Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 117.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
117.1
615 LIBER QUINTUS.
117.1
Henricus, junior filius Willelmi magni, natus est in Anglia anno tertio postquam pater eam adierat; infans jam tum omnium votis conspirantibus educatus egregie, quod solus omnium filiorum Willelmi natus esset regie, et ei regnum videretur competere. Itaque tyrocinium rudimentorum in scholis egit literalibus, et librorum mella adeo avidis medullis indidit, ut nulli postea bellorum tumultus, nulli curarum motus, eas excutere illustri animo possent. Quamvis ipse nec multum palam legeret, nec nisi summisse cantitaret; fuerunt tamen( ut vere confirmo) literae, quamvis tumultuarie libatae, magna supellex ad regnandi scientiam, juxta illam Platonis sententiam, qua dicit« Beatam esse rempublicam si vel philosophi 616 regnarent, vel reges philosopharentur.» Philosophia ergo non adeo exiliter informatus, sensim discebat ut successu temporis provinciales mitius contineret, milites nonnisi diligentissime explorata necessitate committere sineret. Itaque pueritiam ad spem regni literis muniebat; subinde, patre quoque audiente, jactitare proverbium solitus,« Rex illiteratus, asinus coronatus.» Ferunt quinetiam genitorem non praetereuntem, notata morum ejus compositione quibus vivacem prudentiam aleret, ab uno fratrum laesum, et lachrymantem his animasse,« Ne fleas, fili, quoniam et tu rexeris.»
117.2
§ 391. Vicesimo ergo primo regni paterni anno, aetatis suae nono decimo, in Pentecoste, apud Westmonasterium sumpsit arma a patre, cum quo tunc Normanniam navigans, non multo post praesens funeri ejus astitit, caeteris fratribus quo quemque spes tulerat dilapsis, ut superior sermo non occuluit. Quapropter paterna benedictione et materna haereditate, simul et multiplicibus thesauris nixus, supercilium germanorum parum faciebat, utrique vel assistens vel adversans pro merito: inclinatior porro Roberto pro mansuetudine, ejus lenitatem suo rigore satagebat acuere. Contra, ille, noxia facilitate delatoribus credulus, fratrem immeritum injuriis vexabat, quas vel breviter taxare non erit incongruum.
117.3
§ 392. Eo tempore, quo, frementibus adversus Willelmum secundum Angliae proceribus, Robertus in Normannia ventum prosperum expectabat 617 ad navigandum, Henricus in Britanniam ejus jussu abscesserat. Tum ille, occasione aucupata, omnem illam pecuniarum vim testamento patris adolescentulo legatam, quae erat trium millium marcarum, in stipendiarios suos absumpsit. Id Henricus reversus, licet forsitan aegre tulisset, taciturna praeteriit industria; enimvero, nunciata pacis compositione in Anglia, deposita militia ferias armis dedere. Comes in sua, junior in ea quae frater suus dederat vel promiserat, discessit; namque et in acceptum promissa referebat, custodiens turrim Rotomagi in ejus fidelitatem: sed delatione pessimorum cessit in adversum fidelitas, et nulla sua culpa in ipso eodem loco Henricus libere custoditus est, ne servatorum diligentiam effugio luderet. Post medium annum laxatus, fratri Willelmo invitanti serviturum se obtulit; at ille, nihilo modestius ephebum remunerans, plus anno inanibus sponsionibus egentem distulit. Quapropter, Roberto emendationem facti per nuncios promittente, Normanniam venit, amborum fratrum expertus insidias. Nam et rex, pro repulsa iratus, ut retineretur frustra mandarat; et comes, accusatorum lenociniis mutatus, voluntatem verterat, ut blanditiis attrectatum non ita facile dimitteret. Verum ille, Dei providentia et sagaci sua diligentia cuncta evadens pericula, occupatione Abrincarum et quorundam castellorum coegit fratrem libenter paci manum dedere. Nec multo post, Willelmo veniente in Normanniam uti se de fratre Roberto ulcisceretur, comiti obsequelam suam exhibuit, Rotomagi positus. Denique regios eo interdiu venientes, qui dolo civium totam jampridem occupaverant urbem, probe expulit, 618 admonito per nuncios comite ut ille a fronte propelleret quos ipse a tergo urgeret. Unde factum est, ut Conanum quendam, proditionis apud comitem insimulatum, quem ille vinculis irretire volebat, arbitratus nihil calamitosius posse inferri misero quam ut exosum spiritum in ergastulo traheret,-- hunc ergo Conanum Henricus suae curae servatum iri postulavit. Quo concesso, in superiora Rotomagensis turris duxit; jussoque ut late circumposita diligenter ex arcis aedito specularetur, sua per ironiam omnia futura pronuncians, inopinum ex propugnaculo deturbans in subjectam Sequanam praecipitavit, comitibus qui secum aderant pariter impellentibus: protestatus, Nullam vitae moram deberi traditori; quoquo modo alieni hominis posse tolerari injurias, illius vero, qui tibi juratus fecerit hominium, nullo modo posse differri supplicium si fuerit probatus perfidiae. Parum hic labor apud Robertum valuit, virum animi mobilis; qui, statim ad ingratitudinem flexus, bene meritum urbe cedere coegit. Illud fuit tempus quo, ut supra lectum est, apud montem sancti Michaelis ambobus fratribus Henricus pro sui salute, simul et gloria, restitit, Ita, cum utrique germano fuerit fidelis et efficax, illi, nullis adolescentem possessionibus dignati, ad majorem prudentiam aevi processu penuria victualium informabant.
117.4
§. 393. Occiso vero rege Willelmo, ut supra dictum est, post justa funeri regio persoluta, in regem electus est, aliquantis tamen ante controversiis inter proceres agitatis atque sopitis; annitente 619 maxime comite Warwicensi Henrico, viro integro et sancto, cujus familiari jamdudum usus fuerat contubernio. Itaque, edicto statim per Angliam misso, injustitias a fratre et Rannulfo institutas prohibuit, pensionum et vinculorum gratiam fecit: effoeminatos curia propellens, lucernarum usum noctibus in curia restituit, qui fuerat tempore fratris intermissus: antiquarum moderationem legum revocavit in solidum, sacramento suo et omnium procerum, ne luderentur, corroborans. Laetus ergo dies visus est revirescere populis, cum, post tot anxietatum nubila, serenarum promissionum infulgebant lumina. Et ne quid profecto gaudio accumulato abesset, Rannulfo nequitiarum faece tenebris ergastularibus incluso, propter Anselmum pernicibus nunciis directum. Quapropter, certatim plausu plebeio concrepante, in regem coronatus est Londoniae nonis Augustis, quarto post obitum fratris die. Haec eo studiosius celebrabantur, ne mentes procerum electionis quassarentur poenitudine, quod ferebatur rumor Robertum Normanniae comitem ex Apulia adventantem jam jamque affore. Nec multo post, suadentibus amicis, ac maxime pontificibus, ut, remota voluptate pellicum, legitimum amplecteretur connubium, die sancti Martini accepit Mathildem filiam Malcolmi regis Scottorum; cujus amori jampridem animum impulerat, parvi pendens 620 dotales divitias, dummodo diu cupitis potiretur amplexibus. Erat enim illa, licet genere sublimis, utpote regis Edwardi ex fratre Edmundo abneptis, modicae tamen domina supellectilis, utroque tunc parente pupilla: de qua posterius uberior erit narrandi materia.
117.5
§ 394. Robertus interea, Normanniam veniens, comitatum suum obsistente nullo recepit: quo audito, omnes pene hujus terrae optimates fidei regi juratae transfugae fuere; quidam nullis exstantibus causis, quidam levibus occasiunculis emendicatis, quod nollet iis terras quas vellent ultro pro libito eorum impertiri. Soli Robertus filius Haimonis, et Ricardus de Retvers, et Rogerius Bigot, et Robertus comes de Mellento, cum fratre Henrico justas partes fovebant. Caeterum, omnes vel clam pro Roberto, ut rex fieret, mittere, vel palam contumeliis dominum inurere; Godricum eum, et comparem Godgivam, appellantes. Audiebat haec ille, et formidabiles cachinnos iram differens ejiciebat; stultitias fatuorum insania objectas artificioso silentio dissolvens, blandus odii dissimulator, sed pro tempore immodicus retributor. Accessit temporum turbini versutia Rannulfi; namque ille, sollicitato per nuncios dapifero suo, funem afferri sibi impetravit: funem minister aquae bajulus( proh dolus! amphora immersum detulit; quo ille muro turris demissus, si laesit brachia, si excoriavit 621 manus, parum curat populus. Inde Normanniam evadens, comiti jam anhelanti, et in fervorem praelii prono, addidit calcaria ut incunctanter veniret.
117.6
§ 395. Secundo ergo Henrici anno, mense Augusto, allitans apud Portesmuthe, copias suas in omnem regionem exposuit, effudit, objecit. Nec vero rex segnitiei deditus fuit, sed innumeram e regione manum traxit, dignitatem suam, si necesse foret, asserturus: nam, licet principibus deficientibus, partes ejus solidae manebant; quas Anselmi archiepiscopi, cum episcopis suis, simul et omnium Anglorum tutabatur favor. Quapropter ipse provincialium fidei gratus, et saluti providus, plerumque cuneos circuiens, docebat quomodo, militum ferociam eludentes, clypeos objectarent et ictus remitterent; quo effecit ut ultroneis votis pugnam deposcerent, in nullo Normannos metuentes. Sed satagentibus sanioris consilii hominibus, qui dicerent pietatis jus violandum si fraterna necessitudo praelio concurreret, paci animos accommodavere; reputantes quod, si alter occumberet, alter infirmior remaneret, cum nullus fratrum praeter ipsos superesset. Sed et trium millium marearum promissio lenem comitis fallebat credulitatem, ut, procinctu soluto, de tanta pecunia menti blandiretur suae, quam ille posteriori statim anno voluntati reginae libens, quod illa peteret, condonavit.
117.7
§ 396. Posteriori anno rebellavit Robertus de Belesmo, major filiorum Rogerii de Monte Gomerico, obfirmans contra regem castella Brigas 622 et Arundellum; comportatum eo frumentum ex omni regione Scrobesbiriae, et quicquid necessarium bellum efflagitat diuturnum: nec minus castellum Scrobesbiriense rebellioni consensit, Wallensibus pro motu fortunae ad malum pronis. Rex itaque animo ingens, omniaque adversa virtute premens, militia coacta Brigas obsedit, unde jam in Arundellum transierat Robertus, alimentorum copia et militum ferocia satis abundeque munitum locum praesumens; sed paucos post dies oppidani, et formidine conscientiae et fortitudine militiae regiae flexi, se dedidere. Quo audito, ab incepto tumore Arundellum destitit, regali se addicens clientelae; egregia sane conditione, ut dominus suus integra membrorum salute Normanniam permitteretur abire. Porro Scrobesbirienses per Radulfum tum abbatem Sagii, postea Cantuariae archiepiscopum, regi misere castelli claves, deditionis praesentis indices, futurae devotionis obsides. Ita dissensionis incendium, quod putabatur fore magnum, paucissimis diebus in cineres consenuit; et desertorum, semper novis rebus inhiantium, aviditatem coercuit. Robertus, cum fratribus Ernulfo, qui paternum cognomen sortitus fuerat, et Rogerio Pictavensi( quod ex ea regione uxorem acceperat sic dicto), Angliam perpetuo abjuravit; sed vigorem sacramenti temperavit adjectio, nisi regi placito quandoque satisfecisset obsequio.
