata, qui semper in coelum thurificasset virtutum et orationum holocausta: simulque partem asserum ex antiquissimo sarcophago, quo tota in mortalem conditionem defluxerat caro. Nec abstinuit versibus, quibus forensem sepulcri ambitum decoravit: quorum haec erat summa. Ut amatorem suum delictorum dignaretur venia, nec accerseret in culpam, quod eum editiori loco deposuisset: scire sanctum id se fecisse pro cautela, non pro contumelia. Nec eventus rerum fefellit prophetam; nec cecidit de verbis ejus quidquam in terram: quod breviter intimabo, si successionem regum, quam intermiseram, continuavero.
34.21
Edgaro post XVI annos regni successit Edwardus filius tribus annis et dimidio. Illi Egelredus frater substitutus XXXVII annis miserabile regnum obsedit, subruit, pessumdedit. Cujus gesta his inserere ex abundanti opinor; praesertim cum alias miseriarum ejus labyrinthos evolverim. Illud non tacebo, quod Edgaro mortuo, qui se pluribus quam ullum primogenitorum suorum dominari jactaverat, non quod latius, sed quod securius imperitaret; res in contrarium cessit; suprema felicitas regni in praecipiti stetit. Summis enim, ut quidam ait, rebus diu stare negatum. Danorum ergo gens assueta vivere rapto, totis littoribus in Anglia efferbuit. Jamque, ut compendio dicam, omni ora maritima depopulata, medulla Mediterranei soli depascebatur; eo in indigenas insolentior, quo a scientia viri[ l. vivi, vel veri] Dei remotior. Pars cum duce praelato Meldunum venerat. Ibi eo se terrore, quo consueverat, acturam existimans, ecclesiam furibunda irrupit. Circumductis utrinque oculis, nihil quod avidae rapacitati satisfaceret, praeter scrinium sancti conspicantur. Caetera meticulosa monachorum provisio curioso furori submoverat. Illud solum fortunae vel, ut verius dicam, tutelae sancti exposuerant; tutaretur, si vellet; sin minus, ludibrio se haberi permitteret. Id illi vasto ore inhiantes limphatis gressibus involant; quorum unus, quem improba fames argenti audaciorem fecisset, arrepto cultello pretiosos lapides cassibus expedire nitebatur. Jamque manum admoverat, cum grassantem luem avaritiae sancti virtus festinata compescuit. Luit ergo ausum temerarium mente amissa, retro in pavimentum illisus; tanquam si penetrabile telum cordi suspiraret adactum. Poena unius reduxit ad sanitatem caeteros; ne furerent, ne streperent; ut loca sancta intaminata relinquerent, ut fugerent. Accelerant igitur fugam per plana, per invia; gaudentes vel sola corpora eripuisse discrimini. Multorum enim milliarium cursu non intermisso, aliquid humano timore majus se pertulisse prodiderunt; dum nullus a tergo urgeret, nullus a fronte obsisteret. Hujusmodi fama multitudinem hostium pervagata, segniorem ad praedam, et timidiorem ad reverentiam sanctorum effecit; unde contigit, ut omnibus in circuitu monasteriis depopulatis vel expilatis, istud solum nunquam adeo gravem deploraret aerumnam.
34.22
Iste rex villam X manentium coenobio Sancti Aldelmi contulit sub abbate Athelwaldo, qui Elfrico successerat. Stimulabant eum adhuc in regno tenellum heroes illustrissimi, qui erant superstites; post quorum decessum et in vitae luxum et in regni detrimentum totus emarcuit. Copia enim rerum, quas reliquit pater, incitavit in lasciviam; offensa Dei meruit iracundiam; Dei iracundia gentem adduxit in exterminium. Est autem scriptura hujusmodi:« Universis crebro studium sophiae intente rimantibus liquido patescit quod praesentis vitae terminus variante diversae calamitatis aerumna instare jamque ingruere nimio terrore dignoscitur. Ego igitur Edelred Christi gratia opitulante totius Albionis basileus, optimatum meorum monitu instructus, aeterna caducis mercari cupiens, quamdam ruris partem, X videlicet manentium, loco celebri qui ab hujus patriae peritis noto Redburne nuncupatur onomate, Domino nostro Jesu Christo ejusque genitrici semper virgini Mariae in veneratione beati praesulis Aldelmi, qui locum ipsum usitato vocabulo nominatum Maldesmeburg fecit, ad usus monachorum sub Ethelwerdi abbatis regimine inibi degentium aeterna largitus sum haereditate, etc. Anno Dominicae Incarnationis 962 scripta est haec charta post transitum ejusdem Patris CCLXIII.» Subscripserunt illi qui in superiori charta, et cum iis Elfricus jam episcopus, sed et Escuinus Dorcestrensis episcopus.
34.23
Egelredo post XXXVII annos regni defuncto successit Cnuto annis XX; Cnutoni Haroldus filius annis IV. Ei Ardecnut anno uno. Illi Edvardus XXIV annis. In his octoginta sex annis fuerunt post Ethelwerdum, Kineward, Brichtwoldus, Edericus, Wulsinus. Brichetwoldus, ut ex scriptis Anglicis animadvertimus, multa incommoda coenobio intulit, terras vel omnino distrahendo, vel parvo pretio invadendo. Sed enim excusatur, quod magno illo geldo, qui tunc Danis dabatur, oppressus, unicum inveniebat malorum remedium; quod futurorum incautus non videbat obesse posse inposterum. Wulsinus religionem monachorum propter adventum Danorum multum debilitatam erexit in vigorem priscum. Non defuerunt nostro tempore monachi, qui eum in carne conspicati memoriam viri ruminare et aliis proferre dulce habebant; ex quorum narratione pendulus multa ejus insignia animo indidi; sed dicere refugio, quia minus suscepto concurrent operi. Ei Egelwardus X annis successit; mox Elwinus anno et semis. Brichtwoldus huic annis VII. Eum inertem ad bonum, alacrem ad malum, miserabilem mortem obiisse tradit vetustas in villa inter medios potationum apparatus exstinctum, in ecclesia Beati Andreae, quae magnae adhaerebat ecclesiae, inter praedecessores sepultum. Satisque constat custodes loci umbris phantasticis inquietatos; donec cadaver suffossum longe a monasterio paludi profunde immerserint: unde aliquoties teter odor emergens saevam vicinis exhalat mephitim. Sed haec quae injucunda sunt, relinquentes, ad miracula, quae hoc temporum discursu apud beati confessoris tumulum Divinitas ostendit, accingamur.
