Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 10.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
10.1
INCIPIT DE REGNO NORTHANHIMBRORUM.
10.1
§ 44. Et supra paucis libavimus et nunc necessario repetimus, quod Hengestus, confirmato in 61 Cantia regno, fratrem Ohtam et filium Ebusan, acris et probatae experientiae viros, ad occupandas aquilonales Britanniae partes miserit. Illi imperatis insistentes, convenientem studiis suis exitum habuere; namque saepenumero cum provincialibus congressi, profligatisque qui resistendum putaverant, reliquos in fidem acceptos placidae quietis gratia mulcebant. Ita cum et suis artibus et subjectorum favore nonnihil potestatis corrasissent, nunquam tamen regium nomen temerare meditati, ejusdem mediocritatis formam in proximos posteros delineaverunt. Annis enim uno minus centum, Northanhimbri duces communi habitu contenti, sub imperio Cantuaritarum privatos agebant: sed non postea stetit haec ambitionis continentia, seu quia semper in deteriora declivus est humanus animus, seu quia gens illa naturaliter inflatiores anhelat spiritus. Anno itaque Dominicae incarnationis quingentesimo quadragesimo septimo, post mortem Hengesti sexagesimo, ducatus in regnum mutatus, regnavitque ibi primus Ida, haud dubie nobilissimus, aetate et viribus integer; verum utrum ipse per se principatum invaserit, an aliorum 62 consensu delatum susceperit, parum definio, quia est in abdito veritas: caeterum, satis constat magna et vetere prosapia oriundum, puris et defaecatis moribus multum splendoris generosis contulisse natalibus. Adeo bello invictus, domi severitatem regiam genuina mansuetudine animi temperabat. Possem hoc loco istius, et alibi aliorum, lineam seriatim intexere, nisi quod ipsa vocabula barbarum quiddam stridentia minus quam vellem delectationis lecturis infunderent. Illud tantum non immerito notandum, quod cum Wodenio fuerint tres filii, Weldegius, Wilthegius, Beldegius: de primo, reges Cantuaritarum; de secundo, Merciorum; de tertio, West- Saxonum et Northanhimbrorum, praeter duos quos procedens sermo nominare perget, originem traxerint. Hic ergo Ida, sicut absolute invenio, a Beldegio nonus, a Wodenio decimus, quatuordecim annis in regno permansit.
10.2
§ 45. Sucessor ejus Alla, ex eodem quidem genere, sed diverso a Wodenio tractu sanguinem ducens, regnum efficaciter provectum sudorum suorum titulis, per triginta annos nobiliter ampliavit. Hujus tempore venales ex Northanhimbria 63 pueri,-- familiari, scilicet, et pene ingentia illi nationi consuetudine, adeo ut, sicut nostra quoque saecula viderunt, non dubitarent arctissimas necessitudines sub praetextu minimorum commodorum distrahere,-- venales ergo ex Anglia pueri, Romam deducti, saluti omnium compatriotarum occasionem dedere; nam cum, miraculo vultus, et lineamentorum gratia, oculos civitatis invitassent, affuit forte cum aliis beatissimus Gregorius, tunc apostolicae sedis archidiaconus, qui miratus tantam in mortalibus decoris compositionem, miseratus tam abjectam in captivis conditionem, consulit astantes: Qui genus? Unde domo? Responsum est, esse genere Anglos, provincia Deiros,-- est enim Deira provincia Northanhimbriae,-- Allae regis subditos, paganismo deditos: quorum extremum dolentibus suspiriis prosecutus, reliquis eleganter applausit, ut Angli, angelis similes, de ira eruerentur, et Alleluia cantare docerentur. Nec mora: impetrata a Benedicto papa licentia ad praedicandum, iter adoriri magnanima eximii viri spiravit industria; et profecto conceptum opus pietas explesset, 64 nisi jam profectum actiosus civium amor revocasset. Erat enim vir ille, tum virtutibus clarus, tum civibus charus, quippe qui spem illorum, quam de eo a puero combiberant, incredibili virtute superarit. Ita boni intentio tunc quidem frustrata, postmodum sub pontificatu ejus laudabilem finem accepit, sicut suis lector locis inveniet. Me interim ista inseruisse non piguit, ne lecturorum conscientiam defraudarem de Alla, cujus mentionem perstrinxit patris Gregorii Vita; qui, quamquam maxima occasio Christianitatis genti Anglorum fuerit, nihil unquam, sive Dei consilio, sive quodam infortunio, de ea audire meruit. Sane ad filium ejus manavit electio.