117.8
§ 397. Tunc fax bellorum immissa Normanniae, perfidorum admixtione, quasi rogalibus alimentis animata, convaluit, circumquaque posita corripiens. Est enim Normannia opportuna et patiens malorum nutricula, quamvis non multo 623 tractu regionum diffusa; itaque diu seditiones intestinas probe tolerat, et pace reddita in foecundiorem statum mature resurgit, turbatores suos illius provinciae diffisos cum libuerit in Franciam liberis anfractibus emittens. Contra Anglia nec diu infestos patitur, sed semel intra sinum suum receptos vel dedit, vel extinguit; nec, populatibus attrita, redivivum cito caput attolit. Quocirca Normanniam Belesmitanus veniens, et tunc et deinceps habuit malignitatis suae complices, et( ne parum videretur) illices. In his erat Willelmus comes Moretolii, filius Roberti, regis patrui. Is semper a puero Henrici gloriae invidus, tum maxime in adventu Normanni pravum animum extulit: non enim contentus duobus comitatibus, Moretolii in Normannia, Cornugalliae in Anglia, comitatum Cantiae, quem Odo patruus habuerat, a rege exigebat; infestus et improbus adeo, ut infami arrogantia se devotaret non induturum chlamydem nisi a patruo( ut dictitabat) sibi refusam consequeretur haereditatem. Sed tunc quidem, suspensi calliditate responsi, frustratus est rex prudentissimus hominem: discussis vero turbinibus, serenoque pacis reddito, non solum quae petebat non annuit, verum etiam indebite retenta repetere coepit; modeste tamen et judiciali placito, ut nihil quod faceret videretur resultare juri et calcitrare ab aequo. Tunc vero Willelmus, sententia judicii expunctus, indignabundus et fremens Normanniam abiit: ibi, praeter assultus quos regiis castellis irritus fecerat, in Ricardum quoque comitem Cestrensem, Hugonis filium, debacchatus, nonnulla partibus ejus appendicia invasit, carpsit, abrasit. Erat ille tunc pro aetate parvulus, et regis fidei tutelaeque accommodatus.
117.9
624§ 398. Hi ergo duo, factionum capita, rebellionum incentiva, cum aliis quos nominare pudet, patriam populationibus late contristabant. Consumebanturque frequentes, sed cassae apud comitem querelae provincialium de violentia clamantium: movebatur his ille; sed rebus suis timens, ne exacerbati ejus interpolarent otium, dissimulabat. At vero rex Henricus, pro fratris infamia, quam cumulabat patriae miseria, dolorem transeuntem ferre nequibat: crudele et a boni principis officio longe esse permensus, quod impii homines pauperum fortunis ingluviem suam urgebant. Itaque fratrem ad se accitum in Angliam semel blande verbis, post vero in Normanniam veniens non semel dure bellis, admonuit ut comitem, non monachum, ageret; nam et incentori Willelmo omnia quae habebat in Anglia abstulit, castella ad solum complanavit. Sed cum ad pacem nihil promoveret, diu deliberatione consilii regia sublimitas curis pectus exercuit, utrum fraternae necessitudinis oblitus patriam discrimini eriperet, an indiscreta pietate fluctuare permitteret: et profecto commune commodum et pietas, privatae necessitudinis intuitu, terga dedissent, nisi( ut aiunt Paschalis apostolicus dubitantem ad hoc opus epistolis impelleret; asseverans, facundia qua vigebat, non fore civile bellum, sed praeclare 625 patriae praedicandum emolumentum. Itaque Normanniam veniens brevi totam cepit, vel potius recepit, omnibus ad ejus dominium confluentibus, ut fessae provinciae, vigore quo pollebat, consuleret. Non tamen sine sanguine tantam victoriam consummans, multos ex charissimis amisit: inter quos Rogerium de Glocestra, probatum militem, in obsessione Falesii arcubalistae jactu in capite percussum; praeterea Robertum filium Hamonis, qui conto ictus tempora, hebetatusque ingenio, non pauco tempore quasi captus mente supervixit. Merito mulctatum ferunt, quod, ejus liberandi causa, rex Henricus Baiocas civitatem cum principali ecclesia ignibus absumpserit: sed utrique, ut speramus, purgabile fuit; nam et detrimenta ecclesiae rex mirifice resarcivit, et Robertus monasterium Theochesbiriae suo favore non facile memoratu quantum exaltavit, ubi et aedificiorum decor, et monachorum charitas, adventantium rapit oculos et allicit animos. Horum dispendium ut fortuna sarciret, summam manum ingruente bello imposuit; venientemque contra se cum non contemnenda manu fratrem, et Willelmum comitem Moretolii, et Robertum Bolesmi, ditioni ejus facili opera contradidit. Hoc bellum actum est apud Tenerchebrei, castellum comitis Moritoliensis, Sabbato in sancti Michaelis vigilia. Idem dies ante quadraginta circiter annos fuerat, cum Willelmus Hastingas primus appulit; provido forsitan Dei judicio, ut eo die subderetur Angliae Normannia, quo ad eam subjugandam olim venerat Normannorum 626 copia. Captus est ibi comes Moretolii, qui eo venerat studiosam sui operam oppidanis pollicitus, simul et injurias suas ultum iri sperans; sed( ut dixi) prensus, squaloris carcerei tota vita accolatum accepit: vivacitate mentis et alacritate juventutis nonnihil laudandus, sed pro perfidia finem asperum emeritus. Et tunc quidem Belesmensis in ipso belli exordio mortem cavit effugio; sed dum postmodum clandestinis factionibus regem irritasset, et ipse captus caeterorum involutus est periculo, ad mortem perpetuo inclusus ergastulo. Vir pro incompositis moribus intolerabilis, et in aliorum delicta inexorabilis; praeterea saevitia notabilis, cum in aliis tum in hoc, quod puerulum ex baptismo filiolum, quem in obsidatum acceperat, pro modico delicto patris excaecarit, lumina miselli unguibus nefandis abrumpens: simulationis et argutiarum plenus, frontis sereno et sermonum affabilitate credulos decipiens, gnaros autem malitiae exterritans, ut nullum esset majus futurae calamitatis indicium quam praetensae affabilitatis eloquium.
117.10
§ 399. Ita rex clarus, successibus ovans, regnum regressus est; composita pace in Normannia, qualem nulla aetas meminit, qualem nec ipse pater, magno illo rerum et verborum fastu, unquam efficere potuit. In caeteris quoque genitoris aemulus, rapinas curialium, furta, stupra, 627 edicto compescuit; deprehensis oculos cum testibus evelli praecipiens. Contra trapezetas( quos vulgo monetarios vocant) praecipuam sui diligentiam exhibuit; nullum falsarium, quin pugnum perderet, impune abire permittens, qui fuisset intellectus falsitatis suae commercio fatuos irrisisse.
117.11
§ 400. Scottorum reges lenitate sua palpavit, morem fratris aemulatus: siquidem ille Dunecanum, filium Malcolmi nothum, et militem fecit, et regem Scottorum, mortuo patre, constituit; sed eo patrui Duvenaldi fraude interemto, Edgarum in regnum promovit, praefato Duvenaldo astutia David junioris et viribus Willelmi extincto. Edgaro fatali sorte occumbente, Alexandrum successorem Henricus affinitate detinuit, data ei in conjugium filia notha; de qua ille viva nec sobolem, quod sciam, tulit, nec ante se mortuam multum suspiravit: defuerat enim foeminae, ut fertur, quod desideraretur, vel in morum modestia, vel in corporis elegantia. Alexandro majoribus suis apposito, David minor filiorum Malcolmi, quem rex comitem fecerat et connubio insignis foeminae donaverat, solium Scottorum ascendit; juvenis caeteris curialior, et qui, nostrorum convictu et familiaritate limatus a puero, omnem rubiginem Scotticae barbariei deterserat; denique regno potitus mox omnes compatriotas triennalium tributorum pensione levavit, qui vellent habitare cultius, amiciri elegantius, pasci accuratius. Neque vero unquam in acta historiarum 628 relatum est tantae sanctitatis tres fuisse pariter reges et fratres, maternae pietatis nectar redolentes; namque praeter victus parcitatem, eleemosynarum copiam, orationum assiduitatem, ita domesticum regibus vitium evicerunt, ut nunquam feratur in eorum thalamos nisi legitimas uxores isse, nec eorum quemquam pellicatu aliquo pudicitiam contristasse. Solus fuit Edmundus Margaritae filius a bono degener; qui, Duvenaldi patrui nequitiae particeps, fraternae non inscius necis fuerit, pactus scilicet regni dimidium: sed captus et perpetuis compedibus detentus, ingenue poenituit; et ad mortem veniens, cum ipsis vinculis se tumulari mandavit, professus se plexum merito pro fratricidii delicto.
117.12
§ 401. Wallenses rex Henricus, semper in rebellionem surgentes, crebris expeditionibus in ditionem premebat; consilioque salubri nixus, ut eorum tumorem extenuaret, Flandrenses omnes Angliae accolas eo traduxit. Plures enim, qui tempore patris pro materna cognatione confluxerant, occultabat Anglia, adeo ut ipsi regno pro multitudine onerosi viderentur; quapropter cum substantiis et necessitudinibus apud Ros, provinciam Walliarum, velut in sentinam congessit, ut et regnum defaecaret, et hostium brutam temeritatem retunderet. Nec eo secius illuc expeditionem pro temporum opportunitate dirigebat; in quarum una, incertum cujus audacia eminus insidianti, arundine impetitus, probe et pulchre evasit, fideliter hamatae thoracis adjutus beneficio, et simul perfidiam frustrante Dei consilio. Sed nec tunc auctor teli eminuit, nec unquam postea investigari valuit, quamvis ille statim non haesitasset dicere, sagittam non a quolibet 629 Wallense, sed a provinciali emissam,« per mortem Domini nostri,» talia pronuncians: quem morem jurandi, vel irae nimietas, vel rei serietas, ab ore principis extorquebat; nam et ea hora in proprio solo, non in hostica regione, progrediebatur sensim et caute exercitus, ut nihil minus quam insidias quis opinari possit. Nec tamen, intestini discriminis metu, pedem ab incepto retulit, donec Wallenses, datis obsidibus nobilium suorum filiis, cum aliquanta pecunia et multo peculio, regiae magnanimitatis motum sedarent.
117.13
§ 402. Brittones transmarinos, quos adolescens vicinos castellis Danfronto et Sancti Michaelis habuerat, pecuniis ad obsequium transducebat. Est enim illud genus hominum egens in patria, aliasque externo aere laboriosae vitae mercatur stipendia: si dederis, nec civilia, sine respectu juris et cognationis, detrectans praelia; sed pro quantitate munerum ad quascunque voles partes obnoxium. Hujus consuetudinis ille non inscius, si quando opus habuisset stipendiariis militibus, multa perdebat in Brittones, fidem perfidae nationis nummis suis mutuatus.