34.24
Dani cum in Angliam venire obfirmassent propositum, ad societatem victoriae Norreganos ascivere. Utrorumque immanis barbaries, sed Norreganorum cupiditas rapacior, libido infestior. Horum comiti, dum depopulatur omnia, puella quaedam, Elfildis nomine, cessit in partem praedae, honesto apud Anglos loco nata, ingenui corporis et vultus. Haec illecebrarum fomenta barbaro fuere, ut legitimo connuhio repudium daret, in captivae suae nuptias intendens nervos, cujus integritatem tutari et captivitatis miserere deberet, nisi barbarus esset. Quare primo consumptis blanditiis, renitentis et multum deprecantis pudorem praedo nocturnus invasit et rapuit. Verumtamen non diu superfuit, nec spe conceptae plebis nec longa vita post injuriam feminae factam laetatus. Eo ergo defuncto, rumor speciosae Elfildis aures regis terrae impulit. Ille mox pro more gentis in feminae cupiditatem potiendae adhinnivit. Fit ergo ex rege amator, ex potente cliens. Adorat per internuntios majestatem captivae, ut se amicum dignetur: pollicetur montes auri, amorem perpetuum; postremo quaecunque possint vel mulierem decipere, vel captivam illicere Omnia olam uxore; quam, ne intenderet, verebatur quam maxime. Respondit Elfildis contraria, se aliis amoribus intentam Deo deservire proposuisse; tulisse illum suos secum amores, qui et uniens primitias libasset et moriens consepelisset. Hoc audito, rex dolens se mulierculae fuisse despectui, vi negantem aggreditur, et quadam nocte in nihil tale metuentis amplexus subit violentus. Ex una conjunctione concipitur fetus, et editur masculus contra utrorumque votum. Nam et rex, periclitari famam suam metuens, vellet quidem exercere placitum, sed nollet habere fructum. Et Elfildis Deum primo pro incesto viri conjugatu metuens, zelotypiam reginae secundo cavebat. Verumtamen proles, ut dixi, edita, utrorumque blandiebatur oculis, ut eos sibi conciliaret; virum, ne mulierem ex se matrem abjiceret, praesertim corpore pulchram, genere ingenuam, conditione captivam, se solo cum quo rem haberet continenter sobriam; mulierem, ut et facti consuetudine et filii dulcedine virum in amore reciperet. Peccatum ergo, quod aspernanter inierat libenter fovebat, voluptate adducta. Et ut regni[ f. reginae] notitiam falleret, apud quemdam episcopum terrae latibulum habebat, indeque cum libebat in usus noctis abducebatur. Sed haec illecebrarum gaudia proximus regis obitus abrupit, remansitque illa in medio cum pupillo filio. Quapropter non nesciens quantum mulierum ira in pellices audeat, in longissimas Norwegiae provincias fugae indulsit, agente fideliter et necessaria ministrante pontifice, cui soli tutelam orphani supremis verbis rex obiens commiserat. Unde factum est, ut cum muliebrem fastum imperitantis optimates detractarent, ille rem omnem, ut erat, non taceret. Ita decreto communi parvulus ad umbram in fastigio regni locatus, tutoribus omnia negotia pro arbitrio disponentibus. Exacto autem non plus anno et dimidio puerulus ille vocabulo Magnus acerba morte vitae subtractus colus Parcarum evolvit. Dicitur quod insidiis procerum, sed ego inassentior, ut ulli innocenti vim mortis consciscerent, quem regem creaverant. Tunc ergo, ne longam texam fabulam, Elfildis omni viduata consilio in patriam receptui cecinit. Et, ut tam periculosum navigium Deus secundaret, vovit, si Angliam incolumis adnavigaret, nunquam se terrestris animalis carnes comessuram, nunquam nisi diebus festis unctiores escas sumpturam. Pro Dei nutu felicem sortita eventum, industrie continebat votum: ex pecunia, quam mariti et filii liberalitate meruerat, tres villas mercata; quarum redditu suam suorumque vitam toleraret. Post aliquot annos lautiore convivio in hilaritatem profusa, convivas ad laetitiam hortabatur. Illique vicissim, ut quantulumcunque carnium sumeret, rogantes, diu cassos expendere sermones. Verumtamen presbyterorum, qui adessent, rogatu pressa, promittentium orationes et missas, dicentiumque magnarum etiam deliciarum culpam missarum celebratione posse deleri; summis illa digitis nescio quid carnium attingens ori suo sensu recusante apposuit, statimque divinae severitatis clemens animadversio secuta, illam valetudine quam Graece paralysin, id est resolutionem membrorum dicunt, masticantem perculit tam valide, ut nullum membrum officium suum facere posset. Sola lingua inter fauces palpitabat; quae delictum diceret, veniam oraret. Praeclare innocens prolapsio temporali castigata est verbere. Caeterum, si poenalem commisisset culpam, non habuisset venialem vindictam. Triennio integro tali decocta incommodo in lectica sanctorum circuibat loca, pulsabat suffragia quos celebriores miraculorum fecerat fama. Cessit omnis superior charitas deditque locum beatissimi Aldelmi gloriae, ut tam illustri persona curata excellentius volitaret per horum ora. Venit ergo post triennium ad Natale sancti, quod octavo Kalendas Junias magna provincialium frequentia colitur. Nec morata virtus herilis in ipsa solemnitatis vigilia orantem ad sepulcrum attigit. Reviruit sanitas, artuum laxa compago induruit; incolumis paralytica surrexit: stupentibus et laudantibus notis, strepentibus et rem percunctantibus monachis, laetantibus cunctis. Elfildis curatori suo non ingrata, animam suam loco contulit, sanctimonialem professa. Vivens propter Ecclesiam mansitavit, defuncta famosam sepulturam in claustro accepit. Hoc miraculum pro claritate, ut dixi, personae et temporum vicinitate ad nos per successiones transmissum, fidem facit multa fuisse, quae obscuravit annorum incuria[ f. injuria], quae occuluerit scriptorum incuria.
34.25
Eodem tempore venit ad locum quidam monachus Graecus nomine Constantinus, caeterum unde oriundus incertum, necessitas an voluntas domo patriaque eliminaverit. Hic primus auctor vineae fuit; quae in colle monasterio ad aquilonem vicino sita plures duravit annos. Staturae fuit habilis, moribus dulcis, colloquio affabilis, cibi sobrius, potus parci et pene nullius; festorum dierum in orationibus consumebat ferias, caeterorum in vineae opere totas consummabat horas. Jam vero moriens voce praeclusa cum paucissimis animae reliquiis efflaturus aestimaretur, resumpsit, et lento conamine surrexit, tentataque pera, quae semper adhaerebat lateri, protulit ex ea pallium, quod est insigne archiepiscoporum; quod sibi, quantum jacens poterat, more quo sciebat coaptavit, continuoque violentia mortis recidens supremum efflavit et defecit. Quo animadversum est archiepiscopum fuisse; sed adhuc cognitio vacillat qua causa patriae olim valefecerit. Nobis ambigua in bonum torquere licet; quod amor religionis pontificem peregrinari compulerit. Tunc igitur inter sepulcra abbatum in ecclesia Sancti Andreae, quae tunc erat, reverenter humatus est. Successu vero annorum cum necessitas novorum aedificiorum ipsum et caeteros antiquis deturbasset sedibus, ossa reperta candoris insoliti et odoris gratissimi dederunt indicium plebeiae sanctitatis non fuisse Constantinum.
34.26
Ruricola quidam in vicinia Melduni, notus monachis et urbi, pessimo afflatus daemone torquebatur. In cominus astantes, quos contingere nequiret, dentibus frendere; propiores calce seu pugno impellere. In eminus positos spumas jacere; quidquid ad manum venisset, vice tormenti rotare. Furor arma suggerebat; ut nemo impune accederet, qui non laesus abiret. Insana praeterea loquens, in ipsa sidera jaculabatur convitia. Ex uno ore diversae et confusae voces audiebantur; ut modo ex latratu canem, ex mugitu bovem, nunc ex stridore bubonem opinareris. Cibos nec humanos nec coctione conditos voragini ventris immergens. Sic dementia molares exacuerat, ut quodlibet osseum, ligneum, ferreum facili, ut putabatur, negotio demoleret. Tum illam edacitatem et crudam indigeriem uno dissolvens rictu, quidquid consumpserat, levi fumo ejiciebat. Hujuscemodi hominis calamitate vicini commoti, consilium coeperunt ducendi eum per loca sanctorum. Id quo minus fieret, obsistebat insania; opusque erat ut vinciretur. Res ergo erat in ancipiti; quia nec prae ferocia vinciri poterat, nullusque licet experti roboris vincula innectere tentaret, quin solo ejus nisu excerebraretur. Quocirca necessitas invenit remedium; ut porrectis funibus, quo eum eundi tulisset impetus, pedes impedirent: qua irretitus astutia succubuit ingenio, qui praestaret robore. Ne sic tamen quamvis illaqueatus corpore coerceri neque in mente spiritus potuit; quoad illi necessariis paratis ad sanctos patientem promovere coeperunt. Obtulit se Meldunum euntibus in ipsa sacrosancta Ascensionis Domini et Salvatoris nostri vigilia. Ibi audito et credito, quod sanctus Aldelmus olim in talibus morbis curandis promptus esset, substitere. Aditis monachis viam et viae causam exposuere; pollicentur illi sancti suffragium, largiuntur consilium; diem imminere, qua Dominica caro triumphali gaudio invecta sit coelo; datam spem membris omnibus, ut sequantur caput, quorum scilicet opera a fide non degeneraverint: Aldelmum praecipuum Dei membrum capitis sui praesentiam operum merito profecto assecutum. Quocirca illi nihil impetratu difficile; probatum id experimentis pluribus; effundant ergo supplices ad misericordem sanctum preces; quia procul dubio praesto sit ille omnibus integra fide deprecantibus. Hoc animati oraculo advenae, quantum valebant homines id generis et scientiae, hortatibus non defuere. Nec fuisse agrestium infructuosas preces sanitas aegroti evestigio consecuta ostendit. Namque ante altare depositus, mox inconditam vultus et oculorum ferociam amisit: turbulenta illa colla in levem soporem deposuit. Sic a servitute diaboli emancipatus, et animi libertati redditus, cum ex lenitate verborum sanum sapere comprobaretur, assistentium corda in Dei et sancti laudem extulit, ora resolvit.
