Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 14.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
14.1
DE BEDA.
14.1
§ 54. Cujus anno quarto idem historicus, post multos in sancta ecclesia libros elaboratos, coelestem 81 patriam, quam diu suspiraverat, ingressus est, anno Dominicae incarnationis septingentesimo tricesimo quarto, aetatis suae quinquagesimo nono; vir quem mirari facilius quam digne praedicare possis, quod in extremo natus orbis angulo, doctrinae corusco, terras omnes perstrinxerit, nam et Britanni, quae a quibusdam alter orbis appellatur, quod oceano interfusa non multis cosmographis comperta est, habet in remotissima sui plaga locum nativitatis et educationis ejus, Scotiae propinquum. Plaga olim et suave halantibus monasteriorum floribus dulcis, et urbium a Romanis aedificatarum frequentia renidens; nunc vel antiquo Danorum, vel recenti Northmannorum populatu lugubris, nihil quod animos multum alliciat praetendit. Ibi est Wira, nec egenae latitudinis, nec segnis gurgitis amnis, qui pelago influus naves serena invectas aura, placido ostii excipit gremio. Cujus utrasque ripas Benedictus quidam ecclesiis insignivit, et 82 monasteria ibidem construxit, alterum Petri, alterum Pauli nomine, charitatis et regulae unione non discrepantia. Hujus industriam et patientiam mirabitur qui leget librum quem Beda composuit De vita ejus et reliquorum abbatum suorum. Industriam, quod copiam librorum advexerit, quod artifices lapidearum aedium et vitrearum fenestrarum primus omnium Angliam asciverit, totum pene aevum transigendo peregrinatus; quippe studio advehendi cognatis aliquod insolitum amor patriae et voluptas elegantiae asperos fallebant labores; neque enim ante Benedictum lapidei tabulatus domus in Britannia nisi perraro videbantur, neque perspicuitate vitri penetrata lucem aedibus solaris jaciebat radius. Patientiam, quod in possessione coenobii sancti Augustini apud Cantuariam libenter venienti Adriano cesserit, non reveritus beati Theodori archiepiscopi supercilium, sed veneratus magisterium. Quod, dum per alienas terras cursitat diu absens, subintroductum a monachis Wirensibus, se inconsulto, abbatem aequanimiter, imo magnanimiter tulerit, domumque reversus parilem illi honorem in concessu in omni porro potestate communicaverit. Quin et ictus paralysi tam valide ut nihil artuum ei esset flexibile, tertium constituerit, quod alter, de quo diximus, eadem non mitius decoqueretur valetudine. Cumque morbus increscens jam 83 quateret vitalia, socio ad se delato solo nutu valedixit. Sed nec ille praestantius valuit rependere officium, utpote qui propinquiorem tendehat ad exitum, nam ante Benedictum defunctus est. Successit Chelfridus, sub quo res monasterii in immensum auctae. Is, cum diuturno senio vivendi renuntiasset desiderio, Romam ire perrexit, senilem animam, ut sperabat, dominis effusurus apostolis; sed, enim voti effectu carens, naturae debitum apud Lingonis civitatem iniit. Reliquiae ossium posterioribus annis ad monasterium suum, deinde Danicae tempore vastationis, cum ossibus beatae Hildae Glastoniam portatae. Horum abbatum gratiam, quae per se satis eminet, conspicuus alumnus eorum Beda in splendidiorem excellentiam urget, siquidem scriptum sit« Gloria patris filius sapiens;» quod alter eum monachaverit, alter educaverit. Quod quia ipse Beda pro compendio notitiae subjecit, omnem vitam suam quodam epilogo comprohendens, ipsius verba lector, recognoscere licebit, ne meis sermonibus, vel plus vel minus, ipsa novae formae procudat necessitas. Ait ergo in fine Ecclesiasticae Anglorum Historiae, vir tum in caeteris, tum in hoc laudabilis, quod vel quantulamcunque sui cognitionem posteritati non inviderit:
14.2
§ 55.« Haec de historia Britanniarum, Domino 84 adjuvante, digessi Beda, famulus Christi et presbyter monasterii apostolorum Petri et Pauli quod est ad Wiremuderan: qui, natus, in territorio ejusdem monasterii, cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reverentissimo abbati Benedicto, ac deinde Chelfrido; cunctumque ex eo tempus vitae in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedi, atque inter observantiam disciplinae regularis, et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere, dulce habui. Nonodecimo autem vitae meae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reverentissimi episcopi Johannis, jubente Chelfrido abbate, suscepi; ex quo tempore accepti presbyteratus, usque ad annum aetatis meae quinquagesimum nonum, meae meorumque necessitati ex opusculis venerabilium patrum breviter haec annotare, sive etiam ad formam sensus, et interpretationis eorum, adjicere curavi.»
