Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 6.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21371 Degepoa
6.1
DE EPISCOPIS ORIENTALIUM ANGLORUM ET MONASTERIIS.
6.1
Primus orientalium episcopus Anglorum fuit Felix, Burgundus natione, qui Sigeberto in Gallia exsulanti familiaris effectus, Angliam cum eodem post mortem Eorpwaldi venit. Illoque regnum provinciae sortito, episcopus ordinatus animositati regiae non defuit, quin ingenti studio et vigilanti labore toti regioni Christianam credulitatem infunderet. Scholas quoque litterarum opportunis locis instituens barbariem gentis sensim comitate Latina informabat. Decursa vitae meta post septemdecim annos episcopatus sepultus est in Domuc sede sua, inde translatus apud Seham, quae est villa juxta stagnum, quod volentibus ire in Heli quondam periculosum navibus, nunc facta via per palustre arundinetum transitur pedibus. Sunt ibi adhuc indicia dirutae et a Danis incensae ecclesiae, quae ibi habitatores pariter exustos ruinis operuit suis. Corpus vero sancti multo post quaesitum et repertum in Ramesiensi coenobio, de quo posterius dicetur, humatum est.
6.2
Et substitutus est Thomas diaconus suus ex Girviorum provincia oriundus.
6.3
Cujus post quinque annos defuncti sedem implevit Bonifacius, gente Cantuarita, eodemque annorum numero, quo Felix praedecessor suus, egit officium.
6.4
Tum Bisi vir venerabilis a Theodoro archiepiscopo creatus episcopus, quoad valetudo prospera permisit sine crimine vitam duxit. Sed adverso morbo correptus duobus locum dedit. Rexerunt ergo duo semper episcopi provinciam illam usque ad tempus Egbrithi regis Westsaxonum, quorum unus sedebat apud Domuc, alter apud Helmaham.
6.5
Baldwine et Hetha, Nortbertus et Astulfus, Netholacus et Edredus, Edelfridus et Cuthwinus, Lamferd et Albrithus, Athewlf et Eglaf, Huferd et Eudred, Sigge et Alliun, Alherd et Titfrid, hi duo erant episcopi orientalium Anglorum; Alherd Helmonensis, Titfrid Domucensis, quando Offa rex Merciorum fecit archiepiscopatum apud Lichfield.
6.6
Humbrith et Weremund, et post eum Wildred, tempore enim Ludecanii regis Merciorum, et Egbrithi regis Westsaxonum Humbrithus et Wilredus fuerunt episcopi Orientalium Anglorum. Sed eodem Ludecano et antecessore ejus Burhredo incursante provinciam, etiam episcopi necessariorum copia destituti sunt. Et quidem utrique reges intra regionem provincialium incursu exstincti, cessarunt tamen episcopatus, et ex duobus unus factus sedem apud Helmaham villam non adeo magnam accepit. Fuerunt ergo hi pontifices.
6.7
Athulf, Affricus, duo Theodredi, Athelstanus, Algarus. De istius sanctitate non minimum indicium dedit scriptor vitae venerabilis beati Dunstani, quod hic ejusdem verbis apponam. Dies, inquit, Ascensionis Christi festivus diem clarificationis beati Dunstani praecessit tertius. Tantae itaque diei surgente aurora sacerdos quidam nomine Algarus doctrinae et actionis merito praecipuus, quem postea nobilem in Helmeham episcopum claruisse accepimus, dum sacros Dominicae Ascensioni honores in ecclesia Salvatoris pervigil impenderet, et mentem ad coelestia contemplanda extenderet, se ipso et omnibus hujus mundi rebus transcensis, Dunstanum pontificali throno conspicit praesidentem, et clero jura canonica dictantem. Et ecce per omnis ecclesiae januas irruentium angelorum infinita ingrediuntur agmina. Qui dum coactis ordinibus sedenti astarent pontifici hujusmodi illi salutationis alloquium persolverunt. Salve, Dunstane noster, si paratus es, veni, et nostro gratiosus contubernio utere. Respondit Dunstanus, scitis, o sancti spiritus, hodie Christum ascendisse, nostrique officii esse tam verbo quam sacramento populum Dei reficere; ideoque hodie venire nequeo. Dixerunt, paratus esto die Sabbati hinc nobiscum Romam transire, et ante summum pontificem sanctus[ al. cum sanctis] aeternaliter manere. Discessere angeli. At sacerdos qui rerum tam evidens contemplator exstiterat, exitum earum stupidus et tacitus explorabat. Et infra: Sacerdos etiam, qui tam mirabilem in ecclesia extasin viderat, cognito quod non in imagine, sed in rerum veritate eamdem sustinuisset, palam omnibus et cum gemitibus magnis, quae viderat, absolvit. Haec ab alieno scripto mutuatus sum, ut ostendatur lecturis quam venerabilis Algarus fuerit, qui tam occulta mysticis intuitus luminibus, foras quoque efferre dignus fuerit. Nec vero credibile putaverim, ut majori suscepto gradu minus sanctitudini advigilaret; imo credendum et propter reverentiam virtutum episcopum factum, et inter angelorum agmina, quae viderat, suo die in coelum receptum.
