Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 7.1
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensis
—
21371 Degepoa
7.1
DE EPISCOPIS OCCIDENTALIUM SAXONUM ET PRIMO DE WINTONIENSI.
7.1
Age nunc, quia Cantuariensium episcoporum et Roffensium, Orientalium Saxonum et Anglorum nomina transcurrimus, caeterorum sedes et gesta, quantum vel fama vel scripto sciuntur, commemoremus. Ac primum pro ratione propositi offerunt se Westsaxones, quibus primo fuit episcopus unus in Dorcestria: mox duo, unus in Wintonia, alter in Schireburnia. Duobus tempore regis Edwardi tres additi, Wellensis, Cridiensis, Cornubiensis. Nec multo post sextus in Ramesburia. De quibus omnibus quia ordinatum sermonem meditatur oratio, primum pro dignitate civitatis de Wintoniensi dicendum.
7.2
Tempore igitur quo Kinegislus et Quicelmus apud Westsaxones regnabant, Birinus( dubium unde oriundus) hortante Honorio papa in Britanniam praedicationis munus suscepit. Ordinatusque in episcopum ab Asterio Genuensi episcopo pertendit ad pelagus, quo Britanniam transmitteret. Cumque reculas suas in sarcinas componeret, nautis pro tempestivo vento urgentibus, corporalia( quae dicuntur) oblitus est. Sed jam in altum promotus, cum serenum salum puppis sulcaret laeta, recordatus jacturae haesit mente: si nautas appellaret de reditu, pro secunda navigatione non dubium quin rideretur; si taceret, damnum apostolici muneris pateretur.« Itaque animositate tota credulitatis arma concutiens, descendit pedibus in mare, concitoque cursu littus relictum repetiit. Ibi corporalibus repertis et acceptis geminato beatae felicitatis ausu ad socios rediit, undarum cumulos et mille obvias mortes fide dispergens.» Illi quoque tanto emolliti miraculo, jactis anchoris cursum navis tenuerunt. Quapropter certatim omnium obsequio receptus, non multo post continentem attingit in regione Westsaxonum. Is erat annus XL post adventum Augustini, regnantibus praedictis regibus, anno XXV, pollicitus fuerat Birinus Honorio papae, quod extremas Anglorum penetraret provincias, ibi credulitatis saturus semina, ubi nec Evangelii fuisset nomen auditum. Verumtamen, continuo ut appulit, omnes ibi sacrilegis ritibus pertinacissime deditos invenit. Quocirca fatuum visum est ulterius pertendere, et, cum illic nullum sanum reperiret, aegros, quibus mederetur, quaerere. Restitit ergo, et cum divino nutu, tum suo adnisu prius ipsi regi Kinegisto, mox etiam provinciae omni lavacrum salutare impertiit. Contigitque laudabili plane spectaculo, ut dies dicta regis baptismati occurreret diei, quo filiam suam deliberaverat nuptum tradere Oswaldo sanctissimi Northaninbrorum regi, liberali ergo commercio actum est, ut futurus Kinegisti carnalis gener, prius ejus fieret in baptismo spiritualis pater. Reges igitur ambo dederunt praedicatori suo sedem episcopalem Dorcestriam, tunc urbem, modo villam, quam tempore illo reges habuerunt Westsaxonum, sed sequenti pontifices Merciorum. Denique ad nostram aetatem duravit ibi episcopalis Merciorum sedes, nunc vero est apud civitatem Lincolniam. Ita Birinus sacris laboribus emeritus vitaque defunctus, Dorcestriae in ecclesia, quam aedificaverat sepultus est. Posterioribus annis confirmato episcopatu Westsaxonum in Wintonia, illuc a pontifice Hedda translatus patronus civitatis post Deum habetur.