34.27
Ejusdem conditionis hominem nervi poplitum contracti in hanc miseriam redegerant, ut omnis ambulationis usus solis niteretur genibus. His squalentes pulvere semitas verrebat, si quando usquam commeabat: his lutosum solum evadebat. Et quia crura natibus adhaerebant; exhibebat potius quadrupedem quam hominem: videbaturque informe prodigium, et ut ita dicam, carnis offa, quam immaturo fetu projecisset natura. Vix unquam se subrigeret coelo; ita semper inferiora despiciens damnatus erat solo. Luctabatur ergo cum omnia[ f. anima]; nec aliud ei erat vicere quam diuturnitas miseriae. Volvebat tamen sedulo; a quo sanctorum opem imploraret; alias illum, alias istum potentem, quosdam in effugandis daemonibus valere, quosdam in moribus[ f. morbis] curandis accurrere: Christum auctorem omnium in omnibus praecellere. Id enim tum praecipue rumor ferebat, et res erat; apud quemdam locum, qui solitario vocabulo Christistecerce, id est Christi Ecclesia vocatur, magnas virtutes fieri. Nil adeo molestum hominibus, quod non ibi depelleret Christus. Illuc igitur contractus conducto vehiculo[ iter] tunc meditabatur. Itineranti pervium Meldunum exhibuit hospitium. Et forte tum accidit, ut quartus in festo dies esset, cum recens adhuc de virtutibus sancti fama ferveret. Nam illa festivitate solito plures eo coacervarat miseros necessitas, et sanatos emiserat beatissimi Patris pietas. His debilis acceptis in Ecclesiam interim secessit; mane futuro, si votum non successisset, viam repetiturus. Erat tunc Sabbatum et diluculum exspectabatur Dominicum. Miraque omnino sancti virtus: mox ut ecclesiae tectum subivit, debilitate membrorum aliquatenus discussa sensit nescio quid medelae per omnes artus concurrisse. Hoc ille confidentior et ad reliquum alacrior, nocturna ibidem protelavit insomnia. Jamque dies aderat, misero plus quam sperare posset allatura subsidium. Monachis pro more per claustrum procedentibus, ille vacuum chorum eminus intuitus, suffragio scabellorum suffragines movens eo irrepsit. Ita coram altari tota corporis strage volutus, quasi exstasim passus, oculis dormitantibus conquievit. Sed tumultu et cantu redeuntium monachorum somno excussus, in alacrem saltum convaluit; intuebaturque se intuentes, mirabaturque et ipse de tam inopinata salute. Narrabat ingenua fronte, quare venit; sed ignorabat quomodo tam celeriter erectus fuerit. Credita res est, Deoque laudes retributae; hospite praesertim exaggerante miraculum, qui eum pridie suscepisset contractum, et nunc videret erectum.
34.28
Illud fuit tempus, quo beatissimi Audoeni Rothomagensis archiepiscopi reliquiae in coenobium nostrum evectae sunt. Causa evectionis haec fuit: Emma regina defuncto Egelredo rege Normanniam ad fratrem transierat; nihil sibi apud Danos, qui Angliam occupaverunt, tutum opinata. Diutine ergo in Rothomago mansitans, cum alios monachos Sancti Audoeni tum secretarium loci muneribus illexerat in amicitiam; ad hoc intendens praecipue, ut beati praesulis sibi venditaret corpus. Sic enim Christianitas viluit, sic cupiditas increvit; ut sanctorum corpora mercem faciamus, felices exuvias venum proponentes. Exhorruit primo monachus immane facinus; postmodum vero adductus necessitate nepotis sui, qui in Francia captus redemptionem desiderabat, mercimonium quod petebatur exposuit. Opima praeda potita mulier, cum sereniore tempore accidente rediisset Angliam, corpus reliquum Cantuariae contulit, caput in secreto suo habuit. Ac vero post multos annos cum filius ejus Edwardus regnum suscepisset, memoria praeteritarum rerum cor regium in matrem excitavit. Nam quia parum in prolem liberalis fuerat, cum ipse juvenes actitaret annos, jussit omnem maternam supellectilem ad minimum expilari. Factumque est; et quidam aurifaber, qui ei a secretis fuisset, scrinium sancti cum capite subripuit; caeteris interim ad thesauros inhiantibus. Is[ cum] fratre monacho, quem apud Meldunum habebat, deposuit; nulli aptius quam monacho sacra deleganda ratus. Nec multo post fato satisfaciens, perennem sui memoriam loco reliquit; quem tantis gazis insignivit. Haec non ambiguis auctoribus sparsa acceperim: sed eis, qui viderint, aetate, fide, scientia plurimum praestantibus. Jam vero quod de miraculis Audoeni scribere nostri non intersit officii; judicabit qui grandes libros de gestis ejus majorum cura editos meritoque suo notissimos legerit. Rependit sanatus sanatori gratiam, tota in posterum vita in ejus juratus militiam.
34.29
Interea Brithwoldo abbate, ut praediximus, defuncto, Hermannus episcopus vacantem abbatam sede sua implere cogitavit; sed praevenerunt conatum ejus monachi fautoribus Godwino et Haroldo comitibus. Quorum qui princeps Brithricus ex praeposito factus abbas septem annis gloriosissime caenobio praefuit. Sed ex comite Normanniae Willelmus factus rex Angliae Turoldum quemdam Fiscamnensem monachum, qui eum magnis demeruerat obsequiis, viventi Brithtrico intrusit. Verumtamen postmodum rem perperam factam intelligens; dolensque se ambitione festinantis circumventum, dono abbatiae de Burhtuna exsulantis damnum consolatus est. Idem Turoldus dum tyrannidem in subjectos ageret; ad Burh a rege translatus est abbatiam opulentam, sed quae tunc a latrunculis duce quodam Haerewaldo infestaretur, quia inter paludes sita erat.« Per splendorem, inquit, Dei, quia magis se agit militem quam abbatem, inveniam ei comparem, qui assultus ejus accipiat. Ibi virtutem suam et militiam experiatur; ibi praelia proludat.»
