Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 115.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
115.1
DE ROBERTO CURTA OCREA.
115.1
§ 389. Robertus filius Willelmi Anglorum regis primi, natus in Normannia, spectatae jam virtutis 607 habebatur adolescens quando pater Angliam venit; fortitudinis probatae, quanquam exilis corporis et pinguis aqualiculi. Inter bellicas patris alas excrevit primaevo tyrocinio, parenti morem in omnibus gerens. Veruntamen, juvenilem indutus calorem, Normanniam a patre adhuc vivente, fatuorum sodalium instinctu, impetrare se posse speravit: quod cum ille negasset, terrisonae vocis roncho juvenem abigens, iratus abscessit Robertus, multisque assultibus patriam infestavit; primo quidem genitore cachinnos excutiente, et subinde dicente,« Per resurrectionem Dei! probus erit Robelinus Curta Ocrea.» Hoc enim erat ejus cognomen, quod esset exiguus; caeterum nihil habens quod succenseres, quia nec illepidae formae, nec infaceti eloquii, nec virtutis imbecillae, nec enervis erat consilii. Posterius vero rex adeo effera succensus est ira ut eum et benedictione ultima et haereditate fraudaret Anglica, comitatu tamen Normanniae aegre licet et improbe retento. Post novem annos Ierosolymitanae viae laboribus suae fortitudinis periculum fecit; et in multis quidem mirabilis apparuit, ut nunquam a Christiano vel pagano potuerit ex equite pedes effici. Tum vero maxime in bello Antiocheno, cujus ipse victoriam pulchra experientia nobilitavit. Nam cum Turci, ut diximus, subito terrefacti fugae se dedissent, nostrique palantes vehementius impeterent, Corbaguath dux, genuinae virtutis memor, retento equo suos inclamat, famulos ignavos et annosarum victoriarum oblitos vocans, ut victores quondam orientis 608 paterentur se ab advena et pene inermi populo finibus excludi: quo clamore multi, resumentes animum, Francos conversi urgere et propiores cedere coepere; Corbaguath suos animante et hostes feriente, ut imperatoris et militis probe officium exequeretur. Tum vero Normannus comes, et Philippus clericus, filius Rogerii comitis de Monte Gomerico, et Warinus de Tanea castello Cenomannico, mutua se vivacitate invicem hortati, qui ante simulata fuga cedebant, convertunt cornipedes, et quisque suum comparem incessens dejiciunt. Ibi Corbaguath, quamvis comitem cognosceret, solo tamen corpore mensus, simul et fugere inglorium arbitratus, audaciam congressus morte propinqua luit, vitali statim spiritu privatus: cujus nece visa, Turci, qui jam gloriabundi ululabant, spe recenti exinaniti, fugam iterarunt. In eo tumultu Warinus cecidit, Robertus cum Philippo palmam retulit: Philippus hac malitia praecluus, sed Ierosolymis, ut fertur, bono fine functus; praeter exercitium equestre literis clarus. Ita Robertus, Ierosolymam veniens, indelebili macula nobilitatem suam respersit, quod regnum, consensu omnium sibi utpote regis filio delatum, recusaret, non reverentiae, ut fertur, contuitu, sed laborum 609 inextricabilium metu. Veruntamen patriam regresso, in qua licenter se delicatis voluptatibus inserviturum putaverat, affuit pro hac culpa, credo, Deus misericorditer ubique saeviens; et omnes ejus dulcedines amarissimis offensionibus offuscans, sicut consequenti scripto palam fiet. Uxorem filiam Willelmi de Conversana, quam rediens in Apuliam duxerat, cujus elegantissimae speciei prodigium vix ullius disertitudinis explicabit conatus, post paucos annos morbo amisit; deceptam, ut dicunt, obstetricis consilio, quae pro affluentis lactis copia, puerperae mammas stricta praeceperat illigari fascia. Sed accessit, tantorum malorum grande solatium, filius ex conjuge susceptus; qui, Willelmus dictus vaticinio nominis aviti, spem egregiae pietatis aleret in posterum. Pecuniam infinitam, quam ei socer dotis nomine annumeraverat, ut ejus commercio Normanniam exueret vadimonio, ita dilapidavit ut pauculis diebus nec nummus superesset. Praecipitavit quoque infamiam ejus inconsultus adventus in Angliam, ut fratri Henrico regnum eriperet; sed, desertorum qui eum invitaverant destitutus auxilio, germani paci facile acquievit utriusque partis ducum auxilio, trium millium marcarum annuum donum ab Anglia verbo tenus 610 habiturus. Nam promiserat ista rex, non daturus; sed, fratris facilitatem non nesciens, blandam credulitatem luserat dum interim calor bellicus defervesceret. Porro ille, quasi cum fortuna certaret utrum plus illa daret an ipse dispergeret, sola voluntate reginae tacite postulantis comperta, tantam massam argenti benignus in perpetuum ignovit; acclines foeminei fastus preces pro magno exosculatus. Erat enim ejus in baptismo filiola, offensarum igitur erat immemor; culparum, quatenus non debet, remissor; omnibus pro voto respondens adeuntibus, ne tristes dimitteret; et quod dare non posset, repromittens. Qua morum dulcedine, qui laudari et subjectorum amorem mercari debuerat, adeo in contemptum sui Normannos exacuit ut nullius eum momenti aestimarent. Tunc enim potentum quisque sibi adversari, tunc manubiae praedarum per totam regionem agi, tunc vulgus expoliari. Quas incommoditates comiti provinciales deferentes, nullum referebant auxilium; dum ille primo commotus, mox vel munusculis, vel temporis intercessu ira languescente, leniebatur. Iccirco, extremis malis admoniti, opem regis Henrici censuere implorandam, ut laboranti patriae succurreret. Ille Caesarianae sententiae assistens,« Si violandum est jus, gratia civium violandum est; aliis rebus pietatem colas,» non semel in Normanniam vires trajecit, ut laboranti justitiae manum daret: tantumque postremo valuit, ut totam terram, praeter Rotomagum, et Falesium, et Cadomum, subjugaret. Jamque ad hoc Robertus venerat, ut in vicis illis pene se altero vagaretur, precarium 611- 612 victum a Burgensibus nundinans. Quare offensi Cadomenses, non diu in fide mansere; sed, rege per nuncios admonito, portis serratis et repagulis objectis urbem clausere. Quo Robertus cognito effugere gestiens, vix permissus est, armigero tamen cum cubiculi pannis retento. Inde raptim Rotomagum veniens, dominum suum regem Francorum, et cognatum comitem Flandrensem, de suffragio convenit; sed, nullo impetrato, ad bellum publicum venit, ultimam fortunam experturus. Qua illum infelici pede prosequente, captus, et ad diem mortis in libera tentus est custodia laudabili fratris pietate; quod nihil praeter solitudinem passus sit mali, si solitudo dici potest ubi et custodum diligentia et jocorum praeterea et obsoniorum non deerat frequentia. Tenebatur ergo sociorum omnium viae superstes, nec unquam usque ad obitum relaxatus. Patria lingua facundus, ut sit jocundior nullus; in aliis consiliosus, ut nihil excellentius; militiae peritus, ut si quis unquam; pro mollitie tamen animi nunquam regendae reipublicae idoneus judicatus. Veruntamen quia superius dixi quaecunque noram de Hugone magno, et Blesensi et Flandrensi comitibus, non incongrue( ut opinor) quartum librum hac meta concludam.
115.2
EXPLICIT LIBER QUARTUS MAGISTRI WILLELMI MALMESBURIENSIS DE GESTIS REGUM ANGLORUM.

Intertext edge

Open linked passage

Note