Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 124
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
—
11154 Gerean
97.28
544 TERTIADECIMA PORTA.
97.29
Tertiadecima porta et Via Portuensis dicitur. Ibi prope sunt, in una ecclesia, martyres Felix, Alexander, Abdon, et Sennes, Symeon, Anastasius, Polion, Vincentius, Milex, Candida, Annocentia.
97.30
QUARTADECIMA PORTA.
97.31
Quartadecima porta et Via Aurea, quae modo Porta Sancti Pancratii dicitur, quia juxta eam requiescit in ecclesia sua; et alii martyres, Paulinus, Arthemius, sancta Sapientia, cum tribus filiabus Fide, Spe, Charitate. Et in altera basilica Processus et Martinianus; et in tertia Felices duo; et in quarta sanctus Calixtus et Calepodius; et in quinta sanctus Basilides. Duodecimo intra urbem milliario in monte Celio sunt martyres Johannes et Paulus in sua domo, quae est facta ecclesia post eorum martyrium; et Crispinus et Crispinianus, et sancta Benedicta. In eodem monte est ecclesia sancti Stephani prothomartyris, et ibi reconditi sunt martyres Primus et Felicianus. In monte Aventino sanctus Bonefacius, et in monte Nola sancta Tatiana, pausant.
98
DE ITINERE COMITUM DE ROMA AD CONSTANTINOPOLIM.
98
§ 353. Haec sunt Romana sanctuaria, haec sunt in terris divina pignora; et tamen intra hoc quasi coeleste promptuarium insano furore gens ebria, tum, cum illuc peregrini venerunt, foedo ambitu 545 omnia turbabant, et supra ipsa sanctorum corpora civilem libabant sanguinem, dum non possent satiare pecuniarum libidinem. Urbani igitur benedictione freti, comites, transita Tuscia et Campania, per Apuliam Calabriam venere; statimque mare transissent, nisi consulti nautae propter austrorum violentiam vetuissent. Quapropter Normannus et Blesensis comites, qua quisque poterat, hyemem fovere, apud amicos perhendinantes. Solus Flandrensis ventis vela credidit, praecipiti consilio feliciter usus: ideoque gregariorum vulgus, pars propter inopiam domum revertit, pars pro intemperie soli morbo defecit. Nec non et residui duces, ut videre pacatum classibus aequor, vernali sole redeunte, maris fidem experti, et Christi auxilio illaesi, duobus portibus excepti applicuere. Inde per Thessaliam, cujus metropolis est Thessalonica, Thraciam, et hinc Constantinopolim venere. Multi pauperum illa via morbo et inedia extincti; multi in vado, quod pro rapiditate, diaboli dicitur, intercepti; pluresque profecto perissent nisi equi emissarii, adverso amni oppositi, violenti gurgitis vortices fregissent: ita quibusdam vita procurata, reliqui equis transducti. Omnis itaque multitudo, quindecim dierum spatio, praeteritorum laborum indulsit solatio, positis castris in suburbano civitatis; de qua, quia locus se obtulit, pauca dicenda.
99
VISIO CONSTANTINI.
99
§ 354. Constantinopolis primum Bizantium dicta; formam antiqui vocabuli praeferunt imperatorii 546 nummi Bizantini vocati: hanc divinitus mutasse nomen, S. Aldelmus auctor est in libro De virginitate, hujusmodi sententia. Constantino, in eadem urbe soporato, visa est astitisse vetula rugis anilibus arata frontem; mox imperiali chlamyde amicta in juvenculam refloruisse, viridisque formae decore Constantini pellexisse oculum ut non abstineret quin porrigeret ei osculum. Tunc Helenam matrem, quae adesset, dixisse:« Haec tua semper erit, nec unquam morietur, nisi in fine seculi.» Hujus somnii solutionem Augustus, extruso sopore, jejuniis et eleemosynis extrahebat e coelo. Et ecce, post octo dies iterum soporatus, visus est videre Silvestrum papam, paulo ante defunctum, qui dulci luminum risu discipulum perstringens,« Consueta,» inquit,« egisti prudentia, ut quod intellectum effugeret hominis, a Deo expectares solvendum nodum aenigmatis. Haec igitur quam vidisti anicula est civitas ista, aevi situ decrepita; cujus jam vetustate quassa moenia, et vicinam ruinam minantia, reparatorem desiderant. Sed tu eam muris reformans et opibus, vocabulo quoque insignies tuo, et regnabit in ea perpetuo imperatoria progenies. Nam tamen tuo arbitratu fundamenta jacies, sed ascenso sonipede, cui quondam rudis Christicola insidens apostolorum Romae circuisti ecclesias, laxatis habenis, quo volet eundi promptum illi cedes arbitrium; habebisque in manu hastam regiam, cujus cuspide in terram tracta muri scribentur vestigia. Consules ergo 547 in terra cuspidis magisterium quo ordine disponi debeant fundamenta moenium.»
100
DE URBE CONSTANTINOPOLITANA.
100
§ 355. Paruit Augustus visioni praeclue, et civitatem aequam Romae constituit; lege professus non debere imperatorem Romae principari ubi a Christo coronati apostoli principabantur. Fecit in ea duas ecclesias, quarum una Hirenis, altera dicitur Apostolorum; invehens illuc numerosa sanctorum corpora, qui possint contra incursus hostium coelestium impetrare patrocinium. Statuas quoque triumphalium virorum a Roma deductas, et simulacra deorum ad videntium ridiculum, et tripodas Delficos, in Circo dedit, ad spectaculum simul et ad civitatis ornamentum. Gratumque admodum fuisse ferunt imperiali animo ut illic urbem divino jussu fundaret, ubi et soli ubertas et coeli temperies mortalium saluti conveniret; quia enim in Britannia natus fuerat, ardores solis exosus erat. Est vero Thracia una 548 Europae provincia, ut poetae quoque canunt, Hebri fluminis glacie et Bistonio aquilone perfrigida; foecundae vicina Moesiae, cujus, ut ait Virgilius,« mirantur Gargara messes.» At vero Constantinopolis, circumflua Ponto, Europae atque Asiae carpit utrinque libratam temperiem, quod aquilonares hiatus mulceat e proximo veniens Asiaticus eurus. Porrigitur ergo urbs ingentibus moenibus, sed eam angustat convenarum innumerus populus; quapropter, rupium molibus et arenarum cumulis profundo injectis, longe itur in salum, et novo commento tellus inventa veteres contrahit undas. Stupet itaque mare peregrinos vitreo in gurgite campos, urbemque suam totis terrarum commodis cingit et pascit. Est enim civitas undique, praeter ad aquilonem, mari magno cincta, ambitu murorum juxta situm pelagi angulosa, viginti millia passuum muro complexa. Danubius, qui et Ister, occultis canalibus sub terra influit urbi; diebusque constitutis, ablato pessulo inductus, coenum platearum pelago importat. Certavere zelo imperiali Augusti singuli decorem addere, quisque arbitrantes aliquid se institutae debere operae; iste sanctorum reliquiis, ille divitiis, Constantinus omnibus.
101.1
549 DE IMPERATORIBUS CONSTANTINOPOLIS.
101.1
§ 356. Regnaverunt in ea, post Constantinum Magnum, imperatores quorum haec sunt nomina: Constantinus filius ejus, Julianus apostata, Jovinianus, Valens, Theodosius major, Archadius, Theodosius minor, Marcianus, Leo primus, Leo minor, Zeno, Anastasius, Justinus major, Justinianus( hic, literis et bellis nobilis, fecit in Constantinopoli ecclesiam Divinae Sapientiae, id est, Domino Christo, quam Agiam Sophiam cognominavit; opus, ut ferunt, omnibus per orbem aedificiis magnificentius, quodque certa rerum facie inspectum vincat ampullata verba referentium); Justinus minor, Tiberius, Mauricius, primus Graecus, Focas, Heraclius, Constantinus filius Heraclii, Heracleonas, Constans( iste Romam veniens, et quod reliquum erat ornatus antiqui corradens, tegulis etiam aereis fastigia ecclesiarum nudavit, triumpho scilicet apud Constantinopolim de hisce manubiis inhians; sed ei infeliciter illa cessit aviditas, quia, continuo apud Siracusas extinctus, Saracenis Alexandriam deferentibus omnes illas reliquit exuvias), Constantinus, Justinianus, Leontius, Tiberius, iterum Justinianus, Philippicus, Anastasius, Theodosius, Leo tertius. Hi omnes regnaverunt et in Constantinopoli et in Roma; sequentes tantum in Constantinopoli: Constantinus, Leo, Constantinus, Nicephorus, Stauratius, Michael, Leo, Michael, Theophilus, Michael, Basilius, Leo, Alexander, Constantinus, Romani duo, Nicephorus Focas, Johannes, Basilius et Constantinus, Romanus, Michael, Michael, Constantinus, Theodora imperatrix, Michael, Sachius, Constantinus, Romanus Diogenes, 550 Nicephorus Butanius, Michael: hic, per Alexium depulsus imperio, ad Guiscardum in Apuliam clandestinam fugam composuit; traditaque illi potestate, aliquid se opinatus est fecisse quod noceret Alexio. Unde Guiscardo aggrediendi magna increvit animus, ut inani spe mentiretur sibi acquiri posse per industriam quod alter amiserat per ignaviam; sed quantum istis profecerit praecedens liber patefecit. Est in ea civitate lignum Domini ab Helena de Ierosolymis delatum. Requiescunt ibi apostoli, Andraeas. Jacobus frater Domini, Mathias; prophetae, Eliseus, Samuel, Daniel, et alii plures; Lucas evangelista, martyres innumerabiles; confessores, Johannes Chrysostomus, Basilius, Gregorius Nazianzenus, Spiridion; virgines, Agatha, Lucia; omnesque postremo sancti quorum corpora illuc ex omnibus regionibus imperatores convehere potuerunt.
101.2
§ 357. Normannus itaque et Blesensis comites hominium suum Graeco prostraverunt; nam jam Flandrita transierat, et id facere fastidierat, quod se meminisset natum et educatum libere. Alii, data fide acceptaque, Niceam pertendunt hebdomada Junii prima, quam jam caeteri a medio Maii obsederant. Ita conjunctis viribus multae utrinque mortes actae sunt: cum ab oppidanis facile in subjectos telorum omnia genera rotarentur, nec alicujus licet inertissimi manus in confertos frustraretur. Quin et exanimatorum cadavera Turci uncis ferreis in murum trahebant, 551 ludibrio nostrorum excarnificanda, vel ablatis vestibus denudanda. Doluerunt id Franci: nec prius abstiterunt ferro exercere dolorem, quam Turci, extremis malis fessi, die solstitii aestivalis per clandestinos nuncios imperatori se dedidere. Ille, qui nihil praeter commodum suum pensare nosset, denunciavit Francis ut abirent; malens urbem servari Turcorum apertae perfidiae, quam Francorum suspectae potentiae. Jussit tamen distribui argentum et aurum optimatibus, nummos aereos inferioribus, ne se irremuneratos quererentur. Ita Turci, qui jam a quinquaginta annis Bithyniam, quae est pars Minoris Asiae, quam Romaniam dicunt, Euphrate transito possederant, in superiores fuga terras concessere; veruntamen ausi sunt, obsidione soluta, exercitum ultra progredientem incessere, auctore quodam Solimanno cui dominium totius Romaniae obtigerat. Is, coactis sagittariorum millibus aestimatione trecentis sexaginta, nostros, nihil minus quam bellum meditantes, tanta vi aggressus est, ut, ferreo imbre sagittarum inundante perterriti, omnes incunctanter dorsa nudarent. Et tum forte dux Godefridus, et Hugo magnus, et Raimundus aliam viam invaserant, ut et inimicorum solum popularentur latius, et suis pabula compararent facilius. At vero Normannus, ancipiti discrimine permotus, adventum Turcorum, expeditis cursoribus, Godefrido et caeteris per tutos tramites intimavit. Illi, morae nescii, signis in hostem conversis, socios eripuere periculo; 552 namque hi jam indiscrete in tentoriis suis necabantur, nihil bello intenti, sed solis lachrymis et precibus auras implentes. Nec rimabatur hostis vulneri aditum, sed in nothos fortunam emittens, nunquam pro densitate cuneorum inanem referebat manum. Sola erat mortis dilatio, quod, quia juxta quoddam arundinetum pugnabatur, equi Turcorum impediti liberis non exultabant cursibus. Sed tandem visis antesignanis optimatum venientium, nostri ex arundineto prodeunt; et acclamato signo militari,« Deus vult!» dissipatos ordines hostium invadunt, sociis ut ex altera parte feriant innuentes. Ita Turci, cum utrinque premerentur, nescio quid dirum stridentes, ululatibus in coelum actis diffugere; nec solito more pugna fugaci usi, sed, abjectis arcubus, majus aliquid quam humanum timorem continua trium dierum fuga testati sunt. Nec erat qui eos fugaret; quia equi nostrorum, vix jejuno cespite vitam sustentantes, alacrem persecutionem negabant, lasso statim ilium pulsu defectionem suam ostendentes. Erat enim Asia, terra quondam frugum feracissima, ita moderno et antiquo tempore Turcis saevientibus expilata, ut vix raro exercitui alimoniam ministrare sufficeret, nedum tantae multitudini, quae totas segetes depastura, totos amnes epotatura videretur: aestimabantur enim cum a Nicea discessere 553 septingenta millia, pars reliqua vel ferro interemta vel valetudine minuta, major domos dilapsa.
101.3
§ 358. Inde ergo, per Antiochiam Pisidiae et Iconium urbes, Eracleam venere; ibi signum in coelo viderunt modo ensis fulminei figuratum, mucrone versus orientem protento. Jamque a Kalendis Julii, cum Niceam deseruerant, Octobris mensis nonae volvebantur, quando Antiochiam Syriae venere: cujus situm commemorarem, nisi aviditatem meam praeoccuparet Ambrosiana in Egesippo facundia, simul et quod vereor ne mihi vertatur vitio quod tam frequenter in digressionibus peregrinatur narratio. Veruntamen quantum suscepti operis narratio postulat, dicam.
102
DE URBE ANTIOCHIA.
102
§ 359. Civitas est maximo muro circumdata, montem etiam moenibus complexa; a Seleuco, rege Asiae, nomine Antiochi patris cognominata; post Romam, et Constantinopolim, et Alexandriam quarto per orbem loco cunctis civitatibus praelata; moenibus tuta, montibus ardua; magis ingenio quam vi, si unquam capiatur, obtinenda. Fluvius illi proximus, quem modo Fernum, quondam Orontem vocatum intelligo, duodecimo ab urbe milliario accipitur pelago, fluentis rapacibus, 554 et ipso impetu frigidioribus, salubris aurae temperie saluti medetur civium; commeatum quoque navium oppidanis invehens, perseverantiam obsidentium quantolibet tempore deridet. Ibi primum Christianismi venerabile vocabulum excogitatum. Inde Paulus, hujusce religionis incentivum et fomes, ad praedicandum processit. Ibi beatus Petrus primi antistitii cathedram sedit; in cujus honore fundata illic ecclesia toto Turcorum tempore illibata permansit: nec minus altera, in honore sanctae Mariae consecrata, decore sui oculos spectantium tenebat; mirum in modum, ut cujus persequebantur fidem revererentur aedem
103
DE OBSIDIONE ANTIOCHIAE.
103
§ 360. Hanc itaque civitatem Franci ab Octobri usque ad Junium circumsedere, tentoriis circum muros amne transito locatis: perspectaque difficultate expugnandi, timiditati quorundam obviandum arbitrati, omnes pariter proceres sacramento fecere obsidioni non ponendas ferias quoad vel vi vel ingenio prenderetur civitas; et, ut quod intendebant facilius implerent, castra cis fluvium constituerunt multa, quibus impositi milites castra praetenderent. Aoxianus quoque civitatis admiratus, videns Francos non joco et jejune agere, sed civitatem serio impetere, Sansadolem filium ad Soldanum imperatorem misit, 555 qui, Francorum audaciam exponens, suppetias expeteret. Soldanus apud Persas qui apud Romanos Augustus, totius orientis et omnium Saracenorum rector. Quod ideo, ut aestimo, tamdiu manet et propagatur imperium, quod gens illa parum( ut dixi) bellicosa, et vivacis sanguinis inops, semel acceptum nescit dediscere servitium, ignorantque, ut Lucanus ait, Ideo datos ne quisquam serviat enses. At vero gens occidentalis, audax et effera, diuturnam unius populi dedignatur dominationem; saepe se servitio exuens, et de uno in aliud transferens. Denique Romanum imperium prius ad Francos, post ad Teutones declinavit; orientale apud Persas semper durat.
104
QUARE TURCI CHRISTIANOS URBIS INDIGENAS OCCIDERINT.
104
§ 361. Ad hujus igitur imperii principem Sansadoles missus, viam studio celerabat juvenili; pater interim, in custodia urbis, imperatorio non deerat muneri. Nec contenta virtus inclusorum sua tutari, nostros ultro lacessebat; crebro illos, et subito, pabulantes et nundinantes aggressa, nam, de inventis navibus pontem facientes, nundinas ultra fluvium constituerant. Ope igitur Christi pertinaces sumptis armis hostes audacter propellere, ut nunquam eos superiorem gloriam paterentur referre: cujus contumeliae ultionem in Syros et Armenios, civitatis indigenas, Turci refundebant; balistis et petrariis capita interemtorum 556 in castra Francorum emittentes, ut illos eo modo ad dolorem incenderent.
105
DE FAME OBSIDENTIUM.
105
§ 362. Et jam, devastatis omnibus circa urbem quae ad victum poterant parari, temeraria fames, quae tuta etiam expugnare solet, exercitum incessere coeperat; adeo ut, nondum surgentibus in altam segetem culmis, quidam siliquas fabarum nondum adultarum pro summis deliciis amplecterentur. Alii carnes jumentorum, alii coria aquis mollita, quidam carduos parum coctos per abrasas fauces utero dimittebant; quidam vel mures, vel talium quid deliciarum, poscentibus aliis venundabant, et esurire sustinebat prolato jejunus venditor auro. Nec defuere qui cadavera cadaveribus infarcirent, humanis pasti carnibus; longe tamen et in montibus, ne nidore carnis adustae caeteri offenderentur. Plures, spe reperiendae alimoniae, ignotis vagabantur semitis; et a latrunculis, viarum gnaris, trucidabantur. Sed non multo post civitas deditioni consensit.
106
QUOMODO BOAMUNDUS TURCUM QUENDAM AD PRODITIONEM URBIS FLEXIT.
106
§ 363. Boamundus enim, solertis ingenii vir, ea parte qua praetendebat, principem quendam Turcum, maximae turris custodem, promissis ingentibus ad proditionem per internuncios solicitaverat. Ille quoque, ut infamiam proditionis insigni excusatione palliaret, Boamundo filium in obsidatum dedit; Christi edicto, quod per somnium didicisset, id se facere professus. Suos 557 igitur ad turrim Boamundus admovit, prius clandestino astu perpetuum a proceribus civitatis donum nactus, si possit adquirere. Ita Franci, per funeas scalas nocte intempesta in murum evecti, vexilloque Boamundi, quod vermiculatum erat, ventis in fastigio turris exposito, signum Christianum laetis fragoribus ingeminant,« Deus vult! Deus vult!» Turci experrecti, et soporis penuria inertes, fugam per angiportus invadunt: districtis nostri gladiis insecuti, magnas de inimicis strages acervant. In ea fuga occidit Aoxianus urbis admiratus, a quodam rustico Syro decollatus: caput ejus, Francis allatum. ridiculo et gaudio fuit.
107
DE ADVENTU TURCORUM.
107
§ 364. Nec diu opima victoria laetati, postero die Turcorum obsidionem extra muros ingemuere. Venerant illi a Sansadole invitati, duce Corbaguath satrapa orientali, qui ab imperatore Persidis acceperat trecenta millia cum viginti septem admiratis. Horum sexaginta in arcem urbis per scopulos ascendere, advocantibus eos Turcis qui adhuc ibidem remanserant. Itaque illi crebris excursibus Christianos potissimum fatigabant, nec erat ulla spes nisi in Dei auxilio; 558 cum bello infestatis cresceret inedia, inedia semper magnorum comes prima malorum. Quapropter, triduano prius cum letaniis exacto jejunio, legatus Petrus heremita mittitur ad Turcos. Is familiari sibi eloquio ista prosecutus est, ut Turci Christianorum terras, quas olim pervaserant indebite, nunc evacuent voluntarie. Justum esse, ut sicut Christiani non infestant Persidam, ita Turci non urgeant Asiam. Proinde aut libenti discessu nativum solum repetant, aut mane futuro bellum expectent; sortem per duos vel quatuor vel octo experiantur, ne periculum ad totum vergat exercitum.
108.1
QUOMODO CHRISTIANI TURCOS VICERINT.
108.1
§ 365. Non erat Corbaguath ejus facilitatis ut legatum dignaretur responso, sed scacchis ludens, et dentibus infrendens, inanem dimisit: hoc tantum dicto, Jam conclamatam esse Francorum superbiam. Ille quoque concite rediens exercitum de insolentia Turci certiorem reddidit. Tunc omnes se alterutrum animantes, etiam per praeconem clamare fecere, ut quisque nocte illa equo suo pro posse praebendam porrigeret, ne sequenti die multiformibus gyris fatigatus deficeret. Jamque mane inclaruerat, cum, per acies dispositi, vexillis in hostem infestis prodeunt. Primam turmam duxere duo Roberti, Normannus et Flandrensis, et Hugo magnus; secundam dux Godefridus; tertiam Podiensis 559 episcopus. Boamundus in extremo agmine incedebat, caeteris subsidio futurus. Raimundus in urbe remanserat, qui nostris receptui provideret, si necesse foret. Hoc Turci eminus conspicati, primo quid esset haesere. Mox cognito vexillo episcopi, quod eum maxime metuerent, quia illum papam Christianorum et incentorem bellorum dictitarent, antequam ferirentur, videntes quod nostri tam animose et incunctanter procederent, terga dedere: alteri quoque, insperato exilientes tripudio, cedentes cecidere, quantum vel peditum ilia vel equitum calcaria sufficere potuerunt. Persuadebantque sibi videre se antiquos martyres, qui olim milites fuissent, quique mortis pretio parassent praemia vitae, Georgium dico et Demetrium, vexillis levatis a partibus montanis accurrere, jacula in hostes, in se auxilium vibrantes. Nec diffitendum est affuisse martyres Christianis, sicut quondam angelos Machabaeis simili duntaxat causa pugnantibus. Reversi vero in praedam, tanta in castris illorum reperiunt quae cujuslibet avidissimi exercitus satietatem possent vel temperare vel extinguere. Hoc praelium actum est anno incarnationis Dominicae millesimo nonagesimo octavo, quarto kalendas Julii; nam pridie Nonas Julii capta fuerat urbs. Mox, kalendis Augusti sequentibus, Podiensis episcopus, Christianorum vexillifer, illius boni auctor praecipuus, communi mortalium conditioni feliciter manus dedit; et Hugo magnus, concessu ut aiunt heroum, Franciam rediit, causatus continuam viscerum tortionem.
108.2
560§ 366. Sed cum, sex mensibus Anthiochiae morati, praeteritos labores tam diuturna quiete abstersissent, iter jamdudum inceptum resumere meditabantur. Primusque Raimundus, nullius unquam ignaviae conscius, et cui semper cura primum in procinctu militari esse, et post eum Roberti et Godefridus, iter adorti; solum Boamundum florentissimae civitatis aspectus et pecuniarum fames continuit, ut interim differret. Sed latebat sub cupiditate ratio persuasibilis, qua diceret Antiochiam non sine principe Turcis exponendam continuo involaturis. Residit ergo in urbe; et Raimundi homines, qui vicum unum tenebant, improbus exactor moenibus depulit. At vero caeteri per Tripolim, et Beritum, et Tyrum, et Sydonem, et Acaronem, et Caipham, et Caesaream Palestinae transeuntes, ibi a dextra dimittentes maritima, pervenerunt Ramulam; a quibusdam civitatibus gratanter excepti quarundam subjectione virtutem suam insignientes. Non enim diutius moram protelari consilium erat, quod Aprilis mensis erat, et campestres fruges in maturas messes coaluerant. Ramula est civitatula, muro indiga, beati Georgii, si famae credimus, martyrii conscia; cujus ibi ab antiquo fundatam ecclesiam Turci nonnihil deformaverant, tunc metu Francorum, subreptis omnibus suis, in montana dilapsi. Sequenti mane, dubio adhuc diei et noctis confinio, Tancredus nepos Boamundi, praestans animi miles, sumptis armis, et quidam alii, Bethleem pertendunt, 561 loca vicina explorare cupientes. Syri qui essent in loco, progressi obviam, laetitiam suam desiderio lachrymante prodebant, saluti eorum pro paucitate nimirum metuentes; nam non multo plus quam centum milites venerant. At illi, supplicibus votis sacram aedem venerati, confestim Ierosolymam intentis animis invadunt. Turci quoque, pro fiducia virium mentibus efferati, foras exiliunt, in nostros aliquantisper arietantes; totus enim jam exercitus adventarat: sed mox, Francis annitentibus, summoti hostes claustrorum muralium objectu salutem suam tutabantur.
109
DE URBE IERUSALEM.