34.30
Huic substitutus est Warinus de Lyra monachus, vir efficax, in hoc maxime quod monachus regulae insueverit: caeterum alias Ecclesiae non multum utilis; qui majoris spe honoris praeceps raptaretur. Quapropter idoneus monachorum marsupia evacuare, undecunque nummos rapere; sed non ita cupide parta abscondere, quinimo et citra et ultra mare res Ecclesiae dilapidare; ut majorem locaret apud potentes gratiam, et apud eos qui eum olim pauperem vidissent, compararet jactantiam. Is cum primum ad abbatiam venit, antecessorum facta parvipendens, typho quodam et nausea sanctorum corporum ferebatur. Ossa denique sanctae memoriae Meildulfi et caeterorum, qui olim abbates ibi, posteaque in pluribus locis antistites, ob reverentiam patroni sui Aldelmi se in loco tumulatum iri jussissent, quos antiquitas veneranda in duobus lapideis crateris ex utraque parte altaris dispositis inter cujusque ossa ligneis intervallis reverenter statuerat: haec, inquam, omnia pariter conglobata vel ut acervum ruderum, vel ut reliquias vilium mancipiorum, ecclesiae foribus alienavit. Et ne quid impudentiae deesset, etiam sanctum Joannem Scotum, quem pene pari quo sanctum Aldelmum veneratione monachi colebant, extulit. Hos igitur omnes in extremo angulo basilicae Sancti Michaelis, quam ipse dilatari et exaltari jusserat, inconsiderate occuli lapidibusque praecludi praecepit. Contumeliam facti gravavit jocularis dictum convitii.« Qui modo, inquit, melius potest, auxilietur aliis.» O tempora, o mores! Quis digno improperio tantam prosequatur audaciam! quanta hominis impudentia! Quod beatissimus Dunstanus et caeteri sapientissimi et religiosissimi viri vel fecerunt ipsi vel permisere fieri, nos nugaces et ad ludibria nati destruemus? Sed coercebo stylum, frenabo spiritum; quia ipse magno in sanctum Aldelmum obsequio offensam caeterorum vel lenivit vel delevit. Cujus tamen sanctitatis ambiguus et incertus primo fuit; quia non ejus votis ad miraculorum exhibitionem famularetur. Verumtamen occurrit labanti pietas sancti et[ l. ut] dubietatis nubilum deponeret, certitudinis lucem infunderet hoc facto.
34.31
Quidam Wechtae insulae indigena arte piscandi victum transigebat, apud suos qui ejusdem artis erat non ignobilis, honestam supellectilem domi conflaverat. Hic igitur dum una dierum jam sueto insudaret muneri, flatu ex adverso spirante, densissima orta nebula os oculosque remigantis opplevit. Ita prospectu adempto, primo quidem risit, subitam diei caliginem cito recessuram opinatus; sed magis magisque crassescentibus tenebris veram caecitatem intelligens, miseriam suam sociis per oram littoris idem negotium agitantibus clamore pronuntiavit. Illius ergo calamitas caeteris indixit piscandi ferias: dimissaque praeda quam coeperant, omnes uno nisu ad eum littori restituendum laborant. Expositus ripae ad manus tractus domui sistitur. Res acta materiam sermoni dedit agrestium. Conferunt inter se, et ventilant quis fuerit ille flatus fortuitus vel diabolicus, qui insonti piscatori diem irripuerit, noctem adduxerit. Ille lumine obducto ad singula illacrymans, fortunarum suarum medelam indefessus sciscitabatur. Responsum est, humanum desperari auxilium; ad Dei et sanctorum patrocinium confugiendum. Id adeo peropportune in ecclesia Christi, de qua supra dixi, posse fieri; quae ab ea insula in continentem minimo trajectu abest. Probato consilio caecus cum sociis conscendit lembum; quem pari moderamine nisus remorum et prosperitas ventorum continuo alteri ripae intulit. Ibi ergo perpetuo triennio caecus sanitatem desiderans trivit operam. Differebat Dominus Jesus salutem, ut irritaret ardorem, essetque remedium jam tandem acceptum eo gratius quo fuisset dilatum diutius et desideratum molestius. Consumpto triennio procul ambagibus monuit eum per somnium coelestis visio; ut si cordi esset sanitatem recipere, Meldunam non pigritaretur pergere. Ille letae spei plenus prorumpente in lucem die fortunatis successibus institit; comiteque praevio, qui titubantes gressus regeret, ad locum venit. Ibi per VII moratus dies, divinum operiebatur promissum: interimque precario victu monachalis eleemosynae sustentabat inopiam. Advenerat dies Dominicus idemque octavus; cum ille in ecclesia crucifixo prostratus, non se vana somniasse persensit: sereno luminum recepto, erumpenteque et distillante ex oculis sanguine, sicut mulgentibus mulierculis solet ex uberibus pecudum copiosi lactis linea profluere. Laxat homo clamorem in gaudium; postulatoque vase, ne sacrum pavimentum cruoris sentiret injuriam, quod defluebat excepit. Factum illud coram simili populo palam monachis omnibus, magno apud Normannos ad honorificentiam fuit incremento. Insulanus contempto, quo periculum oppositum tentabat, baculo, viam expeditus regrediens, consuetos lares repetiit.
34.32
Hoc viso cum nihil abbati excusabilis cunctationis esset reliquum; ad colendam pretiosissimi confessoris honorificentiam suae mentis excitavit industriam. Quia enim temporum turbine sedato nihil hostile metuebatur, visum est rationi convenire ut sanctus claustrum egrederetur lapideum, in quo inclusus fuerat pro timore Danorum. Indignumque erat, ut ossa lapis in solum premeret, quae miraculorum gloria[ in] coelum efferret. Intendebat igitur ut mausoleo eruta locarentur in scrinio. Et ut res religiosa ordinatius procederet, triduanum provincialibus indictum jejunium. Tum ipsa die Pentecostes adjuncto sibi Serlone abbate Glocestrense, accedens ad tumulum, impedimenta sustulit, lapidem submovit, conspectoque interius quod et ossium constaret integritas et res vera narrationi monachorum faveret, iterum usque in octavum reclusit diem, quo ejus exspectabatur natale. Paschalis enim lunae varietas festum circumagens modo ante Pentecosten, modo post celebrari compellit. Aderat spectaculo adjutor operis et collevator oneris monachus Hubertus nomine, antiquo intraneorum laborans incommodo. Tunc quoque solito gravius inhorruerat, cum curiosius inspectantem reliquiarum fragrantia in ora reverberans retro compulit. Ex odore salus per ossa cucurrit, et penetratas medullas infecit. Nihil ulterius monachus usque ad diem sensit obitus, quod quateret vitalia, quod turbaret viscera. Quod cum illius crebra relatione crebuerit, tum praecipue caeterorum qui eum saepe antea gravedine morbi pene anima periclitatum vidissent. Sequenti ergo Dominica, ascito viro venerabili Osmundo Seresberiensi episcopo, coeptae rei manus suprema imposita, ossa in scrinio decenter immissa, laetitia plebi effusa. Ex quo die tot ibi facta miracula, quot scribendis nulla facultas eloquii suppeteret; quae vel sub oculis sunt fusa, vel privatis necessitatibus sensa; quorum hic sub ope Christi aliqua ponemus, quantum operi suscepto congruere videbimus. Facta est autem haec secunda translatio, postquam a beato Dunstano reconditus fuerat, anno nonagesimo secundo; post transitum ejus trecentesimo sexagesimo nono, ab Incarnatione Domini 1078, post adventum Normannorum decimo tertio.