7.3
Post cum Angilbertus natione Gallus provinciae praesulatum tenuit. De cujus adventu et abscessu in Beda latius lecturus, hic cognosces compendio. Subintroducto in episcopatum Wintoniae Wine vocabulo, homine Anglo, sed apud Gallos ordinato, abscessit infensus. Nec diu invasor fovit otium, sed ejusdem regis tyrannide pulsus ad Ulferium regem Merciorum fecit confugium: emptoque ab eo episcopatu Londoniae dies vitae residuos consumpsit saevo exemplo posteris, ut non facilem discernas majore peccato et infamia, an illius qui rem sacram venum proposuerit, an illius qui emerit. Tum Angilbertus per nuntios regis exoratus ut rediret, excusavit adventum, quod Parisiaci episcopatus vinculis teneretur astrictus. Ne tamen spem postulantis eluderet, misit nepotem Lutherium, qui prono provincialium assensu exceptus, et a Theodoro archiepiscopo consecratus, VII annis Westsaxonum rexit ecclesiam. Quod ideo non tacui, quia de annis episcopatus ejus Beda nihil expressum reliquit, mihi ex Chronicis cognitum dissimulare silentio praeter religionem videbatur.
7.4
Ejus successor fuit plus XXX annis Hedda, qui prius fuerat monachus et abbas. Hunc Beda dicit officium exercuisse magis insito sibi amore virtutum, quam ullius litteraturae doctrina praeditum. Unde non parvo moveor scrupulo, quippe qui legerim ejus formales epistolas non nimis indocte compositas, et Adelmi ad eum scripta maximam vim eloquentiae et scientiae redolentia. Sanctitatis ejus reverentiam numerus miraculorum coelitus emissorum hominum manifestavit notitiae: quae nunc interim supprimit contentus gloria olim post recentem obitum acquisita.
7.5
Ipso defuncto, quia dioecesis ejus ab uno nequibat gubernari idonee pro circuitus spaciositate, divisa est in duas; una data Danieli, altera Aldelmo. De Adelmo et ejus successoribus tempus erit Deo comite cum sermo procudetur, quantum utilitati auditorum sufficiat; nunc ut spopondi Wintonicuses aggrediar. Daniel, defuncto Aldelmo, multo tempore superstes fuit XLIII annis in episcopatu. Postmodum, ut vivacem senectam sancto consummaret otio vivens honorem exuit, Melduni( quantum vixit) monachum exercens, ut fama fert sinceriter ad nos per successiones manans. Ibidemque sepultus asseveratur. Quamvis Wintonienses eum apud se habere contendant, nec ejus mausoleum vel vere vel suspiciose ostendere praevaleant.
7.6
Successit Humfredus, cujus memoria fit in concilio Cuthberti archiepiscopi, Tum Kinebardus, illi Athelardus, ex abbate Melduni mox archiepiscopus, Athelardo Egbald, Dudd, Cineberd, Almund, Wighten, Herefrith, Eadmund, Helmstan, hic fuit tempore regis Westsaxonum Egbrithi.
7.7
Quo viam patrum ingresso, Swithunus successit, ejusdem presbyter ecclesiae ab Helmstano jamdudum ordinatus. In quo, dum vitae religio cum simplici prudentia conquadraret, natura industriaque laudabilis regis auditum non effugit. Quocirca illum hactenus excoluit, ut et multa negotiorum ejus consilio transfigeret, et filium Adulfum ejus magisterio locaret. Quo facto praelusit felicitati futurae adolescentis fortuna, ut sub sanctissimo praedagogo addisceret, qualiter non rudis olim ad gubernandam remp. procederet. Est enim Platonis vetus et laudata sententia:« Tunc fore beatam rempublicam, si vel philosophi regnarent, vel reges philosopharentur.» Veritas dicti prodiit in effectum per istum Adulfum, cum patre defuncto, quia alter legitimus haeres non exstaret, ex gradu subdiaconi Wintoniensis in regem translatus est, concedente Leone illius nominis papa tertio. Tum vero palam erat, quid eum spiritualis philosophia docuisset, dum magis famulorum Dei, quam suis utilitatibus prospiciens omne regnum Deo decimaret: nihil faceret nisi ratum, nihil juberet nisi pium. Sed haec alias egimus: nunc in manibus Swithuni gesta evolvimus.