109
§ 367. De situ et positione Ierusalem nihil me dicere copia scriptorum admonet: nec necesse est ut in hoc campo nostra exultet oratio; adeo fere omnium notitiae patet quod Josephus, quod Eucherius, quod Beda scripsere. Quis enim nesciat eam a Melchisedec Salem, a Jebuseis Jebus, a Salomone Ierosolymam vocatam? Quis non audierit quotiens, sub adverso marte cadens, cives ruinis sepelierit suis, vel Nabugodonosor, vel Tito, vel Adriano agentibus? Adrianus ille fuit qui lerosolymam, ex suo cognomine cognominatam Heliam, orbiculato et majori murorum ambitu aedificavit, ut locum sepulchri Dominici, quod olim extra fuerat, amplecteretur; nam et mons Sion intra urbem receptus, pro arce supereminet. Fons intra nullus, sed cisternis ad hoc 562 praeparatis colliguntur latices siti civium profuturi; quod ipsius urbis situs, supercilio ab aquilone montis Sion incipiens, ita sit molli clivo dispositus, ut pluvia ibi decidens nequaquam lutum faciat, sed instar fluviorum vel cisternis excipiatur, vel per portas defluens torrentem Cedron augeat. Ibi templum Domini et templum quod dicunt Salomonis, quibus incertum auctoribus aedificata, Turcorum celebri frequentia colebantur; templum praesertim Domini, quod quotidianis venerabantur excubiis, Christianosque ingressu arcebant, simulachro Mahumet ibidem collocato. Ibi decenti opere compacta ecclesia sancti sepulchri capax, a Constantino Magno aedificata, nullam unquam ab inimicis fidei tulit injuriam; metu, sicut conjicio, pro igne coelesti percussis, qui quotannis in vigilia Paschae lampadibus serenus infulget. Quod miraculum quando coeperit, vel si ante tempora Saracenorum fuerit, nullius historiae cognitione discernitur. Legi ego in scripto Bernardi monachi, quod abhinc annis ducentis quinquaginta, id est, 563 anno incarnationis octingentesimo septuagesimo, idem, Ierosolymam profectus, ignem illum viderit; hospitatusque fuerit in xenodochio quod ibidem gloriosissimus Karolus magnus construi jusserat, ubi et bibliotecam ingentis expensae compegerat. Tantamque et Aegypti et per id locorum, commemorat pacem Christianos sub Turcorum dominio habuisse, ut si alicui vianti in mediis forte triviis jumentum quo necessaria veheret defungeretur, ille, relictis sarculis, ad proximam urbem expeditus pro auxilio pergeret, omnia quae dimiserat illibata proculdubio reperturus. Nullus tamen ibi Christianus alienigena secure vivere, pro exploratorum suspicione, poterat, nisi sigillo imperatoris Babylonii fretus: indigenae pacem Turcorum tribus annuis talentis vel bizantinis redimebant. Veruntamen quia Bernardus Theodosii tunc patriarchae nomen non tacet, ipsa me monet occasio ut omnium patriarcharum nomina proponam.
110.1
NOMINA PATRIARCHARUM IERUSALEM.
110.1
§ 368. Jacobus frater Domini, filius Alphei; Simeon filius Cleophae, consobrinus Christi( Cleophas autem fuit fratrer Joseph); Justus, Zacheus, Tobias, Benjamin, Johannes, Machabeus, Philippus, Seneca, Justus, Levi, Effrem, Justus, Judas( hi quindecim circumcisi fuerunt); Marcus, Cassianus, Publius, Maximus, Julianus, Gaius( iste primus celebravit Pascha et Quadragesimam more Romanorum); Symacus, Gaius, 564 Julianus, Capito, Maximus, Antonius, Valens, Docilianus, Narcissus, Dius, Germanio, Gordius. Alexander, Mazabanus, Irmeneus, Zabdas, Ermon, Macharius( hujus temporibus inventa est sancta crux ab Helena); Ciriacus, Maximus, Cirillus( iste construxit ecclesiam sancti Sepulchri et montis Calvariae, et Bethleem et vallis Josaphat). Hi omnes vocati sunt episcopi. Post hos surrexere patriarchae: Cirillus, protus patriarcha; Johannes, Prailius, Juvenalis, Johannes, Zacharias venit Chosdroe rex Persarum Ierusalem, et destruxit ecclesias Judeae et Ierusalem, et occisa sunt ab exercitu suo triginta sex millia Christianorum); Modestus( iste constitutus est patriarcha ab Heraclio imperatore postquam reversus est victor de Perside); Sofronius( cujus temporibus venere Saraceni, et ejecerunt Christianos omnes de Ierusalem, excepto patriarcha, quem ob reverentiam sanctitatis ibi dimiserunt. Illud fuit tempus quo Saraceni totam Aegyptum, et Affricam et Judaeam, et Hispaniam, et Baleares insulas pervaserunt. Partem Hispaniae abstulit iis Karolus magnus; reliquas et omnes quas nominavi terras possident usque hodie, annis abhinc circiter quingentis); Theodorus, Ilia, Georgius, Thomas, Basilidis, Sergius, Salomontos, Theodosius: 565 hunc Theodosium fuisse abbatem Bernardus memorat, et raptum de monasterio suo, quod distabat ab Ierusalem quindecim millibus, et factum fuisse patriarcham Ierosolymae; tunc Michaelem dicit fuisse patriarcham Babylonis super Aegyptum, translato patriarchatu Alexandriae in Babylonem: Ilia, Sergius, Leonthos, Athanasius, Christodolus, Thomas, Joseph, Orestes venit Achim Soldanus de Babylonia, nepos Orestis patriarchae, misit exercitum suum Ierusalem, et destruxit omnes ecclesias, scilicet quatuor millia; et avunculum suum patriarcham adduci fecit Babyloniam et ibidem occidi); Theofilus, Niceforus aedificavit ecclesiam Sancti Sepulchri quae nunc est favente Achim Soldano); Sofronius, pugnaverunt cum Saracenis et omnes interfecerunt, et obtinuerunt civitatem; Christiani autem remanserunt ibi sub dominio Turcorum); Euthimius, Simeon: hujus tempore venerunt Franci et expugnaverunt Ierosolymam, et liberaverunt eam de manibus Turcorum et regis Babyloniae.
110.2
§ 369. Anno igitur Ierosolymitanae peregrinationis quarto, post captam Niceam tertio, post Antiochiam secundo, obsessa est a Francis Jerusalem; urbs bellorum maxima merces, blandimentum laborum, supremae spei viaticum. Erat tunc Junii mensis dies septimus; nec quicquam sibi obsessor verebatur in cibatu vel in potu, quod messis in agris, uvae in vineis, maturaverant: sola jumentorum cura erat miserabilis, 566 quae pro qualitate loci et temporis nullo sustentabantur irriguo; nam et fontis Siloe recessus, qui horis incertis dulcibus scatet aquis, tunc calor solis ebiberat. Fons ille, si quando pluvialibus pascitur aquis, torrentem Cedron auget, indeque undivomo impetu in vallem Josaphat decurrit; sed hoc admodum raro, quia nullus ejus augmenti vel decrementi serius est terminus: quocirca nostros, ad aquationem jumentorum crebro dispersos, hostes e cavernis egredientes inopine caedebant. Interea duces suo quisque muneri; Raimundus vero turri Davidicae impiger assidebat. Haec, ab occasu solis urbem muniens, ad medium fere tabulatum quadratorum lapidum plumbo infuso compaginata, omnem metum obsidentium paucis intus defendentibus repellit. Itaque videntes urbem ad capiendum, propter praerupta montium et firmitatem moenium et ferocitatem hostium, difficilem, machinas fieri praecepere: et prius quidem, obsessionis die septimo, fortunam scalis erectis tentarunt, in resistentes volaticas moliti sagittas; sed quia erant scalae paucae, ascendentibus damnosae, quod vulneribus expositi undique nulla parte protegerentur, consilium mutarunt. Unum fuit machinamentum quod nostri Suem, veteres Vineam vocant; quod machina levibus lignis colligata, tecto tabulis cratibusque contexto, pateribus crudis coriis munitis, protegit in se subsidentes, qui, quasi more suis, ad murorum suffodienda penetrant 567 fundamenta. Alterum fuit, pro lignorum penuria, turris non magna, in modum aedificiorum facta: Berfreid appellant, quod fastigium murorum aequaret. Hoc machinamentum, dum fieret, moram obsidioni dedit pro fabrorum inscitia et lignorum inopia. Et jam quartusdecimus dies Julii volvebatur, cum hi admotis vineis murum suffodere, hi turrem promovere coepere: quod ut opportunius fieret, membratim disjunctam ad muros tulere; ibique, prope quantum a jactu sagittae cavere poterant compaginatam, rotarum volubilitate muro pene conjunxere. Interea funditores lapidibus, sagittarii jaculis, arcubalistae telis, quisque suum exercentes officium, instare, et propugnantes de muro submovere; milites quoque virtute incomparabiles turrim ascendere, aequo jam pene marte telis et lapidibus in hostes agentes. Nec illi feriis vacabant, sed, omnem virtuti salutem committentes, adipem et oleum ignitum in turrim et in milites fundibalis jaculabantur, multorum mortibus sui voti se compotes gloriantes. Ita toto illo die certatum, ut neutra pars se victam putaret. Sequenti die, qui erat quintus decimus Julii, ad suprema ventum: namque Franci, pridiani certaminis eventu eruditiores, fasces oleagino succo vividas in turrim muro proximam et ejus custodes jecerunt. At flamma, vento agente in comas erecta, primo ligna, mox lapides corripiens, custodes effugavit. Quin et tigna quae Turci e muro pendula dimiserant, ut turrim, si popius admoveretur, reducto nisu brachiorum arietando effringerent, Franci funibus desectis ad se traxere; et de machina in murum jactis, cratibusque 568 constratis, pontem, qui turrim et moenia continuaret, fecere. Ita perfidis versum in exitium quod paraverant ad remedium. Tum vero, et fumeis flammarum globis, et nostrorum audacia, hostes infracti fugam ineunt. Alteri in murum, et inde in urbem progredientes quantum illa exigebat animorum laetitia, manibus egere. Et haec quidem victoria in parte Godefridi et duorum Robertorum evenit. Ignorabat hoc Raimundus donec fugitivorum clamor, et se de muro ultro praecipitantium timor,( qui, dum mortem fugiunt, mortem invadunt,) urbem captam prodidit. Quod intuitus, strictisque gladiis in fugitivos irruens, quantum animositati suae sufficere judicavit, injurias Dei ultum ire festinabat. Quingentos quoque Aethiopas, qui, in arcem David refugi, claves portarum, pollicita membrorum impunitate, tradiderant, spectato pacis commodo praesentis, incolumes Ascalonem dimisit. Nec ullum erat Turcis refugium, ita et supplices et rebelles insatiabilis ira victorum consumebat. Decem millia in templo Salomonis interfecta; plura ex fastigiis templorum et arcis praecipitata. Post haec cadavera cumulata, igne immisso, in aerium resoluta sunt elementum, ne, sub divo in tabem fluentia, inerti attraherent contagia mundo. Ita caede infidelium expiata urbe, sepulchrum Domini, quod tamdiu desideraverant, pro quo tot labores tulerant, supplicibus cordibus et corporibus expetierunt. Quot ibi precum thurificatione coelum incenderint, quot lacrymis Deum in gratiam revocaverint, nullus unquam, profiteor, evolveret: nec si veterum pompatica eloquentia procederet; non si Orpheus, 569 qui vocalibus fidibus auritos, ut dicitur, scopulos flexit, resurgeret. Cogitetur igitur potius quam dicatur.
110.3
§ 370. Illud insigne continentiae in omnibus optimatibus exemplum fuit, quod nec eo die, nec consequentibus, quisquam respectu praedae avocavit animum quin coeptum persequerentur triumphum. Solus Tancredus, intempestiva cupidine occupatus, quaedam pretiosissima de templo Salomonis extulit; sed postmodum, sua conscientia et aliorum conventus colloquio, vel eadem vel appreciata loco restituit. Tum quicunque egenus vel domum vel aliquas divitias invasit; nunquam ulterius ultius locupletis tulit convitium, sed semel possessa in jus adoptavit haereditarium. Nec mora, praelucidum illud Christianae nobilitatis specular, in quo velut in splendido lacunari omnium virtutum repercutiebatur jubar. Godefridus, in regem eligitur, omnibus nos ignava spe conferentibus, nullo modo posse decentius prospici ecclesiae utilitatibus; dilato interim de patriarcha consilio, qui Romani papae deberet substitui judicio.
110.4
§ 371. At vero Babylonis imperator, non illius quae, a Nembroth facta, a Semiramide aucta esse asseritur; sed illiusquam Cambyses Cyri filius aedificavit in Aegypto, in loco ubi quondam fuerat Thaphnis,-- imperator ergo Babylonis, diu 570 conceptas in Francos iras parturiens, misit ducem militiae qui eos de regno, ut dictitabat, suo propelleret. Ille, praecepta maturans munia, cum audisset captam Jerusalem, majori cura stimulavit negotium, quanquam ante nihil segnitiei admisisset. Eratque barbaro animus ut Christianos in Jerusalem obsideret; et, post victoriam quam jam mente somniabat falso praesagus, sepulchrum Domini a fundo erutum dilapidaret. Nostri, qui nihil minus diligerent quam obsidiales aerumnas denuo perpeti, sumpta ex Dei parte audacia, ex urbe versus Ascalonem prodeunt, obvia hostibus inferentes pectora; portabantque secum partem Dominici ligni, quam quidam Syrus civis Jerosolymitanus avita successione domi custoditam propalaverat. Felix plane et fidele furtum, ut toto tempore Turcis celaretur mysterium! Ingentem ergo praedam pecorum et pecudum secus Ascalonem nacti, generale proposuerunt edictum ut omnia in patulis campis relinquerent, ne postero mane pugnaturis impedimento forent: satis superque se praedam habituros si vincerent, dummodo expediti divinas ulciscerentur injurias. Itaque mane jam exercitu prodeunte, videres, supero credo instinctu, cornibus erectis pecora lateribus militum obambulantia, nec ulla posse abigi violentia: quod eminus hostes intuiti, et solaribus radiis visus hebetati, animis ante praelium conciderunt, quod crederent innumeram esse adversariorum manum; quamvis ipsis non deesset militaris copia multo exercitio ad praelium praeparata. Lentius itaque procedentes, Francos, bipartito 571 agmine et sinuatis alis, includere conati sunt; sed duces, et maxime Robertus Normannus, qui antesignanus erat, arte artem, vel potius virtute calliditatem eludentes, sagittariis et peditibus deductis, medias gentilium perruperunt acies. Eques quoque Lotharingus, qui in extremo agmine cum domino suo erat, a lateribus involitans, libertatem fugae et campos abstulit omnes. Ita Turci, ab anterioribus penetrati et ab exterioribus inclusi, ad voluntatem victorum caesi sunt; reliqui, noctis quae imminebat beneficio, liberati. Multum aureae supellectilis in eorum castris inventum; multum gemmarum, quarum raritas in nostris regionibus incognito, ibi nativo decore refulgurat: nec ulla victoria laetior fuit Christianis, quod incruenti opima retulere spolia.
110.5
§ 372. Jerusalem itaque reversi, cum stativa multorum dierum requie vires reformassent, quidam, suspirantes in natalis soli desiderium, marinum adornarunt reditum. Soli Godefridus et Tancredus remanserunt; praedicabiles profecto principes, et quorum titulis nullas unquam affiget metas postera, si rectum judicet, aetas: viri, qui ab extremo Europae frigore in importabiles se Orientis calores immerserunt, vitae suae prodigi dummodo Christianitati laboranti concurrerent; qui, praeter metum barbaricorum incursuum, semper pro incommoditate ignoti poli suspecti, securitatem quietis et sanitatis in patria contempserint, et, pauculi numero, tot inimicorum urbes fama et effectu virtutum presserint; memorabili fiduciae Dei exemplo, ut illic non dubitarent 572 subsistere, ubi vel pestifero afflarentur aere vel Saracenica occiderentur rabie. Cedant ergo poetarum praeconia; nec priscos heroas vetus attollat fabula. Nihil unquam horum laudi comparabile ulla genuere secula: nam, et si qua illorum fuit virtus, in sepulchrales favillas post mortem evanuit; quod potius in mundialis pompae fumum, quam in ullius boni solidum, effusa fuerit. Istorum autem fortitudinis sentietur utilitas, et ostendetur dignitas, quamdiu orbis volubilitas et sancta vigebit Christianitas. Quid vero de disciplina et abstinentia totius exercitus dicam? Nulla ibi ventris ingluvies, nulla fuit penis illuvies, quae non continuo vel ducum auctoritate vel episcoporum sermone corrigeretur. Nulla praedandi per terras Christianorum cupido; nulla inter se controversia quae non facile, mediatorum judicium cognitione, recideretur. Quapropter, quia tam ordinati exercitus laus ad praelatorum redundat gloriam, singulorum procerum facta et exitus scripto insigniam; nec quicquam veritati secundum relatorum meorum credulitatem subtraham. Nullus vero, cui amplior provenit gestorum notitia, me pro incurioso arguat; quia trans oceanum Britannicum abditos vix tenui murmure rerum Asianarum fama illustrat.
111
DE GODEFRIDO.
111
§ 373. Initium ergo laudum rex Godefridus occupat, qui Eustachii comitis Bononiensis, de quo tempore regis Edwardi dixi, filius, materno excellentior genere, ad Karoli magni spectabat lineam. Siquidem mater, Ida nomine, Godefridi antiqui Lotharingorum ducis filia, habuit fratrem, 573 a genitoris nomine Godefridum dictum, cognomento Bocardum. Illud fuit tempus quando Robertus Friso( de quo superius locutus sum), mortuo Florentio Frisiae duce, uxorem ejus Gertrudem duxit; privignum Theodoricum in successionem ducatus provehens. Non tulit hoc Bocardus, sed, Frisonem expellens, regionem suis voluntatibus addixit: ultus se ille insidiis, qui non posset praeliis, per Flandritas suos sedentem ad requisita naturae extinxit, ferro per verenda immisso. Ita privignus beneficio victrici successit ducatui. Uxor hujus Godefridi fuit Matildis Marcisa, quam superior liber praedicat: quae, mortuo marito, ducatum impigre contra imperatorem retentavit, maxime intra Italiam; nam Lotharingiam et inferiores terras imperator obtinuit. Ida vero, ut dicere coeperam, magnis spebus ad comitatum Lotharingorum petendum filium Godefridum erexit: namque seniori filio Eustachio haereditas paterna obtigerat; minor, Baldewinus, pueriles adhuc annos terebat. Godefridus, habilem ad arma aetatem nactus, imperatori Henrico( de quo proximus liber loquitur) militiam suam consecravit. Ingentibus ergo sudoribus ejus in se transferens amicitiam, egregia liberalitate Caesaris totam pro stipendio accepit Lotharingiam. Unde factum est, ut, orta inter papam et Henricum simultate, cum eo ad oppugnandam Romam profectus, eam partem muri quae vigiliis suis observabatur primus prorumperet, magnam fenestram irrupturis aperiens. Ita potissimum sudans, et praefervidis venis suspiriosus, cellarum 574 subterraneum, quod forte se discursanti obtulerat, ingressus est: ibi, cum nimio vini haustu intemperantiam sitis placasset, febrim quartanam iniit. Dicunt alii venenato Falerno invectum; quod soleant Romani, et illius terrae homines, totis infundere toxica tonnis. Alii, ei partem illam moenium sorte obtigisse ubi Tiberis influens mane saevas exhalat nebulas, quarum pernicie omnes milites ejus praeter decem interiisse; ipsum, amissis crinibus et unguibus, dubie convaluisse. Verumtamen, quodlibet horum fuerit, constat eum nunquam continuae sed lentae febris incommodo vacasse; donec, audita fama viae Ierosolymitanae illuc se iturum vovit si Deus propitius ei salutem largiretur: quo voto emisso, ita ducis vires refloruisse, ut nodosos integer artus, et spatioso erectus pectore, quasi squalentibus annis exutus, receuti emicaret juventa. Quare, divinis beneficiis in se confluentibus responsurus, Ierosolymam ivit vel primus vel cum primis, magnas in bellum trahens catervas; et quamvis durum et exercitatum militem haberet, nullus tamen eo vel prior in congressu, vel promptior in effectu, habebatur. Denique notum est, quod Turcum, in Antiochena obsidione pugnam singularem poscentem, medium a lateribus gladio Lotharingo dissecuerit; et jam palpitabat arvis medietas hominis, cum alteram cornipes volucri cursu asportavit, adeo firme nebulo insederat; alterum, aeque congressum, librata in caput spatha a vertice ad inguina diffiderit; nec adhuc ictus horrendus steterit, sed sellam et spinam equi penitus disciderit. Audivi veracem hominem referentem vidisse se 575 quod subjiciam: In ipsa obsidione militem ducis pabulari progressum, et a leone invasum, objectu clypei mortem aliquandiu distulisse; indoluisse Godefridum viso, et venabulo feram transfodisse: illam sauciam, et dolore acrius saevientem, in principem irruisse, adeo ut ferro quod extabat e vulnere tibiam ejus laederet; et, nisi properasset gladio belluam eviscerare, illud virtutis specimen potuisset dente ferino interire. His successibus clarus, in regem Ierosolymae levatur; propterea quod esset genere et virtute conspicuus, nec tamen superbus. Parvum admodum et finibus angustum fuit regnum, quod, praeter paucas in circuitu villas, nullas pene urbes haberet: nam et infesta regis valetudo, quam statim post bellum Babylonicum incurrerat, ferias bellis dedit, ut nihil acquireretur; et divina solertia barbaricas aviditates toto illo anno probe compescuit, ut nihil amitteretur. Fama est regem otii desuetudine febrim antiquam nactam fuisse: sed ego conjicio Deum placitam sibi animam, et tot laboribus emeritam, in melius regnum transferre voluisse mature, ne malitia mutaret animam ejus, aut fictio deciperet intellectum illius. Igitur, rota temporis referente annuum regni spatium, placida morte resolutus, et sub Golgothana rupe tumulatus est. Rex invicti sicut in ferrum sic in mortem animi, qui lachrymas astantium saepe benignus coercuerit; interrogatusque de successore, neminem nominatim, sed eum qui dignus 576 foret, pronunciaverit: nec unquam regium insigne ferre sustinuerit, professus unicam esse arrogantiam si coronaretur ipse ad gloriam in ea urbe qua Deus coronatus fuerat ad contumeliam. Obiit quintodecimo kalendas Augusti.
112.1
DE BALDEWINO.