117.14
§ 403. Robertum comitem Flandriae primis regni sui temporibus offendit hac causa: Baldewinus senior, hujus Roberti avus, Willelmum in Angliam venientem, arguto quo pollebat consilio, et militum additamento, vivaciter juverat. His ille illustres crebro retributiones refuderat, omnibus, ut ferunt, annis trecentas argenti marcas 630 pro fide et affinitate socero annumerans. Ea munificentia, in filio Baldewino non imminuta, haesit in Roberti Frisonis malitia, quam superior non praeteriit sermo. Porro iste Robertus, Frisonis filius, omissum munus a Willelmo secundo non difficulter impetraverat; quod et is cognationem praetenderit, et ille invictum animum in spargenda pecunia haberet. Verum Henricus majori pondere removentilans, ut nec indebite adunaret pecunias, nec nisi debite dilapidaret habitas, Roberto ab Jerosolyma reverso, et quasi pro imperio trecentas argenti marcas exigenti, in hanc respondit sententiam: Non solitos reges Angliae Flandritis vectigal pendere, nec se velle libertatem majorum macula suae timiditatis fuscare: quapropter, si suo committat arbitrio, libenter se quod opportunitas siverit ut cognato et amico dare; si vero in exactione permanendum putaverit, omnino negare. Hac ille ratione dejectus, animum multo tempore in regem tumuit; sed parum aut nihil simultatibus adjutus, mansuetudini mentem accommodavit, expertus regem posse flecti precario, non fastu tyrannico. Jam vero Baldewino filio ejus varietas temporum causas irarum in regem dedit: siquidem Willelmum filium Roberti Normanni volens haereditati intrudere, alienis se sponte negotiis immiscuit, crebroque castella regis in Normannia inopinatis fatigabat assultibus; magnum incommodum, si fata sivissent, terrae minatus: sed apud Archas 631 majori manu militum quam timebat exceptus mortem maturavit, crebris ictibus galea quassata cerebrum violatus. Causam ferunt morbi augmentati, quod ea die allium cum auca praesumpserit, nec nocte venere abstinuerit. Hic intuebuntur posteri eximium regalis pietatis exemplum, quod medicum peritissimum decumbenti miserit; illachrymatus, si credimus, morbo perire, quem pro admiratione fortitudinis salvari maluisset. Successor ejus Karolus nulla molestia vires regis inquietavit; primo foedere suspenso, mox etiam consummato amicitiam ejus amplexus.
117.15
§ 404. Philippus rex Francorum regi nostro nec utilis nec infestus fuit, propterea quod esset ventri magis quam negotiis deditus, nec praeterea in castellis ejus collimitaneus; pauca enim, quae tunc habebat in Normannia, magis Brittaniae quam Franciae vicina erant: adde quod[ ut superius 632 dixi] Philippus, accedente senio, libidine gravis, comitissaeque Andegavensis specie lusus, illicitis ardoribus defoeneratus famulabatur. Quocirca ab apostolico excommunicatus, cum in villa qua mansitabat nihil divini servitii fieret, sed, discedente eo, tinnitus signorum undique concreparent, insulsam fatuitatem cachinnis exprimebat;« Audis, inquiens, bella quomodo nos effugant!» Adeo erat omnibus episcopis provinciae suae derisui, ut nullus eos desponsaret praeter Willelmum archiepiscopum Rotomagensem; cujus facti temeritatem luit multis annis interdictus, et vix tandem aliquando per Anselmum archiepiscopum apostolicae communioni redditus. Philippo interea nulla mora insanae temulentiae satietatem fecit, nisi quod, in extremo vitae tactus morbo, monachicum apud Floriacum accepit habitum: pulchrius et fortunatius illa, quod aetate et sanitate integra, nec specie rugata, apud Fontem Evraldi sanctimonialium appetiit velum; nec multo post praesenti vitae valefecit, Deo forsitan providente, non posse delicatae mulieris corpus religionis laboribus inservire.
117.16
§ 405. At vero Lodowicus filius Philippi varium se praestitit, in neutra parte bene constans. Primo enim tempore plurimus in fratrem irarum auctor Henrico ad capiendam Normanniam fuit, corruptus videlicet Anglorum spoliis et multo 633 regis obryzo. Non quod ille obtulerit, sed quod alter invitaverit, ultro adhortans ne clarissimae olim patriae nervos dissimulatione sua succidi sineret. Postea vero simultas inter eos exorta est pro Thetbaldo comite Blesensi, filio Stephani qui apud Ramulam occubuit, quod Thetbaldus susceptus esset Stephano ex Adala filia Willelmi magni. Diu igitur ex parte regis nostri labores viarum consumpserunt nuncii, ut dignaretur Lodowicus satisfactionem Thetbaldi. Ille vero, parvi faciens preces, Thetbaldum ab apostolico devotari fecit quasi arrogantem et Deo rebellem; qui praeter austeritatem morum, quae omnibus videbatur intolerabilis, ferebatur dominum suum privare avitis possessionibus. Itaque diu productis inimicitiis, cum uterque grossum tumeret, nec alter alteri pro persona cederet, Lodowicus Normanniam venit, inflatiori anhelitu late omnia exhauriens. Nunciabantur haec regi, qui apud Rotomagum se continebat, adeo ut vulgus militum aures ejus infestaret, pateretur repelli Lodowicum, hominem aqualiculi pondere olim lectum foventem, sed nunc pro dissimulatione minis auras onerantem. Ille, paterni memor exempli, fatuitatem Franci patientia extundere, quam viribus repellere, malebat. Quinetiam milites benigne appellando hac ratione mulcebat: Non debere illos mirari si sanguinis eorum prodigus esse caveret, quos sibi fideles non modicis experimentis approbasset. Impium esse, ut, ad regnum sibi parandum, eorum glorietur mortibus, 634 qui vitam suam pro ejus salute ultroneis devoveant certaminibus: illos regni sui nutritos, pietatis alumnos; quapropter boni principis se velle sequi exemplum, ut modestia sua eorum remoretur impetum, quos ita paratos pro se videat ad moriendum. Postremo, cum videret prudentiam suam sinistra interpretatione turbari et ignaviam vocari, in tantum ut Lodowicus prope Rotomagum quatuor milliariis ignes faceret, praedas ageret, majori fortitudine vim animi concussit, et procinctu parato vicit egregie, praeteritas dissimulationes feroci puniens victoria. Veruntamen aliquanto post pax parta est; quia et rerum omnium est vicissitudo, et nummi quaslibet injurias levant, ad persuadendum quod intendunt potentes. Quare Willelmus, filius regis nostri, homagium regi Francorum de Normannia fecit, jure legitimo de eo provinciam cogniturus. Illud fuit tempus quo idem puer filiam Fulconis comitis Andegavensis despondit et accepit; patris prudentia satagente, ut hinc pecunia, hinc affinitate mediante, nihil contra filium turbaretur.
117.17
§ 406. His diebus Calixtus papa, de quo posterius dicam plura, praesentiam suam prope Normanniam exhibuit: cujus colloquio potitus, rex Angliae Romanos prudentiam Normannorum mirari et praedicare coegit. Namque ille( ut fertur) infesto venerat animo, ut eum asperius conveniret quare fratrem et sancti Sepulchri peregrinum in captione teneret; sed responso principis, quod erat simile veri, et probabilibus argumentis perstrictus, parum contra retulit. Possunt enim 635 communes loci ad quamlibet partem inflecti pro facundia oratoris, praesertim cum non contemnatur eloquentia quam pretiosa condiunt xenia. Et ut nihil cumulatae pompae deesset, adolescentulos clarissimi generis, filios comitis de Mellento, ut contra cardinales de dialectica disputarent, subornavit: quorum tortilibus sophismatibus cum vivacitate rationum obsisti nequiret, non puduit cardinales confiteri, majori occiduas plagas florere literarum peritia quam ipsi audissent vel putassent in patria. Itaque haec collocutio hunc finem emeruit, ut pronunciaret apostolicus nihil Anglorum regis causa justius, prudentia eminentius, facundia uberius.
117.18
§ 407. Horum puerorum pater erat comes de Mellento Robertus( ut dixi), filius Rogerii de Bello Monte qui Pratellum coenobium Normanniae construxit: homo antiquae simplicitatis et fidei, qui, crebro a Willelmo primo invitatus ut Angliam veniret, largis ad voluntatem possessionibus munerandus, supersedit; pronuncians, patrum suorum haereditatem se velle fovere, non transmarinas et indebitas possessiones vel appetere vel invadere. Hic duos filios habuit; Robertum istum, et Henricum. Henricus comes Warwicensis, dulcis et quieti animi vir, congruo suis moribus studio vitam egit et clausit. Alter, astutior et pronioris ad versutiam cordis, praeter paternam haereditatem in Normannia et ingentia praedia in Anglia, castellum, quod matris suae frater Hugo filius Gualeranni tenuerat, Mellentum nomine, a rege Franciae nundinatus est pecunia. Qui cum superiorum regum tempore, 636 spe sensim pullulante, in gloriam procederet, hujus aetate summo provectu effloruit; habebaturque ejus consilium quasi quis divinum consuluisset sacrarium. Jamque non immerito assecutus aestimabatur, quod esset aevi maturus ad consulendum, suasor concordiae, dissuasor discordiae, et prorsus ad quod intenderet, pro viribus eloquentiae, citissimus persuasor. Ingentis in Anglia momenti, ut inveteratum vestiendi vel comedendi exemplo suo inverteret morem. Denique consuetudo semel prandendi in omnium optimatum curiis per eum frequentatur, quam ipse causa bonae valetudinis acceptam, nunciis a Constantinopolitano imperatore Alexio, suo( ut dixi) caeteris refudit exemplo. Quod tamen magis parcitate dapsilitatis fecisse et docuisse, quam timore cruditatis et indigeriei, immerito culpatur; quia nemo eo, ut fertur, in dapibus aliis sumptuosior, vel sibi moderatior fuit. In placitis propugnator justitiae, in guerris provisor victoriae: dominum regem ad severitatem legum custodiendam exacuens, ipse non eas sequens, sed proponens: expers in regem perfidiae, in caeteros ejus persecutor.