7.8
Quem ille ut altorem, doctoremque suum suspiciens( sic enim eum vocabat) non prius abstitit, quam episcopatu Wintoniensi honoraret consentiente clero, ordinante archiepiscopo Cantuariae Celnotho. Laetis ergo incrementis fundamenta bonorum in regno jacta per regem, pullulabant per pontificem, dum iste bonum urgeret, quod ille suis praesertim admonitionibus inciperet. Et erat quidem virtutum omnium promptuarium, sed aggaudebat duabus maxime, clementia et humilitate. Ambarum insignia stylus subjiciet. Operariis ad pontem in orientali parte urbis faciendum forte assederat, ut instanti praesentia suscitaret stimulos desidum incuriae. Et ecce per pontem commeabat in civitatem femina commercii[ al. commercii causa] ferens ova, prosiliunt undique( ut mos est ejus generis hominibus) et petulanti excussu omnia ova ad unum confringunt. Id non leve sanioris mentis hominibus visum, sed statim in notitiam domini episcopi delatum. Is ante se adductae mulierculae annis et pannis squalidae querelam auscultat, damnum suspirat, misericordia mentis cunctantem miraculum[ al. in miraculum] excitat, statimque porrecto crucis signo fracturam omnium ovorum consolidat. Exiguumne est hoc sanctitatis et clementiae documentum? Quid de humilitate? Quandocunque novam fabricam in Dei Ecclesiam consecrare deberet, eo quamlibet longum esset, non equo vel vehiculo, sed pede impiger contendebat. Et ne daretur ab imperitis ridiculo, vel superbis jactantiae notaretur elogio, visibus hominum abditus, nocturnus viator totum iter conficiebat. Solitariae sanctitatis amator, nulla pompa bona sua prostituebat. Hinc factum opinor, ut coelo tantum teste fruitus, omnium miraculorum suorum notitia posterorum fraudaret conscientiam. Jam vero vitae praesenti valefacturus pontificali auctoritate praecepit astantibus, ut extra Ecclesiam cadaver suum humarent: ubi ex pedibus praetereuntium, et stillicidiis ex alto rorantibus esset obnoxium. Excessit anno ab Incarnatione Domini 863, post mortem Adulphi VI. Praeteriere multa tempora, et margarita Dei latebat ingloria annis fere centum. Hoc annorum discursu, octo episcopi dies suos explevere: quorum haec sunt nomina: Alfrithus, Duubertus, Denenulfus, Frethestamus, Birnstanus, Elphegus, Elfsius, Brithelmus. Quorum aliquos celebriore vita diffamatos nostra sedulitas non omittet. Denenulfus, si famae creditur, ad multam aetatem non solum litterarum expers, sed et subulcus fuit. Eum Elfredus rex hostium violentia regno cedens, et in silvam profugus, casu sues pascentem offendit. Et ne multis innectar, comperto ejus ingenio, quod ad bonum spectaret, litteris informandum tradidit. Nec descivit ab officio, donec perfectius institutum crearet episcopum, commentus rem dignam miraculo. Frithestamus fuit unus ex septem episcopis, quos Pleimundus archiepiscopus tempore regis Eduardi filii Elfredi uno die consecravit Cantuariae. Multa ejus bona ostendit adhuc librorum copia, vitae sanctitatem, non ita ut aliorum, in obscura latens sepultura. Birnstanus quatuor tantum annis rexit episcopatum. Illum purissimae sanctitatis fuisse accepimus, quotidie non intermissa sedulitate missam pro defunctorum requie cantasse: noctibus depulsa formidine solum circuire solitum, pro animarum salute psalmos frequentasse. Hoc cum quadam vice faceret, et expletis omnibus subjungeret, requiescant in pace, voces quasi exercitus infiniti a sepulcris audivit respondentium; Amen. Istud mirabilius quo infrequens est mortuos cum vivo sevisse sermonem, ne eum officii pigeret, quod tot animabus gratum audiret. Idem Dominici exempli ardentissimus exsecutor, pedes egenis omni die semotis arbitris lavabat, mensam et cibos apponens, nec minus pro disciplina famulantium reliquias abstergens. Obsequio consummato, pauperibusque dimissis, ad multas ibi remanebat