112.1
§ 374. Eo defuncto, Tancredus et aliis proceres Baldewinum, fratrem ejus, futurum regem pronunciant, qui tum in Mesopotamia morabatur; nam Eustachius senior, qui cum Godefrido Ierosolymam venerat, jamdudum haereditarium solum repetierat. Baldewini actus integra et brevi veritate apponentur, fidei soliditate accommodata dictis Fulcherii Carnotensis; qui, capellanus ipsius, aliquanta de ipso scripsit, stylo non quidem agresti, sed, ut dici solet, sine nitore ac palaestra, et qui alios admonere potuit ut accuratius scriberent. Baldewinus igitur, iter sanctum cum caeteris adorsus, multos milites habuit indolis suae complices; quibus fretus, novos sibi exercitus ipse moliri, splendidas occasiones aucupari, quibus virtus enitescere posset. Denique, non contentus communi omnium laude, trium dierum ab Antiochia spatio a reliquis discedens, Tarsum, Ciliciae urbem nobilem, voluntate civium suscepit; Tarsum, Pauli quondam apostoli alumnam, in cujus honore ibi ecclesia episcopatus cernitur. Voluntarie Tarsenses se ejus clientelae subdidere, quod essent Christiani, et ipsius patrocinio se 577 sperarent a Turcis protegi. Certatim itaque Cilices in ejus jus transiere; maxime post Turbexel deditum, quod est oppidum natura munitum cujus nutum inferiora spectarent castella: quo, ut dixi, dedito, caetera ejus judicium secuta. Nec solum Cilicia, sed et Armenia et Mesopotamia familiaritatem ejus appetivere: erat enim hae terrae pene Turcorum dominio liberae, sed inequitationibus infestatae. Quare dux Edessae urbis, qui et civium odio et hostium gladio premeretur, literas necessitatis suae interpretes Baldewino misit: veniret ergo quantocius, adoptionis praemio laborem veniendi consolaturus, namque ipse sexus utriusque prole carebat. Ea est urbs in Mesopotamia Syriae ubere glebae redditu et negotiatorum mercimoniis nominatissima, distans ab Euphrate viginti milliariis, ab Antiochia centum: Edessam Graeci, Syri Rotasiam dicunt. Ita Baldewinus, exacto a legatis fidelitatis sacramento, cum octoginta solum militibus Euphratem transfretavit; spectaculo mirando, seu dicere velis fortitudinis, seu temeritatis, ut inter circumfusas barbarorum nationes, quas alter haberet vel pro gente vel pro incredulitate suspectas, cum tantillo exercitu non haesitaret procedere. Et ab Armeniis quidem et Syris grato excipiebatur gaudio, et indulgenti fovebatur hospitio, cum crucibus et candelabris per tramites occurrentibus. Turci autem, posterius agmen tentare aggressi, solertia Baldewini omnibus frustrati sunt insidiis; Samosathenis exemplum fugae facientibus. Samosatha est civitas ultra Euphraten, 578 de qua fuit Paulus Samosathenus, cujus haeresim confutatam in historia Eusebii leget qui volet: hanc etiam, si bene occurrit memoriae, dicit Josephus obsedisse Antonium quando ad eum Herodes venit. Hujus igitur urbis incolae Turci, qui primi fuissent in Francos audaciae incentivum, primi defectionis dedere auspicium. Itaque Baldewinus, tuto Edessam perveniens, nihil inferius quam sperabat invenit; nam et invitatoris profuso favore susceptus, et non post multum tempus, illo a perfidis civibus dilaniato, legitimum urbis ducatum adeptus, toto tempore quo Franci apud Antiochiam et Jerosolymam laboraverunt non immunis bellorum fuit, frequentibus assultibus hostes contristans suos. At vero Novembri mense admonitus a Boamundo principe Antiochiae ut iter Ierosolymae jam tandem experirentur, profectionem composuit; propulsatisque solo candidi vexilli visu( quod insigne in praelio habebat) Turcis, qui sperato ejus discessu pacem laeserant, a dextra relinquens Antiochiam, venit Laodiciam. Ibi liberalitate Raimundi comitis, qui ei civitati principabatur, tenui pretio sufficientiam stipis mercatus, Gibello transito recentibus vestigiis Boamundum insecutus est, qui eum fixis tentoriis opperiebatur. Junxit se cum eis communione viae Daibertus Pisanus archiepiscopus, 579 qui navigio multis sibi sociatis civibus Laodiciam applicuerat; et praeterea duo alii episcopi. Ita junctis agminibus computabantur, aestimatione librata, esse viginti quinque millia: quorum multi, terras Saracenorum ingressi, pro charitate mercimonii fame conclusi; multi ex equitibus in pedites mutati, equis inedia interceptis. Accedebat miseriis imbrium affluentia, quod in illis terris quasi praecipiti torrente pluvia hybernis duntaxat mensibus inundet; itaque pauperes, carentes mutatoriis, algido rigore moriebantur, quampluribus diebus nulli tecto succedentes. Et hujus quidem calamitatis nullum erat remedium, quod et tentoria et ligna deficerent. At vero tamem nonnihil levabant, arundines mellitas continue dentibus terentes, quas cannamellas, nomine composito ex canna et melle, vocant. Sic bis omnino a Tripolitanis et Caesariensibus immenso aere necessaria nacti, Ierosolymam venere solstitii brumalis die. Occurrit illis ad portas rex Godefridus cum fratre Eustachio, quem ad hoc tempus detinuerat, nihil liberalitatis et gratiae in eorum omittens obsequio. Illi, peractis in Bethleem ex more Dominicae Nativitatis solennibus, Daibertum patriarcham constituere. In quo facto Urbani papae consensum obligatum non ambigo; quod esset is et reverendus senio, et potens eloquio, et pollens marsupio. 580 Igitur post Circumcisionem Domini sumptis in Jericho palmis, quod insigne peregrinantium antiquitas instituit, sedes quisque suas raptim repetere properarunt. Causa festinationis erat putor inconditorum cadaverum, quorum ita exhalabat coenum ut ipsum violaret coelum. Quocirca tabida pestis, in auras effluens, multos ex his qui noviter venerant letho dedit; caeteri per urbes maritimas, Tiberiadem dico et Caesaream Philippi, maturaverunt iter, quod eos tenuitas victus et hostilis metus urgebant. Sed fami, ut dixi, consuluere pedum celeritate: et trecentorum militum, qui eos de Baldac castello infestabant, furori prospexerunt militaris artis calliditate; namque simulata paulisper fuga, ut ipsi de augustiis locorum evadentes Turcos inducerent, consulto cessere, sed mox retroversi dispersos hostes pro libito fudere. Putaverant illi nostros inhabiles pugnae, quod essent clypei eorum et arcus pluviali abundantia lentati; nesciebantque quod non in armorum vel in tegminum fiducia, sed in excellenti vi animorum et crudo robore brachiorum victoria virorum consistat.
112.2
§ 375. Et tum quidem Baldewinus Edessam, Boamundus vero Antiochiam, incolumes remearunt. Initio autem Julii mensis licentia famae Baldewini auribus detulit splendidum ducum nostrorum margaritum offuscatum, Boamundum scilicet captum, et in catenas conjectum, a quodam Danisman gentili, et in illis terris potenti. Quapropter, Edissenorum et Antiochenorum manu coacta, insignem Christianorum contumeliam 581 ulcisci sperabat. Porro Turcus( qui magis fraude et eventu quam virtute et bellica militia ducem cepisset, quod cum paucis ad Mellentiniam urbem recipiendam venerat), sciens Francos pro rei pudore viribus extremis in se usuros, in sua se recepit, compositis sane ordinibus, non quasi fugam intenderet, sed quasi triumphum duceret. Tunc Baldewinus, ultra Mellentiniam duorum dierum viam progressus, cum videret hostem belli necessitatem declinare, redeundum putavit; et ante tamen urbem in suos usus, non invito praefecto Gabriele, transduxit.
112.3
§ 376. Interea perlato ad se nuncio de fratris obitu, provincialium ac ducum in ejus electionem consensu, commendata Edessa Baldewino cognato, arctissimae necessitudinis propinquitate conjuncto, et praeter haec neque imprudenti neque ignavo, ad Ierosolymitanum regnum mentem impulit. Congregatis ergo equitibus ducentis, et peditibus septingentis, iter plenum mortis et periculorum ingressus est; unde audaciae tantae contuitu multi, quos falso fideles arbitrabatur, fuga clandestina dilapsi. Ipse cum reliquis Antiochiam petiit, ingens momentum desolatis futurus, consilio sagacis mentis informans ut Tancredum peterent in ducatum. Inde per Gibellum et Laodiciam venit Tripolim: cujus urbis admiratus, natione quidem Turcus, sed genio naturali clementiae visceribus profusus, extra muros illi victui necessaria destinavit; adjecto quinetiam benignitatis mandato ut prudenter se ageret, quia Ducah rex Damascenorum tramitem angustum occupaverat per quem illum audierat venturum. Ille, quem puderet minis Saracenis moveri, constanti animo, quo proposuerat, contendit; sed, 582 ad locum veniens, fidem admirati probavit. Est enim citra civitatem Beritum, milliariis circiter quinque, locus omnino angustus juxta mare, quem et praerupta rupium et arcta collium adeo coercent, ut centum viri, faucibus illis potiti, quantumvis numerum itinerantium aditu prohibere queant. Locus est inevitabilis de Tripoli Ierosolymam euntibus. Huc ergo Baldewinus perveniens, speculatores misit qui situm loci et vires hostium renunciarent. Regressi legati difficultatem faucium, et adversariorum qui insederant fiduciam, vix pro timore intellecti, anhelarunt: at Baldewinus, qui parum ab optimo qui unquam fuerit milite distaret, nihil perterritus, aciem dispositam in eos constanter instituit. Tunc Ducah mittit aliquos qui praelia prima lacessant, eliciantque incautos; retentans ampliores vires in locis opportunis. Itaque illi primo magno impetu venire, mox subinde subterfugere, ut nostros in angustias deducerent. Non latuit Baldewiuum hujuscemodi calliditas; sed, antiquae militiae usu instructus, suis ut fugam simularent innuit; simul et, ut suspicionem metus urgeret, sarcinas et impedimenta quae posuerant resumit, et jumenta stimulis agitari, quin et ordines laxari, ut hostes incurrerent, edixit. Tum vero hoc viso Turci exultare, et dirum frendentes, ut Eumenides exululare crederes, nostros insequi. Quidam ascensis navibus littora praeoccupare; quidam equis praecurrere, et peregrinos incaute juxta mare ambulantes interimere. Nec Franci simulatam fugam omisere donec ad planitiem quam oculis destinaverant pervenirent: nullique tumultus excussere viris mentes, quinimmo necessitas 583 qua intercepti erant aluit, et ministravit audaciam; et pauci terraque marique innumeras sustinuere manus. Namque, ut visum est satis metum finxisse, confertis ordinibus et conversis signis inimicos jam jamque incursantes includere; ita versa rerum facie, qui vicerant victi, et victi fuere victores. Turci perniciosa clade prostrati; reliqui ad naves praecipiti studio fugientes, cum in altum plus jactu sagittae processissent, ita navigium remis et totis pectoribus innixi propellebant, quasi manibus adversariorum ad terram retrahi possent. Et ut miraculum non sicut opinabile dubites, sed sicut visibile quodammodo palpes, solummodo quatuor Christiani milites fusi victoriam caeteris sanguine peperere suo. Quapropter confirmo quod nunquam Christicolae a paganis vincerentur si ante bellum fortitudinem suam coelestibus fulcirent praesidiis, et in bello armis suis amicas superorum applicarent virtutes; sed quia in pace omnibus se ingurgitant flagitiis, et in pugna sola nituntur audacia, ideo, nec immerito, multotiens fortitudo eorum deviat a bona fortuna. Comes ergo pulchro triumpho exultans, cum reversus esset ad spolia caesorum detrahenda, non paucos Turcos offendit vivos; quos damni corporum immunes, sed pecuniis inanes, dimisit. Ipse cum suis, ne aliqua fraus lateret, retro secedens, nocte illa sub olivarum virgultis requievit: sed mox diluculo cum expeditis ad angustias accessit, fide oculata visurus loci naturam; intuitusque omnia tuta esse,( nam Turci qui pridie circa montem discursibus lascivierant, nocte intempesta, caede suorum visa, omnes diffugerant), significatione fumi facta, sicut convenerat, sociis discessum hostium intimavit. Illi, morarum vir culis absolutis, ducem continuo secuti. Tunc Beriti admiratus victum 584 praetereuntibus misit, pro virtute tam pauci exercitus stupefactus. Idem et Tyrii, et Sidonii, et Acharonitae qui et Ptholomaitae, fecere, tacito metu Francorum fortitudinem suscipientes. Nec minus homines Tancredi, qui in Chaipha erant, liberales fuere, quamvis ipse absens esset. Castri illius nomen antiquum reperire nequeo, quia omnes mediterraneae civitates, quae in Josepho leguntur quondam fuisse, modo vel non sunt, vel, in viculos mutatae, nomina perdiderunt: maritimae integrae manent. Ita per Caesaream Palestinae et Azotum in Joppem ventum, ubi prima illi gratulatio regni fuit, civibus ingenti gaudio portas aperientibus.
112.4
§ 377. Igitur a Joppitis Jerosolymam deductus, et ibi favorabiliter exceptus, dierum sex spatio quieti satisfecit. Inde, ne Turci dubitarent indolem regni ejus magno eorum malo adolescere, versus Ascalonem expeditionem movit. Cumque non longe ab urbe vires suas ostentaret, impetentes Ascalonitas facili opera depulit; opportunum tempus ad id quod mente intendebat opperiens. Denique repulsionem illorum gloriae suae tunc sufficere arbitratus in montana receptui cecinit, ut hostes persequeretur; nec non et inimicorum damno necessaria suis conquisiturus, qui pro penuria terrae fame singultiebant, quia illo anno messis aegra victum negaverat, spem provinciae sterili proventu decipiens. Itaque montana conscendit, quo habitatores terrae Turci relictis villis concesserant, Syros secum in penitus abditos specus immergentes: sed invenere 585 Franci quo commenta fugitivorum fallerent, fumo in ora cavernarum immisso; quo latrones fugati pertinaciam amisere, uni et uni egredientes. Ita Turci ad unum omnes interfecti. Syri reservati. Inde digressus exercitus, Arabiamque petiturus, busta praeteriit patriarcharum Abrahae, Isaac, et Jacob, et trium matronarum Sarae, Rebeccae, Liae; locus est in Hebron, distans ab Ierosolymis tredecim millibus: nam corpus Joseph jacet in Neapoli, quae olim Sichem dicta est, marmore candido tectum, omnibusque transeuntibus perspicuum; ubi quoque fratrum visuntur mausolea, sed inferiori gloria. Venit ergo exercitus in vallem ubi quondam Deus Sodomam et Gomorram subvertit, coelestem flammam in scelestos jaculatus. Ibi lacus per octodecim millia diffunditur, nullius viventis capax; praeterea tractatu adeo horribilis, ut potantium ora torqueat, et gustu amaro rictus distendat. Valli mons prominet, per loca scrobes salsas eructans, et quasi congelato vitro totus perlucidus; ubi colligitur quod quidam nitrum, quidam salis gemmam, vocant. Evadentes ergo lacum venerunt ad villam sane locupletissimam, et mellitis pomis quae dactylos dicunt foecundam; quorum esu se infarcientes vix lacunas ventrium implere, vix ingluviem faucium prae dulcedine temperare valebant. Caetera timore incolarum abrasa, praeter aliquantos Aethiopes, ferrugineam capillorum lanugine fuliginem praetendentes; quorum caedem nostri aestimantes infra virtutem suam, non eos ira, sed risu dignati sunt. Huic villae subjacet vallis in qua hodieque silex cernitur quo percusso 586 Moyses mussitanti populo aquas infudit: latex adhuc tam uberi et praecipiti rivo influit, ut molendinorum vertigines impetu suo rotet. Tum in declivi montis extat ecclesia, in honore legiferi Aaron aedificata; ubi ipse, mediante et cooperante fratre, serebat cum Deo alloquia. Ibi a praeviis, viarum guaris, qui ex Saracenis Christiani essent, addiscentes inde usque ad Babylonem nihil esse nisi jejunum solum et omnium bonorum indigum, Ierosolymam reversi sunt, primitias regni tot hostilium regionum subjectione Deo consecraturi.
112.5
§ 378. Paratis igitur regiis insignibus, magna gloria in Bethleem die Dominicae Nativitatis a Daiberto patriarcha coronatus est Baldewinus, fausta omnibus acclamantibus; nam ex tunc et deinceps nihil non venerationis regiae et ipse labore suo est meritus, et aliorum favore adeptus, quamvis minimi et pene dico pudendi regni dominus. Quare decet Christi Domini clementiam suspicere, et in potentiae illius contuitu spatiari, cujus suffragio timeri Christiani possent qui officere nequirent; vix enim in tota militia quadringenti milites erant, et tot pedites, qui Ierosolymam, et Ramulam, et Caipham, et Joppe custodirent. Nam qui veniebant navigio, intuto tamen inter tot hostium portus animo, sanctis adoratis, statim repatriandum censebant, pedestri via penitus interclusa. Cumulabat quinimmo difficultatem quod Martio mense Tancredus discesserat Antiochiae principaturus, et nec ipse regi, nec rex ipsi, auxilium pro viae longitudine ferre valebat; adde quod, si necessitas exposceret, 587 sine irreparabilis discriminis metu gentem suam de uno in aliud castrum ne transduceret. Evidens ergo miraculum pronuncio, quod Dei solius tutum suffragio tanta barbarorum horrebat natio.
112.6
§ 379. Illo anno, qui fuit Dominicae incarnationis millesimus centesimus primus, ignis sacratus, qui solebat vigiliam Paschae illustrare, tardavit plus solito. Sabbato enim lectis alternatim lectionibus Graece et Latine, repetitoque ter Kyrie eleison, et clara Syrorum melodia perstrepente, cum necdum appareret ignis, et jam occiduus sol vesperam urgeret, noctem inveheret, ab omnibus cum moerore in domos discessum. Placuerat enim perpenso consilio ut illa nocte omni homine vacaret sancti Sepulchri ecclesia, ne aliquis, cui ulcerosa squalebat conscientia, Deum magis irritaret ingerendi impudentia. Jamque diluculo sensim in lucem serpente, processio Latinorum ad templum Salomonis edicitur, ut ibi oraturi Dei misericordiam invitarent: idem circa sepulchrum Domini faciebant Syri, vi doloris barbas et capillos vellicantes. Nec diu potuere pati divina viscera, confestim igne in unam lampadem sepulchri immisso. Quem cum animadvertisset Syrus per fenestras scintillantem, plausu manuum laetitiam prodens, cursum patriarchae acceleravit. Ille, clavibus quas gestabat adytum aediculae sepulchralis aperiens, coeleste munus cereo accenso extulit, omnibus ad hoc concurrentibus communicans. Mox per omnem ecclesiam caeterae divinitus accensae sunt lampades; mirum in modum illa, quae proxime illuminanda esset, fumo praemisso vicinam accensionem 588 docente. Sic nimirum Christi vetus artificium novit quos amat terrere ut mulceat, et in materiam transeat laudis comminatio potestatis. Quia enim dona Dei, usitata, assiduitate ipsa vilescunt hominibus; plerunque assensum indulgentiae suae caritate commendat, ut ametur gratius quod desideratum fuerat ardentius.
112.7
§ 380. Tunc stolus navium Januensium et Pisanorum Laodiciam applicuerat, et inde Joppen prospero cursu navigaverat; nautaeque, tractis ad terram ratibus, Ierosolymae cum rege Pascha exegerant. Quorum ipse virtutem pretio vadatus, tertiam partem pecuniae pepigit de omnibus urbibus quas adquirere pariter possent et vicum unum civitatis quem eligerent: ita praecipites, aurique cupidine caecos magis quam pro Dei amore, impulit, ut, sanguinem suum nundinantes statim Azotum obsiderent, et ad deditionem post tres dies flecterent. Nec vero difficulter oppidani se dedidere, iram regis, si vi caperentur, reveriti; quia praeterito anno Godefridum idem aggressum acriter repulerant, maleficio fortunae adjuti: siquidem cum ille suos ascensu scalarum in murum erigeret, jam victores, jam fastigia moenium tenentes, repentinus ligneae turris casus, quae forinsecus muro adjecta erat, viros victoria privavit, et plures extinxit; plures capti, et saevitia Saracenorum dilaniati. Inde Caesaream Palestinae Baldewinus totis viribus et obfirmato robore obsidens, cum videret civium pertinaciam et expugnandi difficultatem, machinas compaginari praecepit: factae ergo petrariae; facta turris 589 ingens, viginti cubitis muri altitudinem vincens. At vero nostri, morae impatientes, et tam diutinae impotes expectationis, scalis erectis murum superare aggressi, obstinatione virium ad superiora evasere; conscientia virtutis frementes, quod, jam quindecim diebus Saracenicis bellis intenti, tanti temporis spatium perdidissent. Quamvis igitur extrema vi a Caesariensibus certaretur, multos molares in ascendentes volventibus, illi, dissimulato periculo, cuneos obstantes perrumpere, brachiis exertis et strictis gladiis rem agentes. Turci ulterius non ferentes, fugamque adorsi, vel ipsi se praecipitaverunt, vel hostili manu occubuerunt; plures servituti, pauci redemptioni servati, inter quos admiratus urbis, et episcopus quem Archadium vocant. Eratque spectaculum quod videnti cachinnum excuteret, cum Turcus, in collo Christiani pugno percussus, byzantinos evomeret; nam miseri, extremae inopiae metu, mares intra gingivas, foeminae intra non dicenda, nummos absconderant. Vides quod aperte loqui erubescit oratio: sed intelligit profecto lector quod volo, immo quod nolo, dicere.
112.8
§ 381. Nec adhuc quievit imperator Babylonis, quin ducem et exercitum ad expugnandos Francos missitaret. Illi, navigio Ascalonem appulsi, mox juxta Ramulam cursitarunt, curis regis abutentes, 590 qui tunc Caesariensi bello tenebatur. Agrorum igitur depopulatione ad congrediendum crebrius illum irritarunt. At ille non impari calliditate, ut calor indomitus defervesceret, vetito instantes passus languescere bello: hac effecit cunctatione, ut plerique dilaberentur; reliquos, qui essent undecim millia equitum, viginti unum millia peditum, cum suis, ducentis quinquaginta equitibus, peditibus paulo minus septingentis, invasit. Paucaque militibus locutus, quibus, si perstarent, victoriam; si morerentur, gloriam promitteret; si fugerent, longe Franciam esse commoneret; primus in hostes irruit: productoque aliquantum certamine, cum acies suas labare cerneret, desperatis rebus occurrit. Itaque nota sui specie Turcos proturbans, conto ducem prostravit; quo interemto, tota diffugere agmina. Nostri, qui principio pugnae ita circumsepti fuerant ut nullus alterum videret, tunc, Dominicae crucis vexillo praevio, adeo virtutem exercuerunt ut quinque millia trucidarent; ex Francis octoginta equites, pedites paulo plus desiderati. Porro sequens successus solatio fuit, quod quingentos equites Arabas interemerunt. Illi ante Joppen biduo cucurrerant, sed, parum explicantes, Ascalonem redibant; visoque eminus exercitu nostro, suos esse sperantes, tanquam triumphantibus congratulari obviam ibant: sed tandem aliquando in se aculis emissis intelligentes Francos esse, perinde palluerunt, sicut nudis pressit qui calcibus anguem, ut poetae verbo utar; itaque, ipso hebetes stupore, terga caedentibus exhibuere. Ita rex Joppen perveniens errorem 591 epistolae, quae, Tancredo a Joppitis missa, falso regem cum exercitu extinctum nunciaverat, veraciori scripto correxit: jamque Tancredus iter ad Ierosolymam paraverat, cum nuncius veniens, ostenso sigillo regio, moestitiam depulit, laetitiam reformavit.
112.9
§ 382. Longum est si velim explicare omnia ejus certamina: quomodo Tiberiadem, Sidonem, Accaronem, id est Ptholomaidem, quomodo postremo cunctas maritimas urbes, subegerit; quomodo pene omnem diem Turcorum mortibus insignierit, aut assultu clandestino aut bello publico. Ingentes operas ejusmodi desiderat oratio hominis qui ampullato eloquio et curioso abundet otio; nobis utrumque deest, et, quod maxime obest, rerum expedita scientia; omnia vero indulgenti famae credere, et facilitatem auditorum fallere, veracis historici non debet esse. Quocirca illa solummodo quae scripto comperi apponam, quibus ad unguem comprobetur gloriosa viri devotio, et gratia victura in seculo: illudque constanter asseruerim, parva manu magna illum praelia persaepe lusisse, nec unquam campum fugisse, praeter apud Ramulam et apud Accaronem. Enimvero ambas fugas praedicabiles exceperunt victoriae, quod magis inconsiderata virtute quam timore provenerint, sicut paucis insertis lector agnoscet.
112.10
§ 383. Eo Septembri cujus septimo idus, praelium fuit, Willelmus comes Pictavensis Ierosolymam perrexit, multa secum ducens agmina, ut 592 aestimaretur sexaginta millia militum et multo plura peditum. Ivit cum eo Stephanus comes Burgundiae, et Hugo Lizianensis, frater Raimundi comitis, et Hugo magnus, et Stephanus Blesensis, antiquae discessionis improperium nova et excogitata virtute sarcire cupientes. Ita per Constantinopolim profectus, cum insolenti responso( ut superius dixi) Alexium offendisset, illo non curante, vel potius procurante, Solimanni incurrit insidias, qui sciens exercitum fame et siti laborare, quod aliquantis diebus errabundi per palustria et invita loca iverant, cum trecentis millibus sagittariorum occurrit. Nulla unquam luctuosior Francis pugna visa, quia nec timidum fuga, nec audacem virtus, poterat eripere discrimini; quod in arcto loco pugnaretur, et in consertos sagittarum nubes non frustraretur. Interfecta igitur plusquam centum millia, praeda omnis abducta; ita Solimannus, ex manubiis Francorum claras manibus suorum nactus inferias, dispendium Niceae ultus est. Sed quia multis tramitibus itum erat, nec omnes caesi, nec omnia direpta; nam praeter Pictavensem, qui pene ad pudenda nudatus erat, caeteri comites prompte sua defensitaverant. Omnes ergo, recollectis ex fuga militibus, praeter Hugonem magnum, quem mortuum Tarsensis civitatis urna excepit, Antiochiam convolarunt; in quibus Tancredus, egregiae pietatis miles, ingentem munificentiae suae gratiam ostendit, cunctos quatenus poterat pecuniis sustentans; Willelmum praecipue, quem fortunae vicissitudo eo afflictaverat invidiosius quo ante provexerat serenius, qui praeter gazas, quarum damno non adeo afficiebatur, quod caducae sunt et reparabiles, ex tot 593 eximiis militibus solus pene remanserat superstes. Ita recreatis animis iter moliti, undecunque belli occasiones quaerebant. Sensit sitim furentium prima Tortuosa civitas; qua pervasa et direpta, non modicum praeteritas aerumnas relevarunt. Inde ad angustias de quibus superius dixi venerunt, ubi eos rex jampridem opperiebatur, contra Turcos, si prohibere vellent, opem laturus. Ejus virtute defensi, et benigno apud Joppem hospitio suscepti, Ierosolymam proximo Pascha contenderunt; ubi sacrosanctum ignem laetis hauserunt oculis, devotis adorarunt animis. Post haec reversi Joppem, ascensis navibus, patriam quisque suam redire meditabatur: quorum Pictavensis, continua venti prosperitate provectus, patriam tenuit; caeteri retro violenter acti.
