Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
De gestis pontificum Anglorum
Angl 9.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21371 Degepoa
9.1
DE EPISCOPIS SCHIREBURNENSIBUS, SALESBURIENSIBUS, WILTUNENSIBUS.
9.1
In divisione Westsaxonici episcopatus, hoc observatum palam est, ut qui Wintoniae sederet, haberet duos pagos, Hamptonensem, et Sudreiensem: alter, qui Schireburniae, haberet Wiltunensem, Dorsetensem, Beruchensem, Somersetentem, Domnoniensem, Cornubiensem. Schireburnia est viculus, nec habitantium frequentia, nec positionis gratia suavis, in quo mirandum, et pene pudendum sedem episcopalem per tot durasse saecula. Nunc de praesulatu in abbatiam mutatus, commercio nostra aetate non insueto, qua omnia factione atque libidine depravata, virtus ludibrio et probro habetur.
9.2
Primus ibi sedit Pater Aldelmus, quem hic tantum loco ordinis nomino. Namque, quod ejus vitam nusquam plene digestam reperi, spectantque ad eam quam plurima, quae si in posteros[ al. quae si posteras, etc.] celavero, delinquo, cogitavi annuente Deo, in extremo hujus opusculi libro cum ejusdem modi materia liberiori congredi otio.
9.3
Post eum igitur sederunt in Schireburnia Fordere, Herewald, Ethelmod, Denefrith, Wibertus, Alstanus.
9.4
Alstanus. Hic tempore Egbrithi regis Westsaxonum et Adulfi filii ejus simul, et ultra, magnae in saeculo potentiae, et ingens in consiliis auctor fuit: Eghritho regi Cantuaritas et orientales Anglos bellicis subegit laboribus. Aldulfum videns mansuetioris ingenii, sedulis admonitionibus ad scientiam regni stimulabat, contra Danos, qui tum primum insulam infestabant, segnem animans, ipse pecunias ex fisco sufficiens, ipse exercitum componens, multa per cum in talibus, et inchoata constanter, et perfecta feliciter, qui annales legerit, inveniet, vixit in episcopatu annis L felix, qui tanto tempore in precinctu bonorum operum fuerit! Quem libenter laudarem, nisi quod humana cupiditate raptatus usurpavit indebita, quando monasterium nostrum suis substravit negotiis. Sentimus ad hunc diem impudentiae illius calumniam, licet locus ille statim eo mortuo omnem episcoporum eluctatus fuerit violentiam, usque ad nostrum tempus, quando in idem discrimen recidit.« Ita protervum est mala inchoare, quod si auctor decidit, exemplum non transit. Delectat pertinacem animum, quid mali alius gesserit, recognoscere, et quid gerere possit audire.» Minori dedecore monachi illius temporis suspiraverunt libertatem ademptam, quam nos amisimus, statim per eos praesertim restitutam. Et erat ille, ut ex scriptis audivimus, sicut cupiditate praefervidus ita liberalitate praecipuus. Nostri praedones, et populantur, et premunt, ut nec libera vox dolori concedatur. Potentiam ejus per hoc quolibet cognoscere poterit, quod regem ipsum Roma revertentem regno arcuerit, statutoque ad umbram regnandi filio, nisi arbitratu suo pace composita senem in sua regredi non siverit. Reliquit ecclesiam suam praedivitem praediis undecunque acquisitis, quanta si audias, hominis vel cupiditatem, vel felicitatem mireris.
9.5
Illum subsecuti sunt Eadmundus, Ethelegus, Alsius, Asserus, Sighelmus, quorum ultimi ambo sub rege Alfredo Adulfi quarto filio fuisse noscuntur. Asserus ex sancto Dewi evocatus, non usquequaque contemnendae scientiae fuit, qui librum Boetii De consolatione philosophiae planioribus verbis elucidavit, illis diebus labore necessario; nostris ridiculo. Sed enim jussu regis factum est, ut levius ab eodem in Anglicum transferretur sermonem. Sighelmus trans mare causa eleemosynarum regis, et etiam ad sanctum Thomam in Indiam missus, mira prosperitate, quod quivis in hoc saeculo miretur, Indiam penetravit, indeque rediens exotici generis gemmas, quarum illa humus ferax est, reportavit. Nonnullae illarum adhuc in ecclesiae monumentis visuntur.