horas, orationibus,( ut creditur) vacans. Quadam ergo die pro consuetudine ingressus, nulla antea interpellatus molestia aegritudinis subito clam omnibus spiritu vitali caruit. Clientes, qui consuetudinem ejus nossent, tunc quoque orationibus occupatum crederent, tota die jacere passi. At vero sequenti diluculo irrumpentes, inveniunt cadaver sine mente. Conclamatus est ergo, et sepulturae datus. Sed cives, quod interceptum morte videbant, omnem ejus memoriam obliteravere silentio, nescientes quod scriptum est;« Non potest male mori qui bene vixerit. Et justus quacunque morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.» Correxit id divina rectitudo longo post tempore, succedente Ethelwoldo, cui noctium principio ante sanctorum reliquias lucubrare solito, apparuere tres assistere personae, non in exstasi, sed plane insomni. Quarum quae media, has exprimere voces est audita:« Ego sum Birnstanus, quondam hujus urbis episcopus: hic( dextram ostendens) est Birinus praedicator primus: iste( et ostendit sinistram) est Swithunus, specialis hujus Ecclesiae et civitatis patronus. Noverisque quod sicut me cum eis hic vides in praesentia, ita cum eis in coelo non dispari fruor gloria. Cur igitur fraudor honorificentia mortalium, qui magnificor consortio coelestium spirituum?» Finierat, et in aerem cum sociis elapsus pretiosa sui memoria provincialibus apposita, nihil non venerationis deinceps emeruit. Ephelgus ad caeterarum virtutum cumulum, quibus tam laudabiliter quam abunde pollebat, etiam prophetia clarus fuit. Hujusmodi dicti duo erant causa exempli. Dies cinerum[ al. dies erat cinerum], et pontifex pro more poenitentes Ecclesiae liminibus excludebat: caeteros adhortatus est, ut jejunio et castitati vacantes, etiam uxorias delicias abjicerent: illis diebus fructum dignum poenitentiae esse, si qui multa illicita commiseris, etiam licitis abstineas. Doctrinam reverenter audientibus caeteris, unus joculari voce emissa aliis risum excussit. Non posse se temperare convivio simul et conjugio, ut pariter abstineat cibis et Venere. Quinimo uxorem, quam cubili aliquandiu submovisset, in proximo ad usum noctis revocaturum, petulanti et vulgari verbo fatuitatem suam exaggerans. Tum vox episcopi submurmurantis ab astantibus audita et intellecta est. Contristas me, miser, nesciens quid ventura pariat dies. Duram prophetiam vicina mors nebulonis excepit. Postero enim mane in cubiculo repertus est exanimis, incertum a diabolo guitur elisus. Alio tempore ordinavit pariter ad presbyteratus gradum tres monachos: Dunstanum, Ethelwoldum, et quemdam Ethelstamum, qui postmodum monachicae vestis apostata, coelibatu contempto in meretriciis amplexibus vitam effudit. Completis solemniis, sanctae recordationis praesul adhaerentes alloquitur. Hodie coram Deo tribus viris manus imposui, quorum duo pontificalis ordinis gratiam nanciscentur: unus in civitate Wigornia, deinde in Cancia; alter meam sedem implebit quandoque successione legitima; tertius voluptatum volutabro se ingurgitans miserabilem sortietur exitum. Ethelstamus, qui pro familiaritate cognationis praesens esset, proterva consultatione sacerdotem invasit. Num ego ero unus ex duobus, qui episcopali dignitate sublimandi sunt? Non, inquit, erit tibi pars neque sors in eo, quem praefatus sum ordine, neque permansurus es in ea, qua hominum oculis lenocinaris, veste. Quanta sanctissimae mentis dignitas, ut evidenter et sine fuco coelorum efferret secreta? Neque enim in terram ceciderunt verba ista, sed omnia in rerum solidavit consequentia, quod Dunstanus et Ethelwoldus angustam viam, quae ducit ad vitam, terentes, insignes in praedictis Episcopatibus emicuere: tertius latas saeculi semitas cursitavit. Elfsii praecipitem in emendo archiepiscopatu rabiem et miserabilem mortem superior liber absolvit.