112.11
§ 384. Jam vero mense Maio inchoante, Turci et Arabes Ramulam obsederunt, superioris anni damnum, novi exercitus supplemento, eodem reficientes numero. Episcopus urbis, prudenter opportunitate spectata, cavit sibi loco, Joppem latenter profectus. Jamque rex exierat, credens falso asserentibus non esse hostes plusquam quingentos: itaque nec aciem dirigere, nec pedites convocare curavit, tantum milites regem sequi cornicines monuerunt; multum amicis suadentibus ut Turcorum fraudes caveret. Stephani duo, Blesensis et Burgundus, regem equis insecuti, ne desides et inglorii, sed triumphalis pompae conscii, terras repeterent suas; sed aliam quam opinabantur gloriam, aliam victoriam, parabant fata viris Namque rex, visa hostium multitudine, dum se frustratum opinione cognosceret, ira mentem saucius, et magnanimitatis conscientia 594 fremens, quid faceret haesitabat: si cederet, praeteritae gloriae ignominiam; si pugnaret, suorum mortes animo volutabat. Verumtamen vicit calor ingenitus, et terga jam dabat metus, cum, commilitonum hortatibus animatus ut fugam in castellum per medios hostes intenderet, acquievit. Caeteri, cum clamore secuti, densissimas perruperunt acies, animas suas Deo consecrantes, et mortes impigre ulti; comites quoque, feriendo defatigati adeo ut manus gladiis obrigescerent, neci succubuerunt. Rex, in arcem lapsus, ex ducentis quos duxerat aliquantos socios habuit; quibus orantibus ut vitam dignaretur fugiendo producere, sua pericula mundo parvi ponderis esse, illius vitam ad multorum profectum valere, utpote qui omni seculo sit virtutis spectaculum, quamvis in fractis rebus ingenti animi constantia, dignum se credidit vita. Itaque quinque militibus comitatus, in montana rependo, insidiantes elusit. Militum fuit unus Robertus Anglus, ut superius dixi; caeteros notitiae nostrae fama tam longinqua occuluit. Ille cum tribus comprehensus est; unus evasi cum rege. Turci extremam vim furoris in illos qui evaserant in arcem effuderunt, in quibus fuit Hugo Lizianensis et Gaufredus Vindocinensis; tres tantum superstites Ierosolymitanis nuncii miseriarum fuere. Rex interdiu latens, cornipedem cursu exhaustum stimulans, Azotum pervenit: pulchro et ad miraculum Dei prono salutis eventu, quod paulo ante Turci discesserant, qui jam biduo circa urbem praedas egerant. Inde Joppen navigio veniens, Ierosolymitanis epistolam de vitae suae certitudine legavit. 595 Portitor chartae fuit homuncio Syrus, qui, etsi inveniretur, habitus vilitate et sermonis noti commercio insidiantes falleret. Hic, notis sibi per devia compendiis perfidorum pericula declinans, tertio die Ierosolymam pervenit. Tum equites qui urbem tutabantur, junctis sibi auxiliarium peditum turmis, ad Joppen profecturi, iter mari proximum direxerunt, mediterrancis devitatis: extremi tamen agminis Turcis urgentibus interfecti, quod vel equis vel peditibus destituebantur. Ita congregatis ex Ierosolymis nonaginta equitibus, ex Tyberiade octoginta, quos Hugo dux strenuissimus adduxerat in subsidium, armigeri quoque pro penuria in locum militum allecti. Postera ergo die moram pugnae absolvit, Turcis jam adeo ferocibus ut paratis machinis murum Joppis aggredi meditarentur. Praeventum hoc Baldewini diligentia, et Dominica cruce praevia, qua superius bellum caruerat. Totis viribus in hostes alacriter itum, acriter certatum; at illi, more solito nostros circumgyrantes, actum de Christianis putarunt, hilari ululatu vociferantes: sed affuit, et de coelo tandem respexit Dominus Jesus, Francisque animositatem ingerens, inimicos campo privatos conjecit in fugam. Hoc et in anteriori praelio factum est, ut, non semel ejecti tentoriis, postea multitudine superarint: tum autem cum pedites eminus sagittis, et equites lanceis cominus ferirent, omni spe pedibus commissa, fugere perseveravere.
112.12
§ 385. Altera illi pugna posterioribus annis fuit[ A. D. 1113], in qua milites nostri, Turcorum copia pressi et in fugam acti, etiam salutare vexillum amisere: 596 sed cum longiuscule fugissent, reversi sunt; pudor famae trepidos animavit ut ignominiam propulsarent. Ingens ibi pugna virorum fuit, collato pede et adverso pectore rem agentium. Nostri crucem reportarunt, fusis adversariis campum vindicantes. Ceciderunt ibi plures quos ego quoque noram; inter quos Godefridus, abnepos ejus nothus, jam inde a pueritia umbram virtutis vultu colorans, veritatem animo spirans. Ambae ergo fugae fuere in principio quasi fomentum ignominiae, sed in fine verax alimentum gloriae: illa nominatior, sed ista fructuosior. Denique ad supplementum rerum quas amiserat, simul et ad legitimum connubium, non multo post comitissa Siciliae Ierosolymam venit; tantas gazas cubiculo regis inferens, ut mirum cuivis videatur unde mulier tam infinitos pretiosae supellectilis cumulos coacervarit; et tunc quidem illam thoro recepit, sed non multo post dimisit. Aiunt incommodo tactam, quo ejus genitalia cancer, morbus incurabilis, exederit. Illud constat, regem prolis inopem fuisse; nec mirum si homo, cujus otium erat aegrescere, uxorios amplexus horruerit, omnem aetatem in bellis deterens. 597 Quibus laboribus effecit, ut admirabilis et pene divina virtus ejus fuerit praesentibus stimulo, futura posteris miraculo. Obiit in expeditione Arabica mense Aprili, et publico funere Ierosolymis juxta fratrem tumulatus, cum decimo septimo anno regni quartus accresceret mensis. Vir multis laboribus emeritus, et cujus gloriae nullus praetendit nubila livor, nisi quod fuerit pecuniae justo tenacior; sed hujus culpae facilis et vera erit excusatio, si consideretur quod necessaria in remanentes effusio munerum inhibuerit quod minus mercaretur favorem abeuntium.
112.13
§ 386. Successit ei Baldewinus cognatus, dux Edessae, quem moriens regem denunciaverat, antiquis jam stipendiis laudatum. Ille multis annis regnum impigre tutatus, etiam auxit Antiocheno principatu; quem, occiso Rogerio filio Ricardi, obtinuit. Utrasque ergo regiones egregio moderamine rexit, minori quidem praesumptionis roncho, sed majori et consultiori providentia; quamvis sint qui opinionem ejus lacerent, tenacitatis eum nimiae arguentes. Quare, cum praeterito anno non longe ab Ierosolyma equitantem Turci cepissent, paucis aut nullis gemitibus sui eum desiderarunt; latuitque pene anno et incolas et rumigerulos, quo terrarum abductus, si superis auris vesceretur, necne. Refutarunt porro Ierosolymitae vel regem facere, vel ordinem et ducatum militum interrumpere, quoad rei certitudo sciretur, propter ejus absentiam in nullo infractiores. Postmodum vero, cognito loco quo vinculatus fuerat, milites audacissimi 598 speciem negotiatorum mentientes, armis sub vestibus occultatis, oppidum ingressi, regem eripuere discrimini; protestati non conferre se id ejus avaritiae, sed Gozelini de Turbexel gratiae, qui nihil unquam pensi fecerat quin omnia quae posset militibus erogaret. Vixit diu frugi homo, et nulli praeter hanc culpam infamiae obnoxius. Principatus Antiochenus ad Boamundi spectat filium, de quo nunc dicam.
113
DE BOAMUNDO.
113
§ 387. Boamundus Roberti Guiscardi ex Normanna filius fuit: alter, Rogerius, ex Appula genitus, qui cognomen Marsupii a patre meruit, quod paterno et curioso intuitu deprehendisset eum jam a tenero libenter nummos numerare; nam Boamundus aetatis majusculae nihil erat quod retineret, sed etiam puerilia xenia dispertiret. Itaque Rogerius Apuliam, quae sibi materno genere competere videbatur, accepit: Boamundus cum genitore ad bellum Durachinum profectus est. Cumque oppidani fiducia moenium jactitarent 599 ideo urbem Durachium nominatam, quod contra omnes obsidiones imperterrita duraret,« Et ego inquit vocor Durandus; et eo usque in obsidione durabo quo civitati nomen auferam, ut non Durachium sed Mollicium amodo dicatur.» Cujus responsi constantia effecit III confestim pavefacti portas aperirent. Ita tutus a tergo, caeteras urbes usque ad Thessalonicam leviore labore subegit. Jamque illuc pervenerat, jam Alexium tum per se tum per filium vinci posse ducuerat, cum uxoria fraude deceptus ingens depositum morte destituit. Tum vero Boamundus, Apuliam reversus, aliquot castella fraterna indulgentia tenuit, multa ipse virtute et prudentia conquisivit, nam ad fratrem specie tenus ducatus pervenerat; alterum bello meliores sunt secuti. Nec vero parvi momenti fuit quod, paterni propositi sequax, Guibertum repellens, Urbano validissime astitit, et cunctantem impulit ut Gallias ad concilium Clari Montis accederet, quo eum Raimundi Provincialis comitis et episcopi Caturcensis epistolae invitabant. Concilioque celebrato, libens occasionem accepit, et in Graeciam copias trajecit, subindeque promovens exercitum, modeste Raimundum et Godefridum opperiebatur: quibus venientibus sociatus, magnum incitamentum caeteris erat, disciplinae militaris 600 scientia et virtute nulli secundus. Sed quia quae cum caeteris fecit communi laudi sors attribuit et quomodo captus fuerit anterior sermo notitiae dedit, nunc qualiter se servitio exnerit dicendum. Danisman enim, cum videret nihil utilitatibus suis applicari quod tantum virum teneret, inflexus animo de pacis conditionibus actitare coepit: nam nec illum occidere, ne in se odia Christianorum effusa concitaret, nec, sine spebus in perpetuum valiturae pacis, dimittere volebat. Pollicitus ergo Boamundus continuam gentili concordiam, revertit Antiochiam, argenteos compedes quibus alligatus fuerat secum deferens: a suis ergo exceptus plausibiliter, Laodiciam, et caeteras urbes quas Tancredus acquisierat, suscepit, ne videretur oscitare otio dum avunculus suspiraret in ergastulo. Nec multo post Gallias venit, offerens catenas sancti Leonardi honori, quae sibi fuerant oneri. Fertur enim in primis ille sanctus absolvendorum vinculorum potens, ut, videntibus nec mutire audentibus adversariis, pondera sua captivus liber asportet. Ita ducta uxore filia regis Francorum, et altera Tancredo missa, repetiit Apuliam; sequentibus se Francorum proceribus, qui spe majoris commodi patriam deserebant, simul et spectaturi cominus quid viva virtutis species efficeret, quam tam insignis fama ubique loqueretur. Itaque ille, dispositis apud 601 Apuliam rebus suis, denuo in Alexium efferatus est, praetendens belli causam peregrinorum injuriam, qua ille perinfamis erat; sed parum et prope nihil gessit prospere, solertis imperatoris deceptus astutia, qui omnes duces ejus aut pecuniis obaeratos ab eo alienavit, aut veneno, ut dixi, sustulit. Quapropter animo dejectus Apuliam rediit; ibique post paucos dies, dum ad Antiochiam iter meditatur, defungitur, aetate citra senium, prudentia infra nullum, relicto tenerioris aevi filio. Vir in adversis constans, in prosperis circumspectus; nam et, pro suspicione noxiae potionis, paratum commentus erat remedium, cultellum, qui, ante ora comedentis infixus, sudore, mirum dictu, prodebat manubrii si quid tecto illatum esset veneficii. Post eum Tancredus Antiochiae principatui praefuit, haud pudendus avunculo nepos; qui cum et ipse communem mortalium viam obitu praepropero trivisset, successit Rogerius filius Ricardi. Is, gloriae antecessorum in bellis non impar, ignominiam tamen avaritiae incurrit; quapropter, cum eum milites caverent, stipendiario mil te pene nullo et indigena raro Turcis congressus occubuit, mortem suam non ignave ultus. Nam cum ab eis captus et diloricatus juberetur ensem reddere, negavit se ulli nisi duci daturum, quod omnes infra dignitatis suae deditionem aspiceret. Credidit infelix admiratus simulatis vocibus; et jam, galea caput nudatus, porrexit manum ut reciperet Rogerii gladium. Tunc vero ille infrendens, et totis fortitudinis reliquiis in ictum se cogens, Turco caput decussit; moxque perfossus, excogitato genere virtutis dedecus servitutis 602 effugit. Ejus mortem Balde winus secundus rex Ierosolymorum ultus insigniter, principatum civitatis et filiam suam Boamundo filio Boamundi servavit fideliter.
114
DE RAIMUNDO.
114
§ 388. Raimundus fuit filius Willelmi antiquissimi Tolosae comitis, qui, vir acer et efficax, patriam, antecessorum suorum socordia obscuram, titulis suis reddidit illustrem. Uxor ejus Almodis, multis vicissim desponsata, multam ex omnibus sobolem tulit; insano muliercula pruritu et irreverenti, ut cum ei longo usu vir displicuisset, alias migraret novos impletura penates; denique primum Arelatensi comiti nupta, mox illius pertaesa, huic Willelmo se conjunxit; cui cum duos peperisset filios, Barcinonensem ad connubium illexit comitem Porro Willelmus, mortis confinis foribus, Tolosanum comitatum dedit filio aequivoco, sed moribus absono, quod esset crassioris ingenii, ut nihil Tolosani contra eum novarent, familiae illius dominatui assueti. Raimundus vero, vivacioris spiritus, Caturcensem 603 accepit et non mediocriter auxit; Arelatensi, et Narbonensi, et Provinciali, et Lemovicensi adjunctis. Tolosam quoque a germano emit, pluribus annis ante magni motus viam profecto Ierosolymam. Sed haec multi temporis intercessu et aetate impensa labori. Itaque, pugnis semper assiduus, legitimam uxorem non desideravit, multinubo concubinatu voluptatem exercens. Denique ex una pellicum filium natum, Bertramnum, cognatione et haereditate dignatus est, quod in aliquantis patrissaret; cui uxorem conjunxit Mathildis Marcisae neptem ex Longobarda natam, ut illius affinitate illas provinciae partes tutaretur. Ipse quoque extremis fere annis uxorem ascivit filiam regis Tarraconensis, splendidam dotem pactus, aeternam scilicet conterminarum provinciarum pacem. Nec multo post, nivem capitis respiciens, Ierosolymitanum iter vovit, ut lassi et effoeti corporis vires jam vel sero Deo deservirent; auctore praecipue Caturcensi episcopo, cujus praecipua opera ipse semper impugnatus fuerat: etiam in quodam duellio altero lumine privatus, cujus insigne calamitatis prae se ferens non solum non occultabat, sed etiam gloriabatur ultro, specimen nobilis militiae ostentans. Tunc autem mutua foederati amicitia, ut senectutem suam divinis consumerent cultibus, Urbano jam in praedicationem prono stimulos addidere, ut, transitis Alpibns, potissimum apud Clarum Montem concilium cogeret, quod esset ea civitas et illorum patriae propinqua, et ex tota Gallia venientibus opportuna. Veruntamen, in ipso ad concilium itinere, pontifex obitu defecit. Successit 604 curae illius praesul Podii, de quo supra diximus: cujus hortatibus animatus, et umbone protectus, Raimundus primus omnium laicorum crucem accepit; adjiciens voto ut nunquam in patriam rediret, sed potius, duraturo in Turcos labore, arvinam praeteritarum iniquitatum extenuaret. Jam vero in itinere plura dedit indicia fortitudinis, ad laborem primus, ad quietem ultimus; plura etiam patientiae, quod arce Antiochiae, quam occupaverat, Boamundo, et turri David, Godefrido, libenter cesserit. Sed tandem, nimiis exactionibus quorundam fracta patientia, in deditionem urbis Ascalonensis decidit. Siquidem in primo Francorum adventu oppidani, exploratis omnium ducum nostrorum moribus, ipsum in patronum elegere, quod multi, eo ante a Monte Pessulano navigio venientes negotiatum, fidem ejus in coelum tulerant. Itaque, traditis clavibus, sacramento ducem adegere ut nulli Christianorum potestatem urbis refunderet, si vel ipse nollet tenere, vel nequiret. Tunc a proceribus mussitatum est, expostulantibus urbem regis dominio, quod parum ei valeret regnum si non haberet Ascalonem, quae hostibus esset receptaculo, nostris obstaculo. Et rex quidem leviter, ut omnia, et vultu tranquillis conveniente moribus, rem allegabat; caeteri pervicacius. Haec illa verna parvi pendebat, non infirmis rationibus dicta eorum cassans: Omnes socios suos jam sibi receptui consuluisse, partim 605 patriam devectos, partim acquisitam inhabitantes provinciam; se solum, abjurata naturali terra, nec illuc posse redire, nec hic receptum habere. Cessisse se in aliis: hoc modo paterentur, ut Ascalonem in fidelitatem sancti Sepulchri teneret; caeterum, ne redderet sacramento fecisse. Quo audito cuncti strepere, perfidum et cupidum vocare, ut vix manibus temperarent. Contumeliae hujus rubore comes suffusus, ab aequi bonique viri descivit officio; inimicis Dei claves civitatis contradens, et metum pejerandi multorum in posterum sanguine compensans. Neque enim ad hunc diem civitas illa capi vel vi vel ingenio potuit: quin et plures ex hominibus illius, affluenti urbis opulentia delectati, fidei transfugio civium charitatem meruere. Ita vir ille, Ierosolymam egressus, Laodiciam venit; qua subjugata, aliquantum ibi morarum nexuit: cumque Constantinopolim ivisset, obtinuit Laodiciam Tancredus, vi an amore ambiguum. Ille interea Byzantio commoratus, prudentia qua vigebat effecit ut Alexii gratiam haberet: unde contigit, ut, imperatoris benignitate per tuta deductus, societati aerumnarum non implicaretur quas Willelmum Pictavensem et caeteros superius incurrisse diximus; cum quibus Tortosam civitatem cepit, sed, illis ultra euntibus, solus possedit. Et, ut latius vires suas spargeret, oppidum contra Tripolim, quod Castellum Peregrinorum vocant, firmavit, et ibi Herbertum episcopum ex abbate constituit; et, ut quassae suorum vires aliquanta quiete coalescerent, cum Tripolitanis in septennium 606 foedus jecit. Veruntamen ante praestitutum terminum pax rupta est; deprehenso intra castellum quodam oppidano cum pugione toxicato, quem sub femore occuluerat. Tum profecto Tripolitanae victoriae supremam manum imposuisset, nisi prope diem mors adveniens praesentis vitae spiritum subduxisset ingentia parturientem. Cujus morte audita, Willelmus de Monte Pessulano, et caeteri duces provinciae, Willelmum peregrinum, quem in ipsa obsidione ex Hispana susceperat, quadrimum, patriam devehendum curarunt, sollicita omnium spe in successionem educandum. Nec invitus Bertramnus factum, quamvis se inconsulto, audivit, ut paternas adoreas instauraret. Itaque innumero succinctus milite, praecipueque Januensibus et Pizanis, qui de conjugis cognatione erant, annitentibus, Tripolim terra marique aggressus est, diuturnaque obsidione fractam in potestatem redegit. Successit ei filius Pontius ex Longobarda, adolescens majorum aemulus gloriae; sortitusque est jugalem Tancredi, quondam Antiocheni principis uxorem. Id enim ille moriens praeceperat, protestatus in ephoebo et Christianorum commodum et Turcorum omnifariam dispendium. Pontius ergo Tripoli principatur, sancti Sepulchri se profitens servum, avitum scilicet et paternum secutus exemplum.
115.1
DE ROBERTO CURTA OCREA.
115.1
§ 389. Robertus filius Willelmi Anglorum regis primi, natus in Normannia, spectatae jam virtutis 607 habebatur adolescens quando pater Angliam venit; fortitudinis probatae, quanquam exilis corporis et pinguis aqualiculi. Inter bellicas patris alas excrevit primaevo tyrocinio, parenti morem in omnibus gerens. Veruntamen, juvenilem indutus calorem, Normanniam a patre adhuc vivente, fatuorum sodalium instinctu, impetrare se posse speravit: quod cum ille negasset, terrisonae vocis roncho juvenem abigens, iratus abscessit Robertus, multisque assultibus patriam infestavit; primo quidem genitore cachinnos excutiente, et subinde dicente,« Per resurrectionem Dei! probus erit Robelinus Curta Ocrea.» Hoc enim erat ejus cognomen, quod esset exiguus; caeterum nihil habens quod succenseres, quia nec illepidae formae, nec infaceti eloquii, nec virtutis imbecillae, nec enervis erat consilii. Posterius vero rex adeo effera succensus est ira ut eum et benedictione ultima et haereditate fraudaret Anglica, comitatu tamen Normanniae aegre licet et improbe retento. Post novem annos Ierosolymitanae viae laboribus suae fortitudinis periculum fecit; et in multis quidem mirabilis apparuit, ut nunquam a Christiano vel pagano potuerit ex equite pedes effici. Tum vero maxime in bello Antiocheno, cujus ipse victoriam pulchra experientia nobilitavit. Nam cum Turci, ut diximus, subito terrefacti fugae se dedissent, nostrique palantes vehementius impeterent, Corbaguath dux, genuinae virtutis memor, retento equo suos inclamat, famulos ignavos et annosarum victoriarum oblitos vocans, ut victores quondam orientis 608 paterentur se ab advena et pene inermi populo finibus excludi: quo clamore multi, resumentes animum, Francos conversi urgere et propiores cedere coepere; Corbaguath suos animante et hostes feriente, ut imperatoris et militis probe officium exequeretur. Tum vero Normannus comes, et Philippus clericus, filius Rogerii comitis de Monte Gomerico, et Warinus de Tanea castello Cenomannico, mutua se vivacitate invicem hortati, qui ante simulata fuga cedebant, convertunt cornipedes, et quisque suum comparem incessens dejiciunt. Ibi Corbaguath, quamvis comitem cognosceret, solo tamen corpore mensus, simul et fugere inglorium arbitratus, audaciam congressus morte propinqua luit, vitali statim spiritu privatus: cujus nece visa, Turci, qui jam gloriabundi ululabant, spe recenti exinaniti, fugam iterarunt. In eo tumultu Warinus cecidit, Robertus cum Philippo palmam retulit: Philippus hac malitia praecluus, sed Ierosolymis, ut fertur, bono fine functus; praeter exercitium equestre literis clarus. Ita Robertus, Ierosolymam veniens, indelebili macula nobilitatem suam respersit, quod regnum, consensu omnium sibi utpote regis filio delatum, recusaret, non reverentiae, ut fertur, contuitu, sed laborum 609 inextricabilium metu. Veruntamen patriam regresso, in qua licenter se delicatis voluptatibus inserviturum putaverat, affuit pro hac culpa, credo, Deus misericorditer ubique saeviens; et omnes ejus dulcedines amarissimis offensionibus offuscans, sicut consequenti scripto palam fiet. Uxorem filiam Willelmi de Conversana, quam rediens in Apuliam duxerat, cujus elegantissimae speciei prodigium vix ullius disertitudinis explicabit conatus, post paucos annos morbo amisit; deceptam, ut dicunt, obstetricis consilio, quae pro affluentis lactis copia, puerperae mammas stricta praeceperat illigari fascia. Sed accessit, tantorum malorum grande solatium, filius ex conjuge susceptus; qui, Willelmus dictus vaticinio nominis aviti, spem egregiae pietatis aleret in posterum. Pecuniam infinitam, quam ei socer dotis nomine annumeraverat, ut ejus commercio Normanniam exueret vadimonio, ita dilapidavit ut pauculis diebus nec nummus superesset. Praecipitavit quoque infamiam ejus inconsultus adventus in Angliam, ut fratri Henrico regnum eriperet; sed, desertorum qui eum invitaverant destitutus auxilio, germani paci facile acquievit utriusque partis ducum auxilio, trium millium marcarum annuum donum ab Anglia verbo tenus 610 habiturus. Nam promiserat ista rex, non daturus; sed, fratris facilitatem non nesciens, blandam credulitatem luserat dum interim calor bellicus defervesceret. Porro ille, quasi cum fortuna certaret utrum plus illa daret an ipse dispergeret, sola voluntate reginae tacite postulantis comperta, tantam massam argenti benignus in perpetuum ignovit; acclines foeminei fastus preces pro magno exosculatus. Erat enim ejus in baptismo filiola, offensarum igitur erat immemor; culparum, quatenus non debet, remissor; omnibus pro voto respondens adeuntibus, ne tristes dimitteret; et quod dare non posset, repromittens. Qua morum dulcedine, qui laudari et subjectorum amorem mercari debuerat, adeo in contemptum sui Normannos exacuit ut nullius eum momenti aestimarent. Tunc enim potentum quisque sibi adversari, tunc manubiae praedarum per totam regionem agi, tunc vulgus expoliari. Quas incommoditates comiti provinciales deferentes, nullum referebant auxilium; dum ille primo commotus, mox vel munusculis, vel temporis intercessu ira languescente, leniebatur. Iccirco, extremis malis admoniti, opem regis Henrici censuere implorandam, ut laboranti patriae succurreret. Ille Caesarianae sententiae assistens,« Si violandum est jus, gratia civium violandum est; aliis rebus pietatem colas,» non semel in Normanniam vires trajecit, ut laboranti justitiae manum daret: tantumque postremo valuit, ut totam terram, praeter Rotomagum, et Falesium, et Cadomum, subjugaret. Jamque ad hoc Robertus venerat, ut in vicis illis pene se altero vagaretur, precarium 611- 612 victum a Burgensibus nundinans. Quare offensi Cadomenses, non diu in fide mansere; sed, rege per nuncios admonito, portis serratis et repagulis objectis urbem clausere. Quo Robertus cognito effugere gestiens, vix permissus est, armigero tamen cum cubiculi pannis retento. Inde raptim Rotomagum veniens, dominum suum regem Francorum, et cognatum comitem Flandrensem, de suffragio convenit; sed, nullo impetrato, ad bellum publicum venit, ultimam fortunam experturus. Qua illum infelici pede prosequente, captus, et ad diem mortis in libera tentus est custodia laudabili fratris pietate; quod nihil praeter solitudinem passus sit mali, si solitudo dici potest ubi et custodum diligentia et jocorum praeterea et obsoniorum non deerat frequentia. Tenebatur ergo sociorum omnium viae superstes, nec unquam usque ad obitum relaxatus. Patria lingua facundus, ut sit jocundior nullus; in aliis consiliosus, ut nihil excellentius; militiae peritus, ut si quis unquam; pro mollitie tamen animi nunquam regendae reipublicae idoneus judicatus. Veruntamen quia superius dixi quaecunque noram de Hugone magno, et Blesensi et Flandrensi comitibus, non incongrue( ut opinor) quartum librum hac meta concludam.