34.33
Colonia est civitas maxima, totius metropolis Germaniae, conferta mercimoniis, referta sanctorum patrociniis. Hujus urbis civis infortunio magis quam industria fatricidii reus, multis annis occuluit factum, quod esset clam hominibus. Sed enim, ut Augustinus ait, mens mali conscia ipsa sibi tormentum est; anticipatque vivens mortuorum supplicia. Depascebatur ergo miserum animum labes reatus, et praesentes imaginabatur inferos. Quaproptertandem aliquando exulceratae conscientiae vulnera detexit medico Annoni ejusdem urbis archiepiscopo, viro in primis severo: qui cum in reum, quantum atrocitas facti exigebat, invectus esset, lenes immonitiones adjecit. Praeclare et evangelico exemplo, ut primum vinum vulnerato infunderet, quo purulentos recessus ablueret; deinde oleum adjiceret, ut spe remissionis peccatorem leniret. Septennem ergo poenitentiam indixit; ut sanctorum ecclesias circuiret, ferro brachia vestiret, quae parricidiali ausu cognatum hauserat sanguinem; ut quae fuerat auctori ad culpam, esset punitrix ad poenam: inediae et taciturnitati assuesceret, spe boni graves labores falleret. Duraret ergo; futurum olim ad gloriam, quod interim praesumebat ad veniam. Facit imperata poenitens; cruces praeterea nonnullas adjiciens, quadamque hostilitate vini corpori suo ipse consciscens. Romam adiit, Hierosolymam penetravit: magnum et insigne tunc temporis facinus aggressus, quia nondum semitas illas Christianorum nostrorum virtus pervias fecerat. Ibi dum vix admissus ante sepulcrum oraret, lorica in fragmenta Dei virtute dissiluit. Regrediens totam circuivit Europam, multis periculis terra marique jactatus. Laborum meta fuit coenobium nostrum expetitum. Eo loci dum pronus ante beati confessoris mausoleum jaceret, veniam emeruit. Pulsabat violentia orationis coelum, intravit sidera, traxit a superis auxilium; vincula brachiorum evoluta sunt, ferrum altius excussum et longius XV pedibus projectum, poenitens anima languente aestuavit. Sed ubi latice aspersus frigido resumpsit, Deo laudes, Deo grates omnibus qui aderant concinentibus persolvit. Nec vero de miraculo dubitare poterant, cum eum antea multis diebus stipe monachorum pastum et dirissime vinculatum nossent.
34.34
Interea patientia lectorum turbari non debebit; si uniforme miraculum in diversa persona exhibitum diversi styli tenore apponam. Recenter factam sanitatem in claudo, qui esset aetatis provectae, descripsi; nunc idem subjiciam de puero. Folkwinus pusioni nomen, quem imperfectum alvus materna effuderat. A superiori parte ad cingulum homo, caetera vel quadrupes, vel nescio quid enuntiem, erat. Surae crurum flexibilitatem naturalem negantes, ita pertinaciter adhaerebant natibus, ut divelli nequirent. Denique quidam, quos aut livor aut incredulitas agitabat, manus mittebant, ut dividua facerent, quo miserum puerulum ingenti afficiebant incommodo; qui horrendos stridores ejiciens saeva pulsatoribus imprecabatur. Videbant eum innocentem curis vacuum, cachinnis et ludorum frequentiae inhiare; haerebantque incerti an pedagogi documento contractionem fingere nosset, ut eo commento majusculam stipem miserantibus detraheret. Verumtamen cum, ut dixi, fuisset irrita tentatio; credulitati et miserationi aliorum accesserunt. Addiderat ille ad duo lustra vel tres vel quatuor annos; quanto aetate provectior, tanto obstinatius rigescentibus nervis ambulandi impotentior; maximeque urbicis, nam apud Meldunum pascebatur a monachis, miserationem movebat. Quod si quolibet reptare intenderet, luto viarum crura impeditus loco haereret; palpitabatque in coeno, et replebat auras quaestibus, quoad aliquis miseratione infractus miserum ulnis efferret. Hanc invisi rigoris compagem Aldelmus post duos annos revelationis secundae dissolvit. Jacebat in natali ejus, quod die primo Pentecostes fuerat; sed procrastinatum servitium die secundo fiebat. Jacebat, inquam puer retro chorum, levemque carpebat per membra soporem. Monachi nocturnis expeditis, laudes matutinas ingressi fuerant. Cantabatur versus ad sacrum ejus tumulum frequenter: In l. m. s. q. m. f. g. restituuntur. Videt interim ille personam sibi clementer assidentem, quae nec staturam justam excederet, et minimos superexcelleret: mento et crine cano, vultu qui nihil minaretur asperum, sed polliceretur commodum, vestitu et baculo qui pontificem simularet. Haec[ l. Hic] igitur, ut dixi, assidens cruscula videbatur leniter palpatu sensim in directum ducere, et naturae restituere; et pulchrum in modum cernebatur ab astantibus dormitans crura extendere: audiebantur nervi crepitare, sicut tumultuantur digitorum juncturae, quando aliquis manus suas violentius conatur protendere. Miraculo ergo vocibus monachorum consono somno excitatus, in pedes Folkwinus consistit, facile conatu, mirabili nisu; continuoque laetitia puerili, constantia virili, cursu incoepto ante altare procumbit. Tum populus miraculo plaudens certatim accurrere, oblationes sanato conferre, sancto accumulare. Hoc signum tantum habuit miraculi; ut abbati qui absens in curia regis esset, litteris citatis illud ingererent monachi. Quas cum ille Lanfranco archiepiscopo monstrandas putasset; vir illustris scientiae merita confessionis ex prodigio metiens, legem in totam promulgavit Angliam: qua eum incunctanter haberi et coli pro sancto praeciperet. Statimque annuales ad festum ejus institutae sunt nundinae, ut quos non invitabat confessoris sanctitas, vel mercium advocaret aviditas.
34.35
Illud fuit tempus, quo vir reverentissimae vitae Osmundus ejusdem dioecesis episcopus reliquias sancti flagitabat: decere putans et praedicans, ut probatissimi antecessoris communicaret exuviis; fructuosum id sibi, gratum sancto, qui parvo integritatis suae dispendio novos honores, magnos favores mercaretur. Sed nec abbas Warinus difficilis fuit impetratu, qui se ad consentiendum ratione duci viderat. Datum itaque praesuli os brachii sinistri; quod ille maximo semper habuit et amori et honori. Denique opera sumptuosa et arte studiosa thecam paravit argenteam, qua illud induceret. Aderat dies Omnium Sanctorum operi destinatus, cum inter agendam memoriam praesulis subivit archidiaconi sui Everardi valetudo, qua ille medullitus decoctus decumbebat. Mandatum igitur viro ut se quolibet ingenio ad Ecclesiam promoveri faceret. Paret aeger, locumque adit; famulis in Dominum ut in corpus exanime succollantibus. Neque enim ipse per se vel pedem vel quodlibet membrum praeter linguam naturaliter posset movere obsequio. Pallorem vultus et debilitatem corporis totius perspiciens episcopus, nonnihil a spe sanitatis ejus defecit. Sed mox ad cor regressus, praeteritarum virtutum fomute fidei rapuit flammam. Quin et in pectus aegroti adhortationibus suis credulitatis scintillas excussit, ne dubitaret se sancti virtute posse sanari. Effectus ergo rei addidit robur fidei; et utrique studiis suis convenientem exitum sortiti sunt: alter sacrati ossis intinctu conditum porrigendo laticem, alter cum potu pariter glutiendo salutem. Quae ut ambiguitate carens testatior esset; ad eamdem missam super Alleluia cantitantes vocale organum, qua excellebat arte, insonuit, non impar socrui Petri, quae Domino sanatori exhibuit sedulitatem obsequii; nisi quod illa precibus aliorum sanitatem meruit, iste fide sua exigebat.