7.9
Quare jam congruum video, ut de patre Ethelwoldo aliquid vel breviter dicam, qui successit Brithelmo successori Elffii in Wintonia. Ejus uterque parens nec egenus fortuna, nec abjectus stirpis linea civis Wintoniae fuit. Ipse in pueritia litteras, in adolescentia curiam frequentans, Ethelstano percharus fuit. Cujus consilio a praedicto Elphego tonsuratus in clericum, non multo post a Dunstano Glastoniensi abbate est cucullatus in monachum: ordinatusque in monasterii decanum. Hos doctrina, illos religione, omnes amore demerebatur. Quo tempore abbas vidit de eo somnium sane memorandum. Arborem infra ejusdem coenobii septa succrescere, quae per quatuor mundi plagas ramis diffusis totam inumbraret Angliam: opertam per omnes frondes cucullis, maximamque cucullam in summo positam, caeteras minores manicarum quasi fomento protegere. Stupefactum illum tantae visionis miraculo, ab astante venerabilis canitici sene quaesisse oraculum. Arbor illa, inquit, est haec insula: cuculla major est monachi tui Ethelwoldi vita: caeterae hominum innumerorum, quos ipse verbo et exemplo trahet ad Dominum.
7.10
Consonat huic praesagio matris ejusdem visio, quae ipsi jam utero grandescenti, jamque puerperium meditanti ostensa est. Auream aquilam ex ore suo avolasse, quae pennarum plausu diu civitatem perlustrans, novissime altitudine nubium evecta coelum subisset. Harum visionum veracem exitum jam praelambens fortuna ferebat in populum, cum ille arctioris vitae desiderio Gallicanum exsilium sitiens ab Edredo rege retentus est: agente id et filium stimulante matre Edgifa, omni religionis laude orbi Britannico nota. Datur ergo ei coenobium perexile Abendonia dictum, ubi vires suae prudentiae experiretur. Nec ipse spei datorum strenuitate abfuit, sed in laudabilem( ut hodie cernitur) celsitudinem erexit. Paucis vero elabentibus annis jam Dunstano archiepiscopo facto, ipse ab Edgaro rege, ad episcopatum Wintoniensem electus, et ab eodem archiepiscopo consecratus est. Tum vero magnis conatibus ad ecclesiarum utilitatem consurgere, exstirpare vitia, virtutum inserere plantaria. Nescires quid in eo magis laudares; sanctitatis studium, an doctrinarum exercitium, in praedicatione instantiam, in aedificiis industriam. Clerici episcopatus simul et alterius Ecclesiae, quae juxta erat, quam novum monasterium vocabant, data optione, ut aut vitam mutarent, aut loco cederent, molliorem partem eligentes, exturbati sunt monachis introductis. Plura eis ex episcopatu delegata praedia viciniora situ, ampliora redditu. In eadem urbe sanctimonialium fundatum et factum monasterium. De caeteris, quae in diversis regionibus instituit, fiet verbum cum ad eorum episcopos ventum fuerit. Et mirum quidem videtur, quod tanta fecerit, nisi quod rex Edgarus omnino voluntati ejus deditus erat: a quo supra omnem infra Dunstanum diligeretur, maximoque et laudabili operibus ejus fuit emolumento beatissimus Swithunus eodem tempore revelatus. Qui antiquae vitae humilitatem tenens, non alicui inflatiori personae, sed homuncioni pauperculo, qui manuum artificio vitam toleraret, per visionem talia proferre