115.2
EXPLICIT LIBER QUARTUS MAGISTRI WILLELMI MALMESBURIENSIS DE GESTIS REGUM ANGLORUM.
116
613 PROLOGUS IN LIBRUM QUINTUM.
116
Ordine rerum vocante, tempus Henrici regis ingressi sumus: cujus gesta styli officio posteris tradere, majoris quam a nobis debeat exquiri est operae; nam et si sola quae nostras aures attigerunt scripto mandaretur, cujuslibet eloquentissimi nervos fatigare, et grandia possent armaria gravare. Quis ergo conetur omnia illa consiliorum pondera, illa gestorum regalium molimina, enucleatim retexere? altioris sunt ista negotii et otiosioris animi. Vix haec auderet vel Cicero in prosa, cujus adorat sales tota Latinitas, vel si quis versuum favore Mantuanum lacessit poetam. Adde quod, dum ambiguis relatoribus fidem detraho, homo procul ab aulicis mysteriis, secretus, majora gesta ignorans, paucis manum appono. Quare verendum est, ne, dum literae distant ab animi voto, minor videatur cujus gesta multa praetereo. Veruntamen hujus culpae, si culpa dicenda est, bona erit apud illum deprecatio qui meminerit me nec omnia ejus gesta potuisse nosse, nec omnia quae noveram scriptum iri debuisse: alterum exegerit personae meae exilitas, alterum coactura sit lecturorum satietas. Pauca igitur rerum ejus liber hic quintus suo 614 vendicabit gremio; caetera proculdubio et seret fama, et victura in posteros feret memoria. Nec vero a proposito priorum quatuor degenerabit; sed quaedam quae hic et alias ejus acciderunt tempore procudet, quae forsitan vel non scripta, vel multis sunt incognita. Occupabunt itaque ista magnam partem voluminis; praefata venia tam longarum digressionum et in hoc et in aliis.
117.1
615 LIBER QUINTUS.
117.1
Henricus, junior filius Willelmi magni, natus est in Anglia anno tertio postquam pater eam adierat; infans jam tum omnium votis conspirantibus educatus egregie, quod solus omnium filiorum Willelmi natus esset regie, et ei regnum videretur competere. Itaque tyrocinium rudimentorum in scholis egit literalibus, et librorum mella adeo avidis medullis indidit, ut nulli postea bellorum tumultus, nulli curarum motus, eas excutere illustri animo possent. Quamvis ipse nec multum palam legeret, nec nisi summisse cantitaret; fuerunt tamen( ut vere confirmo) literae, quamvis tumultuarie libatae, magna supellex ad regnandi scientiam, juxta illam Platonis sententiam, qua dicit« Beatam esse rempublicam si vel philosophi 616 regnarent, vel reges philosopharentur.» Philosophia ergo non adeo exiliter informatus, sensim discebat ut successu temporis provinciales mitius contineret, milites nonnisi diligentissime explorata necessitate committere sineret. Itaque pueritiam ad spem regni literis muniebat; subinde, patre quoque audiente, jactitare proverbium solitus,« Rex illiteratus, asinus coronatus.» Ferunt quinetiam genitorem non praetereuntem, notata morum ejus compositione quibus vivacem prudentiam aleret, ab uno fratrum laesum, et lachrymantem his animasse,« Ne fleas, fili, quoniam et tu rexeris.»
117.2
§ 391. Vicesimo ergo primo regni paterni anno, aetatis suae nono decimo, in Pentecoste, apud Westmonasterium sumpsit arma a patre, cum quo tunc Normanniam navigans, non multo post praesens funeri ejus astitit, caeteris fratribus quo quemque spes tulerat dilapsis, ut superior sermo non occuluit. Quapropter paterna benedictione et materna haereditate, simul et multiplicibus thesauris nixus, supercilium germanorum parum faciebat, utrique vel assistens vel adversans pro merito: inclinatior porro Roberto pro mansuetudine, ejus lenitatem suo rigore satagebat acuere. Contra, ille, noxia facilitate delatoribus credulus, fratrem immeritum injuriis vexabat, quas vel breviter taxare non erit incongruum.
117.3
§ 392. Eo tempore, quo, frementibus adversus Willelmum secundum Angliae proceribus, Robertus in Normannia ventum prosperum expectabat 617 ad navigandum, Henricus in Britanniam ejus jussu abscesserat. Tum ille, occasione aucupata, omnem illam pecuniarum vim testamento patris adolescentulo legatam, quae erat trium millium marcarum, in stipendiarios suos absumpsit. Id Henricus reversus, licet forsitan aegre tulisset, taciturna praeteriit industria; enimvero, nunciata pacis compositione in Anglia, deposita militia ferias armis dedere. Comes in sua, junior in ea quae frater suus dederat vel promiserat, discessit; namque et in acceptum promissa referebat, custodiens turrim Rotomagi in ejus fidelitatem: sed delatione pessimorum cessit in adversum fidelitas, et nulla sua culpa in ipso eodem loco Henricus libere custoditus est, ne servatorum diligentiam effugio luderet. Post medium annum laxatus, fratri Willelmo invitanti serviturum se obtulit; at ille, nihilo modestius ephebum remunerans, plus anno inanibus sponsionibus egentem distulit. Quapropter, Roberto emendationem facti per nuncios promittente, Normanniam venit, amborum fratrum expertus insidias. Nam et rex, pro repulsa iratus, ut retineretur frustra mandarat; et comes, accusatorum lenociniis mutatus, voluntatem verterat, ut blanditiis attrectatum non ita facile dimitteret. Verum ille, Dei providentia et sagaci sua diligentia cuncta evadens pericula, occupatione Abrincarum et quorundam castellorum coegit fratrem libenter paci manum dedere. Nec multo post, Willelmo veniente in Normanniam uti se de fratre Roberto ulcisceretur, comiti obsequelam suam exhibuit, Rotomagi positus. Denique regios eo interdiu venientes, qui dolo civium totam jampridem occupaverant urbem, probe expulit, 618 admonito per nuncios comite ut ille a fronte propelleret quos ipse a tergo urgeret. Unde factum est, ut Conanum quendam, proditionis apud comitem insimulatum, quem ille vinculis irretire volebat, arbitratus nihil calamitosius posse inferri misero quam ut exosum spiritum in ergastulo traheret,-- hunc ergo Conanum Henricus suae curae servatum iri postulavit. Quo concesso, in superiora Rotomagensis turris duxit; jussoque ut late circumposita diligenter ex arcis aedito specularetur, sua per ironiam omnia futura pronuncians, inopinum ex propugnaculo deturbans in subjectam Sequanam praecipitavit, comitibus qui secum aderant pariter impellentibus: protestatus, Nullam vitae moram deberi traditori; quoquo modo alieni hominis posse tolerari injurias, illius vero, qui tibi juratus fecerit hominium, nullo modo posse differri supplicium si fuerit probatus perfidiae. Parum hic labor apud Robertum valuit, virum animi mobilis; qui, statim ad ingratitudinem flexus, bene meritum urbe cedere coegit. Illud fuit tempus quo, ut supra lectum est, apud montem sancti Michaelis ambobus fratribus Henricus pro sui salute, simul et gloria, restitit, Ita, cum utrique germano fuerit fidelis et efficax, illi, nullis adolescentem possessionibus dignati, ad majorem prudentiam aevi processu penuria victualium informabant.
117.4
§. 393. Occiso vero rege Willelmo, ut supra dictum est, post justa funeri regio persoluta, in regem electus est, aliquantis tamen ante controversiis inter proceres agitatis atque sopitis; annitente 619 maxime comite Warwicensi Henrico, viro integro et sancto, cujus familiari jamdudum usus fuerat contubernio. Itaque, edicto statim per Angliam misso, injustitias a fratre et Rannulfo institutas prohibuit, pensionum et vinculorum gratiam fecit: effoeminatos curia propellens, lucernarum usum noctibus in curia restituit, qui fuerat tempore fratris intermissus: antiquarum moderationem legum revocavit in solidum, sacramento suo et omnium procerum, ne luderentur, corroborans. Laetus ergo dies visus est revirescere populis, cum, post tot anxietatum nubila, serenarum promissionum infulgebant lumina. Et ne quid profecto gaudio accumulato abesset, Rannulfo nequitiarum faece tenebris ergastularibus incluso, propter Anselmum pernicibus nunciis directum. Quapropter, certatim plausu plebeio concrepante, in regem coronatus est Londoniae nonis Augustis, quarto post obitum fratris die. Haec eo studiosius celebrabantur, ne mentes procerum electionis quassarentur poenitudine, quod ferebatur rumor Robertum Normanniae comitem ex Apulia adventantem jam jamque affore. Nec multo post, suadentibus amicis, ac maxime pontificibus, ut, remota voluptate pellicum, legitimum amplecteretur connubium, die sancti Martini accepit Mathildem filiam Malcolmi regis Scottorum; cujus amori jampridem animum impulerat, parvi pendens 620 dotales divitias, dummodo diu cupitis potiretur amplexibus. Erat enim illa, licet genere sublimis, utpote regis Edwardi ex fratre Edmundo abneptis, modicae tamen domina supellectilis, utroque tunc parente pupilla: de qua posterius uberior erit narrandi materia.
117.5
§ 394. Robertus interea, Normanniam veniens, comitatum suum obsistente nullo recepit: quo audito, omnes pene hujus terrae optimates fidei regi juratae transfugae fuere; quidam nullis exstantibus causis, quidam levibus occasiunculis emendicatis, quod nollet iis terras quas vellent ultro pro libito eorum impertiri. Soli Robertus filius Haimonis, et Ricardus de Retvers, et Rogerius Bigot, et Robertus comes de Mellento, cum fratre Henrico justas partes fovebant. Caeterum, omnes vel clam pro Roberto, ut rex fieret, mittere, vel palam contumeliis dominum inurere; Godricum eum, et comparem Godgivam, appellantes. Audiebat haec ille, et formidabiles cachinnos iram differens ejiciebat; stultitias fatuorum insania objectas artificioso silentio dissolvens, blandus odii dissimulator, sed pro tempore immodicus retributor. Accessit temporum turbini versutia Rannulfi; namque ille, sollicitato per nuncios dapifero suo, funem afferri sibi impetravit: funem minister aquae bajulus( proh dolus! amphora immersum detulit; quo ille muro turris demissus, si laesit brachia, si excoriavit 621 manus, parum curat populus. Inde Normanniam evadens, comiti jam anhelanti, et in fervorem praelii prono, addidit calcaria ut incunctanter veniret.
117.6
§ 395. Secundo ergo Henrici anno, mense Augusto, allitans apud Portesmuthe, copias suas in omnem regionem exposuit, effudit, objecit. Nec vero rex segnitiei deditus fuit, sed innumeram e regione manum traxit, dignitatem suam, si necesse foret, asserturus: nam, licet principibus deficientibus, partes ejus solidae manebant; quas Anselmi archiepiscopi, cum episcopis suis, simul et omnium Anglorum tutabatur favor. Quapropter ipse provincialium fidei gratus, et saluti providus, plerumque cuneos circuiens, docebat quomodo, militum ferociam eludentes, clypeos objectarent et ictus remitterent; quo effecit ut ultroneis votis pugnam deposcerent, in nullo Normannos metuentes. Sed satagentibus sanioris consilii hominibus, qui dicerent pietatis jus violandum si fraterna necessitudo praelio concurreret, paci animos accommodavere; reputantes quod, si alter occumberet, alter infirmior remaneret, cum nullus fratrum praeter ipsos superesset. Sed et trium millium marearum promissio lenem comitis fallebat credulitatem, ut, procinctu soluto, de tanta pecunia menti blandiretur suae, quam ille posteriori statim anno voluntati reginae libens, quod illa peteret, condonavit.
117.7
§ 396. Posteriori anno rebellavit Robertus de Belesmo, major filiorum Rogerii de Monte Gomerico, obfirmans contra regem castella Brigas 622 et Arundellum; comportatum eo frumentum ex omni regione Scrobesbiriae, et quicquid necessarium bellum efflagitat diuturnum: nec minus castellum Scrobesbiriense rebellioni consensit, Wallensibus pro motu fortunae ad malum pronis. Rex itaque animo ingens, omniaque adversa virtute premens, militia coacta Brigas obsedit, unde jam in Arundellum transierat Robertus, alimentorum copia et militum ferocia satis abundeque munitum locum praesumens; sed paucos post dies oppidani, et formidine conscientiae et fortitudine militiae regiae flexi, se dedidere. Quo audito, ab incepto tumore Arundellum destitit, regali se addicens clientelae; egregia sane conditione, ut dominus suus integra membrorum salute Normanniam permitteretur abire. Porro Scrobesbirienses per Radulfum tum abbatem Sagii, postea Cantuariae archiepiscopum, regi misere castelli claves, deditionis praesentis indices, futurae devotionis obsides. Ita dissensionis incendium, quod putabatur fore magnum, paucissimis diebus in cineres consenuit; et desertorum, semper novis rebus inhiantium, aviditatem coercuit. Robertus, cum fratribus Ernulfo, qui paternum cognomen sortitus fuerat, et Rogerio Pictavensi( quod ex ea regione uxorem acceperat sic dicto), Angliam perpetuo abjuravit; sed vigorem sacramenti temperavit adjectio, nisi regi placito quandoque satisfecisset obsequio.
117.8
§ 397. Tunc fax bellorum immissa Normanniae, perfidorum admixtione, quasi rogalibus alimentis animata, convaluit, circumquaque posita corripiens. Est enim Normannia opportuna et patiens malorum nutricula, quamvis non multo 623 tractu regionum diffusa; itaque diu seditiones intestinas probe tolerat, et pace reddita in foecundiorem statum mature resurgit, turbatores suos illius provinciae diffisos cum libuerit in Franciam liberis anfractibus emittens. Contra Anglia nec diu infestos patitur, sed semel intra sinum suum receptos vel dedit, vel extinguit; nec, populatibus attrita, redivivum cito caput attolit. Quocirca Normanniam Belesmitanus veniens, et tunc et deinceps habuit malignitatis suae complices, et( ne parum videretur) illices. In his erat Willelmus comes Moretolii, filius Roberti, regis patrui. Is semper a puero Henrici gloriae invidus, tum maxime in adventu Normanni pravum animum extulit: non enim contentus duobus comitatibus, Moretolii in Normannia, Cornugalliae in Anglia, comitatum Cantiae, quem Odo patruus habuerat, a rege exigebat; infestus et improbus adeo, ut infami arrogantia se devotaret non induturum chlamydem nisi a patruo( ut dictitabat) sibi refusam consequeretur haereditatem. Sed tunc quidem, suspensi calliditate responsi, frustratus est rex prudentissimus hominem: discussis vero turbinibus, serenoque pacis reddito, non solum quae petebat non annuit, verum etiam indebite retenta repetere coepit; modeste tamen et judiciali placito, ut nihil quod faceret videretur resultare juri et calcitrare ab aequo. Tunc vero Willelmus, sententia judicii expunctus, indignabundus et fremens Normanniam abiit: ibi, praeter assultus quos regiis castellis irritus fecerat, in Ricardum quoque comitem Cestrensem, Hugonis filium, debacchatus, nonnulla partibus ejus appendicia invasit, carpsit, abrasit. Erat ille tunc pro aetate parvulus, et regis fidei tutelaeque accommodatus.
117.9
624§ 398. Hi ergo duo, factionum capita, rebellionum incentiva, cum aliis quos nominare pudet, patriam populationibus late contristabant. Consumebanturque frequentes, sed cassae apud comitem querelae provincialium de violentia clamantium: movebatur his ille; sed rebus suis timens, ne exacerbati ejus interpolarent otium, dissimulabat. At vero rex Henricus, pro fratris infamia, quam cumulabat patriae miseria, dolorem transeuntem ferre nequibat: crudele et a boni principis officio longe esse permensus, quod impii homines pauperum fortunis ingluviem suam urgebant. Itaque fratrem ad se accitum in Angliam semel blande verbis, post vero in Normanniam veniens non semel dure bellis, admonuit ut comitem, non monachum, ageret; nam et incentori Willelmo omnia quae habebat in Anglia abstulit, castella ad solum complanavit. Sed cum ad pacem nihil promoveret, diu deliberatione consilii regia sublimitas curis pectus exercuit, utrum fraternae necessitudinis oblitus patriam discrimini eriperet, an indiscreta pietate fluctuare permitteret: et profecto commune commodum et pietas, privatae necessitudinis intuitu, terga dedissent, nisi( ut aiunt Paschalis apostolicus dubitantem ad hoc opus epistolis impelleret; asseverans, facundia qua vigebat, non fore civile bellum, sed praeclare 625 patriae praedicandum emolumentum. Itaque Normanniam veniens brevi totam cepit, vel potius recepit, omnibus ad ejus dominium confluentibus, ut fessae provinciae, vigore quo pollebat, consuleret. Non tamen sine sanguine tantam victoriam consummans, multos ex charissimis amisit: inter quos Rogerium de Glocestra, probatum militem, in obsessione Falesii arcubalistae jactu in capite percussum; praeterea Robertum filium Hamonis, qui conto ictus tempora, hebetatusque ingenio, non pauco tempore quasi captus mente supervixit. Merito mulctatum ferunt, quod, ejus liberandi causa, rex Henricus Baiocas civitatem cum principali ecclesia ignibus absumpserit: sed utrique, ut speramus, purgabile fuit; nam et detrimenta ecclesiae rex mirifice resarcivit, et Robertus monasterium Theochesbiriae suo favore non facile memoratu quantum exaltavit, ubi et aedificiorum decor, et monachorum charitas, adventantium rapit oculos et allicit animos. Horum dispendium ut fortuna sarciret, summam manum ingruente bello imposuit; venientemque contra se cum non contemnenda manu fratrem, et Willelmum comitem Moretolii, et Robertum Bolesmi, ditioni ejus facili opera contradidit. Hoc bellum actum est apud Tenerchebrei, castellum comitis Moritoliensis, Sabbato in sancti Michaelis vigilia. Idem dies ante quadraginta circiter annos fuerat, cum Willelmus Hastingas primus appulit; provido forsitan Dei judicio, ut eo die subderetur Angliae Normannia, quo ad eam subjugandam olim venerat Normannorum 626 copia. Captus est ibi comes Moretolii, qui eo venerat studiosam sui operam oppidanis pollicitus, simul et injurias suas ultum iri sperans; sed( ut dixi) prensus, squaloris carcerei tota vita accolatum accepit: vivacitate mentis et alacritate juventutis nonnihil laudandus, sed pro perfidia finem asperum emeritus. Et tunc quidem Belesmensis in ipso belli exordio mortem cavit effugio; sed dum postmodum clandestinis factionibus regem irritasset, et ipse captus caeterorum involutus est periculo, ad mortem perpetuo inclusus ergastulo. Vir pro incompositis moribus intolerabilis, et in aliorum delicta inexorabilis; praeterea saevitia notabilis, cum in aliis tum in hoc, quod puerulum ex baptismo filiolum, quem in obsidatum acceperat, pro modico delicto patris excaecarit, lumina miselli unguibus nefandis abrumpens: simulationis et argutiarum plenus, frontis sereno et sermonum affabilitate credulos decipiens, gnaros autem malitiae exterritans, ut nullum esset majus futurae calamitatis indicium quam praetensae affabilitatis eloquium.
117.10
§ 399. Ita rex clarus, successibus ovans, regnum regressus est; composita pace in Normannia, qualem nulla aetas meminit, qualem nec ipse pater, magno illo rerum et verborum fastu, unquam efficere potuit. In caeteris quoque genitoris aemulus, rapinas curialium, furta, stupra, 627 edicto compescuit; deprehensis oculos cum testibus evelli praecipiens. Contra trapezetas( quos vulgo monetarios vocant) praecipuam sui diligentiam exhibuit; nullum falsarium, quin pugnum perderet, impune abire permittens, qui fuisset intellectus falsitatis suae commercio fatuos irrisisse.
117.11
§ 400. Scottorum reges lenitate sua palpavit, morem fratris aemulatus: siquidem ille Dunecanum, filium Malcolmi nothum, et militem fecit, et regem Scottorum, mortuo patre, constituit; sed eo patrui Duvenaldi fraude interemto, Edgarum in regnum promovit, praefato Duvenaldo astutia David junioris et viribus Willelmi extincto. Edgaro fatali sorte occumbente, Alexandrum successorem Henricus affinitate detinuit, data ei in conjugium filia notha; de qua ille viva nec sobolem, quod sciam, tulit, nec ante se mortuam multum suspiravit: defuerat enim foeminae, ut fertur, quod desideraretur, vel in morum modestia, vel in corporis elegantia. Alexandro majoribus suis apposito, David minor filiorum Malcolmi, quem rex comitem fecerat et connubio insignis foeminae donaverat, solium Scottorum ascendit; juvenis caeteris curialior, et qui, nostrorum convictu et familiaritate limatus a puero, omnem rubiginem Scotticae barbariei deterserat; denique regno potitus mox omnes compatriotas triennalium tributorum pensione levavit, qui vellent habitare cultius, amiciri elegantius, pasci accuratius. Neque vero unquam in acta historiarum 628 relatum est tantae sanctitatis tres fuisse pariter reges et fratres, maternae pietatis nectar redolentes; namque praeter victus parcitatem, eleemosynarum copiam, orationum assiduitatem, ita domesticum regibus vitium evicerunt, ut nunquam feratur in eorum thalamos nisi legitimas uxores isse, nec eorum quemquam pellicatu aliquo pudicitiam contristasse. Solus fuit Edmundus Margaritae filius a bono degener; qui, Duvenaldi patrui nequitiae particeps, fraternae non inscius necis fuerit, pactus scilicet regni dimidium: sed captus et perpetuis compedibus detentus, ingenue poenituit; et ad mortem veniens, cum ipsis vinculis se tumulari mandavit, professus se plexum merito pro fratricidii delicto.
117.12
§ 401. Wallenses rex Henricus, semper in rebellionem surgentes, crebris expeditionibus in ditionem premebat; consilioque salubri nixus, ut eorum tumorem extenuaret, Flandrenses omnes Angliae accolas eo traduxit. Plures enim, qui tempore patris pro materna cognatione confluxerant, occultabat Anglia, adeo ut ipsi regno pro multitudine onerosi viderentur; quapropter cum substantiis et necessitudinibus apud Ros, provinciam Walliarum, velut in sentinam congessit, ut et regnum defaecaret, et hostium brutam temeritatem retunderet. Nec eo secius illuc expeditionem pro temporum opportunitate dirigebat; in quarum una, incertum cujus audacia eminus insidianti, arundine impetitus, probe et pulchre evasit, fideliter hamatae thoracis adjutus beneficio, et simul perfidiam frustrante Dei consilio. Sed nec tunc auctor teli eminuit, nec unquam postea investigari valuit, quamvis ille statim non haesitasset dicere, sagittam non a quolibet 629 Wallense, sed a provinciali emissam,« per mortem Domini nostri,» talia pronuncians: quem morem jurandi, vel irae nimietas, vel rei serietas, ab ore principis extorquebat; nam et ea hora in proprio solo, non in hostica regione, progrediebatur sensim et caute exercitus, ut nihil minus quam insidias quis opinari possit. Nec tamen, intestini discriminis metu, pedem ab incepto retulit, donec Wallenses, datis obsidibus nobilium suorum filiis, cum aliquanta pecunia et multo peculio, regiae magnanimitatis motum sedarent.
117.13
§ 402. Brittones transmarinos, quos adolescens vicinos castellis Danfronto et Sancti Michaelis habuerat, pecuniis ad obsequium transducebat. Est enim illud genus hominum egens in patria, aliasque externo aere laboriosae vitae mercatur stipendia: si dederis, nec civilia, sine respectu juris et cognationis, detrectans praelia; sed pro quantitate munerum ad quascunque voles partes obnoxium. Hujus consuetudinis ille non inscius, si quando opus habuisset stipendiariis militibus, multa perdebat in Brittones, fidem perfidae nationis nummis suis mutuatus.
117.14
§ 403. Robertum comitem Flandriae primis regni sui temporibus offendit hac causa: Baldewinus senior, hujus Roberti avus, Willelmum in Angliam venientem, arguto quo pollebat consilio, et militum additamento, vivaciter juverat. His ille illustres crebro retributiones refuderat, omnibus, ut ferunt, annis trecentas argenti marcas 630 pro fide et affinitate socero annumerans. Ea munificentia, in filio Baldewino non imminuta, haesit in Roberti Frisonis malitia, quam superior non praeteriit sermo. Porro iste Robertus, Frisonis filius, omissum munus a Willelmo secundo non difficulter impetraverat; quod et is cognationem praetenderit, et ille invictum animum in spargenda pecunia haberet. Verum Henricus majori pondere removentilans, ut nec indebite adunaret pecunias, nec nisi debite dilapidaret habitas, Roberto ab Jerosolyma reverso, et quasi pro imperio trecentas argenti marcas exigenti, in hanc respondit sententiam: Non solitos reges Angliae Flandritis vectigal pendere, nec se velle libertatem majorum macula suae timiditatis fuscare: quapropter, si suo committat arbitrio, libenter se quod opportunitas siverit ut cognato et amico dare; si vero in exactione permanendum putaverit, omnino negare. Hac ille ratione dejectus, animum multo tempore in regem tumuit; sed parum aut nihil simultatibus adjutus, mansuetudini mentem accommodavit, expertus regem posse flecti precario, non fastu tyrannico. Jam vero Baldewino filio ejus varietas temporum causas irarum in regem dedit: siquidem Willelmum filium Roberti Normanni volens haereditati intrudere, alienis se sponte negotiis immiscuit, crebroque castella regis in Normannia inopinatis fatigabat assultibus; magnum incommodum, si fata sivissent, terrae minatus: sed apud Archas 631 majori manu militum quam timebat exceptus mortem maturavit, crebris ictibus galea quassata cerebrum violatus. Causam ferunt morbi augmentati, quod ea die allium cum auca praesumpserit, nec nocte venere abstinuerit. Hic intuebuntur posteri eximium regalis pietatis exemplum, quod medicum peritissimum decumbenti miserit; illachrymatus, si credimus, morbo perire, quem pro admiratione fortitudinis salvari maluisset. Successor ejus Karolus nulla molestia vires regis inquietavit; primo foedere suspenso, mox etiam consummato amicitiam ejus amplexus.