9.6
Sighelmo successit Ethelwardus, quo mortuo cessavit episcopatus Westsaxonum annis septem, vi scilicet hostilitatis cogente. Postmodum vero Pleymundus, archiepiscopus, et rex Edwardus filius Elfredi minis et edictis Formosi papae coacti quinque episcopos pro duobus fecere, ut saepius diximus et nunc importune pro contexenda rerum serie repetimus. Athelmum ad Wellensem ecclesiam, Edulfum ad Cridiensem, Werstanum ad Schireburnensem, Athelstanum ad Cornubiensem, Fidestanum ad Wintoniensem. Habebat ergo Ethelmus Somersetam, Edulfus Domnoniam, Athelstanus Cornubiam, cujus successorum nomina nusquam reperio. Werstano relicti sunt pagi tres: Dorsatensis, Berkensis, Wiltensis. Verumtamen non multo post eodem vivente rege in Wiltensi pago proprius factus episcopus Ethelstanus nomine, sedem in Ramesberia habuit. Werstanum ferunt in praelio contra Analafum a rege Ethelstano susceptum, a paganis trucidatum. Cum enim, ut alias dictum est, rex consulto cessisset, episcopus ad bellum cum suis veniens, incautusque insidiarum pro viridantis campi aequore unde rex abscesserat, tabernaculum tetendit: Analafus, qui pridie locum exploraverat, noctu paratus adveniens, quod reperit, incunctanter delevit.
9.7
Post eum hi fuerunt episcopi, Ethelbaldus, Alfredus, Wilffinus. Hunc Dustanus, archiepiscopus cum esset episcopus Londoniae, abbatem apud Westmonasterium fecerat; instructo ad XII monachos coenobiolo, in loco ubi quondam Mellitus ecclesiam sancto Petro fecerat. Ita commissum officium sancte et prudenter administranti honos episcopalis apud Schireburniam impactus: qui confestim in sede episcopali monachos clericis ejectis instituit, ne in tanta contemporaneorum episcoporum sedulitate dormitare videretur. Coenobitis nihil ad victus necessitatem ex episcopatu largitus, sed ex alieno mercatus, abbatem quoque instituere cogitavit. Illis reclamantibus, quod ejus dulci dominatione, dum adviverent carere nequirent, cessit invitus, palamque pronuntians magnarum id calamitatum initium successoribus eorum fore. Cujus sanctitatis documentum, cum in vita saepe, tum in morte praecipue manifestatum est. Namque cum jam proxime mortis januas urgeret, apertis mentis oculis exclamavit in cantum:« Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei[ Act. VII].» Quo cantu sine titubantia expresso inter cantandum defungitur; sancta et venerabilis anima, quae dictum primi et beatissimi martyris mutuari potuit; beata, quae coelum apertum vidit, et introire meruit. Servatur ibi adhuc baculus ejus, et quaedam alia pontificis insignia, mediocritatis, et humilitatis ejus, vivum, ut ita dicam, simulacrum praeferentia.