visus est. Vade Wintoniam ad vetus monasterium, requisitoque loci aedituo, praecipe ut dicatur episcopo Ethelwoldo quatenus Swithuni olim episcopi mausoleum aperiens, efferat reliquias, inventurus ibi omni thesauro pretiosiores margaritas. Respexit tempora ejus clemens divinitas, ut per me coelestibus illustrentur prodigiis; et ne cuncteris, hoc habe signum. Annulos ferreos violenter cum plumbo lapidi sepulcri affixos levi adnisu cum voles extrahes, cum voles appones: caeteri si idem tentaverint frustra erit: ivit ille, et promissionis coram aedituo compos effectus, ad praesentiam pontificis admissus est, ibi rem intrepide prosecutus, fidem dictorum habuit. Die ergo dicta elevantur ossa de tumulo, componuntur in scrinio. Concurrit vis ingens vulgi, vota offerre, vota cumulare. Nullus se queritur fraudatum, omnia fiunt, cuncta conceduntur. Denique tanta miraculorum copia in omni genere valetudinum exhibita est, quantam nulla memoria hominnm alibi factam attingere potest, habet ergo cognomentum Pii sanctus ille, omni se invocanti, nisi fides defuerit, ad auxiliandum celer. Cujus bonitas jamdudum inchoata, nec nostra aetate exsolescit. Vidi ego, quod mirum sit, hominem cui violentia raptorum effodisset lumina, oculis vel illis vel aliis( nam illi longiuscule projecti fuerant) receptis serenam lucem per Swithuni merita recepisse; eratque praeteritae calamitatis indicium, quod aculei punctionum palpebras deformabant. Vult interea sanctus, ut in omnibus glorificetur Deus, nec patitur, ut aliquis per eum sanatus, carnis volutetur lubrice, qui nolit praeterito implicari morbo. Quin etiam cum olim monachi miraculorum frequentia defessi essent, et mediis noctibus eventu alicujus prodigii, sese inopes quippe somni citarent[ al. tricarent], non latuit torpor eorum sancti oculum de longe intuentem. Continuoque Ethelwoldo apud curiam regis soporato astitit, vocationem minitans sanitatum, si monachi ulterius a laude Dei putassent cessandum. Cur enim in Dei dormitarent laude, cum ipse pro eorum vigilaret salute? Sed nec ipse Ethelwoldus a miraculis otiabatur: videbaturque aemula vivi et mortui sanctorum pietas, dum hinc inde crebescentibus sanctorum prodigiis hujus corroboraretur fides, hujus valetudini revocaretur sanitas: mortiferum virus fraudulentia ministrorum haustum, cum jam per artus irrepens depasceretur vitalia, fide discussit: vas oleagini liquoris receptaculum reparavit perditum, accumulavit inventum; furacis monachi brachia invisibilibus laqueis verbo irretivit, solaque benedictione ejusdem confitentis lora evolvit: alterum in praecipiti stantem casus dejecit, sed oratio Ethelwoldi ruenti manum supposuit, officio restituit. Inedia ciborum pro sterilitate soli provinciam invaserat, jussit ille sacrata vasa confringi et distribui, protestatus melius esse ut metalla miserorum inopiae, quam sacerdotum famularentur jactantiae. Nova ergo Ecclesia, ut diu desideraverat, aedificata sublatus est mundo magna monachorum aerumna, sua nulla. Quippe ille sublimis exsultat in gloria: coenobia, quae fecerat post ejus obitum multa diruta, cuncta minorata.