6.8
Post eum Alfwinus, duo Elfrici, Stigandus, seu ejectus.
6.9
Et pro auro Grimketel electus tenuit quas parochias Orientalium Anglorum et Australium Saxonum. Intercessu vero temporis sic redditis rationibus Stigandus evaluit, ut sibi Australium Saxonum episcopatum restitueret, et Orientalium Anglorum fratri Ethelmero acquireret. Minimum id animositati suae ratus, Wintoniensem et Cantuariensem thronos ascendit, vix aegreque exoratus, ut Austraibus Saxonibus proprius ordinaretur antistes.
6.10
Post Ethelmerum fuit Helmanensis episcopus Herfastus, sicut invenitur in concilii textu, quod sexto anno Willielmi regis pro primatu duorum metropolitanorum factum est. Qui ne nihil fecisse videretur, ut sunt Normanni famae in futurum studiosissimi, episcopatum de Helmaham transtulit ad Thethfordum. Parcae, ut aiunt, mentis homo, et nonnulla ex parte litteris eruditus: quique ante adventum Lanfranci in Normanniam probabilis in eis scientiae aestimatus sit. Sed eo apud Beccum monachato, cum ubique scholares inflatis buccis dialecticam ructarent, Herfastus jam Willielmi comitis postea regis capellanus, ad famosum gymnasium magna sociorum et equorum pompa pervenit. Tum Lanfrancus ex prima collocutione intelligens quam prope nihil sciret, Abecedarium ipsi expediendum apposuit, ferociam hominis Italica facetia illudens. Quo is irritatus per comitem effecit, ut Lanfrancus Becco Normanniaque omni submoveretur. Sed intercedente Dei gratia animus Willielmi pacatus est, alterque retentus: satagente maxime Willielmo filio Osberni. Maximaque tuit recuperandae gratiae occasio, quod cum Lanfrancus ad curiam commeatum petiturus venisset, equus ejus forte claudicans comiti cachinnum excussit.
6.11
Post hunc diebus Willielmi minoris emit episcopatum Tetfordensem Herebertus cognomento Losinga, quod ei ars adulationis impegerat, ex priori Fiscanii, et ex abbate Rameseiae factus episcopus, patre suo Roberto ejusdem cognominis in abbatiam Wintoniae intruso. Fuit ergo vir ille magnus in Anglia Simoniae fomes, etiam abbatiam episcopatumque nummis aucupatus, pecunia scilicet regiam sollicitudinem inviscans, et principum favori promissiones non leves assibilans. Verumtamen erroneum impetum juventutis abolevit poenitentia Romam profectus severioribus annis, ubi loci baculum Simoniacum et annulum deponens, indulgentia clementissimae sedis iterum recipere meruit, quod Romani sanctius et ordinatius censeant, ut ecclesiarum omnium sumptus suis potius serviant marsupiis, quam quorumlibet regum usibus militent. Ita Herebertus domum reversus sedem episcopalem transportavit ad insignem mercimoniis et populorum frequentia vicum nomine Norwic. Ibi monachorum congregationem numero et religione percelebrem instituit, omnia iis necessaria sumptu mercatus domestico. Providens scilicet successorum querelae, nullas de episcopo terras monachis largitus est, ne illi Dei famulos fraudarent victualibus, si quid offendissent, quod suis competeret rebus. Praeterea apud Theodfordum monachos Cluniacenses instituit, quod sint illius coenobii professores ubique gentium pene dispersi, locupletes in saeculo, et splendidissimae religionis in Deo. Ingenti ergo et numerosa virtutum gratia praeteritarum offensarum obumbravit molem, praecipue prognostico antecessoris et suo, a malo exterritus, et ad bonum erectus. Herfasti fuit,« Non hunc sed Barabbam;» suum;« Amice, ad quid venisti;» quo audito, nec lacrymis, nec his fere verbis abstinuit:« Male quidem intravi, confiteor, sed Dei gratia operante bene egrediar.» Erat ergo disertitudinis et litterarum copia, nec minus saecularium rerum peritia, Romanae celsitudini suspiciendus. Mutatusque Herebertus fuit( ut Lucanus de Curione