Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 125.1
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
—
11154 Gerean
125.1
DE TRANSLATIONE SANCTI CUTBERTI, ET DE SANCTA ETHELDRITHA, QUORUM CORPORA INTEGRA INVENTA SUNT.
125.1
§ 445. Sed quid de talibus plura? Erant prorsus tunc in Anglia multi scientia illustres, religione celebres; quorum virtus eo probabilior, quo, seculo senescente, constantior et viridior. Laudabiliter igitur vivendo fidem praeteritis faciebant historiis, ne vetera possint falsitatis argui, cum novorum exemplo probentur potuisse fieri. Quin etiam si qui essent ecclesiarum praelati qui viderentur ab antiquorum sanctitate degeneres, in mundialibus scilicet efficaces, in spiritualibus desides; tales, inquam, si qui essent, sumptuosis locorum cultibus conabantur errata obumbrare. Erigebat quisque templa recentia, sanctorumque suorum argento et auro amiciebat corpora, nihil praetermittendo charitate sumptuum quod ad gratiam possit allicere oculos intuentium. Quorum est Rannulfus superius nominatus, qui, apud Dunelmum factus episcopus, in aedificiis monachorum novis, et beati Cuthberti veneratione, nonnullam gloriam nomini suo commentus est: cujus extulit famam sacrati corporis 680 translatio, quod, e mausoleo levatum, cunctis volentibus fecit conspicuum. Tractavit illud ausu felici Radulfus tunc abbas Sagii, postea Cantuariae archiepiscopus; et propalam illibatum protulit, quod quibusdam venisset in dubium utrum olim vulgatum adhuc de integritate compaginis duraret miraculum. Eodemque fere tempore in Heliensi coenobio, sub abbate Ricardo, virginales exuviae beatae Etheldrithae integrae visae: videntibus stupori et plausui fuere. Monasterium illud, nuper a rege Henrico in episcopatum mutatum, primum Herveum accepit episcopum; qui, pro penuria victualium, Bancornensem, ubi intronizatus fuerat, deseruerat locum: et ne Lincoliensis pontifex mutilatam suam quereretur dioecesim, ex rebus Heliensis coenobii damnum rex sarcivit, querelam composuit. Sane quid ejus tempore de primatu duorum metropolitanorum, Cantuariensis et Eboracensis, sit vel justitiae surreptum, vel violentia praesumptum, dicam cum ad ordinem venero. Jam enim terminata serie regum, de successione totius Angliae pontificum mihi video esse dicendum; in quo utinam afflueret uber dicendi copia, ne ulterius sub oblivione jaceant tam praeclara patriae lumina. Et quidem erunt multi fortassis, in diversis regionibus Angliae, qui quaedam aliter ac ego dixi se dicant audisse vel legisse: verumtamen, 681 si recto aguntur judicio, non ideo me censorio expungent stylo; ego enim veram legem secutus historiae, nihil unquam posui nisi quod a fidelibus relatoribus vel scriptoribus addidici. Porro, quoquo modo haec se habeant, privatim ipse mihi sub ope Christi gratulor, quod continuam Anglorum historiam ordinaverim post Bedam vel solus vel primus: si quis ergo, sicut jam susurrari audio, post me scribendi de talibus munus attentaverit, mihi debeat collectionis gratiam, sibi habeat electionis materiam.
125.2
§ 446. Haec habui, domine venerabilis Comes, de gestis Anglorum quae dicerem, ab adventu eorum in Angliam usque in annum vicesimum octavum felicissimi regni patris vestri: caetera proprium occupabunt libellum, si benignum istis non negaveritis vultum. Hoc autem opus postquam absolvi, circumspectis plurimis, vobis potissimum delegandum credidi. Cum enim alios considero, in uno nobilitatem, in altero militiam, in isto litteraturam, in illo justitiam, in paucis munificentiam invenio; itaque in aliis aliqua, in singulis singula, in vobis admiror universa. Si quis enim unquam fuit nobilis, vos in ea re praecellitis; cujus genus a praecellentissimis regibus et comitibus lineam trahit, animus a moribus imitationem conducit. Habetis ergo a Normannis bellandi peritiam, a Flandrensibus lineamentorum 682 gratiam, a Francis generositatis eminentiam. De militiae porro vestrae industria quis haesitet, cum eam excellentissimus pater in vobis suspiciat? Cum enim aliqui motus in Normannia nunciantur, vos praemittit, ut virtute vestra profligentur, suspecta sagacitate redintegretur concordia: cum redit in regnum, vos reducit, ut sitis ei foris tutelae, domi laetitiae, ornamento ubique.
125.3
§ 447. Literas ita fovetis, ut cum sitis tantarum occupationum mole districti, horas tamen aliquas vobis surripiatis, quibus aut ipsi legere, aut legentes possitis audire. Digno itaque moderamine fortunae vestrae celsitudinem componitis, dum nec militiam propter literas postponitis, nec literas propter militiam, ut quidam, conspuitis: in quo etiam scientiae vestrae patescit miraculum, quia, dum libros diligitis, datis indicium quam avidis medullis fontem eorum combiberitis; multae siquidem res, etiam cum non habentur, desiderantur, philosophiam nullus amabit qui eam extrema satietate non hauserit.
125.4
§ 448. Justitiae vestrae fama regiones etiam nostras attigit; a vobis siquidem pravum judicium nunquam extorsit vel personae sublimitas vel fortunae tenuitas. Nihil reperit in vestro pectore quod suis conducat artibus qui justitiam labefactare conatur, seu oblatione muneris, seu delinimento favoris.
125.5
§ 449. Munificentiae vestrae pecuniaeque contemptum praetendit Teochesbiriae coenobium; de quo( ut audio) non solum xenia non corroditis, 683 sed etiam ultro missa remittitis. Quantum hoc sit isto praesertim tempore, quantae in saeculo gloriae, quantae apud Deum gratiae, ipsi certe intelligitis. Beata est igitur, secundum sententiam Platonis, respublica cujus rector est philosophus, cujus princeps non delectatur muneribus. Plura de talibus dicerem, nisi et suspicio meae adulationis, et laudanda modestia vestri pudoris dicturientem cohiberet. Sane quae dixi non praetermittere fuit consilium, ut per officium linguae meae probitas vestra posteros non lateat, et ipsa de virtute in virtutem proficere contendat. Et quidem jamdudum, quibusdam persuadentibus, ferebat animus ut, quae praetereunda non putarem, per succiduos semper annos huic operi apponerem; sed consultius videtur alium de talibus librum procudere, quam jam absoluto frequenter nova insuere. Nec vero quisquam superfluam me operam dicat insumere, si clarissimi omnium sua aetate regum gesta propono: multa enim sublimitati ejus mea humilitas debet, et adhuc plura debebit, ut, si nihil aliud esset, quod se talem filium habere gaudet; nam et olim felici sorte susceptum, non perfunctorie, ut hodie claret, literis erudiri praecepit, post etiam amplissimarum possessionum fecit dominum, nunc postremo patrium in vos reclinat affectum. Sit ergo hic liber, ut est, vestrae gloriae absolute consecratus; in altero erit idem vitae, qui scripturae, terminus. Quod superest, munus meum dignanter suscipite, ut gaudeam grato cognitoris arbitrio, qui non erravi eligendi judicio.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).