117.19
§ 408. Habebat praeterea rex Henricus episcopum Salesbiriensem Rogerium a secretis, cujus maxime nitebatur consilio, nam et ante regnum 637 omnibus suis praefecerat rex; primum cancellarium, mox episcopum constituerat, prudentiam viri expertus. Sollerter administrati episcopatus officium spem infudit quod majori dignus haberetur munere; itaque totius regni moderamen illius delegavit justitiae, sive ipse adesset Angliae, sive moraretur Normanniae. Refugit episcopus tantis se curis involvere, nisi tres archiepiscopi Cantuarienses, Anselmus, Radulfus, Willelmus, et postremo papa, injunxissent ei munus obedientiae. Sategit ita fieri Henricus, non nescius quod fideliter sua tractaret commoda Rogerius: nec defuit ille spei regiae; sed tanta integritate, tanta se agebat industria, ut nulla contra eum conflaretur invidia. Denique rex plerumque triennio, nonnunquam quadriennio, et eo amplius, in Normannia moratus, cum in regnum reverteretur, deputabat justitiarii modestiae quod nihil aut parum inveniebat molestiae. Inter haec, ecclesiastica officia non negligere, sed quotidie mane omnia honeste persolvere ut, expeditius peditius et tutius caeteris posset accedere. Pontifex magnanimus, et nullis unquam parcens sumptibus, dum quae facienda proponeret, aedificia praesertim, consummaret; quod cum alias, tum maxime in Salesbiria et Malmesbiria est videre. Fecit enim ibi aedificia spatio diffusa, numero pecuniarum sumptuosa, specie formosissima; ita juste composito ordine lapidum, ut junctura perstringat intuitum, et totam maceriam unum mentiatur esse saxum. Ecclesiam Salesbiriensem et novam fecit et ornamentis excoluit, ut nulli in Anglia cedat, sed multas praecedat; 638 ipseque non falso possit discere Deo,« Domine, dilexi decorem domus tuae.»
117.20
§ 409. Hiberniensium regem Murcardum, et successores ejus, quorum nomina fama non extulit, ita devotos habuit noster Henricus, ut nihil nisi quod eum palparet scriberent, nihil nisi quod juberet agerent: quamvis feratur Murcardus, nescio qua de causa, paucis diebus inflatius in Anglos egisse; sed mox, pro interdicto navigio et mercimonio navigantium, tumorem pectoris sedasse. Quanti enim valeret Hibernia si non adnavigarent merces ex Anglia? Ita pro penuria, imo pro inscientia cultorum, jejunum omnium bonorum solum, agrestem et squalidam multitudinem Hibernensium extra urbes producit: Angli vero et Franci, cultiori genere vitae, urbes nundinarum commercio inhabitant. Paulus Orcadum comes, quamvis Noricorum regi haereditario jure subjectus, ita regis amicitias suspiciebat ut crebra ei munuscula missitaret: nam et ille prona voluptate exterarum terrarum miracula inhiabat, leones, leopardos, lynces, camelos, quorum foetus Anglia est inops, grandi( ut dixi) jucunditate a regibus alienis expostulans; habebatque conseptum quod Wudestoche dicitur, in quo delicias talium rerum confovebat. Posueratque ibi animal quod hystrix vocatur, missum sibi a Willelmo de Monte Pislerio; de quo animali Plinius secundus in octavo Naturalis Historiae libro, et Isidorus de Etymologiis, memorant, esse animal in Africa, quod Afri ericii genus dicunt, coopertum hispidis setis, quas in canes insectantes naturaliter emittat. Sunt enim setae( ut vidi, palmo et plus longae, in utraque summitate acutae; similes 639 pennis aucarum ubi desinunt plumae, sed paulo plus grossae; nigro et albo quasi intertinctae.
117.21
§ 410. Illud praeter caetera Henricum insigniebat, quod, quamvis pro tumultibus Normannicis saepe et diu regno suo deesset, ita timore suo rebelles fraenabat, ut nihil pacis in Anglia desiderares; quocirca etiam exterae gentes illuc, velut ad unicum tutae quietis portum, libenter appellebant. Denique Siwardus rex Noricorum, primo aevi processu fortissimis conferendus, incepto itinere Jerosolymitano, rogataque regis pace, in Anglia tota resedit hyeme; plurimoque per ecclesias auro expenso, mox, ut Favonius ad serenitatem pelagi vernales portas aperuit, naves repetiit; provectusque in altum, Baleares insulas, quae Majorica et Minorica dicuntur, armis territas, faciliores ad subigendum praefato Willelmo de Monte Pislerio reliquit. Inde pertendit Jerosolymam, navibus omnibus incolumibus praeter unam; quae, dum retinacula a portu solvere tardat, absorpta est immani voragine( quam inter Sequanica et Aquitanica littora esse Paulus historicus Longobardorum asseverat), tanto undarum impetu ut ad triginta milliaria garrulitas discernatur aquarum. Jerosolymam veniens, Tyrum et Sidonem, urbes quas mare allambit, ad Christianitatis gratiam obsedit, effregit, subegit. Mutato itinere Constantinopolim ingressus, 640 navem aureis rostratam draconibus fastigio sanctae Sophiae pro trophaeo affixit. Hominibus suis in eadem urbe catervatim morientibus remedium excogitavit, ut reliqui parcius, et aqua mixtum vinum biberent: ingenii acrimonia, ut, porcino jecore mero injecto, moxque pro asperitate liquoris resoluto, idem in hominibus fieri primo praesagiret; post etiam, quodam defuncto exenterato, visu addisceret. Quare contuitu prudentiae et fortitudinis, quae grande quid pollicebantur, imperatore illum retinere tentante, spem ejus, qua jam aurum Noricum devorabat, pulchre cassavit: impetrata ad proximam urbem licentia, cistas thesaurorum, plumbo impletas, et obsignatas, apud eum deponens, quasi citissimi reditus vades. Ita ille illusus est; alter pedes domum contendit.
117.22
§ 411. Sed enim ut ad Henricum regrediatur oratio; erat ille in rebus suis providendo efficax, defendendo pertinax: bellorum quatenus posset cum honestate repressor; cum vero decrevisset non pati, impatiendus injuriarum exactor, obvia pericula virtutis umbone decutiens. Odii et amicitiae in quemlibet tenax; in altero nimio irarum aestui, in altero regiae magnanimitati, satisfaciens; hostes videlicet ad miseriam deprimens, amicos et clientes ad invidiam efferens: nam et hanc curam vel primam vel maximam boni principis philosophia proponit, ut parcat subjectis, et debellet superbos. Justitiae rigore inflexibilis, provinciales quiete, proceres dignanter 641 continebat; fures et falsarios latentes maxima diligentia perscrutans, inventos puniens; parvarum quoque rerum non negligens. Cum nummos fractos, licet boni argenti, a venditoribus non recipi audisset, omnes vel frangi vel incidi praecepit. Mercatorum falsam ulnam castigavit; brachii sui mensura adhibita, omnibusque per Angliam proposita. Curialibus suis, ubicunque villarum esset, quantum a rusticis gratis accipere, quantum et quoto pretio emere debuissent, edixit; transgressores vel gravi pecuniarum mulcta, vel vitae dispendio, afficiens. Principio regni, ut terrore exempli reos inureret, ad membrorum detruncationem, post ad pecuniae solutionem proclivior; pro morum prudentia, ut fere fert natura mortalium, optimatibus venerabilis, provincialibus amabilis habebatur. Quod si qui majorum, jurati sacramenti immemores, a fidei tramite exorbitarent, continuo, et consiliorum efficacia et laborum perseverantia, erroneos revocabat ad lineam; per asperitatem vulnerum detrectantes reducens ad sanitatem animorum. Nec facile quam diuturnos sudores in talibus effuderit enumerem, dum nihil patitur inultum quod a delinquentibus commissum dignitati suae non esset consentaneum. Pugnarum erat maxima causa Normannia, ut ante dixi, in qua ipse pariter multis annis degens, Angliae quoque prospiciebat, nullo audente caput erigere dum ille audaciam, 642 ille suspiceret prudentiam. Nec vero propter rebellionem aliquorum procerum unquam suorum appetitus est insidiis, nisi semel: auctor earum fuit quidam cubicularius, plebeii generis patre, sed pro regiorum thesaurorum custodia famosi nominis homine, natus: is deprehensus et facile confessus, poenas perfidiae acriter luit. Praeter hoc tota vita securus, animos omnium timori, sermones amori obstrictos habebat.
117.23
§ 412. Statura minimos supergrediens, a maximis vincebatur: crine nigro et juxta frontem profugo, oculis dulce serenis, thoroso pectore, carnoso corpore. Facetiarum pro tempore plenus; nec pro mole negotiorum, cum se communioni dedisset, minus jucundus. Minus pugnacis famae, Scipionis Africani dictum repra sentabat,« Imperatorem me mea mater, non bellatorem, peperit.» Quapropter sapientia nulli unquam modernorum regum secundus, et pene dicam omnium antecessorum in Anglia facile primus, libentius bellabat consilio quam gladio: vincebat, si poterat, sanguine nullo; si aliter non poterat, pauco. Omnium tota vita omnino obscoenitatum cupidinearum expers, quoniam( ut a consciis accepimus) non effraeni voluptate, sed gignendae prolis 643 amore, mulierum gremio infunderetur: nec dignaretur advenae delectationi praebere assensum, nisi ubi regium semen procedere posset in effectum; effundens naturam ut dominus, non obtemperans libidini ut famulus. Cibis indifferenter utens, magisque explens esuriem, quam multis obsoniis urgens inglusiem; potui nunquam praeter sitim indulgens. Continentiae minimum excessum tum in suis tum in omnibus execrans. Somni gravis, et quem frequens roncatio interrumperet. Facultatis in dicendo magis fortuitae quam elaboratae; nec praecipitis, sed maturae.
117.24
§ 413. Pietatis in Deum praedicandae, monasteria in Anglia et Normannia construxit; quibus quia nondum supremam manum imposuit, ego quoque interim judicium meum differrem, nisi me Radingensium fratrum charitas tacere non sineret. Hoc ille coenobium inter duo flumina Kene am et, Tamensem constituit, loco ubi pene omnium itinerantium ad populosiores urbes Angliae posset esse diversorium; posuitque ibi monachos Cluniacenses, qui sunt hodie praeclarum sanctitatis exemplum, hospitalitatis indefessae et dulcis indicium: videas ibi quod non alibi, ut plus hospites, totis horis venientes, quam inhabitantes insumant. Praeproperum me et adulatorem fortasse quid dixerit, quod nunc primum nascentem religionem tanto efferam praeconio, nesciens quid ventura pariat dies; sed ipsi( ut spero) cum Dei gratia enitentur ut in bono durent. Ego non erubesco si sanctis viris blandiar; et bonum quod in me non habeo, in aliis admirer. Investituras ecclesiarum Deo et sancto Petro remisit, post multas controversias inter eum et 644 Anselmum archiepiscopum habitas: vix tandem ad consentiendum, pro ingenti Dei gratia, ingloriosa de fratre victoria inflexus. Sed harum causarum tenorem multo verborum circuitu egit dominus Edmerus: nos, pro pleniore notitia, Paschalis saepe dicti apostolici scripta ad hanc rem pertinentia subnectemus.