34.36
Ejusdem antistitis alter erat archidiaconus Hubaldus, vir qui liberalium artium non exiguum experimentum coepisset, sed pro titubantia oris parum eas audientibus expediret. Hic familiarem clientelam sancto devoverat; quod quondam Melduni in festivitate positus, ejus opera de gravi morbo sanatus fuerat. Namque cum infesto colli et scapularum dolore premeretur, qui somnium negaret, cibum subtraheret, solo tactu feretri, quod cernuus subierat, sanitatem, ut sic loquar, furatus est. Hunc enim morem frequentant aeditui, ut post processionem ita ex transverso valvarum coaptent scrinium, ut nisi humiliato corpore nullus patentem invadat ingressum. Ibi quisquis fide plenus accesserit, quodcunque optat, rapit; nec fere unquam aliquis exsors voti recedit. Certat audax fides offerentium, ut pro uno nummo vel obolo feneretur apud sanctum multorum summa votorum. Idem ergo archidiaconus Hubaldus Salesberiae manens, eadem qua superius aegritudinis molestia ingemiscebat; excesseratque antiquas metas dolor, ut non solum collum et scapulas, sed et brachium usque ad extremitatem unguium tam pertinaciter urgeret; ut nec manum ad os ducere, nec cuilibet usui aptare praevaleret. Erat tunc dies Ascensionis quo per totam Christianitatem paratur processio accurate solemnis. Proferuntur reliquiae ex conditoriis; statuitur brachium beatissimi Aldhelmi ferendum cum caeteris. Visio brachii oscitantem diaconi roboravit fidem, dormitantem revocavit memoriam; ut ejusdem, cujus quondam merito se liberandum ab eodem confideret incommodo. Episcopum ergo supplicibus ambivit precibus, ut esset per processionem lator brachii, quamvis id parum sui interesset officii. Credere se, quod piae sarcinae vectatio ad promovendam salutem magno accederet emolumento. Ille tantae fidei gratulans, simulque magnopere sanitatem desiderans, qui et ejus necessarius et non perfunctorie, ut dixi, esset litteratus; sua manu de altari sublatum illi commisit bajulandum. Incredibile fortassis videatur quod dicturus sum; nisi nobis in talibus Aldhelmi operibus assuetis. Statim quippe ut archidiaconus infirmae manus digitos ad contingendas reliquias aptasset, dolor brachii diffugit, gravedo scapularum evanuit, malesana superbia colli resedit. Jamque dicturientem, jamque in vocem gestientem praevenit interrogatio episcopi: quid ita vultu renideret? respondit Hubaldus favorabilia, quantum illa permittebat laetitia. Diu in laudes effusus, diu in praeconium sancti moratus.
34.37
Haec sunt Aldelmi opera quotidiana, haec sunt virtutum ejus proludia. Quae si parva quis dixerit, sic quoque laudabilis Patris nostri pietas apparebit; quem videmus non fastidientem in minimis, cum sciamus, eum potentem in maximis. Quanquam haud scio an inferioris virtutis sit quotidie exhibere facilia, quam semel ostentare pergrandia.
34.38
Defuncto abbati Guarino successit statim ad XV dies Godefridus; qui fuerat Gemmeticensis monachus. Ejus tempore et industria multum adolevit honos Ecclesiae, aucta religio, ornamenta facta perplurima, quatenus tantulae facultatis homo, tam occupato tempore poterat. Libri conscripti nonnulli, vel potius bibliothecae primitiae libatae. Quod studium si praedico, videor id quodam meo proprio jure facere; qui nullis majoribus in hoc praesertim loco cesserim, imo nisi quod dico jactantia sit, cunctos facile supergressus sim. Sit qui modo parta conservet; ego ad legendum multa congessi, probitatem praedicandi viri in hoc duntaxat aemulatus. Ipsius ergo laudabili coepto pro virili portione non defui: utinam sit qui labores nostros foveat! Monachi qui vulgares tantum litteras balbutiebant, perfecte informati. Servitium Dei institutum liberaliter, actitatum instanter; adeo ut monasteriorum nullum per Angliam Malmesburiensi excelleret, multaque cederent. Aderat ipse in primis, discedebat cum ultimis; civilitate demulcens bonos, austeritate territans reos; ad iram pronus, sed quam dulci responsione compescere vel frangere statim posset ipse, qui excitasset. Frugalitate sobrius, et ut dicebatur, nimius: ut qui saepe quantum ad se uno contentus ferculo, non temere nisi semel inter prandium et coenam biberet. Lauticiarum appetentissimus, ut qui nihil nisi exquisitissime accuratum mensae suae inferri pateretur. Integerrimi post abbatiam coelibatus, antea nonnulla infamia respersus, uno et ipso immani commisso infamis. Nam cum Willelmus rex junior importabile tributum indixisset Angliae, quo Normanniam a fratre Roberto intendebat emere, Godefridus ut suam partem ex facili componeret, thesauros Ecclesiae, quos antiquorum cura coacervarat, foede distraxit, pessimorum usus consilio; quos nominare possem, si peccantium societas crimen alleviare posset magistri. Enimvero facinus, quos inquinat, aequat. Denique die uno XII textus Evangeliorum, VIII cruces, VIII scrinia argento et auro nudata et excrustata sunt. Sed pulchre contigit, quod penuria cupiditate frustrata non sufficit voluntati. Quippe non plus quam LXXII marcae repertae. At vero nocte sequente visus est videre hominem terrifico vultu et gestu in se impetum facere, et aquam praefervidam cum urceo in faciem jacere. Quo terrore somno excussus, brevi consecuta poena veritatem somnii persensit. Siquidem primo faciem, mox totum corpus morbo nefando, morbo regio correptus, extabuit; non illo qui mitior, sed illo qui caeteris deformior pustulis per totum corpus protuberantibus ex humorum pessima melancholia procedit, familiari et omnibus consueto, sed consuetudine ut diu quidem injurias portet, sed cum semel decreverit non portare injuriatorem suum, toti mundo spectaculum exponat. Id in multis factum risimus, in multis faciendum anhelante spe praesumimus. In defuncti corpore inventus est circulus aereus, qui totum ventrem ambierat, jamque cute superducta, vitalia ipsa penetraverat; qui cum pro miraculo efferretur, populo processit monachus, qui fuerat a secretis, dicens ferreum circulum eodem modo impactum non multo ante virtute divina effractum; quapropter aereum appositum ut si venter protenderet ultra modum solitum, non esset voluptas sed supplicium, se sacramento astrictum, ne proderet quandiu ille vitalibus auris frueretur. Sed quia nihil tam bene fit, quod verbis depravari non possit, quidam illud malignis versibus carpsit ita: Mortificare decet vitiis carnalia membra. Non decet, ut ferro mortificentur ea. Hunc naturali decuisset morte resolvi. Quam quia praevenit, est homicida sui. Cui totidem versibus responderi potest. Imo decet quocunque modo cohibere cadaver. Hoc exempla docent, hoc tenet alma fides. Nec voluit ferro propriam consciscere mortem Ferreo sed vitiis ponere frena suis
34.39
Hujus abbatis diebus non ita cavit[ f. cessavit] a miraculis confessor pretiosus; imo eo magis ut videbatur, coruscabat, quo illis favorabili arridebat gaudio vir industrius. Quorum duo, quae ponam, meam anticipaverunt memoriam; caetera et vidi et vidisse juvat. In vicino mulier commanebat, quam non ita natales sordidaverant ut penitus plebeia esset, nec ita extulerant ut altum saperet; sed mediocris sanguinis fortuna mediocrem quoque supellectilem ministrabat. Ea post emensos pubertatis annos parilem sortita jugalem, sedula viri conciliabat amorem morum aequalitate, facie non aspernabili, fecunditate alvi. Delectabat eos mediocritas sua; nec quisquam[ l. quidquam] erat quod plus cuperent; quibus adesset et concordia mentium et sanitas corporum, tum porro affluentia victualium. Sed ut fere semper fit in rebus mortalium, interpolavit illa gaudia aegritudo feminae; quae contractis in toto corpore nervis primo per domum testudineo gradu repens, mox lecto prona decubuit. Hoc morbo decocta quinquennio, quidquid necessariorum domum corrasisse videbatur, vel in stipem vel in medicos consumpsit. Cumque frequentem exhaustionem nulla suppleret adjectio; ad inopiam etiam diurni panis domus quondam accurata defecit. Quocirca fames advena veteribus deturbatis colonis novos induxit. Dedit ergo repudium feminae maritus infidus et transfuga conjugalis affectus; qui vilem haberet fidem, parvipenderet amorum consuetudinem. Ita illo migrante et foedo mercimonio domos suas causa cibi oppignerante, aliena sustentabatur misericordia mulier aegra. At vero Dominus clementi eam tandem respectans oculo, tali per visum confortavit oraculo:« Si vis sanitatem recipere, vade ad Meldunense monasterium; ibi per sancti Aldelmi merita quod petieris impetrabis.» Illa vocem auditam, cujus auctorem non vidisset, ad omen bonum interpretata, excussit soporem, agilique motu membrorum multum priori gravedini decessisse gavisa est. Tentatoque per ambitum domus gressu, sed parum promovente, carpento imponitur ad abbatiam trahenda. Illuc ergo paucis diebus ante festum venit in spem bonam erecto animo; moxque quamlibet confertam perrumpens multitudinem, et ante altare cubitans, perfectam sanitatem a sancto reposcebat; cujus et sponsionem ex somnio, et arrhas ex membrorum motu acceperat. Nec illi precum violentia et inconditus clamor fuit fraudi, sed apud homines laudi, apud Deum et sanctum celeri et integrae saluti. Qua potita tot habuit non simulati miraculi testes, quot fuerunt vel e vicino cives vel e longinquo agrestes. Ea postmodum feliciter et diu vivens legalis judicio placiti desertorem connubii in amplexus suos transduxit. Libens quoque ille legem accepit; quod uxor nulla unquam penuria, nulla cujuslibet petulantis instantia pudicitiam prodidisse audiebatur.