14.3
§ 56. Deinde enumeratis triginta sex voluminibus quae in septuaginta octo libris edidit, addidit:« Teque deprecor, bone Jesu, ut cui propitius donasti verba tuae scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus aliquando ad te fontem omnis scientiae pervenire, et parere semper ante faciem tuam. Praeterea omnes ad quos haec historia 85 pervenire potuerit nostrae nationis, legentes sive audientes, suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam clementiam saepius intervenire meminerint, et hanc mihi in suis quique provinciis suae remunerationis vicem rependant, ut qui de singulis provinciis, sive locis sublimioribus, quae memoratu digna atque incolis grata credideram diligenter annotare curavi, apud omnes fructum piae intercessionis inveniam.»
14.4
§ 57. Deficit hic ingenium, succumbit eloquium, nesciens quid plus laudem, librorum numerositatem, an sermonum sobrietatem: infuderat eum procul dubio non indigno haustu divina sapientia, ut angusto vitae spatiolo tanta elaboraret volumina. Quid? quod ferunt eum Romam ivisse, ut libros suos vel ecclesiasticae doctrinae convenire praesens assereret, vel, si resultarent, apostolico nutu corriperet. Verumtamen 86 quod Romae fuerit, solide non affirmo, sed eum illuc invitatum haud dubio pronuncio; quod haec epistola clarum faciet, simul et quanti penderit eum Romana sedes ut eum tantopere desideraret.
14.5
§ 58.« Sergius episcopus, servus servorum Dei, Cheolfrido religioso abbati, salutem. Quibus verbis ac modis clementiam Dei nostri, atque inenarrabilem providentiam possumus effari, et dignas gratiarum actiones pro immensis circa nos ejus beneficiis persolvere, qui in tenebris et umbra mortis positos ad lumen scientiae perducit!» Et infra:« Benedictionis interea gratiam, quam nobis per praesentem portitorem tua misit devota religio, libenti et hilari animo, sicuti ab ea directa est, nos suscepisse cognosce. Opportunis ergo ac dignis amplectandae sollicitudinis tuae petitionibus arctissima devotione faventes 87 hortamur Deo dilectam religiositatis tuae bonitatem, ut, quia exortis quibusdam ecclesiasticarum causarum capitulis, non sine examinatione longius innotescendis, opus nobis sunt ad conferendum arte litteraturae imbuti, sicut decet devotum auxiliatorem sanctae matris universalis Ecclesiae, obedientem devotionem huic nostrae hortationi non desistas accommodare, sed absque aliqua immoratione religiosum Dei famulum Bedam, venerabilis monasterii tui presbyterum, ad limina apostolorum principum dominorum meorum Petri et Pauli, amatorum tuorum ac protectorum, ad nostrae mediocritatis conspectum non moreris dirigere, quem, favente Domino sanctis tuis precibus, non diffidas prospere ad te redire, peracta praemissorum capitulorum cum auxilio Dei desiderata solemnitate. Erit enim, ut confidimus, etiam cunctis tibi creditis profuturum quidquid ecclesiae generali claruerit per ejus praestantiam impertitum.»
14.6
88§ 59. Ita jam celebris erat fama, ut in quaestionibus enodandis indigeret eo sublimitas romana, nec vero unquam Gallicanus tumor invenit in Anglo, quod argueret merito. Adeo Latinitas omnis ejus fidei et magisterio palmam dedit. Nam et fidei sanae et incuriosae, sed dulcis fuit eloquentiae, in omnibus explanationibus divinarum Scripturarum magis illa rimatus quibus lector Dei dilectionem et proximi cohiberet, quam illa quibus vel tales libaret vel linguae rubiginem limaret. Porro de vitae illius sanctitate dubitare quemquam arcet illius dicti irrefragabilis veritas quod protulit mundo divae sophiae majestas.« In malivolam animam non introibit sapientia, nec inhabitabit in corpore subdito peccatis:» quod de mundana sapientia profecto non dicit, quae indifferenter hominum cordibus illabitur, et qua creberrime pessimi, nullasque ad extremum diem ponentes metas sceleribus, pollere conspiciuntur, juxta illud Dominicum:« Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt;» sed illam sapientiam nominat quae disciplinae effugit fictum, et quae separat se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, intellectu dico bene vivendi et bene dicendi: unde pulcherrime Seneca, in libro De causis, commemorat Catonem, oratoris officium definientem, dixisse:« Orator est vir bonus, dicendi peritus.» Emundabat ergo ecclesiasticus orator prius conscientiam, ut sic accederet ad recludendam mysticorum scriptorum intelligentiam. Qui enim fieri potest 89 ut serviret vitiis qui medullas intimas hauriret, qui totas cogitationes consumeret, in Scripturarum expositionibus? Nam, ut ipse fatetur in libro tertio super Samuelem, expositiones suae, si non aliud afferrent lectoribus emolumentum, hoc sibi non mediocriter valerent, quod, dum haec omni studio agebat, lubricum saeculi et inanes cogitationes post tergum ponebat: defaecatus itaque vitiis subibat in interiora velaminis: quae intus exceperat animo, foras efferens sermone castigato.