117.25
§ 414.« Paschalis episcopus Henrico regi salutem. In literis quas nuper ad nos per familiarem tuum, nostrae dilectionis filium, clericum Willelmum transmisisti, et personae tuae sospitatem cognovimus, et successus prosperos quos tibi, superatis regni adversariis, benignitas divina concessit: audivimus praeterea optatam virilem sobolem ex ingenua te et religiosa conjuge suscepisse. Quod profecto cum nos laetificaverit, oportunum rati sumus nunc tibi praecepta et voluntatem Dei validius inculcare, cum amplioribus beneficiis benignitati ejus te prospicis debitorem. Nos quoque divinis beneficiis benignitatem nostram penes te sociare optamus; sed grave nobis est, quia id a nobis videris expetere quod praestare non possumus. Si enim consentiamus aut patiamur investituras a tua excellentia fieri, et nostrum procul dubio et tuum erit immane periculum. Qua in re contemplari te volumus quid aut non faciendo perdas, aut faciendo conquiras: nos enim in prohibitione hac nihil amplius obedientiae, nihil liberalitatis, per ecclesias nanciscimur; nec tibi debitae potestatis aut juris subtrahere quicquam nitimur, nisi ut erga te Dei ira minuatur, et sic tibi prospera cuncta contingant. Ait enim Dominus: Honorificantes me honorificabo; qui autem contemnunt me erunt ignobiles. 645 Dices itaque mei hoc juris est. Non utique: non est imperatorium, non regium, sed divinum; solius illius est qui dixit Ego sum ostium. Unde pro ipso te rogo, cujus hoc munus est, ut reddas hoc ipsi; ipsi dimittas, cujus amori etiam quae tua sunt debes. Nos autem cur tuae obniteremur voluntati, cur obsisteremus gratiae; nisi Dei, in hujus negotii consensu, sciremus nos voluntati obviare, gratiam amittere? Cur tibi quicquam negaremus, quod cuiquam esset mortalium concedendum, cum beneficia de te ampliora sumpserimus? Prospice, fili charissime, utrum decus an dedecus tibi sit, quod sapientissimus ac religiosissimus Gallicanorum episcoporum Anselmus propter hoc tuo lateri adhaerere, tuo veretur in regno consistere. Qui tanta de te bona hactenus audierant, quid de te sentient? quid loquentur, cum hoc fuerit in regionibus divulgatum? Ipsi qui coram te tuos excessus extollunt, cum praesentia tua caruerint, hoc profecto validius infamabunt. Redi ergo, charissime fili, ad cor tuum propter misericordiam Dei et propter amorem Unigeniti deprecamur: revoca pastorem tuum, revoca patrem tuum; et si quid, quod non opinamur, gravius adversus te gesserit, si investituras aversatus fueris, nos juxta voluntatem tuam, quantum cum Deo possumus, moderabimur: tu tamen talis repulsae infamiam a persona tua et regno removeas. Haec si feceris, et si gravia quaelibet a nobis petieris, quae cum Deo praeberi facultas sit, profecto consequeris, et pro te Dominum ipso adjuvante exorare curabimus; et de peccatis tam tibi quam conjugi tuae, sanctorum apostolorum meritis, indulgentiam et absolutionem faciemus. Filium autem tuum, quem ex spectabili et gloriosa conjuge suscepisti, quem, ut audivimus, egregii patris Willelmi nomine 646 nominasti, tanta tecum imminentia confovebimus, ut qui te vel illum laeserit Romanam ecclesiam videatur laesisse. Datum Lateranis, nono kalendas Decembris.
117.26
§ 415.« Paschalis Anselmo. Suavissimas dilectionis tuae accepimus literas, charitatis calamo scriptas. In his reverentiam devotionis tuae complectimur; et perpendentes fidei tuae robur, et piae sollicitudinis instantiam, exultamus, quia, gratia Dei tibi praestante auxilium, te nec promissa sustollunt, nec minae concutiunt. Dolemus autem quia, cum fratres nostros episcopos, legatos regis Anglorum, benigne susceperimus, quae nec diximus iis, nec cogitavimus, redeuntes ad propria retulerunt. Audivimus enim eos dixisse, quia, si rex in aliis bene ageret, nos investituras ecclesiarum nec prohibere, nec factas excommunicare; et quod ideo nolebamus chartae committere, ne sub occasione ea caeteri principes in nos inclamarent. Unde Jesum, qui corda et renes scrutatur, in animam nostram testem invocamus, si, ex quo hujus sanctae sedis curam suscepimus gerere, hoc immane scelus vel descendit in mentem.» Et infra,« Si ergo virgam pastoralitatis signum, si annulum signaculum fidei, tradit laica manus, quid in ecclesia pontifices agunt? Episcopos autem qui veritatem in mendacium commutarunt, ipsa veritate, quae Deus est, in medium introducta, a beati Petri gratia et a nostra societate secernimus donec Romanae ecclesiae satisfaciant. Quicunque vero intra praedictas inducias investituras consecrationum 647 acceperunt, a consortio nostro et ecclesiae alienos habemus.»
117.27
§ 416.« Paschalis Anselmo. Quod Anglici regis cor ad apostolicae sedis obedientiam omnipotentis Dei dignatio inclinavit, eidem miserationum Domino gratias agimus, in cujus manu corda regum versantur. Hoc nimirum tuae charitatis gratia, tuarumque orationum instantia, factum credimus, ut in hac parte populum illum, cui tua sollicitudo praesidet, miseratio superna respiceret. Quod autem et regi, et his qui obnoxii videntur, adeo condescendimus, eo affectu et compassione factum noveris, ut eos qui jacebant erigere valeamus: te autem, in Christo venerabilis et charissime frater, ab illa prohibitione sive, ut tu credis, excommunicatione absolvimus, quam ab antecessore nostro sanctae memoriae Urbano papa adversus investituras ac hominia factam intelligis. Tu vero eos qui aut investituras accepere, aut investitos benedixere, aut hominia fecere, cum ea satisfactione quam tibi per communes legatos Willelmum ac Baldewinum, viros fideles et veridicos, significamus, Domino cooperante suscipito, et eos vice nostrae auctoritatis absolvito; quos vel ipse benedicas, vel a quibus volueris benedici praecipias, nisi in iis aliud forte reperias propter quod a sacratis honoribus sint repellendi. Si qui vero deinceps praeter investituras ecclesiarum praelationes assumpserint, etiamsi regi hominia fecerint, nequaquam ob hoc a benedictionis munere arceantur, donec omnipotentis Dei gratia 648 ad hoc omittendum cor regium tuae praedicationis imbribus molliatur. Praeterea super episcopis qui falsum( ut nosti) a nobis rumorem retulerunt, cor nostrum commotum est vehementius, quia non solum nos laeserunt, sed multorum simplicium animas deceperunt, et regem adversus charitatem sedis apostolicae impulerunt; unde et inultum eorum flagitium, Domino cooperante, non patimur; sed, quia filii nostri regis instantia pro iis nos pulsat attentius, etiam ipsis communionis tuae participium non negabis. Sane regem et conjugem, et proceres illos qui pro hoc negotio cum rege ex praecepto nostro laboraverunt, quorum nomina ex supradicti Willelmi suggestione cognosces, juxta sponsionem nostram a peccatis et poenitentiis absolves. Rotomagensis episcopi causam tuae deliberationi committimus, et quod ei indulseris indulgemus.»
117.28
§ 417. Haec Paschalis summus papa, pro ecclesiarum Dei libertate, sollicitus agebat. Fuerunt autem episcopi quos mendacii arguit, Girardus archiepiscopus Eboracensis, et Herbertus Norwicensis; quorum errata reprehenderunt veraciores legati, Willelmus postea Exoniensis episcopus, et Baldewinus Beccensis monachus. Eratque tunc Anselmus archiepiscopus iterum tempore istius regis Lugduni exul, apud Hugonem ejusdem civitatis archiepiscoporum, quando epistola prima, quam apposui, emissa est; quia nec ipse ullo desiderio veniendi tenebatur, nec rex animositatem suam pro copia susurronum sedari patiebatur. Diu ergo et revocare illum, et monitionibus apostolicis obsecundare, distulit; 649 non elationis ambitu, sed procerum, et maxime comitis de Mellento instinctu, qui, in hoc negotio magis antiqua consuetudine quam recti tenore rationem reverberans, allegabat multum regiae majestati diminui, si, omittens morem antecessorum, non investiret electum per baculum et annulum. Verumtamen rex, diligentius inspecto quid vivida epistolarum ratio, quid divinorum munerum in se ubertim confluens admoneret largitio, investituram annuli et baculi indulsit in perpetuum; retento tantum electionis et regalium privilegio. Coacto ergo apud Londoniam magno episcoporum et procerum abbatumque concilio, multa ecclesiasticarum et secularium rerum ordinata negotia, decisa litigia. Nec multo post, uno die quinque sunt ordinati episcopi in Cantia ab Anselmo archiepiscopo: Willelmus ad Wintoniam, Rogerius ad Salesbiriam, Willelmus ad Exoniam, Rainaldus ad Herefordum. Urbanus ad Glamorgan. Itaque controversia frequentibus dissensionibus agitata, plurimo Anselmi ad Romam itu et reditu ventilata, laudabilem finem accepit.
117.29
§ 418. Uxor regis ex antiqua et illustri regum stirpe descendit Matildis, filia regis Scottorum( ut praedixi), a teneris annis inter sanctimoniales apud Wiltoniam et Rumesium educata, literis quoque foemineum pectus exercuit. Unde ut ignobiles nuptias respueret, plusquam semel a patre oblatas, peplum sacratae professionis index gestavit: quapropter, cum rex suscipere vellet eam thalamo, res in disceptationem venit; 650 nec nisi legitimis productis testibus, qui eam jurarent sine professione causa procorum velum gessisse, archiepiscopus adduci potuit ad consentiendum. Haec igitur duobus partubus, altero alterius sexus, contenta, in posterum et parere et parturire destitit: aequanimiterque ferebat, rege alias intento, ipsa curiae valedicere, Westmonasterio multis annis morata. Nec tamen quicquam ei regalis magnificentiae deerat; sed indefessa frequentia, undae salutantium, et totis apportantium temporibus, accipiebantur et vomebantur superbis aedibus: hoc regis jubebat liberalitas, hoc ipsius gratia et dulcis attrahebat benignitas. Sanctitudinis egregiae, non usquequaque despicabilis formae, maternae pietatis aemula, nihil sinistrum quantum ad se moribus admittens; praeter regium cubile pudoris integra, nulla etiam suspicione laesa. Cilicio sub regio cultu convoluta, nudipes diebus Quadragesimae terebat ecclesiarum limina: nec horrebat pedes lavare morbidorum, ulcera sanie distillantia contrectare; postremo longa manibus oscula protelare, mensam apponere. Erat ei in audiendo servitio Dei voluptas unica, ideoque in clericos bene melodos inconsiderate provida; blande quoscunque alloqui, multa largiri, plura polliceri. Inde, liberalitate ipsius per orbem sata, turmatim huc adventabant scholastici tum cantibus tum versibus famosi; felicemque se putabat qui carminis novitate aures mulceret dominae. Nec in his solum expensas conferebat, sed etiam omni generi hominum, praesertim advenarum; qui, muneribus acceptis, famam ejus longe per terras venditarent. Est enim cupiditas gloriae ita innata 651 mentibus hominum, ut vix aliquis, bonae conscientiae pretiosis contentus fructibus, si quid bene fecerit, non dulce habeat efferri in vulgus: unde aiunt, et constat dominae esse surreptum ut extraneos quos posset praemiis deliniret; caeteros promissis, aliquando efficacibus aliquando et saepius, inanibus, suspenderet. Eo effectum est ut prodige donantium non effugeret vitium, multimodas colonis suis deferens calumnias, inferens injurias, auferens substantias: quo bonae largitricis nacta famam, suorum parvi pensaret contumeliam. Sed haec qui recte judicare volet, consiliis ministrorum imputabit; qui, more harpyarum, quicquid poterant corripere unguibus, vel infodiebant marsupiis vel insumebant conviviis: quorum foeculentis susurris aures oppleta, naevum honestissimae menti contraxit: de reliquo factis omnibus approbanda et sancta. Inter haec erepta est patriae, magno provincialium damno, suo nullo; nam et funus nobiliter curatum apud Westmonasterium, quietem accepit, et spiritus se coelum incolere non frivolis signis ostendit. Obiit regno post septemdecim annos et sex menses libenter relicto; fatum parentum experta, qui pene omnes virente potissimum aevo excessere mundo. Successit thoro ejus, sed non ita cito, Adala filia ducis de Lovanio, quod est castellum caput Lotharingiae.