7.11
Ethelwoldo successit Elphegus, bono bonus: de quo superius aliquid dixi, et nunc latius garrire libet. Puer librorum amplexus scholas, adolescens alteravit habitum apud Diherst[ al. Duhest] tunc exiguum coenobium, nunc inane antiquitatis simulacrum. Illic cum vitae monachilis regulam accepisset, altius quid anhelans Bathoniam contendit, ubi se cellulae secretioris parietibus includens caelestia mente libabat. Plures per eum boni ad locum monachi congregati, etiam ut fit in magno corpore corruptelam morbi contraxere. Quidam enim ex eis nesciente patre convivia in noctem ducere, perindeque potationibus ad lucem insistere. Non tulit id diutius Deus; sed signiferum factionis in aede conventiculorum conscia, morte perculit nocte intempesta. Interim sanctus orationibus interpolatis concepit auribus sonum ab eadem domo prolatum quasi vim inferentium et sustinentium. Miratus rei novitatem, pedetentim suspenso halitu accessit ad ostium. Tum vero per rimas fenestrarum vidit duos ingentes daemones, cadaver exanime crebris malleorum ictibus torquentes, illo miserabilibus ejulatibus suffragium quaerente. Respondebant hostes, nec tu obedisti Deo, nec nos tibi. Quod cum mane caeteris retulisset, non mirum fuit si commessationum complices facti sunt abstinentes. Defuncto ergo Wentano episcopo Dunstanus archiepiscopus Andreae apostoli Elphegum nominatum eligentis animatus oraculo, eumdem substituit throno. Ipse prudens in saeculo, simplex in Deo, extima providere, intima non negligere. Antecessoris sui ossa extulit anno XII post depositionem ejus, signis quibusdam, et eis non levibus ad audendum persuasus. Atque ut tanti patris sedem digne ornaret, vestigia sanctitatis ejus terens, quando sedebat ad mensam, nec ventris ingurgitabat lacunam, nec abstinentis incurrebat pompam. Carnibus nunquam nisi aeger indulsit: pocula summo tenus ore semper libavit. Prodebat abstinentiam commestionis tenuitas corporis, quod vix ossibus haerebat. Noctibus fallens custodes procedebat solus ad amnem, ubi demersus ad ilia, et in Dei laudibus excubans, albescente jam diluculo, nescientibus suis succedebat cubiculo. Exactis in episcopatu annis duobus et viginti, translatus est Cantiam, invitus, ut aiunt, quod consueto privatus honore, majore premeretur onere. Wentanum enim episcopatum Kenulphus Burghensis abbas nummis nundinatus fuerat; sed non diu sacrilego ausu laetatus, ante duos annos hominem exuit. At Elphegus, ut pallium ab apostolico reciperet, Romam contendens, Alpes transcendit. Ibi in vico quodam hospitatum rustica multitudo adorsa, omnibus suis exuit. Statimque ignis, incertum unde natus, domos corripuit, qui spiraculo venti adjutus toti vico exitium minabatur. Tum brutae mentis homines aegre licet animadvertentes delictum, rabidis passibus jam egressum jamque profectum consequuntur: adorant, veniam rogant, ablata restituunt. Elphegus flecti facilis, signum crucis igni e regione opposuit: continuoque in se retorta elanguit, incendium omne ad cineres refrixit. Romae cum esset, excessum successoris sui, nemine, ut alias dictum est, afferente vidit et enuntiavit. Inde ad sedem regressus annis septem patriarchatum feliciter egit: quibus elapsis, a Danis in vincula conjectus VII mensibus ergastuli inhabitator fuit. Causas vinculorum alias quaere. Interea tubes laetifera grassata in Danos catervatim hostes Elphegi fundebat, adeo ut celeritas mortis praeveniret sensum doloris. Putor itaque cadaverum insepultorum aerem infecit, corruptiorque coeli tractus, caeteris, qui sani videbantur, pestem creavit. Ruebant ergo sine