9.8
Successerunt ei Alfwoldus, Ethelricus, Ethelsius, Brithwinus, Elmerus, Brinwinus, Alfwoldus frater ejus, ex monacho Wintoniensi episcopus, qui apud Schireburniam imaginem sanctissimi Swithuni collocavit, facem venerationis extulit. Constat eum reverendissimae vitae fuisse, et inter profusissimos conviviorum apparatus, qui tunc in Anglia Danorum tempore exhibebantur, catino ligneo, sine ullo unctiori cibo, et pocillo exiguo aqua superfusa, ut omnis sapor cervisiae dilueretur, semper usum. Audivi ego bonae fidei presbyterum, et jam canis sparsum, bona ejus lacrymabili gaudio referentem. Quorum illud non excidit, nullum unquam vel ante, vel post obitum ejus impune potuisse sedem ejus dormitando premere, quin statim tetris imaginibus territus resiliret, increpantibus, cur sedem episcopi usurparet indignus. Id multis nonnullo fuisse spectaculo. Surrexerat inter cum et Godwinum comitem simultas anxia, qua de causa incertum mihi. Die placito dicta cum res non ad pacem, sed ad litigium procederet, discessit episcopus post altercationem, has minas in comitem jaculatus: Per dominam meam sanctam Mariam male tibi erit, quod contristasti me. Domum ergo regressus vix pedem terrae apposuerat, equitaturam peditatu commutans, cum ecce satelles comitis advenit, equo admisso et pulsu ilium cursus celeritatem prodente. Rogare ille miserabiliter genibus affusus ut redeat. Dominum suum statim post ejus abscessum aestuare corde, vix lingua palpitare. Tum inquit episcopus:« Nondum sedata ira, per dominam meam sanctam Mariam, vae sibi erit.» Sed unanimi orantium prece inflexus, dilecti gratiam fecit, benedictionem dedit, aegrum reparavit. Referebatque presbyter, quod fuisset episcopus prona obsequela S. Cuthberto devotus, ad omnem ejus memoriam laetanter illacrymans. Peneque semper antiphonam illam de sancto tenebat corde: Ruminabat ore, exercebat opere. Sanctus antistes Cuthbertus, vir perfectus in omnibus, in turbis erat, monachus digne cunctis reverendus. Cumque quotidianus amor in ejus pectore dulce incrementum acciperet, nec in eo bona flamma se caperet, ad sanctum Cuthbertum Dunelmum profectus est. Ibique quod magnae videtur audaciae revulso sepulcri operculo, cum eo quasi cum amico fideliter collocutus, xeniolum in perpetui amoris pignus deposuit, et abiit. Jam vero fatali puncto instante, antiphonam quandiu vox sufficit cantitans, sermone praecluso, ut dicerent caeteri, manu innuit. Ita indicium amoris, quem in sanctum habebat, cum extremo efflatu emisit. Post cujus obitum iterum episcopatus Wiltoniensis cum Salesberiensi junctus est. Quod quomodo actum sit dicam, si prius nomina episcoporum posuero.
9.9
Primus ibi Wiltunensis episcopus fuit Ethelstanus, secundus Odo, postea archiepiscopus, tertius Osulfus, quartus Algarus, Quintus Elstanus. Hic primo monachus Sancti Ethelwoldi apud Abendoniam fuit, cujus obedientiae miraculum relator ejusdem vitae sic insinuat. Erat in congregatione quidam frater Elstanus nomine, simplex et magnae obedientiae vir, quem abbas jussit praevidere cibaria artificum monasterii; cui servitio devotissime se subdens, coxit ipse carnes quotidie, et operariis sedulus attendebat, aquam apportans, et vasa denuo emundans: existimante abbate illum, hoc cum solatio et juvamine alterius ministri facere. Accidit namque quadam die, cum abbas more solito peragraret monasterium, offendit inopinate fratrem illum juxta ferventem lebetem stantem, viditque omnia vasa munda et pavimentum scopatum. Delectatus ergo facto, dixit ad eum: Frater Elstane, hanc obedientiam mihi furatus es; sed si talis miles es, qualem te ostendis, mitte manum tuam in bullientem aquam et frustum de imis mihi impiger attrahe. Paruit ille, cessitque fervor indomitus audaci fidei, nihilque est laesus monachus. Eumdem fratrem postea abbatem vidimus, qui etiam deinde pontificali honore sublimatus sancto fine quievit in Domino.