117.30
§ 419. Filium habuit rex Henricus ex Matilde, nomine Willelmum, dulci spe et ingenti cura in successionem educatum et provectum 652 nam et ei, vix dum duodecim annorum esset, omnes liberi homines Angliae et Normanniae, cujuscunque ordinis et dignitatis, cujuscunque domini fideles, manibus et sacramento se dedere coacti sunt. Filiam quoque Fulconis comitis Andegavensis vix nubilem ipse etiam impubis despondit et accepit, dato sibi a socero comitatu Cenomannico pro munere sponsalicio: quin et Jerosolymam Fulco ire contendens, comitatum commendavit regi suum, si viveret; futurum profecto generi, si non rediret. Plures ergo provinciae spectabant nutum pueri. putabaturque regis Edwardi vaticinium in eo complendum; ferebaturque spes Angliae, modo arboris succisa, in illo juvenculo iterum floribus pubescere, fructus protrudere, et ideo finem malorum sperari posse. Deo aliter visum; hujuscemodi enim opinionem tulerunt aurae, quod eum proxima dies urgebat fato satisfacere. Enim vero socero tunc annitente, simulque Thetbaldo filio Stephani et Adalae amitae, Lodowicus rex Franciae Normanniam concessit puero, ut facto sibi hominio possideret eam jure legitimo: ordinabat haec et efficiebat prudentissimi patris prudentia, ut hominium, quod ipse pro culmine imperii fastidiret facere, filius delicatus, et qui putabatur viam seculi ingressurus, non recusaret. His agitandis et placita concordia componendis quatuor annorum tempus rex impendit, in Normannia toto hoc tempore moratus. Veruntamen tam splendidae et excogitatae pacis serenum, tam omnium spes 653 in speculam erectas, confudit humanae sortis varietas. Namque indicto in Angliam reditu, rex sub ipso crepusculo septimo kalendas Decembris, apud Barbelflet naves solvit; eumque, qui impleverat carbasa, ventus fel citer regno et amplae fortunae invexit. At vero adolescentulus, jam septendecim annorum et paulo plus, cui nihil deliciarum praeter nomen regis pro paterna indulgentia deesset, aliam sibi navem parari praecepit, omnibus pene adolescentulis procerum filiis, quasi pro colludio aetatis puerilis, eo accurrentibus; quin et remiges immodice mero ingurgitati, voluptate nautica quam potus ministrabat, mature illos qui praecesserant post tergum relinquendos clamitabant. Erat enim navis optima, tabulatis novis et clavis recenter compacta. Itaque caeca jam nocte, juventus sapientiae indiga, simulque potu obruta, navem a littore impellunt. Volat illa pennata pernicior arundine; et, crispantia maris terga radens, imprudentia ebriorum impegit in scopulum non longe a littore supra pelagus extantem. Consurgunt ergo miseri, et magno clamore ferratos contos expediunt, diu certantes ut navem a rupe propellerent; sed obsistebat fortuna, omnes eorum conatus in irritum deducens. Itaque et remi in saxum obnixi crepuere, concussaque prora pependit. Jamque alios undis exponebat, alios ingressa per rimas aqua enecabat, cum ejecta scapha filius regis excipitur; salvarique potuisset ad littus regressus, nisi soror ejus notha, comitissa Perticae, in majori nave cum morte luctans, foemineo ululatu fratris opem implorasset, ne tam impie se relinqueret. Ille, misericordia infractus, lembum carinae 654 applicari jussit, ut sororem exciperet; mortem misellus pro clementiae teneritudine indeptus: continuo enim multitudine insilientium scapha victa subsedit, omnesque pariter fundo involvit. Evasit unus et ille agrestis, qui, tota nocte malo supernatans, mane totius tragoediae actum expressit. Nulla unquam fuit navis Angliae tantae miseriae, nulla toti orbi tam patulae famae. Periit ibi cum Willelmo alter filius regis Ricardus, quem ante regnum ex provinciali foemina susceperat, juvenis magnanimus et patri pro obsequio acceptus; Ricardus comes Cestriae, et frater ejus Otuelus, nutricius et magister filii regis; filia regis, comitissa Perticae; et neptis ejus, soror Thetbaldi, comitissa Cestriae: praeterea quisquis erat in curia lectissimus miles vel capellanus, et optimatum filii ad militiam provehendi; accurrerant enim undique, ut dixi, non leve gloriae suae numeraturi commodum si filio regis vel deferrent ludicrum vel conferrent obsequium. Accumulavitque calamitatem difficultas inveniendorum cadaverum, quia dispersis per littora quaesitoribus nullum facile repertum est; sed ierunt tam delicata corpora aequoreis crudelia pabula monstris. Juvenculi ergo morte cognita, res mirum in modum mutatae. Parens enim coelibatui renunciavit, cui post mortem Matildis studuerat, futuros haeredes ex nova conjuge jamjamque operiens. Socer, ex Jerosolymis domum reversus, partibus Willelmi filii Roberti Normanni comitis improbus astitit, tradens ei alteram filiam nuptum, et Cenomannicum comitatum: 655 irarum stimulos in regem acuebat dos filiae. post mortem filii in Anglia retenta.
117.31
§ 420. Filiam Matildem, ex Matilde susceptam dedit rex Henricus Henrico imperatori Alemanniae, filio Henrici de quo tertius liber memoriam fecit. Fuit hic Henricus quintus ejus nominis apud Teutonicos imperator: qui licet pro contumeliis apostolicae sedis patri graviter succensuisset, ipse tamen ejusdem sententiae sequax, et propugnator suo tempore fuit infestus; namque cum Urbano papae Paschalis successisset, vir nullo virtutis genere carens, rursus quaestio de investituris ecclesiarum, rursus bella, rursus lites agitari, neutris partibus loco cedentibus. Imperator omnes episcopos et abbates regni sui quod citra montes est fautores habebat; quia Karolus magnus, pro contundenda gentium illarum ferocia, omnes pene terras ecclesiis contulerat: consiliosissime perpendens, nolle sacri ordinis homines tam facile quam laicos fidelitatem domini rejicere; praeterea, si laici rebellarent, illos posse et excommunicationis auctoritate et potentiae severitate compescere. Papa ultramontanas ecclesias suae rationi subjecerat; parumque suscipiebant urbes Italiae Henrici dominium, servitio se putantes exutas post Conradi fratris ejus interitum, qui a patre relictus Longobardiae in regem, apud Aretium obierat diem: at vero Henricus, antiquis Caesaribus in nullo virtute dejectior, post pacatum regnum Teutonicum praesumebat animo Italicum, rebellionem urbium subjugaturus, quaestionemque de investitura suo libito recisurus. Sed iter illud ad Romam, 656 magnis exercitationibus pectorum, magnis angoribus corporum, consummatum, David Scottus Bancornensis episcopus exposuit; magis in regis gratiam quam historicum deceret acclinis: denique et inauditam violentiam, quod apostolicum cepit, quamvis libere custodierit, laudi ducit, ab exemplo quod Jacob, angelum violenter tenens, benedictionem ab eo extorserit. Praeter haec, laborat asserere dictum apostoli,« Nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus,» non adversari cupiditatibus pontificum per laicos investitorum, quia non sit seculare negotium si clericus laico fecerit hominium: quae quantum sint frivola, cujuslibet dijudicabit prudentia. Ego interim, ne bonum virum verbo videar premere, statuo indulgendum, quia non historiam sed panegyricum scripsit. Nunc vero privilegium et conventionem, violenta trium septimanarum captione a papa extorta, veraciter inseram; et qualiter non multo post religiosiori consilio enervata sunt, subjiciam.
117.32
§ 421.« Dominus papa Paschalis non inquietabit dominum regem, nec ejus imperium vel regnum, de investitura episcopatum et abbatiarum, neque de injuria sibi illata et suis, in persona et bonis; neque aliquod malum reddet sibi vel alicui personae pro hac causa: et penitus in personam regis Henrici nunquam anathema ponet; nec remanebit in domino papa quin coronet eum, sicut in ordine continetur; et regnum et imperium, officii sui auxilio, eum tenere adjuvabit pro posse suo. Et haec adimplebit dominus papa sine fraude et malo ingenio.» Haec sunt nomina 657 illorum episcoporum et cardinalium qui, praecepto domini papae Paschalis, privilegium et amicitiam domino Henrico imperatori sacramento confirmaverunt: Petrus Portuensis episcopus, Centius Sabinensis episcopus, Robertus cardinalis sancti Eusebii, Bonefacius cardinalis sancti Marci, Anastasius cardinalis sancti Clementis, Gregorius cardinalis apostolorum Petri et Pauli, item Gregorius cardinalis sancti Chrisogoni, Johannes cardinalis sanctae Potentianae, Risus cardinalis sancti Laurentii, Reinerus cardinalis sanctorum Marcellini et Petri, Vitalis cardinalis sanctae Balbinae, Teuzo cardinalis sancti Marci, Thetbaldus cardinalis Johannis et Pauli, Johannes decanus in Schola Graeca, Leo decanus sancti Vitalis, Albo decanus Sergii et Bachi.
117.33
§ 422. Ipse etiam rex hoc sacramentum fecit:« Ego Henricus rex liberos dimittam, quarta vel quinta feria proxima, et dominum papam, et episcopos et cardinales, et omnes captivos et obsides qui pro eo vel cum eo capti sunt, et secure perduci faciam intra portas Transtiberinae civitatis; nec ulterius capiam, aut capi permittam, eos qui in fidelitate domini papae Paschalis permanent: et populo Romano et Transtiberinae civitati pacem et securitatem servabo, tam per me quam per meos, in personis, quae pacem mihi servaverint. Dominum papam fideliter adjuvabo ut papatum suum quiete et secure teneat. Patrimonia et possessiones Romanae ecclesiae quae abstuli restituam, et cuncta quae habere debet more antecessorum 658 suorum recuperare et tenere adjuvabo, bona fide, sine fraude et malo ingenio: et domino papae Paschali obediam, salvo honore regni et imperii, sicut catholici imperatores catholicis pontificibus Romanis.» Et isti sunt juratores ex parte ipsius regis: Fridericus Coloniensis archiepiscopus, Godebardus Tridentinus episcopus, Bruno Spirensis episcopus, Berengarius comes, Albertus cancellarius, Herimannus comes, Fridericus comes palatinus, Bonefacius marchio, Albertus comes de Blandriaco, Fridericus comes, Godefricus comes, Warnerius marchio.