117.15
§ 404. Philippus rex Francorum regi nostro nec utilis nec infestus fuit, propterea quod esset ventri magis quam negotiis deditus, nec praeterea in castellis ejus collimitaneus; pauca enim, quae tunc habebat in Normannia, magis Brittaniae quam Franciae vicina erant: adde quod[ ut superius 632 dixi] Philippus, accedente senio, libidine gravis, comitissaeque Andegavensis specie lusus, illicitis ardoribus defoeneratus famulabatur. Quocirca ab apostolico excommunicatus, cum in villa qua mansitabat nihil divini servitii fieret, sed, discedente eo, tinnitus signorum undique concreparent, insulsam fatuitatem cachinnis exprimebat;« Audis, inquiens, bella quomodo nos effugant!» Adeo erat omnibus episcopis provinciae suae derisui, ut nullus eos desponsaret praeter Willelmum archiepiscopum Rotomagensem; cujus facti temeritatem luit multis annis interdictus, et vix tandem aliquando per Anselmum archiepiscopum apostolicae communioni redditus. Philippo interea nulla mora insanae temulentiae satietatem fecit, nisi quod, in extremo vitae tactus morbo, monachicum apud Floriacum accepit habitum: pulchrius et fortunatius illa, quod aetate et sanitate integra, nec specie rugata, apud Fontem Evraldi sanctimonialium appetiit velum; nec multo post praesenti vitae valefecit, Deo forsitan providente, non posse delicatae mulieris corpus religionis laboribus inservire.
117.16
§ 405. At vero Lodowicus filius Philippi varium se praestitit, in neutra parte bene constans. Primo enim tempore plurimus in fratrem irarum auctor Henrico ad capiendam Normanniam fuit, corruptus videlicet Anglorum spoliis et multo 633 regis obryzo. Non quod ille obtulerit, sed quod alter invitaverit, ultro adhortans ne clarissimae olim patriae nervos dissimulatione sua succidi sineret. Postea vero simultas inter eos exorta est pro Thetbaldo comite Blesensi, filio Stephani qui apud Ramulam occubuit, quod Thetbaldus susceptus esset Stephano ex Adala filia Willelmi magni. Diu igitur ex parte regis nostri labores viarum consumpserunt nuncii, ut dignaretur Lodowicus satisfactionem Thetbaldi. Ille vero, parvi faciens preces, Thetbaldum ab apostolico devotari fecit quasi arrogantem et Deo rebellem; qui praeter austeritatem morum, quae omnibus videbatur intolerabilis, ferebatur dominum suum privare avitis possessionibus. Itaque diu productis inimicitiis, cum uterque grossum tumeret, nec alter alteri pro persona cederet, Lodowicus Normanniam venit, inflatiori anhelitu late omnia exhauriens. Nunciabantur haec regi, qui apud Rotomagum se continebat, adeo ut vulgus militum aures ejus infestaret, pateretur repelli Lodowicum, hominem aqualiculi pondere olim lectum foventem, sed nunc pro dissimulatione minis auras onerantem. Ille, paterni memor exempli, fatuitatem Franci patientia extundere, quam viribus repellere, malebat. Quinetiam milites benigne appellando hac ratione mulcebat: Non debere illos mirari si sanguinis eorum prodigus esse caveret, quos sibi fideles non modicis experimentis approbasset. Impium esse, ut, ad regnum sibi parandum, eorum glorietur mortibus, 634 qui vitam suam pro ejus salute ultroneis devoveant certaminibus: illos regni sui nutritos, pietatis alumnos; quapropter boni principis se velle sequi exemplum, ut modestia sua eorum remoretur impetum, quos ita paratos pro se videat ad moriendum. Postremo, cum videret prudentiam suam sinistra interpretatione turbari et ignaviam vocari, in tantum ut Lodowicus prope Rotomagum quatuor milliariis ignes faceret, praedas ageret, majori fortitudine vim animi concussit, et procinctu parato vicit egregie, praeteritas dissimulationes feroci puniens victoria. Veruntamen aliquanto post pax parta est; quia et rerum omnium est vicissitudo, et nummi quaslibet injurias levant, ad persuadendum quod intendunt potentes. Quare Willelmus, filius regis nostri, homagium regi Francorum de Normannia fecit, jure legitimo de eo provinciam cogniturus. Illud fuit tempus quo idem puer filiam Fulconis comitis Andegavensis despondit et accepit; patris prudentia satagente, ut hinc pecunia, hinc affinitate mediante, nihil contra filium turbaretur.
117.17
§ 406. His diebus Calixtus papa, de quo posterius dicam plura, praesentiam suam prope Normanniam exhibuit: cujus colloquio potitus, rex Angliae Romanos prudentiam Normannorum mirari et praedicare coegit. Namque ille( ut fertur) infesto venerat animo, ut eum asperius conveniret quare fratrem et sancti Sepulchri peregrinum in captione teneret; sed responso principis, quod erat simile veri, et probabilibus argumentis perstrictus, parum contra retulit. Possunt enim 635 communes loci ad quamlibet partem inflecti pro facundia oratoris, praesertim cum non contemnatur eloquentia quam pretiosa condiunt xenia. Et ut nihil cumulatae pompae deesset, adolescentulos clarissimi generis, filios comitis de Mellento, ut contra cardinales de dialectica disputarent, subornavit: quorum tortilibus sophismatibus cum vivacitate rationum obsisti nequiret, non puduit cardinales confiteri, majori occiduas plagas florere literarum peritia quam ipsi audissent vel putassent in patria. Itaque haec collocutio hunc finem emeruit, ut pronunciaret apostolicus nihil Anglorum regis causa justius, prudentia eminentius, facundia uberius.
117.18
§ 407. Horum puerorum pater erat comes de Mellento Robertus( ut dixi), filius Rogerii de Bello Monte qui Pratellum coenobium Normanniae construxit: homo antiquae simplicitatis et fidei, qui, crebro a Willelmo primo invitatus ut Angliam veniret, largis ad voluntatem possessionibus munerandus, supersedit; pronuncians, patrum suorum haereditatem se velle fovere, non transmarinas et indebitas possessiones vel appetere vel invadere. Hic duos filios habuit; Robertum istum, et Henricum. Henricus comes Warwicensis, dulcis et quieti animi vir, congruo suis moribus studio vitam egit et clausit. Alter, astutior et pronioris ad versutiam cordis, praeter paternam haereditatem in Normannia et ingentia praedia in Anglia, castellum, quod matris suae frater Hugo filius Gualeranni tenuerat, Mellentum nomine, a rege Franciae nundinatus est pecunia. Qui cum superiorum regum tempore, 636 spe sensim pullulante, in gloriam procederet, hujus aetate summo provectu effloruit; habebaturque ejus consilium quasi quis divinum consuluisset sacrarium. Jamque non immerito assecutus aestimabatur, quod esset aevi maturus ad consulendum, suasor concordiae, dissuasor discordiae, et prorsus ad quod intenderet, pro viribus eloquentiae, citissimus persuasor. Ingentis in Anglia momenti, ut inveteratum vestiendi vel comedendi exemplo suo inverteret morem. Denique consuetudo semel prandendi in omnium optimatum curiis per eum frequentatur, quam ipse causa bonae valetudinis acceptam, nunciis a Constantinopolitano imperatore Alexio, suo( ut dixi) caeteris refudit exemplo. Quod tamen magis parcitate dapsilitatis fecisse et docuisse, quam timore cruditatis et indigeriei, immerito culpatur; quia nemo eo, ut fertur, in dapibus aliis sumptuosior, vel sibi moderatior fuit. In placitis propugnator justitiae, in guerris provisor victoriae: dominum regem ad severitatem legum custodiendam exacuens, ipse non eas sequens, sed proponens: expers in regem perfidiae, in caeteros ejus persecutor.
117.19
§ 408. Habebat praeterea rex Henricus episcopum Salesbiriensem Rogerium a secretis, cujus maxime nitebatur consilio, nam et ante regnum 637 omnibus suis praefecerat rex; primum cancellarium, mox episcopum constituerat, prudentiam viri expertus. Sollerter administrati episcopatus officium spem infudit quod majori dignus haberetur munere; itaque totius regni moderamen illius delegavit justitiae, sive ipse adesset Angliae, sive moraretur Normanniae. Refugit episcopus tantis se curis involvere, nisi tres archiepiscopi Cantuarienses, Anselmus, Radulfus, Willelmus, et postremo papa, injunxissent ei munus obedientiae. Sategit ita fieri Henricus, non nescius quod fideliter sua tractaret commoda Rogerius: nec defuit ille spei regiae; sed tanta integritate, tanta se agebat industria, ut nulla contra eum conflaretur invidia. Denique rex plerumque triennio, nonnunquam quadriennio, et eo amplius, in Normannia moratus, cum in regnum reverteretur, deputabat justitiarii modestiae quod nihil aut parum inveniebat molestiae. Inter haec, ecclesiastica officia non negligere, sed quotidie mane omnia honeste persolvere ut, expeditius peditius et tutius caeteris posset accedere. Pontifex magnanimus, et nullis unquam parcens sumptibus, dum quae facienda proponeret, aedificia praesertim, consummaret; quod cum alias, tum maxime in Salesbiria et Malmesbiria est videre. Fecit enim ibi aedificia spatio diffusa, numero pecuniarum sumptuosa, specie formosissima; ita juste composito ordine lapidum, ut junctura perstringat intuitum, et totam maceriam unum mentiatur esse saxum. Ecclesiam Salesbiriensem et novam fecit et ornamentis excoluit, ut nulli in Anglia cedat, sed multas praecedat; 638 ipseque non falso possit discere Deo,« Domine, dilexi decorem domus tuae.»
117.20
§ 409. Hiberniensium regem Murcardum, et successores ejus, quorum nomina fama non extulit, ita devotos habuit noster Henricus, ut nihil nisi quod eum palparet scriberent, nihil nisi quod juberet agerent: quamvis feratur Murcardus, nescio qua de causa, paucis diebus inflatius in Anglos egisse; sed mox, pro interdicto navigio et mercimonio navigantium, tumorem pectoris sedasse. Quanti enim valeret Hibernia si non adnavigarent merces ex Anglia? Ita pro penuria, imo pro inscientia cultorum, jejunum omnium bonorum solum, agrestem et squalidam multitudinem Hibernensium extra urbes producit: Angli vero et Franci, cultiori genere vitae, urbes nundinarum commercio inhabitant. Paulus Orcadum comes, quamvis Noricorum regi haereditario jure subjectus, ita regis amicitias suspiciebat ut crebra ei munuscula missitaret: nam et ille prona voluptate exterarum terrarum miracula inhiabat, leones, leopardos, lynces, camelos, quorum foetus Anglia est inops, grandi( ut dixi) jucunditate a regibus alienis expostulans; habebatque conseptum quod Wudestoche dicitur, in quo delicias talium rerum confovebat. Posueratque ibi animal quod hystrix vocatur, missum sibi a Willelmo de Monte Pislerio; de quo animali Plinius secundus in octavo Naturalis Historiae libro, et Isidorus de Etymologiis, memorant, esse animal in Africa, quod Afri ericii genus dicunt, coopertum hispidis setis, quas in canes insectantes naturaliter emittat. Sunt enim setae( ut vidi, palmo et plus longae, in utraque summitate acutae; similes 639 pennis aucarum ubi desinunt plumae, sed paulo plus grossae; nigro et albo quasi intertinctae.
117.21
§ 410. Illud praeter caetera Henricum insigniebat, quod, quamvis pro tumultibus Normannicis saepe et diu regno suo deesset, ita timore suo rebelles fraenabat, ut nihil pacis in Anglia desiderares; quocirca etiam exterae gentes illuc, velut ad unicum tutae quietis portum, libenter appellebant. Denique Siwardus rex Noricorum, primo aevi processu fortissimis conferendus, incepto itinere Jerosolymitano, rogataque regis pace, in Anglia tota resedit hyeme; plurimoque per ecclesias auro expenso, mox, ut Favonius ad serenitatem pelagi vernales portas aperuit, naves repetiit; provectusque in altum, Baleares insulas, quae Majorica et Minorica dicuntur, armis territas, faciliores ad subigendum praefato Willelmo de Monte Pislerio reliquit. Inde pertendit Jerosolymam, navibus omnibus incolumibus praeter unam; quae, dum retinacula a portu solvere tardat, absorpta est immani voragine( quam inter Sequanica et Aquitanica littora esse Paulus historicus Longobardorum asseverat), tanto undarum impetu ut ad triginta milliaria garrulitas discernatur aquarum. Jerosolymam veniens, Tyrum et Sidonem, urbes quas mare allambit, ad Christianitatis gratiam obsedit, effregit, subegit. Mutato itinere Constantinopolim ingressus, 640 navem aureis rostratam draconibus fastigio sanctae Sophiae pro trophaeo affixit. Hominibus suis in eadem urbe catervatim morientibus remedium excogitavit, ut reliqui parcius, et aqua mixtum vinum biberent: ingenii acrimonia, ut, porcino jecore mero injecto, moxque pro asperitate liquoris resoluto, idem in hominibus fieri primo praesagiret; post etiam, quodam defuncto exenterato, visu addisceret. Quare contuitu prudentiae et fortitudinis, quae grande quid pollicebantur, imperatore illum retinere tentante, spem ejus, qua jam aurum Noricum devorabat, pulchre cassavit: impetrata ad proximam urbem licentia, cistas thesaurorum, plumbo impletas, et obsignatas, apud eum deponens, quasi citissimi reditus vades. Ita ille illusus est; alter pedes domum contendit.
117.22
§ 411. Sed enim ut ad Henricum regrediatur oratio; erat ille in rebus suis providendo efficax, defendendo pertinax: bellorum quatenus posset cum honestate repressor; cum vero decrevisset non pati, impatiendus injuriarum exactor, obvia pericula virtutis umbone decutiens. Odii et amicitiae in quemlibet tenax; in altero nimio irarum aestui, in altero regiae magnanimitati, satisfaciens; hostes videlicet ad miseriam deprimens, amicos et clientes ad invidiam efferens: nam et hanc curam vel primam vel maximam boni principis philosophia proponit, ut parcat subjectis, et debellet superbos. Justitiae rigore inflexibilis, provinciales quiete, proceres dignanter 641 continebat; fures et falsarios latentes maxima diligentia perscrutans, inventos puniens; parvarum quoque rerum non negligens. Cum nummos fractos, licet boni argenti, a venditoribus non recipi audisset, omnes vel frangi vel incidi praecepit. Mercatorum falsam ulnam castigavit; brachii sui mensura adhibita, omnibusque per Angliam proposita. Curialibus suis, ubicunque villarum esset, quantum a rusticis gratis accipere, quantum et quoto pretio emere debuissent, edixit; transgressores vel gravi pecuniarum mulcta, vel vitae dispendio, afficiens. Principio regni, ut terrore exempli reos inureret, ad membrorum detruncationem, post ad pecuniae solutionem proclivior; pro morum prudentia, ut fere fert natura mortalium, optimatibus venerabilis, provincialibus amabilis habebatur. Quod si qui majorum, jurati sacramenti immemores, a fidei tramite exorbitarent, continuo, et consiliorum efficacia et laborum perseverantia, erroneos revocabat ad lineam; per asperitatem vulnerum detrectantes reducens ad sanitatem animorum. Nec facile quam diuturnos sudores in talibus effuderit enumerem, dum nihil patitur inultum quod a delinquentibus commissum dignitati suae non esset consentaneum. Pugnarum erat maxima causa Normannia, ut ante dixi, in qua ipse pariter multis annis degens, Angliae quoque prospiciebat, nullo audente caput erigere dum ille audaciam, 642 ille suspiceret prudentiam. Nec vero propter rebellionem aliquorum procerum unquam suorum appetitus est insidiis, nisi semel: auctor earum fuit quidam cubicularius, plebeii generis patre, sed pro regiorum thesaurorum custodia famosi nominis homine, natus: is deprehensus et facile confessus, poenas perfidiae acriter luit. Praeter hoc tota vita securus, animos omnium timori, sermones amori obstrictos habebat.
117.23
§ 412. Statura minimos supergrediens, a maximis vincebatur: crine nigro et juxta frontem profugo, oculis dulce serenis, thoroso pectore, carnoso corpore. Facetiarum pro tempore plenus; nec pro mole negotiorum, cum se communioni dedisset, minus jucundus. Minus pugnacis famae, Scipionis Africani dictum repra sentabat,« Imperatorem me mea mater, non bellatorem, peperit.» Quapropter sapientia nulli unquam modernorum regum secundus, et pene dicam omnium antecessorum in Anglia facile primus, libentius bellabat consilio quam gladio: vincebat, si poterat, sanguine nullo; si aliter non poterat, pauco. Omnium tota vita omnino obscoenitatum cupidinearum expers, quoniam( ut a consciis accepimus) non effraeni voluptate, sed gignendae prolis 643 amore, mulierum gremio infunderetur: nec dignaretur advenae delectationi praebere assensum, nisi ubi regium semen procedere posset in effectum; effundens naturam ut dominus, non obtemperans libidini ut famulus. Cibis indifferenter utens, magisque explens esuriem, quam multis obsoniis urgens inglusiem; potui nunquam praeter sitim indulgens. Continentiae minimum excessum tum in suis tum in omnibus execrans. Somni gravis, et quem frequens roncatio interrumperet. Facultatis in dicendo magis fortuitae quam elaboratae; nec praecipitis, sed maturae.
117.24
§ 413. Pietatis in Deum praedicandae, monasteria in Anglia et Normannia construxit; quibus quia nondum supremam manum imposuit, ego quoque interim judicium meum differrem, nisi me Radingensium fratrum charitas tacere non sineret. Hoc ille coenobium inter duo flumina Kene am et, Tamensem constituit, loco ubi pene omnium itinerantium ad populosiores urbes Angliae posset esse diversorium; posuitque ibi monachos Cluniacenses, qui sunt hodie praeclarum sanctitatis exemplum, hospitalitatis indefessae et dulcis indicium: videas ibi quod non alibi, ut plus hospites, totis horis venientes, quam inhabitantes insumant. Praeproperum me et adulatorem fortasse quid dixerit, quod nunc primum nascentem religionem tanto efferam praeconio, nesciens quid ventura pariat dies; sed ipsi( ut spero) cum Dei gratia enitentur ut in bono durent. Ego non erubesco si sanctis viris blandiar; et bonum quod in me non habeo, in aliis admirer. Investituras ecclesiarum Deo et sancto Petro remisit, post multas controversias inter eum et 644 Anselmum archiepiscopum habitas: vix tandem ad consentiendum, pro ingenti Dei gratia, ingloriosa de fratre victoria inflexus. Sed harum causarum tenorem multo verborum circuitu egit dominus Edmerus: nos, pro pleniore notitia, Paschalis saepe dicti apostolici scripta ad hanc rem pertinentia subnectemus.
117.25
§ 414.« Paschalis episcopus Henrico regi salutem. In literis quas nuper ad nos per familiarem tuum, nostrae dilectionis filium, clericum Willelmum transmisisti, et personae tuae sospitatem cognovimus, et successus prosperos quos tibi, superatis regni adversariis, benignitas divina concessit: audivimus praeterea optatam virilem sobolem ex ingenua te et religiosa conjuge suscepisse. Quod profecto cum nos laetificaverit, oportunum rati sumus nunc tibi praecepta et voluntatem Dei validius inculcare, cum amplioribus beneficiis benignitati ejus te prospicis debitorem. Nos quoque divinis beneficiis benignitatem nostram penes te sociare optamus; sed grave nobis est, quia id a nobis videris expetere quod praestare non possumus. Si enim consentiamus aut patiamur investituras a tua excellentia fieri, et nostrum procul dubio et tuum erit immane periculum. Qua in re contemplari te volumus quid aut non faciendo perdas, aut faciendo conquiras: nos enim in prohibitione hac nihil amplius obedientiae, nihil liberalitatis, per ecclesias nanciscimur; nec tibi debitae potestatis aut juris subtrahere quicquam nitimur, nisi ut erga te Dei ira minuatur, et sic tibi prospera cuncta contingant. Ait enim Dominus: Honorificantes me honorificabo; qui autem contemnunt me erunt ignobiles. 645 Dices itaque mei hoc juris est. Non utique: non est imperatorium, non regium, sed divinum; solius illius est qui dixit Ego sum ostium. Unde pro ipso te rogo, cujus hoc munus est, ut reddas hoc ipsi; ipsi dimittas, cujus amori etiam quae tua sunt debes. Nos autem cur tuae obniteremur voluntati, cur obsisteremus gratiae; nisi Dei, in hujus negotii consensu, sciremus nos voluntati obviare, gratiam amittere? Cur tibi quicquam negaremus, quod cuiquam esset mortalium concedendum, cum beneficia de te ampliora sumpserimus? Prospice, fili charissime, utrum decus an dedecus tibi sit, quod sapientissimus ac religiosissimus Gallicanorum episcoporum Anselmus propter hoc tuo lateri adhaerere, tuo veretur in regno consistere. Qui tanta de te bona hactenus audierant, quid de te sentient? quid loquentur, cum hoc fuerit in regionibus divulgatum? Ipsi qui coram te tuos excessus extollunt, cum praesentia tua caruerint, hoc profecto validius infamabunt. Redi ergo, charissime fili, ad cor tuum propter misericordiam Dei et propter amorem Unigeniti deprecamur: revoca pastorem tuum, revoca patrem tuum; et si quid, quod non opinamur, gravius adversus te gesserit, si investituras aversatus fueris, nos juxta voluntatem tuam, quantum cum Deo possumus, moderabimur: tu tamen talis repulsae infamiam a persona tua et regno removeas. Haec si feceris, et si gravia quaelibet a nobis petieris, quae cum Deo praeberi facultas sit, profecto consequeris, et pro te Dominum ipso adjuvante exorare curabimus; et de peccatis tam tibi quam conjugi tuae, sanctorum apostolorum meritis, indulgentiam et absolutionem faciemus. Filium autem tuum, quem ex spectabili et gloriosa conjuge suscepisti, quem, ut audivimus, egregii patris Willelmi nomine 646 nominasti, tanta tecum imminentia confovebimus, ut qui te vel illum laeserit Romanam ecclesiam videatur laesisse. Datum Lateranis, nono kalendas Decembris.
117.26
§ 415.« Paschalis Anselmo. Suavissimas dilectionis tuae accepimus literas, charitatis calamo scriptas. In his reverentiam devotionis tuae complectimur; et perpendentes fidei tuae robur, et piae sollicitudinis instantiam, exultamus, quia, gratia Dei tibi praestante auxilium, te nec promissa sustollunt, nec minae concutiunt. Dolemus autem quia, cum fratres nostros episcopos, legatos regis Anglorum, benigne susceperimus, quae nec diximus iis, nec cogitavimus, redeuntes ad propria retulerunt. Audivimus enim eos dixisse, quia, si rex in aliis bene ageret, nos investituras ecclesiarum nec prohibere, nec factas excommunicare; et quod ideo nolebamus chartae committere, ne sub occasione ea caeteri principes in nos inclamarent. Unde Jesum, qui corda et renes scrutatur, in animam nostram testem invocamus, si, ex quo hujus sanctae sedis curam suscepimus gerere, hoc immane scelus vel descendit in mentem.» Et infra,« Si ergo virgam pastoralitatis signum, si annulum signaculum fidei, tradit laica manus, quid in ecclesia pontifices agunt? Episcopos autem qui veritatem in mendacium commutarunt, ipsa veritate, quae Deus est, in medium introducta, a beati Petri gratia et a nostra societate secernimus donec Romanae ecclesiae satisfaciant. Quicunque vero intra praedictas inducias investituras consecrationum 647 acceperunt, a consortio nostro et ecclesiae alienos habemus.»