34.40
Ejusdem imo gravioris contractionis miseriam patiebatur citra nubiles annos puella Pukelicorce, quae dicitur, villae indigena. Siquidem spina curvata dorsi, genas pene in genibus habebat. Tum praeterea genua flexa quasi in conum, nec scabellis, ut plures id genus debiles, repere, nec quoque nisi alterius manibus subvectaretur, progredi poterat. Sextus erat aegritudinis, duodecimus aetatis annus. Accreverat cum aetate debilitas; dimidia verantque dies puellae salus et incommoditas. Tum frater qui ei esset uterinus, germanae infelicitatis miseratus, cui cumulus inopiae necessariorum addebat pondus, vehiculo impositam ad Meldunum adduxit. Id semel, id secundo, sicut se annuus orbis torquebat ad festum. Frustra fecit; nam illa et primo et secundo expers sanitatis, exsors petiti muneris remeavit: non quod pietas sancti segnis fuerit, quae omnibus se cum fide appellantibus prompta facilitate accurrit; sed credo, seu quod deferentium credulitas titubaverit, fides friguerit: illa enim aetas quid credere, quid discredere nosset? Seu ut miraculum de pusiola testatius vulgo esset, quam toties advectam, toties reversam urbs ignorare nequiret. Tertio igitur anno attracta, tertiam quoque precum instantiam inaniter expendit. Quapropter cum taedium et infidelitas fratrem effugasset, remansit illa ad Dominicam Ascensionem, quae tertio die festum nostrum exceptura erat Advenerat ergo dies Domini Jesu triumpho solemnis, in qua vel saepe, vel semper aliquid egregii operari non renuit patronus insignis. Nam tunc scrinium effertur in populum; et occluduntur fores, ut dixi, ne quis ingrediatur ecclesiam, nisi sub eo humiliaverit dorsi spinam. Ita pro more bajulantium obsequio exierat ecclesiam corpus; sed remansit cum infirma mirificus et sanitatis largitor Spiritus. Jacebat illa ante crucifixum solo aequata; hauriebat auribus laetos euntium strepitus, eo[ l. id.] quod magis pectus succutiebat fletibus. Alienum gaudium geminabat illi dolorem suum. Confestim ergo divino medicamine tacta surrexit, et devoluto genuum rigore, erecto tergi sinuamine, obviam gratias actura sancto redeunti prosiluit. Quis referat quot fuerint plausus laetantium, quot voces attestantium? Ego vidi, cognovi; ista est illa contracta; modo sanatur.
34.41
Sed minus est audita depromere, nisi studeat et stylus ea apponere, quae nobis donavit Deus videre. Quod cum fecero, nihil minus, lector, si aequus arbiter est, nec studiis partium agitur, credere debebit, quam sibi credi velit, si aliquid insigne diebus suis factum vel scripto vel verbo narraverit. Nec vero, ut puto, quisquam dicet me vel oculis meis non debuisse credere, vel visa pro Dei laude non debuisse scribere. Illud enim fatui et increduli, istud superbi et ingrati esset. Videor sane compatriotis sanctis non modicam praestitisse gratiam, sed et dominum et patronum meum non inhonorum reliquisse, qui me hactenus et vita ut possem, et scientia ut nossem eum laudare, dignatus est. Vir plane multarum virtutum laudandus insignibus, quem antiqua philosophia votis suis aequare non potuit. Denique minus fuit quod illa faciendum docuit, quam quod iste gessit; malorque ambitioso eloquentiae mendacio simplex veritatis fides. Cujus viventis quae fuerit in Deum devotio testantur post obitum facta miracula; quorum ut crederem veritati, exegerunt ipsa quae vidi. Merentur enim de praesentibus fidem facta praeterita, et confirmant antiquorum relationem signa recentia.
34.42
Producatur in medium Ernulfus de Hesdinge, vir inter optimates Angliae opinatissimus, mirus agriculturae solertia, ad munifice sublevandam pauperum inopiam, decimarum ita curiosus, ut si horreum non decimatum jam intaxatum esset, omnia ejici et incunctanter decimari juberet; expertus non semel eo sibi per divinam gratiam rusticos proventus augeri, quo studuisset nullam fraudem decimationis fieri. Hujus manus pessimo gravabantur morbo, adeo ut praeter ulcera nigra sanie stillantia tremulo sinuamine jocarentur nervi. Nec ergo eas poterat ad aliquod officium ducere; nec quod dictu quoque pudendum sit, earum usu ciborum reliquias abstergere. Sua ergo penuria cibabatur, sua verecundia diluebatur manu aliena. Insumpsit quocirca consilium ut Meldunum pergeret, experturus ibi tunc cujusdam Gregorii probatissimi medici operam; qui cum omnes artis machinas pro praecepto abbatis Godefredi simul et favore hominis mercando incassum adhibuisset; tandem fatis relinquendum dixit morbum incurabilem: boni viri functus officio, ne infirmum inhiantem saluti frustra donis emungeret, pecuniis exinaniret. At vero abbas aliquid de miraculis sancti tentandum ratus, balsamum, quod in sepulcro inventum fuerat, afferri et ei manus inungi imperat. Quam speciosa res! Statim ut pretiosi liquoris gutta manum attigit, nervorum tremor riguit, fluida tabes exaruit, et, ne longum faciam, paucissimis post diebus totus convaluit. Satisque constat illustri viro per hoc miraculum devotionem accrevisse, adeo ut despecto affectu necessitudinum, desputo cumulo divitiarum, Hierosolymam desperato reditu profectus sit.