dicit) momentum et mutatio rerum; sicut tempore Willielmi regis Simoniae causidicus, ita regnante Henrico propulsator invictus. Neque ab aliis fieri voluit, quod a se quondam praesumptum juvenili fervore indoluit. Prae se, ut ferunt, semper ferens Hieronymi dictum:« Erravimus juvenes, emendemus senes.» Postremo quis in illius facti laudem digne attexat, quod tam nobile monasterium episcopus non multum pecuniosus fecerit, in quo nihil frustra desideres vel in aedificiorum specie sublimium, vel in ornamentorum pulchritudine, tum in monachorum religione, et sedula ad omnes charitate? Haec et vivum spe felici palpabant, et defunctum( si non vana fides poenitentiae) super aethera tulerunt. Ad episcopi Norwicensis dioecesin pertinere dignoscitur monasterium Sancti Edmundi. De quo, quanquam alias dixerim, nunc si breviter commemoravero, non vacat a ratione. Sic enim et dispositum meum ordine procedet quo cogitavi, post commemorationem episcoporum sanctos in eorum parochiis requiescentes non praeterire. Et gratiose fateor accidit, ut primus sanctus Edmundus occurreret, qui quasi rex et princeps patriae compatriotarum sanctorum primus palmam laudis vindicaret. Regnavit ille in Orientali Anglia, vir Deo devotus, et avita regum prosapia excellens. Qui, cum aliquot annis pacifice provinciae praefuisset, in illa temporum mollitie virtutem ejurare compulsus: Danorum duces Hinguar et Hubba, Northanimbrorum et Orientalium Anglorum depopulaturi provincias venere. Quorum primus regem non resistentem, sed armis projectis solo pronum, et orantem cepit, et post nonnulla tormenta decapitavit. Tunc et sedes episcopalis apud Scham, ut supra dixi, et monasterium Heliense sanctimonialibus effugatis incensa et solo complanata. Sed emicuit post necem beati viri transactae vitae puritas dignis miraculis. Caput a corpore lictoris saevitia divisum dumeta Danis projicientibus occuluerant. Quod dum cives quaererent, hostem abeuntem vestigiis insecuti, funeri regio justas inferias absoluturi, jucunda Dei munera hausere, exanimati capitis vocem expressam omnes ad se lictores invitantem, lupum feram carnibus assuetam lacertis illud circumplexam innoxiam praetendere custodiam: eumdem more domestici animalis bajulos post tergum ad tumbam modeste secutum nullum laesisse, a nullo laesum esse. Tunc pro tempore humi traditum corpus venerabile, tumultuario injecto cespite terrea gleba superjecta, et exilis pretii lignea capella superstructa. Sed et domunculam succedenti tempore vepres obtexerant, animisque provinciales memoriam martyris abjecerant. Adfuit ille oscitantibus, semisopitas mentes eorum ad sui reverentiam signis excitans, et leve quidem ac frigidum sit, sed tamen primum virtutum ejus experimentum, quod subjiciam. Caeci, qui baculo viam tentaret, errore nocturno capellam ingressi lux caelitus obvia orbes implevit. Mox latrunculos eamdem aedem noctu expilare aggressos, invisis loris in ipsis conatibus irretivit, formoso admodum spectaculo, quod praeda praedones tenuit, ut nec coepto desistere, nec inchoata valerent perficere. Quapropter Londoniae praesul plebeiae machinae diuturnam sustulit invidiam, angustius aedificium super veneranda membra molitus, quae et miranda incorruptione, et lacteo quodam candore gloriam sanctae animae praedicabant. Caput reliquo corpori compaginatum, signum tamen martyrii coccinea cicatrice praetendes. Porro illud humana excedit miracula hominis mortui crines et ungues pullulare, quos Oswen quaedam sancta mulier quotannis hos tonderet, illos desecaret magna veneratione posteris futuros: sanctae temeritatis femina, quae contrectaret artus, quibus omnis inferior est mundus. At non ita Lefstanus effrenatae