9.10
Sextus Siricius. Septimus Alfricus, qui ambo( ut superius memoratum est) archiepiscopi fuere Cantuarienses. Octavus Brithwoldus, ex monacho Glastoniensi, qui multis annis a tempore regis Ethelredi usque ad Edwardum ultimum, administravit episcopatum. Is tempore regis Cnutonis quadam vice coelestibus apud Glastoniam, ut saepe faciebat, intentus excubiis, divinam visionem expertus est. Cum enim subisset eum cogitatio, quae frequenter eum angebat, de Anglorum regia stirpe pene deleta, hoc meditanti sopor irrepsit et ecce in superna raptus, vidit apostolorum principem Petrum manu tenentem Edwardum filium regis Ethelredi, qui tunc in Normannia exsulabat et in regem consecrare caelibe designata vita et certo XXIV annorum numero computato, quo regni metam terminaret: eidemque de posteritate conquerenti respondisse: Regnum Anglorum est Dei, post te providebit regem ad placitum sui. Decurso vitae spatio sepultus est Brithwoldus Glastoniae, cujus possessiones multis praediis et redditibus ampliaverat, nostro quoque monasterio perliberalis. Regnabat jam tunc Edwardus, qui Hermanno capellano suo, natione Flandrensi, continuo pontificatum donandum putavit. Ejus animi magnitudini, vel potius cupiditati cum non sufficeret rerum angustia, quoniam apud Ramesberiam nec clericorum conventus, nec quo sustentaretur erat, a rege petiit, ut qui se dignatus honore fuisset, non inhonorum victitare permitteret. Antecessores suos indigenas fuisse, se alienigenam nullo parentum compendio vitam quo sustentet habere. Proinde Meldunense coenobium sibi ad faciendam sedem concederet, abbatem opportuno sibi casu proxime obiisse. Id rex pro simplicitate, cui pronior, quam prudentiae semper erat, legitime concedendum ratus, tertio abhinc die dissolvit. Nam antequam Hermannus in re, vel saisitione inviscaretur, excellentis prudentiae monachi, audito quid in curia actum, quid justitiae subreptum esset, ad comitem Godwinum ejusque filium summa celeritate contendunt. Illi rei indigna novitate permoti regem adeunt, et a sententia deducunt, facile id fuit viris summis amplissima auctoritate praeditis, quibus et causae rectitudo et regis facilitas suffragaretur. Ita Hermannus, necdum plane initiatus expulsus est. Quo pudore confusus Angliam indignabundus reliquit. Nec multo post aegritudine admonente simul, et quod saecularia parum prosperaverant, fortunae iratus mundo renuntiavit, monachus apud Sanctum Bertinum factus. Sed ut fere fit talibus repentino illo impetu religionis frigescente, indies in Angliam reditum meditabatur. Figebat hominem assuetum obsequiis, innutritum deliciis, carere delinimentis, quae ab ineunte fuerat expertus aetate, afflaveratque secundus rumor aures ejus, Alwoldum episcopum Schireburnensem obiisse, cujus episcopatum suo uniendum antiquis Edgithae reginae promissis opperiebatur. Quo concitatior veniens congruum spei suae effectum invenit. Et jam Godwinus, quem vehementer timebat, discesserat, filiusque ejus voluntati regis et in hoc et in aliis accesserat, adoptioni scilicet inhians.
9.11
Accepit ergo Hermannus Schireburnensem episcopatum integrum, cum tribus pagis Edwardo rege dante, vivacitateque sua datoris annos transcendens ad Willielmi tempora duravit. Sub quo cum ex canonum decreto edictum esset, ut sedes episcoporum, ex villis ad urbes migrarent, tribunal suum transtulit a Schireburnia Salesberiam, quod est vice civitatis castellum locatum in edito, muro vallatum non exiguo, caeteris commeatibus utcunque valens, aquae penuria laborans, adeo ut miserabili commercio ibi aqua vaeneat. Illic inchoata novi operis ecclesia, morte senili tempus dedicationis praevenit.
9.12
Verumtamen succedente sibi Osmundo viro probatissimo ecclesia ad summam deducta et caetera, quae competebant, adaucta. Clerici undecunque litteris insignes venientes non solum libenter retenti, sed et liberaliter coacti ut remanerent. Denique emicabat ibi magis quam alias canonicorum claritas cantibus et litteratura juxta nobilium: librorum copia conquisita, cum episcopus ipse nec scribere, nec scriptos ligare fastidiret, castitate praeeminens; de cujus virtute mentiri erubesceret famae volubilitas, unde fiebat, ut poenitentibus asperior aequo videretur, dum quod in se non inveniret, in aliis durius vindicaret: ambitionis immunis sua stulte non perdere, aliena non quaerere, abbatias intra dioecesin suam sitas nulla pensione gravi emungere. Verumtamen quaeque mundiali labe contracta creditur patientia sua luisse, diuturno morbo ante mortem labefactus.

Intertext edge

Open linked passage

Note