34.43
Inter religiosorum multitudinem ad festum viventium[ l. venientium], nebulonum quoque se immergit copia; qui facili compendio victum mercantur, dum excogitatis salibus audientium cachinnos eliciunt; quorum unus me puero illuc venerat, praeter caeteros ludo mordente facetus, obscenos quoque gestus imitari peritus, si quando verbis minus[ f. mimos] agentibus destitueretur. Hic beati scrinio foras portato impudens, quod importunum etiam relatu est, contra stetit; primoque nudato inguine incestavit aera, tum deinde crepitu ventris emisso turbavit auras. Id quanquam fatuis risum imperasset, monachis tamen in immanem dolorem venit; qui dolerent impune nebulonem garrire. Enimvero illis vindictam imprecantibus vicina non defuit auris confessoris. Vix enim vestes demiserat; et ecce coram populo violento compressus daemone, poenas impudentiae pendebat. Ita rotabatur in gyrum, ita spumabat in modum suis, quem latratus canum circumagit; ita crepitantibus frendebat molaribus, ut palam fieret, quod in illius ditionem transisset cujus instinctu tantum scelus incoeptasset. Quare a sociis pie violentis correptus ad manus vellet nollet domum tractus est. Ibi ad postem ligatus, dum aliquid quietus meditari putaretur, ex improviso erupit super convivas prandentes; mensam depulit, aliquos pugnis contudit, aliquos telis excerebravit, omnes effugavit; vasis, quae apposita erant, pro armis usus. At vero socii, qui miserum non relinquendum putarent, in cuneum constrictum ad sepulcrum pertrahunt. Ibi tribus vigilatis noctibus totidemque jejunatis diebus, monachis supplicantibus et gemitibus suis alienam salutem mercantibus, sanatus est non solum daemone, sed quod praestantius dicas, loquacitate perpetuo post haec modestus et lenis: verumtamen oculis fellitis et minacibus, quorumque sanguinea intorsione nos pueros semper territaret, recordantes quod ante sanitatem sedens ad sepulcrum vultu intento in nos faciebat impetum, si aliud nequiret, immundum ejactans sputum.
34.44
Mulier apud Kiligeham nata nebat die Sabbati vespere jam in occiduum declivi. Admonita a considentibus, ut reverentiam Dominicae diei habens ferias faceret; non solum non paruit, sed etiam illas arrogantiae notavit, quod se necessariis inservientem arguerent, et stultae segnitiei, quod non idem facerent. Dictum secuta est poena; continuoque in solum prostrata altera corporis parte permortua, minimum defuit quin exanimaretur. Sed ubi frequenti aquae jactu spiritum resumpsit, agnovit culpam, deflevit aerumnam, oravit veniam. Verumtamen non sic facile indulgentiam rapimus, ut reatum committimus; quia voluptas quidem avolat et transit, sed peccatum pertinacem radicem infigit. Quocirca femina baculis utroque latere sustentans gressus in vivo cadavere jam pene sepultos, multorum sanctorum patrocinia annis perpluribus circuivit. Sed cum, ut sibi videbatur, ubique laborem inanem trivisset; tandem auditis miraculis beati Aldelmi, Meldunum contendit. Praevenit adventus ejus dies Quadragesimae, quibus totis in ecclesia commanens, nec usquam nisi semel in die progrediens, molem peccatorum attenuabat inedia. Jam Paschalis laetitiae favor mentes mortalium hilaraverat; jamque secundo die peregrinos agebamus. Cantabatur ille versus quo Fulbertus Carnotensis episcopus pulcherrima disjuncta[ videl. dilemmate] Judaeos convenerat, ut aut sepultum reddant Christum, aut resurgentem adorent. Cum illa ante crucifixum baculis innixa stans, gravi praeter solitum ad terram ruina pavimentum allisit. Accurrere plerique, volentes prostratam erigere; quod vererentur, ne casus importunus paralyticae membra effregisset. Caeteri quibus sanius consilium erat, prohibuere, dicentes exitum rei Deo qui probe dispensandum nosset, commendandum. Sursum ergo cordibus erectis intenti ora tenebant omnes; cum illa scintillantibus oculis, micantibus digitis, omni corpore surrexit incolumis. Quae miraculi certitudo civium, qui eam pro diuturnitate convictus integre nossent, in laudem Dei et confessoris ora laxavit.
34.45
Calna est vicus Melduno ad X milliaria proximus, territoriis abbatiae et vici collimitantibus. Hujus indigena vir, vocalis officii expers, eodem anno, si bene teneo, ad festum venit, regioni ob insigne calamitatis notissimus, multisque probatus experimentis, quod esset vere mutus. Siquidem praeses provinciae hominem tormentis plus quam semel adegerat, ut vi extorta confessio quod simulatum esset in veritatem efferret. Saeve quidem ille, sed severitatem exigebat quorumdam miserorum simulatio, qui ad Dei et hominum ludibrium quemlibet effingunt morbum, ut hoc figmento emendicatis nummulis lacunam impleant ventris. Edebat ergo ille inter supplicia rugitus miserabiles; et spiritu contribulato, qualem Dominus diligit, finem aerumnarum optabat. Quamvis igitur lingua inefficax, intellectu tamen perspicax, frequentiae populari ad festum festinanti se immiscuit. Et primo quidem ante majus altare soli videre datum pontificem juxta basim altaris spatiantem, conniventis vultus laetitia monachos cantantes perstringere. Quod ille cernens, caeteris, quorum visus perspicuitatem moles peccatorum obruerat, digitorum nutu et immani oris rictu ostendere nitebatur. Sed cum verborum effectus loqui volentem fraudaret, nec illi divini essent ut intelligerent, sicut indignabundus in criptam, quae tunc erat novi operis, se proripuit. Ibi cum idem videret, magnoque conatu in sermonem gestiret, monachus, qui aderat, aliquid divinum praesagiens, digitos brachii beati Aldelmi ori clamantis immersit. Tum vero ille pro sanctorum digitorum reverentia longe reductis dentibus, productis ab imo suspiriis, ingenti nisu frustulentam offam carnis cum sanguine pariter ejecit et voce: Domine sancte Aldelme, adjuva me. Illa vox expedi o extunc et deinceps sermoni felix dedit auspicium; aliquantosque postea duravit annos inoffense locutus, nisi quod per angustum meatum faucium rauciori sono modulabatur organum.
34.46
Ejusdem vici non indigena sed incola femina, lucis inops, postero anno in solemnitate Patris Aldelmi lumen per duosdeviginti annos amissum recepit. Causam caecitatis, quam nescio, nolo contexere, cavens loquacitate me legentium fidem fallere. Hoc constat, quia cum ante crucifixum staret, flavo crine in terga soluto spectabilis, sed tenebris oculorum deformis, crebris punctionibus orbes luce vidui coepere moveri. Quibus mulier irritata, primo levi fricatione cruorem emisit, sed cum majori pruritui atrociore unguium injuria satisfaceret, copiosiori profluente; unde postulata cruorem excepit concha. Ita expeditis obstaculis, concavitatem fenestrarum serenum illustravit luminis. Tunc affines veracissimi, qui adessent, homines et plausere miraculo, et usque nunc eam stipendiario sustentant commodo. Illa sanctioris habitus professa velamen, nullo fraudatur visus dispendio, nisi quantum provectio aetas accedit senio. Vivit ad hunc, quo ista scriptitamus, annum, qui est ab Incarnatione Domini 1125, a transitu sanctissimi confessoris quadringentesimus decimus sextus, in regno Henrici regis XXV, falsariorum qui monetam corruperant per totam Angliam detruncatione notabilis, propter eamdem perinde falsitatem, annonae charitate et edaci fame, tum praeterea indiscreta vulgi clade infamis; eminentissimorum virorum mortibus funestus, praesertim Calixti papae, et quinti Henrici imperatoris Alemanniae; quibus nulli unquam praestantiores fuerant in officiis utrisque; tonitribus et fulminibus per omnes menses infestus, imbrium continuatione nullo pene intermisso die, aestivis etiam mensibus pluvius et luteus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).