117.27
§ 416.« Paschalis Anselmo. Quod Anglici regis cor ad apostolicae sedis obedientiam omnipotentis Dei dignatio inclinavit, eidem miserationum Domino gratias agimus, in cujus manu corda regum versantur. Hoc nimirum tuae charitatis gratia, tuarumque orationum instantia, factum credimus, ut in hac parte populum illum, cui tua sollicitudo praesidet, miseratio superna respiceret. Quod autem et regi, et his qui obnoxii videntur, adeo condescendimus, eo affectu et compassione factum noveris, ut eos qui jacebant erigere valeamus: te autem, in Christo venerabilis et charissime frater, ab illa prohibitione sive, ut tu credis, excommunicatione absolvimus, quam ab antecessore nostro sanctae memoriae Urbano papa adversus investituras ac hominia factam intelligis. Tu vero eos qui aut investituras accepere, aut investitos benedixere, aut hominia fecere, cum ea satisfactione quam tibi per communes legatos Willelmum ac Baldewinum, viros fideles et veridicos, significamus, Domino cooperante suscipito, et eos vice nostrae auctoritatis absolvito; quos vel ipse benedicas, vel a quibus volueris benedici praecipias, nisi in iis aliud forte reperias propter quod a sacratis honoribus sint repellendi. Si qui vero deinceps praeter investituras ecclesiarum praelationes assumpserint, etiamsi regi hominia fecerint, nequaquam ob hoc a benedictionis munere arceantur, donec omnipotentis Dei gratia 648 ad hoc omittendum cor regium tuae praedicationis imbribus molliatur. Praeterea super episcopis qui falsum( ut nosti) a nobis rumorem retulerunt, cor nostrum commotum est vehementius, quia non solum nos laeserunt, sed multorum simplicium animas deceperunt, et regem adversus charitatem sedis apostolicae impulerunt; unde et inultum eorum flagitium, Domino cooperante, non patimur; sed, quia filii nostri regis instantia pro iis nos pulsat attentius, etiam ipsis communionis tuae participium non negabis. Sane regem et conjugem, et proceres illos qui pro hoc negotio cum rege ex praecepto nostro laboraverunt, quorum nomina ex supradicti Willelmi suggestione cognosces, juxta sponsionem nostram a peccatis et poenitentiis absolves. Rotomagensis episcopi causam tuae deliberationi committimus, et quod ei indulseris indulgemus.»
117.28
§ 417. Haec Paschalis summus papa, pro ecclesiarum Dei libertate, sollicitus agebat. Fuerunt autem episcopi quos mendacii arguit, Girardus archiepiscopus Eboracensis, et Herbertus Norwicensis; quorum errata reprehenderunt veraciores legati, Willelmus postea Exoniensis episcopus, et Baldewinus Beccensis monachus. Eratque tunc Anselmus archiepiscopus iterum tempore istius regis Lugduni exul, apud Hugonem ejusdem civitatis archiepiscoporum, quando epistola prima, quam apposui, emissa est; quia nec ipse ullo desiderio veniendi tenebatur, nec rex animositatem suam pro copia susurronum sedari patiebatur. Diu ergo et revocare illum, et monitionibus apostolicis obsecundare, distulit; 649 non elationis ambitu, sed procerum, et maxime comitis de Mellento instinctu, qui, in hoc negotio magis antiqua consuetudine quam recti tenore rationem reverberans, allegabat multum regiae majestati diminui, si, omittens morem antecessorum, non investiret electum per baculum et annulum. Verumtamen rex, diligentius inspecto quid vivida epistolarum ratio, quid divinorum munerum in se ubertim confluens admoneret largitio, investituram annuli et baculi indulsit in perpetuum; retento tantum electionis et regalium privilegio. Coacto ergo apud Londoniam magno episcoporum et procerum abbatumque concilio, multa ecclesiasticarum et secularium rerum ordinata negotia, decisa litigia. Nec multo post, uno die quinque sunt ordinati episcopi in Cantia ab Anselmo archiepiscopo: Willelmus ad Wintoniam, Rogerius ad Salesbiriam, Willelmus ad Exoniam, Rainaldus ad Herefordum. Urbanus ad Glamorgan. Itaque controversia frequentibus dissensionibus agitata, plurimo Anselmi ad Romam itu et reditu ventilata, laudabilem finem accepit.
117.29
§ 418. Uxor regis ex antiqua et illustri regum stirpe descendit Matildis, filia regis Scottorum( ut praedixi), a teneris annis inter sanctimoniales apud Wiltoniam et Rumesium educata, literis quoque foemineum pectus exercuit. Unde ut ignobiles nuptias respueret, plusquam semel a patre oblatas, peplum sacratae professionis index gestavit: quapropter, cum rex suscipere vellet eam thalamo, res in disceptationem venit; 650 nec nisi legitimis productis testibus, qui eam jurarent sine professione causa procorum velum gessisse, archiepiscopus adduci potuit ad consentiendum. Haec igitur duobus partubus, altero alterius sexus, contenta, in posterum et parere et parturire destitit: aequanimiterque ferebat, rege alias intento, ipsa curiae valedicere, Westmonasterio multis annis morata. Nec tamen quicquam ei regalis magnificentiae deerat; sed indefessa frequentia, undae salutantium, et totis apportantium temporibus, accipiebantur et vomebantur superbis aedibus: hoc regis jubebat liberalitas, hoc ipsius gratia et dulcis attrahebat benignitas. Sanctitudinis egregiae, non usquequaque despicabilis formae, maternae pietatis aemula, nihil sinistrum quantum ad se moribus admittens; praeter regium cubile pudoris integra, nulla etiam suspicione laesa. Cilicio sub regio cultu convoluta, nudipes diebus Quadragesimae terebat ecclesiarum limina: nec horrebat pedes lavare morbidorum, ulcera sanie distillantia contrectare; postremo longa manibus oscula protelare, mensam apponere. Erat ei in audiendo servitio Dei voluptas unica, ideoque in clericos bene melodos inconsiderate provida; blande quoscunque alloqui, multa largiri, plura polliceri. Inde, liberalitate ipsius per orbem sata, turmatim huc adventabant scholastici tum cantibus tum versibus famosi; felicemque se putabat qui carminis novitate aures mulceret dominae. Nec in his solum expensas conferebat, sed etiam omni generi hominum, praesertim advenarum; qui, muneribus acceptis, famam ejus longe per terras venditarent. Est enim cupiditas gloriae ita innata 651 mentibus hominum, ut vix aliquis, bonae conscientiae pretiosis contentus fructibus, si quid bene fecerit, non dulce habeat efferri in vulgus: unde aiunt, et constat dominae esse surreptum ut extraneos quos posset praemiis deliniret; caeteros promissis, aliquando efficacibus aliquando et saepius, inanibus, suspenderet. Eo effectum est ut prodige donantium non effugeret vitium, multimodas colonis suis deferens calumnias, inferens injurias, auferens substantias: quo bonae largitricis nacta famam, suorum parvi pensaret contumeliam. Sed haec qui recte judicare volet, consiliis ministrorum imputabit; qui, more harpyarum, quicquid poterant corripere unguibus, vel infodiebant marsupiis vel insumebant conviviis: quorum foeculentis susurris aures oppleta, naevum honestissimae menti contraxit: de reliquo factis omnibus approbanda et sancta. Inter haec erepta est patriae, magno provincialium damno, suo nullo; nam et funus nobiliter curatum apud Westmonasterium, quietem accepit, et spiritus se coelum incolere non frivolis signis ostendit. Obiit regno post septemdecim annos et sex menses libenter relicto; fatum parentum experta, qui pene omnes virente potissimum aevo excessere mundo. Successit thoro ejus, sed non ita cito, Adala filia ducis de Lovanio, quod est castellum caput Lotharingiae.
117.30
§ 419. Filium habuit rex Henricus ex Matilde, nomine Willelmum, dulci spe et ingenti cura in successionem educatum et provectum 652 nam et ei, vix dum duodecim annorum esset, omnes liberi homines Angliae et Normanniae, cujuscunque ordinis et dignitatis, cujuscunque domini fideles, manibus et sacramento se dedere coacti sunt. Filiam quoque Fulconis comitis Andegavensis vix nubilem ipse etiam impubis despondit et accepit, dato sibi a socero comitatu Cenomannico pro munere sponsalicio: quin et Jerosolymam Fulco ire contendens, comitatum commendavit regi suum, si viveret; futurum profecto generi, si non rediret. Plures ergo provinciae spectabant nutum pueri. putabaturque regis Edwardi vaticinium in eo complendum; ferebaturque spes Angliae, modo arboris succisa, in illo juvenculo iterum floribus pubescere, fructus protrudere, et ideo finem malorum sperari posse. Deo aliter visum; hujuscemodi enim opinionem tulerunt aurae, quod eum proxima dies urgebat fato satisfacere. Enim vero socero tunc annitente, simulque Thetbaldo filio Stephani et Adalae amitae, Lodowicus rex Franciae Normanniam concessit puero, ut facto sibi hominio possideret eam jure legitimo: ordinabat haec et efficiebat prudentissimi patris prudentia, ut hominium, quod ipse pro culmine imperii fastidiret facere, filius delicatus, et qui putabatur viam seculi ingressurus, non recusaret. His agitandis et placita concordia componendis quatuor annorum tempus rex impendit, in Normannia toto hoc tempore moratus. Veruntamen tam splendidae et excogitatae pacis serenum, tam omnium spes 653 in speculam erectas, confudit humanae sortis varietas. Namque indicto in Angliam reditu, rex sub ipso crepusculo septimo kalendas Decembris, apud Barbelflet naves solvit; eumque, qui impleverat carbasa, ventus fel citer regno et amplae fortunae invexit. At vero adolescentulus, jam septendecim annorum et paulo plus, cui nihil deliciarum praeter nomen regis pro paterna indulgentia deesset, aliam sibi navem parari praecepit, omnibus pene adolescentulis procerum filiis, quasi pro colludio aetatis puerilis, eo accurrentibus; quin et remiges immodice mero ingurgitati, voluptate nautica quam potus ministrabat, mature illos qui praecesserant post tergum relinquendos clamitabant. Erat enim navis optima, tabulatis novis et clavis recenter compacta. Itaque caeca jam nocte, juventus sapientiae indiga, simulque potu obruta, navem a littore impellunt. Volat illa pennata pernicior arundine; et, crispantia maris terga radens, imprudentia ebriorum impegit in scopulum non longe a littore supra pelagus extantem. Consurgunt ergo miseri, et magno clamore ferratos contos expediunt, diu certantes ut navem a rupe propellerent; sed obsistebat fortuna, omnes eorum conatus in irritum deducens. Itaque et remi in saxum obnixi crepuere, concussaque prora pependit. Jamque alios undis exponebat, alios ingressa per rimas aqua enecabat, cum ejecta scapha filius regis excipitur; salvarique potuisset ad littus regressus, nisi soror ejus notha, comitissa Perticae, in majori nave cum morte luctans, foemineo ululatu fratris opem implorasset, ne tam impie se relinqueret. Ille, misericordia infractus, lembum carinae 654 applicari jussit, ut sororem exciperet; mortem misellus pro clementiae teneritudine indeptus: continuo enim multitudine insilientium scapha victa subsedit, omnesque pariter fundo involvit. Evasit unus et ille agrestis, qui, tota nocte malo supernatans, mane totius tragoediae actum expressit. Nulla unquam fuit navis Angliae tantae miseriae, nulla toti orbi tam patulae famae. Periit ibi cum Willelmo alter filius regis Ricardus, quem ante regnum ex provinciali foemina susceperat, juvenis magnanimus et patri pro obsequio acceptus; Ricardus comes Cestriae, et frater ejus Otuelus, nutricius et magister filii regis; filia regis, comitissa Perticae; et neptis ejus, soror Thetbaldi, comitissa Cestriae: praeterea quisquis erat in curia lectissimus miles vel capellanus, et optimatum filii ad militiam provehendi; accurrerant enim undique, ut dixi, non leve gloriae suae numeraturi commodum si filio regis vel deferrent ludicrum vel conferrent obsequium. Accumulavitque calamitatem difficultas inveniendorum cadaverum, quia dispersis per littora quaesitoribus nullum facile repertum est; sed ierunt tam delicata corpora aequoreis crudelia pabula monstris. Juvenculi ergo morte cognita, res mirum in modum mutatae. Parens enim coelibatui renunciavit, cui post mortem Matildis studuerat, futuros haeredes ex nova conjuge jamjamque operiens. Socer, ex Jerosolymis domum reversus, partibus Willelmi filii Roberti Normanni comitis improbus astitit, tradens ei alteram filiam nuptum, et Cenomannicum comitatum: 655 irarum stimulos in regem acuebat dos filiae. post mortem filii in Anglia retenta.
117.31
§ 420. Filiam Matildem, ex Matilde susceptam dedit rex Henricus Henrico imperatori Alemanniae, filio Henrici de quo tertius liber memoriam fecit. Fuit hic Henricus quintus ejus nominis apud Teutonicos imperator: qui licet pro contumeliis apostolicae sedis patri graviter succensuisset, ipse tamen ejusdem sententiae sequax, et propugnator suo tempore fuit infestus; namque cum Urbano papae Paschalis successisset, vir nullo virtutis genere carens, rursus quaestio de investituris ecclesiarum, rursus bella, rursus lites agitari, neutris partibus loco cedentibus. Imperator omnes episcopos et abbates regni sui quod citra montes est fautores habebat; quia Karolus magnus, pro contundenda gentium illarum ferocia, omnes pene terras ecclesiis contulerat: consiliosissime perpendens, nolle sacri ordinis homines tam facile quam laicos fidelitatem domini rejicere; praeterea, si laici rebellarent, illos posse et excommunicationis auctoritate et potentiae severitate compescere. Papa ultramontanas ecclesias suae rationi subjecerat; parumque suscipiebant urbes Italiae Henrici dominium, servitio se putantes exutas post Conradi fratris ejus interitum, qui a patre relictus Longobardiae in regem, apud Aretium obierat diem: at vero Henricus, antiquis Caesaribus in nullo virtute dejectior, post pacatum regnum Teutonicum praesumebat animo Italicum, rebellionem urbium subjugaturus, quaestionemque de investitura suo libito recisurus. Sed iter illud ad Romam, 656 magnis exercitationibus pectorum, magnis angoribus corporum, consummatum, David Scottus Bancornensis episcopus exposuit; magis in regis gratiam quam historicum deceret acclinis: denique et inauditam violentiam, quod apostolicum cepit, quamvis libere custodierit, laudi ducit, ab exemplo quod Jacob, angelum violenter tenens, benedictionem ab eo extorserit. Praeter haec, laborat asserere dictum apostoli,« Nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus,» non adversari cupiditatibus pontificum per laicos investitorum, quia non sit seculare negotium si clericus laico fecerit hominium: quae quantum sint frivola, cujuslibet dijudicabit prudentia. Ego interim, ne bonum virum verbo videar premere, statuo indulgendum, quia non historiam sed panegyricum scripsit. Nunc vero privilegium et conventionem, violenta trium septimanarum captione a papa extorta, veraciter inseram; et qualiter non multo post religiosiori consilio enervata sunt, subjiciam.
117.32
§ 421.« Dominus papa Paschalis non inquietabit dominum regem, nec ejus imperium vel regnum, de investitura episcopatum et abbatiarum, neque de injuria sibi illata et suis, in persona et bonis; neque aliquod malum reddet sibi vel alicui personae pro hac causa: et penitus in personam regis Henrici nunquam anathema ponet; nec remanebit in domino papa quin coronet eum, sicut in ordine continetur; et regnum et imperium, officii sui auxilio, eum tenere adjuvabit pro posse suo. Et haec adimplebit dominus papa sine fraude et malo ingenio.» Haec sunt nomina 657 illorum episcoporum et cardinalium qui, praecepto domini papae Paschalis, privilegium et amicitiam domino Henrico imperatori sacramento confirmaverunt: Petrus Portuensis episcopus, Centius Sabinensis episcopus, Robertus cardinalis sancti Eusebii, Bonefacius cardinalis sancti Marci, Anastasius cardinalis sancti Clementis, Gregorius cardinalis apostolorum Petri et Pauli, item Gregorius cardinalis sancti Chrisogoni, Johannes cardinalis sanctae Potentianae, Risus cardinalis sancti Laurentii, Reinerus cardinalis sanctorum Marcellini et Petri, Vitalis cardinalis sanctae Balbinae, Teuzo cardinalis sancti Marci, Thetbaldus cardinalis Johannis et Pauli, Johannes decanus in Schola Graeca, Leo decanus sancti Vitalis, Albo decanus Sergii et Bachi.
117.33
§ 422. Ipse etiam rex hoc sacramentum fecit:« Ego Henricus rex liberos dimittam, quarta vel quinta feria proxima, et dominum papam, et episcopos et cardinales, et omnes captivos et obsides qui pro eo vel cum eo capti sunt, et secure perduci faciam intra portas Transtiberinae civitatis; nec ulterius capiam, aut capi permittam, eos qui in fidelitate domini papae Paschalis permanent: et populo Romano et Transtiberinae civitati pacem et securitatem servabo, tam per me quam per meos, in personis, quae pacem mihi servaverint. Dominum papam fideliter adjuvabo ut papatum suum quiete et secure teneat. Patrimonia et possessiones Romanae ecclesiae quae abstuli restituam, et cuncta quae habere debet more antecessorum 658 suorum recuperare et tenere adjuvabo, bona fide, sine fraude et malo ingenio: et domino papae Paschali obediam, salvo honore regni et imperii, sicut catholici imperatores catholicis pontificibus Romanis.» Et isti sunt juratores ex parte ipsius regis: Fridericus Coloniensis archiepiscopus, Godebardus Tridentinus episcopus, Bruno Spirensis episcopus, Berengarius comes, Albertus cancellarius, Herimannus comes, Fridericus comes palatinus, Bonefacius marchio, Albertus comes de Blandriaco, Fridericus comes, Godefricus comes, Warnerius marchio.
117.34
§ 423. Hac conventione expleta, et praedictorum episcoporum et cardinalium sacramento confirmata, osculo utrinque dato, dominus papa quarto idus Aprilis, Dominica Quasi modo geniti missam celebravit; in qua, post communionem suam et ministrorum altaris, imperatori corpus et sanguinem Domini dedit in haec verba:« Hoc Dominicum corpus, quod sacrosancta tenet ecclesia, natum ex Maria virgine, elevatum in cruce pro redemptione humani generis, damus tibi( fili charissime) in remissionem peccatorum tuorum, et in conservationem confirmandae pacis et verae amicitiae inter me et te, et regnum et sacerdotium.» Altero vero die apostolicus et rex ad columnas quae sunt in foro convenerunt, dispositis praesidiis loricatorum ubicunque videbatur opus esse, ne impediretur regis consecratio. Et in Argentea Porta receptus est rex ab episcopis, et cardinalibus, et toto clero Romano; et coepta oratione quae in ordine continetur ab Ostiensi episcopo, quoniam Albanus deerat, a quo debuisset 659 dici si adesset, ad mediam rotam ductus est; et ibi recepit secundam orationem a Portuensi episcopo, sicut praecipit Romanus ordo. Deinde duxerunt eum cum letaniis usque ad confessionem Apostolorum; et ibi unxit eum Hostiensis episcopus inter scapulas et in brachio dextro. Post haec a domino apostolico ad altare eorundem apostolorum deductus et ibidem, imposita sibi corona ab ipso apostolico, in imperatorem est consecratus. Post impositam coronam missa de Resurrectione Domini est celebrata; in qua ante communionem dominus apostolicus privilegium imperatori propria manu dedit, in quo sibi et regno suo quod hic scriptum est concessit, et in eodem loco sub anathemate confirmavit.
117.35
§ 424.« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio, et per Dei omnipotentis gratiam Romanorum imperatori augusto, Henrico, salutes et apostolicam benedictionem. Regnum vestrum sanctae Romanae ecclesiae cohaerere divina dispositio constituit; praedecessores siquidem vestri, probitatis et prudentiae amplioris gratia, Romanae urbis coronam et imperium consecuti sunt: ad cujus videlicet coronae et imperii dignitatem, tuam quoque personam( fili charissime Henrice), per nostri sacerdotii ministerium majestas divina provexit. Illam igitur dignitatis praerogativam, quam praedecessores nostri vestris praedecessoribus catholicis imperatoribus concesserunt, et privilegiorum paginis confirmaverunt, nos quoque tuae dilectioni 660 concedimus, et praesentis privilegii pagina confirmamus, ut regni tui episcopis vel abbatibus, libere, praeter violentiam vel symoniam electis, investituram virgae et annuli conferas; post investionem vero canonice consecrationem accipiant ab episcopo ad quem pertinuerit. Si quis autem a clero vel populo, praeter assensum tuum, electus fuerit, nisi a te investiatur, a nemine consecretur; exceptis nimirum illis qui vel in archiepiscoporum vel in Romani pontificis solent dispositione consistere. Sane archiepiscopi vel episcopi libertatem habeant a te investitos episcopos vel abbates canonice consecrandi: praedecessores enim vestri ecclesias regni sui tantis regalium suorum beneficiis ampliarunt, ut regnum ipsum maxime episcoporum vel abbatum praesidiis oporteat communiri, et populares dissensiones quae in electis omnibus saepe contingunt, regali oporteat majestate compesci. Quamobrem prudentiae tuae et potestati cura debet sollicitius imminere, ut Romanae ecclesiae magnitudo, et caeterarum salus, tuis, Domino praestante, beneficiis et servitiis conservetur. Si qua ergo ecclesiastica vel secularis persona, hanc nostrae concessionis paginam sciens, contra eam temerario ausu venire tentaverit, anathematis vinculo, nisi resipuerit, innodetur, honorisque ac dignitatis suae periculum patiatur; observantes autem haec misericordia divina custodiat, et personam potestatemque tuam ad honorem suum et gloriam feliciter imperare concedat.»
117.36
§ 425. Peracto itaque toto ipsius consecrationis officio, apostolicus et imperator, complexis invicem dextris, iverunt cum celebri pompa ad 661 cameram quae est ante confessionem sancti Gregorii, ut ibi deponeret apostolicus sua sacerdotalia, imperator autem sua regalia. Imperatori autem exeunti de camera, et suis regalibus exuto, occurrerunt Romani patricii cum aureo circulo, quem imposuerunt imperatori in capite, et per eum dederunt sibi summum patriciatum Romanae urbis, communi consensu omnium et volenti animo.
117.37
§ 426. Omnem hanc ambitionem privilegiorum et consecrationis, verbo de scriptis praefati David transtuli, quae ille( ut dixi) pronius quam deberet ad gratiam regis inflectit. Sequenti vero anno congregatum est concilium Romae, non tam praecipiente quam connivente papa, et privilegium illud irritum factum est. Auctores fuere hujusce mutationis archiepiscopus Viennensis, qui postea sedem apostolicam rexit, et episcopus Engolismensis. Girardus nomine, qui coepiscopos ad haec exinanienda irritabant. Ejus ergo concilii actio haec est.
117.38
§ 427. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo duodecimo, indictione quinta, anno pontificatus domini papae Paschalis secundi tertiodecimo, mense Martio, quintodecimo kalendas Aprilis, celebratum est concilium Romae Lateranis in basilica Constantiniana. In qua cum dominus papa Paschalis resedisset, cum archiepiscopis, et episcopis, et cardinalibus, et varia multitudine clericorum et laicorum, ultima die concilii, facta coram omnibus professione catholicae fidei, ne quis de fide ipsius dubitaret, dixit: 662« Amplector omnem divinam Scripturam Veteris ac Novi Testamenti, legem a Moyse scriptam et a sanctis prophetis: amplector quatuor evangelia, septem canonicas epistolas, et epistolas gloriosi doctoris beati Pauli apostoli, sanctos canones apostolorum, quatuor concilia universalia sicut quatuor evangelia, Nicenum, Ephesinum, Constantinopolitanum, Chalcedonense; praeterea Antiochenum concilium, et decreta sanctorum patrum Romanorum pontificum, et praecipue decreta domini mei papae Gregorii septimi, et beatae memoriae papae Urbani. Quae ipsi laudaverunt, laudo; quae tenuerunt, teneo; quae confirmaverunt, confirmo; quae damnaverunt, damno; quae repulerunt, repello; quae interdixerunt, interdico: quae prohibuerunt, prohibeo; in omnibus et per omnia in his semper perseverabo.» Quibus expletis, surrexit pro omnibus Girardus Engolismensis episcopus, legatus in Aquitania, et communi assensu domini papae Paschalis, totiusque concilii, legit hanc scripturam.
117.39
§ 428.« Privilegium illud, quod non est privilegium, sed vere dici debet pravilegium, pro liberatione captivorum et ecclesiae, a domino papa Paschali per violentiam regis Henrici extortum, nos omnes, in hoc sancto concilio cum domino papa congregati, canonica censura et ecclesiastica auctoritate judicio Sancti Spiritus damnamus, et irritum esse judicamus, atque omnino quassamus, et, ne quid auctoritatis et efficaciae habeat, penitus excommunicamus. Et hoc ideo damnatum est, quia in eo pravilegio continetur quod electus canonice a clero et populo a nemine 663 consecretur, nisi prius a rege investiatur; quod est contra Spiritum Sanctum et canonicam institutionem.»« Perlecta vero hac charta, acclamatum ab omnibus et universo concilio,« Amen, amen! fiat, fiat!»
117.40
§ 429. Archiepiscopi, qui cum suis suffraganeis interfuerunt, hi sunt: Joannes patriarcha Veneticus, Semies Capuanus, Landulfus Beneventanus, Amalfitanus, Regitanus, Hydrontinus, Brundisinus, Capsanus, Gyrontinus; et Graeci, Rosanus, et archiepiscopus sanctae Severinae. Episcopi vero: Centius Sabinensis, Petrus Portuensis, Leo Hostiensis, Cono Praenestinus, Girardus Engolismensis, Galo Leonensis legatus pro Bituricensi, et Viennensis archiepiscopus, Rogerius Vulturnensis, Gaufridus Senensis, Rollandus Populonensis Gregorius Terracinensis, Willelmus Trojanus Willelmus Siracusanus legatus pro omnibus Siculis, et alii fere centum episcopi. Siwinus et Johannes Tusculanus episcopus, cum essent Romae, illa die concilio non interfuerunt; qui postea, lecta damnatione privilegii, consenserunt et laudaverunt.