117.34
§ 423. Hac conventione expleta, et praedictorum episcoporum et cardinalium sacramento confirmata, osculo utrinque dato, dominus papa quarto idus Aprilis, Dominica Quasi modo geniti missam celebravit; in qua, post communionem suam et ministrorum altaris, imperatori corpus et sanguinem Domini dedit in haec verba:« Hoc Dominicum corpus, quod sacrosancta tenet ecclesia, natum ex Maria virgine, elevatum in cruce pro redemptione humani generis, damus tibi( fili charissime) in remissionem peccatorum tuorum, et in conservationem confirmandae pacis et verae amicitiae inter me et te, et regnum et sacerdotium.» Altero vero die apostolicus et rex ad columnas quae sunt in foro convenerunt, dispositis praesidiis loricatorum ubicunque videbatur opus esse, ne impediretur regis consecratio. Et in Argentea Porta receptus est rex ab episcopis, et cardinalibus, et toto clero Romano; et coepta oratione quae in ordine continetur ab Ostiensi episcopo, quoniam Albanus deerat, a quo debuisset 659 dici si adesset, ad mediam rotam ductus est; et ibi recepit secundam orationem a Portuensi episcopo, sicut praecipit Romanus ordo. Deinde duxerunt eum cum letaniis usque ad confessionem Apostolorum; et ibi unxit eum Hostiensis episcopus inter scapulas et in brachio dextro. Post haec a domino apostolico ad altare eorundem apostolorum deductus et ibidem, imposita sibi corona ab ipso apostolico, in imperatorem est consecratus. Post impositam coronam missa de Resurrectione Domini est celebrata; in qua ante communionem dominus apostolicus privilegium imperatori propria manu dedit, in quo sibi et regno suo quod hic scriptum est concessit, et in eodem loco sub anathemate confirmavit.
117.35
§ 424.« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio, et per Dei omnipotentis gratiam Romanorum imperatori augusto, Henrico, salutes et apostolicam benedictionem. Regnum vestrum sanctae Romanae ecclesiae cohaerere divina dispositio constituit; praedecessores siquidem vestri, probitatis et prudentiae amplioris gratia, Romanae urbis coronam et imperium consecuti sunt: ad cujus videlicet coronae et imperii dignitatem, tuam quoque personam( fili charissime Henrice), per nostri sacerdotii ministerium majestas divina provexit. Illam igitur dignitatis praerogativam, quam praedecessores nostri vestris praedecessoribus catholicis imperatoribus concesserunt, et privilegiorum paginis confirmaverunt, nos quoque tuae dilectioni 660 concedimus, et praesentis privilegii pagina confirmamus, ut regni tui episcopis vel abbatibus, libere, praeter violentiam vel symoniam electis, investituram virgae et annuli conferas; post investionem vero canonice consecrationem accipiant ab episcopo ad quem pertinuerit. Si quis autem a clero vel populo, praeter assensum tuum, electus fuerit, nisi a te investiatur, a nemine consecretur; exceptis nimirum illis qui vel in archiepiscoporum vel in Romani pontificis solent dispositione consistere. Sane archiepiscopi vel episcopi libertatem habeant a te investitos episcopos vel abbates canonice consecrandi: praedecessores enim vestri ecclesias regni sui tantis regalium suorum beneficiis ampliarunt, ut regnum ipsum maxime episcoporum vel abbatum praesidiis oporteat communiri, et populares dissensiones quae in electis omnibus saepe contingunt, regali oporteat majestate compesci. Quamobrem prudentiae tuae et potestati cura debet sollicitius imminere, ut Romanae ecclesiae magnitudo, et caeterarum salus, tuis, Domino praestante, beneficiis et servitiis conservetur. Si qua ergo ecclesiastica vel secularis persona, hanc nostrae concessionis paginam sciens, contra eam temerario ausu venire tentaverit, anathematis vinculo, nisi resipuerit, innodetur, honorisque ac dignitatis suae periculum patiatur; observantes autem haec misericordia divina custodiat, et personam potestatemque tuam ad honorem suum et gloriam feliciter imperare concedat.»
117.36
§ 425. Peracto itaque toto ipsius consecrationis officio, apostolicus et imperator, complexis invicem dextris, iverunt cum celebri pompa ad 661 cameram quae est ante confessionem sancti Gregorii, ut ibi deponeret apostolicus sua sacerdotalia, imperator autem sua regalia. Imperatori autem exeunti de camera, et suis regalibus exuto, occurrerunt Romani patricii cum aureo circulo, quem imposuerunt imperatori in capite, et per eum dederunt sibi summum patriciatum Romanae urbis, communi consensu omnium et volenti animo.
117.37
§ 426. Omnem hanc ambitionem privilegiorum et consecrationis, verbo de scriptis praefati David transtuli, quae ille( ut dixi) pronius quam deberet ad gratiam regis inflectit. Sequenti vero anno congregatum est concilium Romae, non tam praecipiente quam connivente papa, et privilegium illud irritum factum est. Auctores fuere hujusce mutationis archiepiscopus Viennensis, qui postea sedem apostolicam rexit, et episcopus Engolismensis. Girardus nomine, qui coepiscopos ad haec exinanienda irritabant. Ejus ergo concilii actio haec est.
117.38
§ 427. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo duodecimo, indictione quinta, anno pontificatus domini papae Paschalis secundi tertiodecimo, mense Martio, quintodecimo kalendas Aprilis, celebratum est concilium Romae Lateranis in basilica Constantiniana. In qua cum dominus papa Paschalis resedisset, cum archiepiscopis, et episcopis, et cardinalibus, et varia multitudine clericorum et laicorum, ultima die concilii, facta coram omnibus professione catholicae fidei, ne quis de fide ipsius dubitaret, dixit: 662« Amplector omnem divinam Scripturam Veteris ac Novi Testamenti, legem a Moyse scriptam et a sanctis prophetis: amplector quatuor evangelia, septem canonicas epistolas, et epistolas gloriosi doctoris beati Pauli apostoli, sanctos canones apostolorum, quatuor concilia universalia sicut quatuor evangelia, Nicenum, Ephesinum, Constantinopolitanum, Chalcedonense; praeterea Antiochenum concilium, et decreta sanctorum patrum Romanorum pontificum, et praecipue decreta domini mei papae Gregorii septimi, et beatae memoriae papae Urbani. Quae ipsi laudaverunt, laudo; quae tenuerunt, teneo; quae confirmaverunt, confirmo; quae damnaverunt, damno; quae repulerunt, repello; quae interdixerunt, interdico: quae prohibuerunt, prohibeo; in omnibus et per omnia in his semper perseverabo.» Quibus expletis, surrexit pro omnibus Girardus Engolismensis episcopus, legatus in Aquitania, et communi assensu domini papae Paschalis, totiusque concilii, legit hanc scripturam.
117.39
§ 428.« Privilegium illud, quod non est privilegium, sed vere dici debet pravilegium, pro liberatione captivorum et ecclesiae, a domino papa Paschali per violentiam regis Henrici extortum, nos omnes, in hoc sancto concilio cum domino papa congregati, canonica censura et ecclesiastica auctoritate judicio Sancti Spiritus damnamus, et irritum esse judicamus, atque omnino quassamus, et, ne quid auctoritatis et efficaciae habeat, penitus excommunicamus. Et hoc ideo damnatum est, quia in eo pravilegio continetur quod electus canonice a clero et populo a nemine 663 consecretur, nisi prius a rege investiatur; quod est contra Spiritum Sanctum et canonicam institutionem.»« Perlecta vero hac charta, acclamatum ab omnibus et universo concilio,« Amen, amen! fiat, fiat!»
117.40
§ 429. Archiepiscopi, qui cum suis suffraganeis interfuerunt, hi sunt: Joannes patriarcha Veneticus, Semies Capuanus, Landulfus Beneventanus, Amalfitanus, Regitanus, Hydrontinus, Brundisinus, Capsanus, Gyrontinus; et Graeci, Rosanus, et archiepiscopus sanctae Severinae. Episcopi vero: Centius Sabinensis, Petrus Portuensis, Leo Hostiensis, Cono Praenestinus, Girardus Engolismensis, Galo Leonensis legatus pro Bituricensi, et Viennensis archiepiscopus, Rogerius Vulturnensis, Gaufridus Senensis, Rollandus Populonensis Gregorius Terracinensis, Willelmus Trojanus Willelmus Siracusanus legatus pro omnibus Siculis, et alii fere centum episcopi. Siwinus et Johannes Tusculanus episcopus, cum essent Romae, illa die concilio non interfuerunt; qui postea, lecta damnatione privilegii, consenserunt et laudaverunt.
117.41
§ 430. Ferebantur ista per orbem, nec dissimulabat omnis Gallia imperatorem execrari, ecclesiastici zeli vigore in eum intentato. His commotus Romam septimodecimo anno Paschalis papae contendit acrius in illum ulturus; sed is felici transitu mundanas effugerat aerumnas, ridebatque in requie positus ex alto contumacis Caesaris 664 minas. Cujus morte accepta, alacrius imperator celebrabat viam, ut Joanne Gaitano, superioris papae cancellario, qui jam electus et Gelasius dictus fuerat, ejecto, Mauricium Bracarensem episcopum cognomento Burdinum, intruderet. Sed haec epistola Gelasii certius proponet.
117.42
§ 431.« Gelasius, servus servorum Dei archiepiscopis, episcopis, abbatibus, clericis, principibus et caeteris per Galliam fidelibus, salutem. Quia vos Romanae ecclesiae membra estis, quae in ea nuper acta sunt dilectioni vestrae significare curamus. Siquidem post electionem nostram dominus imperator, furtive et inopinata velocitate Romam veniens, nos egredi compulit. Pacem postea et minis et terroribus postulavit, dicens. Quae posset se faturum, nisi nos ei juramento pacis certitudinem faceremus: ad quae nos ista respondimus: De controversia quae inter ecclesiam et regnum est, vel conventioni vel justitiae libenter acquiescimus loco et tempore competenti, videlicet Mediolani vel Cremonae in proxima beati Lucae festivitate, fratrum nostrorum judicio, qui a Deo sunt judices constituti in ecclesia, et sine quibus haec causa tractari non potest. Et quoniam dominus imperator a nobis securitatem quaerit, nos verbo et scripto eam promittimus, nisi ipse interim impediat. Alias enim securitatem facere, nec honestas ecclesiae nec consuetudo est. Ille statim die post electionem nostram quadragesimo quarto Bracarensem episcopum, anno praeterito a domino praedecessore 665 nostro Paschali papa in concilio Beneventi excommunicatum, in matris ecclesiae invasionem ingessit; qui etiam, cum per nostras olim manus pallium accepisset, eidem domino nostro, et catholicis successoribus, quorum primus ego sum, fidelitatem juravit. In hoc autem tanto facinore nullum de Romanis dominus imperator( Deo gratias!) socium habuit; sed Wibertini soli, Romanus de sancto Marcello, Centius qui dicebatur sancti Chrisogoni, Teuzo qui multo per Daciam debacchatus est tempore, tam infamem gloriam celebrarunt. Vestrae igitur experientiae, literarum praesentium perceptione, mandamus ut, super his per Dei gratiam communi deliberatione tractantes, ad matris ecclesiae ultionem, communibus praestante Deo auxiliis, sicut oportere cognoscitis, accingamini. Data Gaitae, septimodecimo kalendas Februarii 16 Jan. A. D. 1119).»