10.3
§ 46. Alla mortuo adeptus est regnum Ethelricus Idae filius, post detritam in penuria aetatem, extrema canitie provectus, sed veloci morte de medio post quinque annos sublatus. Miserabilis princeps, et quem fama obscura prorsus occuleret, nisi filii conspicuus vigor patrem in speculam extulisset.
10.4
§ 47. Itaque cum longo senio satietati vitae satisfecisset, Ethelfridus regnum ascendit, major filiorum, qui teneritudinem annorum maturitate morum consolaretur: cujus gesta per scriptorum facetiam prolata in publicum, non nisi ordinis loco stili nostri expectant officium. Adeo in ejus et sequentium laudibus Bedae vigilavit ingenium, et illius quidem in confines sibi Northanhimbros, 65 eo familiarius quo propinquius, prospiciebat intentio: nostra vero lacinias illius carpet et componet oratio. Ne quis sane mihi vitio vertat, quod tam diffusa in arctum contrahitur historia, noverit factum consilio, ut qui nauseaverint in illis obsoniis, in his mendicantes respirent reliquiis. Est enim verbum tritum, antiquitate venerandum,« Cibi qui minus sufficiunt, avidius sumuntur.» Ethelfridus igitur, ut dicere coeperam, regnum nactus, primo acriter sua defendere, post etiam improbe aliena invadere, gloriae occasiones undecunque conflare. Multa per eum praelia inchoata provide, et consummata egregie, dum nec illum a necessitate fraenaret inertia, nec ad temeritatem praecipitaret audacia. Testis est horum Degsa lapis, in illis regionibus percelebris locus, in quo rex Scottorum Edan, qui, successibus Ethelfridi invidens, detractantem etiam in bellum impulerat, non sine magno victoris discrimine victus, fugam iniit; siquidem germanus Ethelfridi Tetbaldus, caput periculis objectans, eo studiosius quo fratri operam ostentare affectabat impensius, luctuosam victoriam reliquit, cum omnibus commanipularibus suis desideratus. Testis et, Legionum civitas, quae nunc simpliciter Cestra vocatur quaeque ad id temporis a Britannis possessa, contumacis in 66 regem populi alebat superbiam; ad cujus oppugnationem cum intendisset animum, oppidani, qui omnia perpeti quam obsidionem mallent, simul et numero confisi, effuse in bellum ruunt: quos ille insidiis exceptos fudit, fugavitque, prius in monachos debacchatus, qui pro salute exercitus supplicaturi frequentes convenerant. Quorum incredibilem nostra aetate numerum fuisse indicio sunt, in vicino coenobio tot semiruti parietes ecclesiarum, tot anfractus porticuum, tanta turba ruderum, quantum vix alibi cernas: vocatur locus ille Bancor, tunc monachorum famosum receptaculum, nunc mutatus in episcopium. Ita Ethelfridus, rebus ad voluntatem foris scaturientibus, domesticum metum et intestinum periculum propulsare desiderans, Edwinum Allae filium, non aspernandae probitatis juvenem, regno et provincia eliminat: at ille multo tempore incertis jactatus sedibus, multosque olim amicos 67 procliviores in hostem quam in fidem expertus, quia, ut ille dixit: Cum fueris felix, multos numerabis amicos; Tempora si fuerint nubila, solus eris; tandem ad regem Redwaldum Orientalium Anglorum venit; apud quem, deploratis casibus suis, cum resedisset regia dignatione tutus, advenere legati Ethelfridi, vel traditionem transfugae, vel bellum denunciantes. Ille uxorii pectoris consiliis roboratus, ne fidem amico datam ullius minis corrumperet, super Ethelfridum paratis copiis insperatus advolat; nihilque minus quam insidias opinantem, praemeditatus aggreditur. Quod tunc solum virtus deprehensa potuit, intercluso fugae spatio, remedium in manus vertit. Quamvis igitur pene inermis, quamvis ancipiti periculo circumventus non prius tamen occubuit quam interitu Reinerii filii Redwaldi mortem suam compensasset. Hunc exitum, post regni viginti quatuor annos, habuit Ethelfridus, usu quidem bellorum nulli secundus, sed divinae religionis penitus ignarus. Habuerat ex Acca, filia Allae, sorore Edwini, filios duos, Oswaldum duodennem, et Oswium quadriennem, qui tunc, occiso genitore, nutritiorum diligentia fuga lapsi, Scotiam evadunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note