14.7
§ 60. Verumtamen animi ejus pura sanctitas. et sancta puritas, magis tempore obitus excellunt; siquidem continuis septem hebdomadibus stomachi indignatione cibos nauseans, aegroque et angusto suspirio halitum producens adeo ut eum incommoditas lecto prosterneret, non tamen litteralium studiorum rejecit operam. Totis enim diebus, praeter debitum psalmodiae pensum, assiduis ad dicispulos lectionibus, ruminandisque et absolvendis quaestionum difficultatibus, gravedinem valetudinis decipere, suspensa interim cogitatione, nitebatur. Evangelium quoque Johannis, quod difficultate sui mentes legentium exercet, his diebus, lingua interpretatus Anglica, condescendit minus imbutis Latina: subindeque monebat discipulos, dicens:« Discite, filioli, dum vobiscum sum; nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus, et revertatur spiritus meus ad eum qui misit illum, et in hanc vitam venire concessit; diu vixi, bene consuluit mihi Dominus meus in hoc vitae spatio: cupio jam dissolvi et esse cum Christo.»
14.8
90§ 61. Plerumque spe metuque libratis, cum neutrum praeponderaret, inferebat,« Horrendum est incidere in manus Dei viventis.»--« Non ita inter vos vixi ut pudeat me vivere, sed nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus;» sanctissimi Ambrosii morientis dictum mutuatus. Felix qui tam secura loquebatur conscientia, ut nec vivere erubesceret, nec mori metueret; hic non reveritus aspectus hominum, illic occultum Dei aequanimiter expectans arbitrium. Saepe, vi doloris pressus, his exemplis respirabat.« Aurum probat fornax, et virum justum caminus tentationis.»« Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.» Prosequebantur dicta lachrymae, suspiriorumque difficultas. Jam vero noctibus, quia deerant qui docerentur vel verba exciperent, lucubrabat ipse pernox in gratiarum actione et psalmorum cantu, implens sapientissimi viri dictum, ut nunquam minus solus esset quam cum solus esset. Si quando vero sopor irreperet palpebris, qui erat modicus et gravis, confestim excussus turbatusque affectum Deo semper intentum hac voce prodebat:« Suscipe, Domine, servum tuum in bonum; non calumnientur me superbi:»--« Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam.» Haec et alia ex reliquiis memoriae praeteritae ultro ori occurrebant exempla, quae promebat per temporum intervalla, prout leniebatur infesti morbi angustia. Feria vero tertia ante Ascensionem Domini, invalescente ad extremum incommodo, 91 modicus tumor in pedibus apparuit, haud dubius vicinae mortis praesagus et index. Tunc, accita congregatione, inunctus et communicatus: osculo cunctis libato, futuram sui memoriam a singulis implorans, nonnullis etiam familiariorem amicitiam emeritis xeniola, quae in secretis habebat, largitus est. Die vero Ascensionis, cum jam anima, fragilem usum corporis exosa, egredique gestiens palpitaret, contra oratorium in quo consueverat orare, cilicio subjecto, decumbens, illibato sensu et hilari vultu Spiritus sancti gratiam invitabat, dicens:« O rex gloriae, Domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes coelos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos, sed mitte promissum Patris in nos Spiritum veritatis:» hac oratione finita supremum efflavit; subsequente et omnium naribus expletis odore, qualem nec cinnama nec balsama spirant, sed paradisiaco, et quem vernalis ubicunque locorum exalat laetitia. Humatus est tunc in eodem monasterio, sed modo cum beato Cuthberto Dunelmi situm fama confirmat.