modo, sine numero, cum ille exoratus pane a se benedicto communicatis pestem depulit, salutem restituit. Nec minus illi beneficiorum ingrati curatorem suum lapidibus contrucidarunt. Nonnulli vero, quibus sanius consilium, de sepeliendis exuviis pontificis contendentes, aliquandiu percussores adversarios habuerunt. Sed lite in judicium deducta, convenit, ut lignum aridum, quod sors obtulerat, si sanguine ejus litum crastino reviresceret, arbitratu suo Christiani cadaver humarent. Factumque est: et lignum cui tunc etiam et cortex deerat, mane inventum reviruisse, pubescens floribus, turgescens fructu. Quocirca corpus apud Sanctum Paulum Londoniae tunc pacifice humari permissum: indeque decimo anno jubente et astante rege Cnutone sublatum, sine ulla sui labe patriarchatus sedem glorificat. Durat adhuc et nuperrime visa fuit et sanguinis novitas, et corporis integritas. Nec sane aliquis evasit ex occisoribus, quin paenas lueret; quas veraciter enumerare possem, nisi me calamitates miserorum narrare pigeret. Satis inculcatur miseria persecutoris, quando eminet gloria martyris.
7.12
Post Elphegum in Wintonia sedit Ethelvoldus, Ethelwoldo Elisius[ al. Egelsius], Elsio Elwinus, Elwino Stigandus successit.
7.13
Stigando, ut saepe dictum est, deposito successit Walkelmus a Willielmo rege datus, cujus bona opera famam vincentia senium a se vetustatis repellent, quandiu inibi sedes episcopalis durabit. Maurilius eum archiepiscopus Rothomagensis viam mortis meditans in fidei pignus commendaverat, quod esset in eo spes indolis laudandae, si haberet materiam, qua virtus posset enitescere. Sponsionem pontificis Walkelmus produxit ad verum, faciens quanta non possent sperari in religione, et numero monachorum, in aedificiis domorum. Et primo quidem advena novus monachos exosus fuerat; sed facile correctus umbraticum illud odium saepe deploravit; deinceps fovens eos ut filios, diligens ut fratres, honorans ut dominos; nihil minus pro dissimilitudine vestis exhibens eis vel adjutorii vel familiaritatis. Nullum conviciis incessere, pronuntians quod episcopalis gravitas suam indigna macula respergat gloriam, si in pauperiorum descendat contumeliam. Unum est permaximum, in quo peccavit, quod ad trecentas libratas terras monachis auferens, suis et successorum usibus implicuit. Constituit ipse priorem loci Godefridum quemdam ex Cameraco genitum, qui religione et litteratura insignis fuit. Litteraturam protestantur epistolae, familiari illo et dulci stylo editae, maximeque epigrammata, quae satyrico modo absolvit, praeterea versus de Angliae primatum laudibus; quid quod omne divinum officium quod vetustate quadam obsoletum, nativa excultum venustate fecit splendescere? Religionis et hospitalitatis normam pulchre inchoatam delineavit in monachos, qui hodie in utrisque Godefridi ita formam sectantur, ut aut nihil aut parum eis desit ad laudis cumulum. Denique est in ea domo hospitium terra marique venientium, quantum libuerit, diversorium sumptu indeficiente, charitate indefatigata. Inter haec inerat sancto viro morum humilitas, ut nihil ex illo unico philosophiae promptuario redoleret nisi humile, procederet nisi dulce. Quantula vero potest videri haec ejus laudatio? Quotus vero quisque est qui vel minimum imbutus litteris, non alios infra dignitatem suam opinetur, tumido gestu, et pompatico incessu prae se ferens conscientiam litterarum? Verumtamen ne quid perfectionis sanctae deesset animae, multis ille annis grabbatum fovit, camino diuturnae tabis peccata excoctus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).