117.43
§ 432. Expulsus autem Gelasius, Salerni navibus conscensis, inde venit Genuam; indeque itinere pedestri Cluniacum contendens, ibidem obiit. Tunc, id est, anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo nonodecimo, cardinales qui cum Gelasio venerant, simulque omnis ecclesia Cisalpina, Guidonem archiepiscopum Viennensem in papam grandi paratu levantes, Calixtum vocarunt, religionis et efficaciae ipsius contuitu; sperantes se per illius potentiam, quod esset in auxiliando facultatis maximae, imperatoris viribus obniti posse. Nec ille credulos spei effectu exinaniens, mox concilio Remis celebrato investitos vel investiendos a laicis ab ecclesiis removit; pariter et imperatorem, nisi resipisceret, 666 involvens. Ita tempore aliquanto in inferioribus plagis moratus, ut partes suas augeret, Romam, compositis in Gallia rebus, venit, libenterque a civibus( nam jam imperator discesserat) receptus est. Tum Burdinus, in medio relictus, Sutrium effugit, multis peregrinorum calamitatibus papatum suum fovere meditatus; sed, quo modo inde sit ejectus, sequenti epistola cognosces.
117.44
§ 433.« Calixtus episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et filiis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, et caeteris tam clericis quam laicis, beati Petri fidelibus, per Gallias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Quia dereliquit populus legem Domini, et in judiciis ejus non ambulat, visitat Dominus virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum: paternae tamen conservans viscera pietatis, de sua confidentes misericordia non relinquit. Diu siquidem, peccatis exigentibus, per illud Teutonicorum regis idolum, Burdinum videlicet, fideles ecclesiae conturbati sunt; et alii quidem capti, alii usque ad mortem carceris maceratione afflicti sunt. Nuper autem, festis Paschalibus celebratis, cum peregrinorum et pauperum clamores ferre penitus non possemus, cum ecclesiae fidelibus ab urbe digressi sumus, et tamdiu Sutrium obsedimus, donec divina potentia et supradictum ecclesiae inimicum Burdinum,( qui diabolo nidum ibidem fecerat), et locum ipsum, omnino in nostram tradidit potestatem. Rogamus itaque charitatem vestram ut pro tantis beneficiis una nobiscum Regi regum gratias referatis, et in catholicae ecclesiae obedientia et servitio constantissime maneatis, retributionem debitam in praesenti et futuro ab omnipotente Domino per ejus gratiam recepturi. Rogamus 667 etiam ut has literas alter alteri praesentari, omni remota negligentia, faciatis. Data Sutrii, quinto kalendas Maii.»
117.45
§ 434. Urbana omnino et excogitata facetia, ut eum, quem oderat, regis Teutonici vocaret idolum: quod ille Mauritii peritiam, tum in literis tum in civilibus negotiis, magni pensaret. Erat is, ut dixi, Bracarensis archiepiscopus, quae est civitas Hispaniae: quem multum quislibet revereri, et pene adorare, pro viva magnae industriae specie debuisset, nisi tam famoso facinore enitescere maluisset. Nec enim sanctissimam sedem nummis nundirari dubitasset, si tam desperatus inveniretur venditor quam paratus erat emptor. Tum autem captus, et monachus factus, in Caveam[ monasterium enim ita vocant] directus est.
117.46
§ 435. Processit ulterius in augendo bono laudabilis papae magnificentia, ut illam effraenem et ingenitam Romanorum cupiditatem cohiberet. Nullae ipsius tempore viantibus circa Romam insidiae, nullae urbem ingressis injuriae. Oblationes apud sanctum Petrum( quas pro petulantia proque libidine potentes diripiebant, anteriores apostolicos, qui vel mutire auderent, indignis afficientes contumeliis), Calixtus revocavit ad medium, scilicet ad apostolicae sedis rectoris publicum usum. Nec quicquam in ejus pectore pecuniarum vel habendarum ambitus, vel habitarum amor, operari bono abhorrens potuit: adeo ut Anglos peregrinos magis ad sanctum David 668 quam Romam pergere admoneret, pro viae longitudine: ad illum locum bis euntibus idem benedictionis refundendum commodum, quod haberent qui semel Romam irent. Quid quod illam inveteratam investiturae controversiam inter regnum et sacerdotium, quae jam plus quam quinquaginta annis turbas fecerat, adeo ut, aliquo haeresis fautore morbo vel morte succiso, illico quasi hydrae capita plura pullularent, ipse sua industria abrasit, decidit, delevit: Teutonicae animositatis colla vigore securis apostolicae decutiens. Quod et ejus et apostolici professiones mundo his dictis ostendent.
117.47
§ 436.« Ego Calixtus episcopus, servus servorum Dei, tibi, dilecto filio Henrico, Dei gratia Romanorum imperatori, concedo electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni qui ad regnum pertinent in praesentia tua fieri, absque symonia et absque ulla violentia: ut si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani vel provincialium concilio vel judicio, saniori parti assensum et auxilium praebeas. Electus autem regalia a te recipiat, et quae ex his jure tibi debet faciat: ex aliis vero partibus imperii consecratus infra sex menses regalia a te per sceptrum recipiat, et quae ex his jure tibi debet faciat, exceptis omnibus quae ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur. De quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi praestabo. Do tibi veram pacem, et omnibus qui in tua parte sunt, vel fuerunt tempore hujus discordiae. Vale!»
117.48
669§ 437.« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Henricus, Dei gratia Romanorum imperator augustus, pro amore Dei, et sanctae Romanae ecclesiae, et domini Calixti papae, et pro remedio animae meae, dimitto Deo, et sanctis Dei apostolis Petro et Paulo, sanctaeque catholicae ecclesiae, omnem investituram per annulum et baculum: et concedo in omnibus ecclesiis, quae in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem et liberam consecrationem. Possessiones et regalia beati Petri, quae a principio hujus discordiae usque ad hodiernum diem, sive tempore patris mei, sive etiam meo, ablata sunt, quae habeo, eidem sanctae Romanae ecclesiae restituo: quae non habeo, ut restituantur fideliter juvabo. Possessiones etiam omnium aliarum ecclesiarum, et principum et omnium aliorum tam laicorum quam clericorum, quae in guerra ista amissae sunt, consilio principum vel justitia, quas habeo reddam; quas non habeo, fideliter ut reddantur juvabo. Et do veram pacem domino papae Calixto, et sanctae Romanae ecclesiae, et omnibus qui in parte ipsius sunt vel fuerunt; et in quibus sancta Romana ecclesia auxilium postulaverit, fideliter juvabo; et de quibus mihi querimoniam fecerit, debitam sibi faciam justitiam.» Haec omnia acta sunt consensu et consilio principum quorum nomina subscripta sunt: Albertus archiepiscopus Moguntiae, Fredericus Coloniensis archiepiscopus, Ratisbonensis episcopus, Babenbergensis episcopus, Bruno Spirensis, Augustensis, Trajectensis, Constantiensis, abbas Foldensis, Heremannus dux, Fredericus dux, Bonefacius marchio, Thetbaldus marchio, Ernulfus comes palatinus, Otbertus comes palatinus, Berengarius comes.
117.49
§ 438. Sedato itaque tam veterno morbo, qui 670 ecclesiae statum conturbaverat, magnum gaudium quisquis Christiane sapuit, accepit, quod is imperator, qui proxima fortitudinis gloria acriter Karoli magni invaderet vestigia, etiam a devotione ipsius in Deum non degeneraret; qui, praeter Teutonici regni nobiliter sopitas rebelliones, etiam Italicum ita subegit ut nullus adeo. Ter enim in decennio Italiam ingressus urbium tumorem compescuit; primo adventu Novariam, Placentiam, Aretium, secundo et tertio Cremonam et Mantuam, incendio exterminans: sed et Ravennae motum paucorum obsidione dierum lenivit; namque Pisani et Papienses, cum Mediolanensibus, amicitiam ejus quam vim experiri malebant. Huic[ ut ante fatus sum] filia regis Angliae nupta exhibebat patrem fortitudine, matrem religione: contendebat in ea pietas industriae, nec quod magis probares discerneres facile.
117.50
§ 439. Erat tunc Willelmus comes Pictavorum fatuus et lubricus; qui, postquam de Jerosolyma( ut superiori libro lectum est) rediit, ita omne vitiorum volutabrum premebat quasi crederet omnia fortuitu agi, non providentia regi. Nugas porro suas, falsa quadam venustate condiens, ad facetias revocabat, audientium rictus cachinno distendens. Denique apud castellum quoddam, Niort, habitacula quaedam, quasi monasteriola, construens, abbatiam pellicum ibi se positurum delirabat: nuncupatim illam et illam, quaecunque famosioris prostibuli esset, abbatissam vel priorem, caeterasve officiales instituturum cantitans. 671 Legitima quoque uxore depulsa, vicecomitis cujusdam conjugem surripuit, quam adeo ardebat ut clypeo suo simulachrum mulierculae insereret; perinde dictitans se illam velle ferre in praelio, sicut illa portabat eum in triclinio. Unde increpitus et excommunicatus a Girardo Engolismorum episcopo jussusque illicitam venerem abjicere,« Antea, inquit, crispabis pectine refugum a fronte capillum quam ego vicecomitissae indicam repudium,» cavillatus in virum, cujus pertenuis caesaries pectinem non desideraret. Nec minus, cum Petrus praeclarae sanctitatis Pictavorum episcopus eum liberius argueret, et detrectantem palam excommunicare inciperet, ille, praecipiti furore percitus, crinem antistitis involat, strictumque mucronem vibrans,« Jam, inquit, morieris, nisi me absolveris.» Tum vero praesul, timore simulato, inducias petens loquendi, quod reliquum fuerat excommunicationis fidenter peroravit, ita comitem a Christianitate suspendens, ut nec cum aliquo convivari nec etiam loqui auderet, nisi mature resipisceret. Ita officio suo, ut sibi videbatur, peracto, martyriique trophaeum sitiens, collum protendit,« Feri! inquiens, feri!» At Willelmus, refractior, consuetum leporem intulit ut diceret:« Tantum certe te odio, ut nec meo te digner odio, nec coelum unquam intrabis meae manus ministerio.» Veruntamen post modicum, viperio meretriculae infectus sibilo, incesti dissuasorem detrusit exilio, ubi beato fine conclusus, frequentibus et 672 magnis miraculis innuit mundo quam gloriose vivat in coelo. Quibus auditis, comes dicacitate insolenti non abstinuit, professus palam, poenitere se quod non ei jamdudum mortem accelerasset, ut ipsi anima sancta grates haberet potissimum, cujus furore coeleste mercatus esset commodum. Vitam Petri et mortem versus isti commendant. De vivo dictum est:

Intertext edge

Open linked passage

Note