14.9
§ 62. Sepulta est cum eo gestorum omnis pene notitia usque ad nostra tempora. Adeo nullus Anglorum studiorum ejus aemulus, nullus gloriarum ejus sequax fuit, qui omissae monetae lineam persequeretur: pauci quos aequus amavit Jesus, quamvis litteris non ignobiliter informati, tota vita ingratum consumpserunt silentium; alii, vix primis labris illas gustantes, ignavum confoverunt otium. Ita cum semper pigro succederet pigrior, 92 multo tempore in tota insula studiorum detepuit fervor. Magnum ignaviae testimonium dabunt versus epitaphii, pudendi prorsus, et tanti viri mausoleo indigni. Presbyter hic Beda requiescit, carne sepultus: Dona, Christe, animam in coelis gaudere per aevum; Daque illum sophiae debriari fonte, cui jam Suspiravit ovans, intento semper amore.
14.10
§ 63. Poteritine ulla excusatione hic pudor extenuari, ut nec in eo monasterio, ubi illo vivente totius litteraturae exultabat gymnasium, potuerit inveniri homo qui memoriam ejus formaret, nisi exili et miserabili stilo? Sed de hoc satis dictum: nunc quod in manibus erat repetam.
14.11
§ 64. Chelwulfus, citra gravitatem Christianam aestimans terrenis negotiis immorari, post octo annos regni regem exuens, in Lindisfarnensi ecclesia monachatum accepit: quo loci quanta meritorum gratia conversatus sit, testatur celebris juxta beatum Cuthbertum sepultura, et multa superne demissa miracula.
14.12
§ 65. Providerat ante, ne vacillaret respublica, substituto in regnum Egberto patrui filio; quod ille acceptum, bonorum terens orbitas, viginti annis egregio moderamine coercuit. Habuit fratrem aequivocnm, Eboraci archiepiscopum, qui 93 et sua prudentia, et germani potentia sedem illam in genuinum statum reformavit. Namque, quod cuivis gesta Anglorum legenti in promptu est, Paulinus, ejusdem urbis primus antistes, vi hostilitatis loco pulsus, et apud Rovecestram diem obiens, ibidem illud insigne pallii, quod ab Honorio papa susceperat, reliquit. Plures post eum tantae urbis praesules, simplici episcopatus nomine contenti, nihil altius anhelaverant; at vero Egbertus intronisatus, animosioris ingenii homo, cogitans quod sicut superbum est si appetas indebita, ita ignavum si debita negligas, pallium multa throni apostolici appellatione reparavit. Hic, omnium liberalium artium armarium, ut ita dicam, et sacrarium fuit, nobilissimamque bibliothecam Eboraci constituit; cujus rei testem idoneum advoco Alcwinum, qui a regibus Angliae pro pace missus ad Karolum magnum imperatorem, et benigno apud eum fotus hospitio, in epistola ad Eanbaldum, tertio loco Egberti successorem, ait,« Laus et gloria Deo, qui dies meos in prosperitate bona conservavit, ut in exaltatione filii mei carissimi gauderem, qui laboraret vice mea in ecclesia ubi ego nutritus 94 et educatus fueram, et praeesset thesauris sapientiae in quibus me magister meus dilectus Egbertus archiepiscopus haeredem reliquit.» Item Karolo Augusto:« Date mihi exquisitiores eruditionis scholasticae libellos, quales in patria habui per bonam et devotissimam magistri mei Egberti archiepiscopi industriam. Et, si placet, sapientiae vestrae, remittam aliquos ex pueris nostris, qui excipiant inde quaeque necessaria, et revehant in Franciam flores Britanniae, et non sit tantummodo in Eboraca hortus conclusus, sed etiam in Turonica emissiones paradisi.»
14.13
§ 66. Hic est Alcwinus qui, ut dixi, pro pace Franciam missus, ibi apud Karolum, seu terrae amoenitate seu regis humanitate captus, resedit; magnique apud eum habitus imperialem animum, quantum ab aulicis curis vacabat, dialectica, et rhetorica, et etiam astronomia probe composuit. Erat enim omnium Anglorum, quos quidem legerim, post beatum Aldelmum et Bedam, doctissimus, multisque libris ingenii periculum fecit.
14.14
§ 67. Sane, quoniam ad id locorum venimus 95 ut Karoli magni mentio ultro se inferret, volo de linea regum Francorum, de qua multa fabula ut antiquitas, veritatem subtexere; nec multum a proposito elongabor, quia progeniem eorum nescire damnum duco scientiae, cum et confines nobis sint, et ad eos maxime Christianum spectet imperium. Et forte quibusdam non injucundum videbitur si hoc percurrant compendium, quibus magni volumina evolvere non erit otium.

Intertext edge

Open linked passage

Note