117.41
§ 430. Ferebantur ista per orbem, nec dissimulabat omnis Gallia imperatorem execrari, ecclesiastici zeli vigore in eum intentato. His commotus Romam septimodecimo anno Paschalis papae contendit acrius in illum ulturus; sed is felici transitu mundanas effugerat aerumnas, ridebatque in requie positus ex alto contumacis Caesaris 664 minas. Cujus morte accepta, alacrius imperator celebrabat viam, ut Joanne Gaitano, superioris papae cancellario, qui jam electus et Gelasius dictus fuerat, ejecto, Mauricium Bracarensem episcopum cognomento Burdinum, intruderet. Sed haec epistola Gelasii certius proponet.
117.42
§ 431.« Gelasius, servus servorum Dei archiepiscopis, episcopis, abbatibus, clericis, principibus et caeteris per Galliam fidelibus, salutem. Quia vos Romanae ecclesiae membra estis, quae in ea nuper acta sunt dilectioni vestrae significare curamus. Siquidem post electionem nostram dominus imperator, furtive et inopinata velocitate Romam veniens, nos egredi compulit. Pacem postea et minis et terroribus postulavit, dicens. Quae posset se faturum, nisi nos ei juramento pacis certitudinem faceremus: ad quae nos ista respondimus: De controversia quae inter ecclesiam et regnum est, vel conventioni vel justitiae libenter acquiescimus loco et tempore competenti, videlicet Mediolani vel Cremonae in proxima beati Lucae festivitate, fratrum nostrorum judicio, qui a Deo sunt judices constituti in ecclesia, et sine quibus haec causa tractari non potest. Et quoniam dominus imperator a nobis securitatem quaerit, nos verbo et scripto eam promittimus, nisi ipse interim impediat. Alias enim securitatem facere, nec honestas ecclesiae nec consuetudo est. Ille statim die post electionem nostram quadragesimo quarto Bracarensem episcopum, anno praeterito a domino praedecessore 665 nostro Paschali papa in concilio Beneventi excommunicatum, in matris ecclesiae invasionem ingessit; qui etiam, cum per nostras olim manus pallium accepisset, eidem domino nostro, et catholicis successoribus, quorum primus ego sum, fidelitatem juravit. In hoc autem tanto facinore nullum de Romanis dominus imperator( Deo gratias!) socium habuit; sed Wibertini soli, Romanus de sancto Marcello, Centius qui dicebatur sancti Chrisogoni, Teuzo qui multo per Daciam debacchatus est tempore, tam infamem gloriam celebrarunt. Vestrae igitur experientiae, literarum praesentium perceptione, mandamus ut, super his per Dei gratiam communi deliberatione tractantes, ad matris ecclesiae ultionem, communibus praestante Deo auxiliis, sicut oportere cognoscitis, accingamini. Data Gaitae, septimodecimo kalendas Februarii 16 Jan. A. D. 1119).»
117.43
§ 432. Expulsus autem Gelasius, Salerni navibus conscensis, inde venit Genuam; indeque itinere pedestri Cluniacum contendens, ibidem obiit. Tunc, id est, anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo nonodecimo, cardinales qui cum Gelasio venerant, simulque omnis ecclesia Cisalpina, Guidonem archiepiscopum Viennensem in papam grandi paratu levantes, Calixtum vocarunt, religionis et efficaciae ipsius contuitu; sperantes se per illius potentiam, quod esset in auxiliando facultatis maximae, imperatoris viribus obniti posse. Nec ille credulos spei effectu exinaniens, mox concilio Remis celebrato investitos vel investiendos a laicis ab ecclesiis removit; pariter et imperatorem, nisi resipisceret, 666 involvens. Ita tempore aliquanto in inferioribus plagis moratus, ut partes suas augeret, Romam, compositis in Gallia rebus, venit, libenterque a civibus( nam jam imperator discesserat) receptus est. Tum Burdinus, in medio relictus, Sutrium effugit, multis peregrinorum calamitatibus papatum suum fovere meditatus; sed, quo modo inde sit ejectus, sequenti epistola cognosces.
117.44
§ 433.« Calixtus episcopus, servus servorum Dei, dilectis fratribus et filiis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, et caeteris tam clericis quam laicis, beati Petri fidelibus, per Gallias constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Quia dereliquit populus legem Domini, et in judiciis ejus non ambulat, visitat Dominus virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum: paternae tamen conservans viscera pietatis, de sua confidentes misericordia non relinquit. Diu siquidem, peccatis exigentibus, per illud Teutonicorum regis idolum, Burdinum videlicet, fideles ecclesiae conturbati sunt; et alii quidem capti, alii usque ad mortem carceris maceratione afflicti sunt. Nuper autem, festis Paschalibus celebratis, cum peregrinorum et pauperum clamores ferre penitus non possemus, cum ecclesiae fidelibus ab urbe digressi sumus, et tamdiu Sutrium obsedimus, donec divina potentia et supradictum ecclesiae inimicum Burdinum,( qui diabolo nidum ibidem fecerat), et locum ipsum, omnino in nostram tradidit potestatem. Rogamus itaque charitatem vestram ut pro tantis beneficiis una nobiscum Regi regum gratias referatis, et in catholicae ecclesiae obedientia et servitio constantissime maneatis, retributionem debitam in praesenti et futuro ab omnipotente Domino per ejus gratiam recepturi. Rogamus 667 etiam ut has literas alter alteri praesentari, omni remota negligentia, faciatis. Data Sutrii, quinto kalendas Maii.»
117.45
§ 434. Urbana omnino et excogitata facetia, ut eum, quem oderat, regis Teutonici vocaret idolum: quod ille Mauritii peritiam, tum in literis tum in civilibus negotiis, magni pensaret. Erat is, ut dixi, Bracarensis archiepiscopus, quae est civitas Hispaniae: quem multum quislibet revereri, et pene adorare, pro viva magnae industriae specie debuisset, nisi tam famoso facinore enitescere maluisset. Nec enim sanctissimam sedem nummis nundirari dubitasset, si tam desperatus inveniretur venditor quam paratus erat emptor. Tum autem captus, et monachus factus, in Caveam[ monasterium enim ita vocant] directus est.
117.46
§ 435. Processit ulterius in augendo bono laudabilis papae magnificentia, ut illam effraenem et ingenitam Romanorum cupiditatem cohiberet. Nullae ipsius tempore viantibus circa Romam insidiae, nullae urbem ingressis injuriae. Oblationes apud sanctum Petrum( quas pro petulantia proque libidine potentes diripiebant, anteriores apostolicos, qui vel mutire auderent, indignis afficientes contumeliis), Calixtus revocavit ad medium, scilicet ad apostolicae sedis rectoris publicum usum. Nec quicquam in ejus pectore pecuniarum vel habendarum ambitus, vel habitarum amor, operari bono abhorrens potuit: adeo ut Anglos peregrinos magis ad sanctum David 668 quam Romam pergere admoneret, pro viae longitudine: ad illum locum bis euntibus idem benedictionis refundendum commodum, quod haberent qui semel Romam irent. Quid quod illam inveteratam investiturae controversiam inter regnum et sacerdotium, quae jam plus quam quinquaginta annis turbas fecerat, adeo ut, aliquo haeresis fautore morbo vel morte succiso, illico quasi hydrae capita plura pullularent, ipse sua industria abrasit, decidit, delevit: Teutonicae animositatis colla vigore securis apostolicae decutiens. Quod et ejus et apostolici professiones mundo his dictis ostendent.
117.47
§ 436.« Ego Calixtus episcopus, servus servorum Dei, tibi, dilecto filio Henrico, Dei gratia Romanorum imperatori, concedo electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni qui ad regnum pertinent in praesentia tua fieri, absque symonia et absque ulla violentia: ut si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani vel provincialium concilio vel judicio, saniori parti assensum et auxilium praebeas. Electus autem regalia a te recipiat, et quae ex his jure tibi debet faciat: ex aliis vero partibus imperii consecratus infra sex menses regalia a te per sceptrum recipiat, et quae ex his jure tibi debet faciat, exceptis omnibus quae ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur. De quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi praestabo. Do tibi veram pacem, et omnibus qui in tua parte sunt, vel fuerunt tempore hujus discordiae. Vale!»
117.48
669§ 437.« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Henricus, Dei gratia Romanorum imperator augustus, pro amore Dei, et sanctae Romanae ecclesiae, et domini Calixti papae, et pro remedio animae meae, dimitto Deo, et sanctis Dei apostolis Petro et Paulo, sanctaeque catholicae ecclesiae, omnem investituram per annulum et baculum: et concedo in omnibus ecclesiis, quae in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem et liberam consecrationem. Possessiones et regalia beati Petri, quae a principio hujus discordiae usque ad hodiernum diem, sive tempore patris mei, sive etiam meo, ablata sunt, quae habeo, eidem sanctae Romanae ecclesiae restituo: quae non habeo, ut restituantur fideliter juvabo. Possessiones etiam omnium aliarum ecclesiarum, et principum et omnium aliorum tam laicorum quam clericorum, quae in guerra ista amissae sunt, consilio principum vel justitia, quas habeo reddam; quas non habeo, fideliter ut reddantur juvabo. Et do veram pacem domino papae Calixto, et sanctae Romanae ecclesiae, et omnibus qui in parte ipsius sunt vel fuerunt; et in quibus sancta Romana ecclesia auxilium postulaverit, fideliter juvabo; et de quibus mihi querimoniam fecerit, debitam sibi faciam justitiam.» Haec omnia acta sunt consensu et consilio principum quorum nomina subscripta sunt: Albertus archiepiscopus Moguntiae, Fredericus Coloniensis archiepiscopus, Ratisbonensis episcopus, Babenbergensis episcopus, Bruno Spirensis, Augustensis, Trajectensis, Constantiensis, abbas Foldensis, Heremannus dux, Fredericus dux, Bonefacius marchio, Thetbaldus marchio, Ernulfus comes palatinus, Otbertus comes palatinus, Berengarius comes.
117.49
§ 438. Sedato itaque tam veterno morbo, qui 670 ecclesiae statum conturbaverat, magnum gaudium quisquis Christiane sapuit, accepit, quod is imperator, qui proxima fortitudinis gloria acriter Karoli magni invaderet vestigia, etiam a devotione ipsius in Deum non degeneraret; qui, praeter Teutonici regni nobiliter sopitas rebelliones, etiam Italicum ita subegit ut nullus adeo. Ter enim in decennio Italiam ingressus urbium tumorem compescuit; primo adventu Novariam, Placentiam, Aretium, secundo et tertio Cremonam et Mantuam, incendio exterminans: sed et Ravennae motum paucorum obsidione dierum lenivit; namque Pisani et Papienses, cum Mediolanensibus, amicitiam ejus quam vim experiri malebant. Huic[ ut ante fatus sum] filia regis Angliae nupta exhibebat patrem fortitudine, matrem religione: contendebat in ea pietas industriae, nec quod magis probares discerneres facile.
117.50
§ 439. Erat tunc Willelmus comes Pictavorum fatuus et lubricus; qui, postquam de Jerosolyma( ut superiori libro lectum est) rediit, ita omne vitiorum volutabrum premebat quasi crederet omnia fortuitu agi, non providentia regi. Nugas porro suas, falsa quadam venustate condiens, ad facetias revocabat, audientium rictus cachinno distendens. Denique apud castellum quoddam, Niort, habitacula quaedam, quasi monasteriola, construens, abbatiam pellicum ibi se positurum delirabat: nuncupatim illam et illam, quaecunque famosioris prostibuli esset, abbatissam vel priorem, caeterasve officiales instituturum cantitans. 671 Legitima quoque uxore depulsa, vicecomitis cujusdam conjugem surripuit, quam adeo ardebat ut clypeo suo simulachrum mulierculae insereret; perinde dictitans se illam velle ferre in praelio, sicut illa portabat eum in triclinio. Unde increpitus et excommunicatus a Girardo Engolismorum episcopo jussusque illicitam venerem abjicere,« Antea, inquit, crispabis pectine refugum a fronte capillum quam ego vicecomitissae indicam repudium,» cavillatus in virum, cujus pertenuis caesaries pectinem non desideraret. Nec minus, cum Petrus praeclarae sanctitatis Pictavorum episcopus eum liberius argueret, et detrectantem palam excommunicare inciperet, ille, praecipiti furore percitus, crinem antistitis involat, strictumque mucronem vibrans,« Jam, inquit, morieris, nisi me absolveris.» Tum vero praesul, timore simulato, inducias petens loquendi, quod reliquum fuerat excommunicationis fidenter peroravit, ita comitem a Christianitate suspendens, ut nec cum aliquo convivari nec etiam loqui auderet, nisi mature resipisceret. Ita officio suo, ut sibi videbatur, peracto, martyriique trophaeum sitiens, collum protendit,« Feri! inquiens, feri!» At Willelmus, refractior, consuetum leporem intulit ut diceret:« Tantum certe te odio, ut nec meo te digner odio, nec coelum unquam intrabis meae manus ministerio.» Veruntamen post modicum, viperio meretriculae infectus sibilo, incesti dissuasorem detrusit exilio, ubi beato fine conclusus, frequentibus et 672 magnis miraculis innuit mundo quam gloriose vivat in coelo. Quibus auditis, comes dicacitate insolenti non abstinuit, professus palam, poenitere se quod non ei jamdudum mortem accelerasset, ut ipsi anima sancta grates haberet potissimum, cujus furore coeleste mercatus esset commodum. Vitam Petri et mortem versus isti commendant. De vivo dictum est:
118
VERSUS DE PETRO EPISCOPO PICTAVORUM.
118
De mortuo dictum est:
120
DE AUCTORIBUS MONASTERIORUM FONTIS EBRALDI ET TIRUNENSIS
120
§ 440. Hujus Petri fuerunt contemporanei, et in religione socii, Robertus de Arbreisel et Bernardus abbas Tirunensis; quorum primus omnium hujus temporis sermocinatorum famosissimus et profusissimus. Tantum non spumea sed mellea viguit eloquentia, ut hominibus certatim opes congerentibus, illud egregium sanctimonialium monasterium apud Fontem Ebraldi construeret: in quo, tota saeculi voluptate castrata, foeminarum Deo devotarum quanta nusquam multitudo in Dei fervet obsequio: nam praeter caeterarum illecebrarum abdicationem, quantulum illud est, quod in nullo loco loquuntur nisi in capitulo; proposita a magistro perennis taciturnitatis regula, quia semel laxato silentio foeminae pronae sunt ad mussitandum frivola. Alter, famosus paupertatis amator, in saltuosum et desertum locum, relicto amplissimarum divitiarum coenobio, cum paucis concessit; ibique, quia lucerna sub modio latere non potuit, undatim multis confluentibus monasterium fecit, magis insigne religione monachorum et numero, quam fulgore pecuniarum et cumulo.
121.1
674 DE SERLONE ABBATE GLOECESTRAE.
121.1
§ 441. Et, ne Anglia expers boni putetur, quis possit praeterire Serlonem abbatem Gloecestrensem, qui locum illum ex humili et pene nullo ad gloriosum provectum extulit? Nota est omnibus Anglis Gloecestrensis discreta religio, quam infirmus possit suspicere, nec possit fortis contemnere. Hoc illis signifer Serlo intulit, ut ne quid nimis. Quamvis ut erat bonis humilis, ita superbis minax ac terribilis. Ad quod firmandum versus de eo Godefridi prioris abducam in medium:
122
DE LANZONE PRIORE SANCTI PANCRATII.
122
§ 442. Quis Lanzonem taceat, qui ea aetate nullo inferius sanctitate floruit, monachus Cluniacensis, et prior sancti Pancratii in Anglia? qui probitate sua ita locum illum reverentiae monachilis gratia nobilitavit, ut unicum bonitatis pro vero asseratur esse domicilium. De cujus vita quia quicquid dixero infra illius merita esse denuncio, solum illius obitum, verbis quibus scriptum inveni, apponam ut liquido pateat quam gloriose vixerit qui tam gratiose obiit.
123
675 DE MORTE EJUSDEM LANZONIS.
123
§ 443.« Pius Dominus, qui flagellat omnem filium quem recipit, qui justos suae socios passionis simul et consolationis fore promittit, tam acerbo languore dominum Lanzonem triduo passionem suam praevenire permisit, ut si aliquis ex terrena conversatione mundissimae menti ejus pulvis adhaesit, illa eum tribulatione excussum esse non sit ambiguum. Cum enim dicat tantus apostolus, qui super Dominicum recubuit pectus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est: cumque peccatum omne aut levius hic, aut in futuro gravius, judicet Christus, noluit ei aliquid offensionis post mortem occurrere, quem se toto corde sciebat amare; ideoque, si quid in eo examinandum judicabat, voluit in vivente decoquere. Huic nempe assertioni fiducia morientis attestata est. Nam cum quinta feria ante Passionem Domini incolumis, dicto ex quotidiana Quadragesimae consuetudine psalterio, se hora tertia missam celebraturus usque ad casulam induisset, et usque ad incipiendam missam quaeque dicenda erant praedixisset, subito languore tam molesto corripitur, ut ipse, quae induerat vestimenta exuens, etiam non plicata reliquerit: egressusque oratorio, sine intermissione per biduum, hoc est, usque ad Sabbatum, conteritur; non sedendo, non ambulando, non jacendo, non stando, neque dormiendo, ullam omnino requiem habens. Nunquam tamen noctibus locutus, rogantibus ut silentium solveret non acquievit; rogans ne monachatus sui pudicitiam libarent, 676 quod nunquam, postquam monachicum habitum accepisset, a completorio exiens usque ad sequentis diei primam locutus fuisset. Sabbato autem sequente dum ita quassatus se putaret jam jamque defungi, surgentes ad matutinam synaxim fratres ad se inungendum venire praecepit; quos cum inunctus ex more osculari voluisset, nimio eorum compulsus amore, non jacendo, nec sedendo, sed, quamvis ad mortem anxiatus, inter brachia sustentatus stando osculatus est. Die illucescente in capitulum ductus, cum sedisset, fratres ante se omnes venire rogavit; quibus paternam benedictionem et absolutionem impertiens, idem sibi ab iis voluit impertiri. Postea docuit quid, si obiret, eis esset agendum. Sicque regressus est unde venerat, reliquum diei cum sequenti Dominica aliquanto quietius transigens: cum ecce post haec, id est, post Dominicam, imminentis mortis indicia deprehenduntur; et ipse manibus ablutis, pexo capite, missam auditurus oratorium ingreditur, sumptoque corpore et sanguine Domini ad lectum regressus est. Post modicum obmutuit: fratres ante illum venientes sigillatim benedicebat, simili modo totum conventum; at vero, oculis in coelum erectis, utraque manu dominum abbatem cum omnibus sibi commissis benedicere nitebatur. Rogatus autem a fratribus ut apud Deum, ad quem ibat, eorum memor esset, caput inclinando benignissime acquievit. Haec et his similia cum fecisset, innuit sibi porrigi crucem; quam capite, imo toto corpore inclinato adorans, manibus amplexans, laeto ore salutare videbatur et jocundo affectu deosculabatur; cum illico astantes migrando 677 percellit, raptusque in manibus eorum vivus adhuc in presbyterium ante altare sancti Pancratii defertur. Ubi aliquandiu supervivens, roseo faciei rubore suavis, eadem dici hora qua purgandus infirmatus est, cariturus perenniter omni malo, purus migravit ad Christum. Et vide quam mirabiliter in eo cuncta concurrerunt: passio servi cum passione Domini; hora incipientis infirmitatis, cum hora incipientis aeternae salutis; quinque dies quos sustinuit aegritudinis, quinis corporis sensibus, quibus nemo vitat peccatum, emundandis. Porro quod quinto die necdum transacto decessit, ut remur, innuit eum in ultimo sensu, qui tactus dicitur, non perfecisse peccatum. Tertia vero diei hora, qua et infirmatus est et moriendo in vitam ingressus est aeternam, quid aliud insinuat quam eandem Spiritus Sancti gratiam, qua omnem ejus vitam gubernatam cognoscimus et infirmato et obeunti evidenter affuisse? Ut etiam esse supparem illis patribus nostris, Odom scilicet atque Odiloni, et merito et praemio, non ambigamus, insigne quiddam illis concessum huic quoque collatum est. Cum enim illis contulerit Dominus ut octavo die solennitatum quas prae caeteris diligebant transirent; nam et beatus Odo festivitatem beati Martini, et sanctus Odilo Nativitatem Domini praecipue amabant, in quorum octava die uterque decessit; domino Lanzoni, qui prae caeteris hujus aevi hominibus regulam sancti Benedicti observabat, et beatam Dei genitricem ejusque solennia singulari venerabatur affectu, contulit, ut solita 678 sibi consuetudine, et in transitu sancti Benedicti, et in festivitate sanctae Mariae quae Annunciatio Dominica dicitur, majorem missam in conventu celebraret, et octavo a praedicto sancti Benedicti transitu die praeventus infirmitate, octavo nihilominus die ab Annunciatione Dominica migraret ad Christum. Igitur, qui vitam domini Lanzonis ignorat, quam placens Deo fuerit ex fine colligat; nec usitato morientium more praedicta illi contigisse nobiscum credat, quem Spiritus Sancti charismatibus nemine hujus temporis inferius ditatum sciat.»
124
DE GODEFRIDO PRIORE WINTONIAE.
124
§ 444. Nec memoria Godefridi prioris Wintoniensis ire debet in perditum, qui temporibus his literatura et religione insignis fuit. Literaturam protestantur libri plures, et epistolae familiari illo et dulci stylo editae; maximeque epigrammata, quae satyrico modo absolvit, praeterea versus de primatum Angliae laudibus. Quid? omne divinum officium, quod agresti quadam vetustate obsoletum, per industriam suam nativa excultum venustate fecit enitescere. Religionis et hospitalitatis normam pulchre inchoatam delineavit in monachos, qui hodieque ita in utrisque prioris terunt vestigium, ut aut nihil aut parum iis desit ad laudis cumulum. Denique est in ea domo hospitium, terra marique venientium quantum libuerit diversorium, sumptu indeficienti, charitate indefatigata. Inter haec inerat sancto viro morum humilitas, ut nihil ex illo unico philosophiae promptuario redoleret nisi humile, procederet 679 nisi dulce. Quantula vero potest videri haec ejus laudatio? Quotus enim quisque est qui vel minimum literis imbutus non alios infra dignitatem suam opinetur, tumido gestu et pompatico incessu prae se ferens conscientiam literarum? Veruntamen, ne quid perfectionis sanctae deesset animae, multis ille annis grabbatum fovit, camino diuturnae tabis medullas et peccata excoctus.
125.1
DE TRANSLATIONE SANCTI CUTBERTI, ET DE SANCTA ETHELDRITHA, QUORUM CORPORA INTEGRA INVENTA SUNT.
125.1
§ 445. Sed quid de talibus plura? Erant prorsus tunc in Anglia multi scientia illustres, religione celebres; quorum virtus eo probabilior, quo, seculo senescente, constantior et viridior. Laudabiliter igitur vivendo fidem praeteritis faciebant historiis, ne vetera possint falsitatis argui, cum novorum exemplo probentur potuisse fieri. Quin etiam si qui essent ecclesiarum praelati qui viderentur ab antiquorum sanctitate degeneres, in mundialibus scilicet efficaces, in spiritualibus desides; tales, inquam, si qui essent, sumptuosis locorum cultibus conabantur errata obumbrare. Erigebat quisque templa recentia, sanctorumque suorum argento et auro amiciebat corpora, nihil praetermittendo charitate sumptuum quod ad gratiam possit allicere oculos intuentium. Quorum est Rannulfus superius nominatus, qui, apud Dunelmum factus episcopus, in aedificiis monachorum novis, et beati Cuthberti veneratione, nonnullam gloriam nomini suo commentus est: cujus extulit famam sacrati corporis 680 translatio, quod, e mausoleo levatum, cunctis volentibus fecit conspicuum. Tractavit illud ausu felici Radulfus tunc abbas Sagii, postea Cantuariae archiepiscopus; et propalam illibatum protulit, quod quibusdam venisset in dubium utrum olim vulgatum adhuc de integritate compaginis duraret miraculum. Eodemque fere tempore in Heliensi coenobio, sub abbate Ricardo, virginales exuviae beatae Etheldrithae integrae visae: videntibus stupori et plausui fuere. Monasterium illud, nuper a rege Henrico in episcopatum mutatum, primum Herveum accepit episcopum; qui, pro penuria victualium, Bancornensem, ubi intronizatus fuerat, deseruerat locum: et ne Lincoliensis pontifex mutilatam suam quereretur dioecesim, ex rebus Heliensis coenobii damnum rex sarcivit, querelam composuit. Sane quid ejus tempore de primatu duorum metropolitanorum, Cantuariensis et Eboracensis, sit vel justitiae surreptum, vel violentia praesumptum, dicam cum ad ordinem venero. Jam enim terminata serie regum, de successione totius Angliae pontificum mihi video esse dicendum; in quo utinam afflueret uber dicendi copia, ne ulterius sub oblivione jaceant tam praeclara patriae lumina. Et quidem erunt multi fortassis, in diversis regionibus Angliae, qui quaedam aliter ac ego dixi se dicant audisse vel legisse: verumtamen, 681 si recto aguntur judicio, non ideo me censorio expungent stylo; ego enim veram legem secutus historiae, nihil unquam posui nisi quod a fidelibus relatoribus vel scriptoribus addidici. Porro, quoquo modo haec se habeant, privatim ipse mihi sub ope Christi gratulor, quod continuam Anglorum historiam ordinaverim post Bedam vel solus vel primus: si quis ergo, sicut jam susurrari audio, post me scribendi de talibus munus attentaverit, mihi debeat collectionis gratiam, sibi habeat electionis materiam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).