Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 13.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
13.1
DE OSWIO FRATRE SANCTI OSWALDI.
13.1
§ 50. Eo igitur humanis rebus exempto, Oswius frater ejus apud Bernicios, Oswinus filius Osrici, de quo superius dixi, apud Deiros, regnum occuparunt: quibus cum primo de provinciarum divisione modeste convenisset, suspenso foedere, in sua pacifice discessum. Verum, non multo post, per homines, quibus nihil magis cordi erat quam discordias serere, pax incertis pactionibus saepe ludificata, ultimo penitus abrupta, in ventos abiit; facinus miserabile, fuisse qui regibus concordiam inviderent, nec abstinerent quin eos praelio, quantum in ipsis erat, committerent. Ibi tunc fortuna, multis antea illecebris Oswinum adulata, scorpiacea cauda persequebatur: namque, pro penuria exercitus bello abstinendum ratus, suburbanum rus clanculo concesserat, statimque a suis proditus ab Oswio interemptus est; 76 vir egregie factus ad emerendam gratiam civium largitione pecuniae, animae quoque suae, ut ferunt, non negligens mentis devotione. Ita Oswius, integri regni compos, nihil non postea molitus est quo existimationem suam purgaret, quo majestatem augeret, atrocis facti offensam probitate posteriorum virtutum imminuens, et primus quidem idemque amplissimus laudum ejus cumulus exstat, quod fratrem et avunculum nobiliter ultus. Pendam regem Merciorum, illud vicinorum excidium, illud perduellionum seminarium, exitio dedit; ex quo temporetam Merciis, quam omnibus pene Anglis, vel ipse praesedit, vel praesidentibus imperavit. Hinc totus ad officia pietatis conversus, ut Dei beneficiis in se confluentibus digna sedulitate responderet, christianismi infantiam pro nece germani in regno suo palpitantem vivacitate regia erigere, et pleno spiritu animare, contendit; eamdemque mox doctrina Scottorum adultam, sed in multis ecclesiasticis observationibus fluctuantem, primo per Angilbertum et Wilfredum, postremo per Theodorum archiepiscopum, canonico statu informavit. De cujus in Angliam adventu princeps Oswio debetur gratia, licet Egbertus rex Cantuariae pro jure provinciae multum illius delibet gloriae, quin et Deo famulantibus frequentia constituens habitacula: hujus quoque boni patriam non reliquit exanguem. Quorum praecipuum monasterium, tunc foeminarum, nunc virorum, ab Eboraco triginta millibus in boreali 77 parte situm, antiquo vocabulo Streneshalh, modo Witebi nuncupatur; quod ab insignis religionis foemina Hilda coeptum, Ethelfleda ejusdem regis filia in regimine succedens magnis fiscalium opum molibus auxit, ubi et patri, post viginti octo annos regi defuncto, funera justa persolvit. Illud coenobium, sicut et omnia ejusdem regionis, tempore Danicae vastationis; quam dicemus inferius, deletum, multa sanctorum corpora perdidit; nam et beati Aidani episcopi, et Cheolfridi abbatis, et sanctissimae viraginis Hildae, et aliorum plurimorum ossa, sicut in libro quem de antiquitate Glastoniensis Ecclesiae nuper edidi locutus sum, tunc Glastoniam translata, et aliorum sanctorum alias nonnulla: nunc mutato nomine, paululum pro tempore restauratum, antiquae opulentiae vix tenne praesentat vestigium.
13.2
§ 51. Oswio, cui duo erant filii, minor legitime susceptus, reprobato notho, successit, Etheldrithae uxoris sanctissimae meritis quam suis commendatior; denique duabus omnino rebus, quas quidem in gestis Anglorum legerim, praedicandus, 78 vel quod dominae vacare volenti serenus indulserit, vel quod beatum Cuthbertum lacrymis religiosa assentatione profusus in episcopatum promoverit. Caeterum, horret animus meminisse impietatis quam in beatissimum Wilfridum grassatus evomuit, quando, bonitatis illius nauseam concipiens, patriam clarissimo lumine viduavit. Idem in supplices protervus, quo morbo nullum tyrannorum carere videas, Hibernienses, genus sane hominum innocens et genuina simplicitate nihil unquam mali moliens, vasta clade protrivit. At, contra, in rebelles ignavus, triumphosque patris eludens, imperium Merciorum amisit, quin et ab eorum rege Ethelredo filio Pendae in pugna fugatus fratrem quoque amisit. Verumtamen, haec postrema juventutis lubrico, in Wilfridum vero commissa episcoporum et uxoris consilio veritas rerum assignari jubet, praesertim cum Beda, adulari nescius, eum in libro De vita abbatum suorum piissimum et Deo dilectissimum 79 vocet. Postremo, quintodecimo regni anno, expeditionem in Pictos agens, cum illis in montes abditos consulto cedentibus pervicaciter instaret, cum omnibus fere copiis interiit: pauci fuga lapsi rem domi nunciarunt; quamvis divinus Cuthbertus, pro futurorum conscientia, et iturum retinere temptaverit, et ipsa hora occisionis spiritum e coelo sibi influentem hauriens, interfectum absens non tacuerit.
13.3
§ 52. Egfridi necem cum insignior ubique fama loqueretur, etiam ad fratris Alfridi aures« anxia praecipiti pervenit epistola penna.» Is quia nothus, ut diximus, erat, factione optimatum, quamvis senior, regno indignus aestimatus, in Hiberniam, seu vi seu indignatione, secesserat. Ibi, et odio germani tutus, et magno otio litteris imbutus, omni philosophia composuerat animum. Quocirca, imperii habenis habiliorem aestimantes, qui quondam expulerant ultro expetiverunt; necessitas medelam ad preces refudit. Nec eos ille sua spe frustratus est: nam per decem et novem annos summa pace et gaudio provinciae praefuit; nihil unquam, praeter in persecutione magni Wilfridi, quod livor edax digne carpere posset, admittens. Non tamen iisdem terminis quibus pater et frater regnum tenuit; quod Picti, recenti victoria insolenter abusi, Anglosque longa pace ignaviores aggressi, fines eorum ab aquilone decurtaverant.
13.4
80§ 53. Habuit successorem filium Osredum, octo annorum puerum, qui annis undecim regnum inumbrans, turpemque vitam sanctimonialium stupris exagitans, tandem cognatorum insidiis caesus, eamdem fortunam in ipsos refudit. Siquidem Kenred duobus, et Osricus undecim annis regnantes, hoc tantum memorabile habuere, quod domini sui, licet merito, ut putabant, occisi, sanguinem luentes, foedo exitu auras polluere. Meruit sane quo laetior abiret Osricus, multumque, ut gentilis ait,« aliis jactantior umbris.» quod Chelwulfum Kenredi fratrem vivens sibi successorem adoptaverat. Conscendit igitur tremulum regni culmen Chelwulfus ab Ida septimus, et idoneus ad caetera, et cui non deerat litterarum peritia acri animo et alacri studio comparata. Vadatur sermonis mei veritatem Beda, qui eo tempore, quo maxime scaturiebat litteratis Britannia, huic potissimum Anglorum historiam elimandam obtulit, eligens nimirum in illo auctoritatem bene dicta roborandi propter imperium et scientiam, perperam dicta emendandi propter ingenium.

Intertext edge

Open linked passage

Note