audaciae adolescens, qui sibi corpus martyris minis inflatioribus ostendi exegerat, famae, ut dicebat, incertum fide oculorum ponderare deliberans. Ideoque praecipitis ausus poenam tulit amens effectus, et post modicum scaturiens vermibus et mortuus. Novit profecto, quae olim consueverat, novit Edmundus facere: Parcere subjectis et debellare superbos. Quibus duobus ita omnes sibi Britanniae devinxit incolas, ut beatum se in primis astruat, qui locum requietionis ejus, vel nummo, vel pretio illustret. Ipsi reges aliorum domini servos se illius gloriantur, et coronam ei regiam missitant, magno, si uti volunt, redimentes commercio. Exactores vectigalium, qui alias bacchantur, fas nefasque juxta metientes, ibi supplices citra fossatum sancti Edmundi litigationes sistunt, experti multorum poenam, qui perseverandum putarunt. Fossatum Cnuto rex praecepit fieri, patris sui Swani miserabili fine edoctus ad bonum. Nam cum ille tempore regis Edelredi totam Angliam devastans, in terra sancti Edmundi nihilo refractiores minas anhelaret, a martyre leviter admonitum per sommum ferunt, sed barbarica ineptia durius respondentem conto percussit et exanimavit. Tantum morae in medio, quod excussus sopore auctorem et modum mortis astantibus patefecerit. Confabulationes enim altercantium et sonum ictus custodes corporis mirum in modum audierant. Sciebat haec Cnuto, ideoque nihil non effecit, ut sancto blandiretur. Praeter fossatum, quod praelibavi, quod terras sancti ab omni inquietudine defenderet: denique basilicam animositate regia, quantum illius temporis usus flagitabat, super venerabile corpus construxit, abbatem et monachos instituit, praedia multa et magna contulit. Perstat hodieque donorum ejus amplitudo integra, quod locus ille infra se aspiciat Angliae nonnulla monasteria. Per successiones abbatum fuit ibi Lefstanus tempore regis Edwardi: hic quibusdam de incorruptione sancti male credulis male consulens, suo discrimine aliorum fidei prospexit. Prolatumque corpus in medium inspiciendum exhibuit, ipso a capite monacho suo a pedibus trahente. Palam itaque imprecatus est dicens: Domine sancte Edmunde, tu nosti quod non infideli mente, sed pro aliorum salute hoc fecerim, ne divinum in te mundo celaretur miraculum; quia tamen peccatorum multorum sum reus, nec a me debuisset contrectari sancti Spiritus organum, si tibi factum displicet in me temporaliter ulciscere. Praestat enim, et malo, ut aliqua insigniar corporis clade, quam aeterna involvar ultione. Vix orationem finierat, cum ecce ambarum manuum digiti vel retro miserabiliter retorti, vel volae pertinaciter infixi, poena, quam rogaverat, virum mulctavere. Post etiam aliis debilitatibus correptus, regem Edwardum per nuntios convenit, ut sibi medicum mitteret, ille Baldwinum sancti Dionysii monachum ejus artis peritum dirigendum curavit. Qui cum in caeteris probe, in digitorum curatione nihil promoveret, mirari coepit homo, qui magnae in medendo fortunae esset. Sed causam morbi a scientibus edoctus, in loco remansit, amorem martyris totis praecordiis amplexus. Pluribus ergo annis notitiam plenam principum adeptus, Lefstano non tam successit, quam accessit abbas, illo amittente, rege volente. Sub eo et per eum libertas monasterii ab Alexandro papa data, ut nulli episcopo locus ille subdatur in aliquo, archiepiscopi tantummodo nutum in legitimis spectaturus. Omnia intus et extra innovata. Aedificiorum decus oblationum pondus quale et quantum in Anglia nusquam. Jacent in ecclesia duo sancti, Germanus et Botulfus. Quorum gesta nec ibi, nec alibi haberi memini, nisi quod primus frater sanctae Etheldrithae, secundus episcopus asseritur.

Intertext edge

Open linked passage

Note