Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 15.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
15.1
DE LINEA REGUM FRANCORUM.
15.1
§ 68. Franci a feritate morum Graeco vocabulo dicti, quod, jussu primi Valentiniani imperatoris, Alanos in Moeotidas paludes refugientes ejecerint. Parva gens prius et exilis, incredibile quantum brevi adoleverit decenni vectigalium indulgentia; hoc enim pacto ante bellum salutis discrimen inierant. Ita accedente libertate in immensum aucti, primo maximam partem Germaniae, 96 procedente tempore totas Gallias, occupantes, signa sua comitari coegere: unde Lotharingi et Alamanni, et caeteri Transrhenani populi qui imperatori Teutonicorum subjecti sunt, magis proprie se Francos appellari jubent; et eos quos nos Francos putamus, Galwales antiquo vocabulo quasi Gallos nuncupant. Quibus et ego assensum commodo, sciens quod Karolus magnus, quem regem Francorum fuisse nemo qui in inficias eat, ea gentilitia lingua usus sit quam Franci Transrhenani terunt. Legenti vitam Karoli in promptu occurrit quod sermo meus a vero non exulat. Anno igitur incarnati Verbi quadringentesimo vicesimo quinto Franci primum regem habuerunt Faramundum. Nepos Faramundi fuit Meroveus, a quo omnes post eum reges Merovingi vocati sunt. Eodem 97 modo et filii regum Anglorum a patribus patronymica sumpserunt: ut filius Edgari, Eadgaring; filius Edmundi, Edmunding, vocentur; et caeteri in hunc modum: communiter vero Athelingi dicuntur. Naturalis ergo lingua Francorum communicat cum Anglis, quod de Germania gentes ambae germinaverint. Feliciter et potenter regnaverunt Merovingi usque ad annum Incarnationis Domini sexcentesimum octogesimum septimum. Tunc enim Pipinus, filius Ansegisi, comes palatii apud Transrhenanos factus est. Is, captatis occasionibus quibus ambitum palliaret, dominum suum Theodoricum regem, Merovingorum faecem, sub jugum misit; et, ut facti leniret infamiam, specietenus illi regis nomine donato, cuncta intus et foris regebat pro libito. Hujus Pipini genealogia supra 98 infraque contexitur ita: Ansbertus senator, ex filia Lotharii patris Dagoberti Blithilde, genuit Arnoldum; Arnoldus genuit sanctum Arnulfum, Metensem episcopum; Arnulfus genuit Flodulfum, Waltchisum, Ansechisum; Flodulfus genuit Martinum ducem, quem interfecit Ebroinus; Waltchisus genuit sanctissimum Wandregesilum abbatem; Ansechisus dux genuit Ansegisum; Ansegisus genuit Pipinum; filius Pipini fuit Karolus Tudites, quem illi Martellum vocant quod tyrannos per totam Franciam emergentes contuderit, Saracenos Gallias infestantes egregie depulerit. Hic, paternae sequax sententiae, reges tenuit in clientela, comitis contentus nomine: reliquit filios duos, Pipinum et Karlomannum. Karlomannus, incertum qua de causa 99 saeculum relinquens, tonsoratus est in monte Cassino. Pipinus a Stephano papa, successore Zachariae, apud Sanctum Dionysium in regem Francorum et patricium Romanorum coronatus est; nam imperatoribus Constantinopolitanis jamdudum a solita virtute degenerantibus, nec ullam Italiae et Ecclesiae Romanae opem ferentibus, quae multis annis tyrannidem Longobardorum suspiraverant, idem Papa injurias illorum potestati Francorum apploravit. Quapropter Pipinus, Alpibus transcensis, Desiderium regem Longobardorum ita coarctavit ut ablata Romanae Ecclesiae restitueret, et, ne repeteret, sacramento firmaret. Franciam reversus, post aliquot annos obiit, superstitibus Karolo et Karlomanno. Karlomannus, post biennium, finem 100 habuit. Karolus, nomen Magni ab effectu sortitus, duplo quam pater habuerat regnum ampliavit; triginta et eo amplius annis simplici nomine regis fastigatus, et ab imperatoria appellatione, quamvis saepe ab Adriano papa invitaretur, temperans. Verum, eodem apostolico defuncto, cum consanguinei ejus Leonem sanctissimum, qui successerat, plagis in ecclesia beati Petri affecissent, adeo ut linguam mutilarent, et lumina terebrarent, Romam ad reformandum statum Ecclesiae ire maturavit. Ibi in improbos ultionem executus tota hieme resedit; apostolicum, per Dei miraculum plane loquentem et videntem, proprio tribunali restituens Inter has moras Quirites, collato cum praesule consilio, die Natalis Domini Augustum inopinate acclamant. Quod cognomen, licet invitus ut insuetum admisisset, postea tamen, animositate qua decebat contra imperatores Constantinopolitanos defendens, Ludowico filio haereditarium contradidit. Ex ejus genere regnavere in illa 101 regione, quae nunc proprie dicitur Francia, usque ad Hugonem cognomento Capet, a quo descendit modernus Ludowicus. Ex eadem progenie regnarunt in Alemannia et Italia usque ad annum Domini nongentesimum duodecimum. Tunc enim quidem Conradus, rex Teutonicorum, illud imperium arripuit. Hujus nepos fuit Oto maximus, nihil probitatis debens omnibus ante se imperatoribus, ita virtute et gratia mirabilis haereditatem imperii posteris reliquit suis; nam modernus Henricus ex ejus sanguine lineam trahit.
15.2
§ 69. Sed, ut ad inchoatum revertar: Alcwinus, licet in Francia a Karolo magno monasterio beati Martini praelatus esset, non immemor compatriotarum, imperatorem in amicitia eorum continere, illos crebris epistolis ad bonum incitare. Dictorum ejus hic pleraque intexam, quibus palam fiat quam cito post obitum Bedae in ejus etiam ecclesia studium librorum emarcuerit, et post mortem Egberti regnum Northanhimbrorum 102 propter pervicaciam malorum morum pessum ierit.
15.3
§ 70. Ait ergo ad Wiorenses, apud quos Beda vixerat et obierat, ex obliquo fecisse arguens, quod ne faciant rogat: assuescant pueri astare laudibus superni Regis, non vulpium fodere cavernas, non fugaces leporum sequi cursus; discant nunc scripturas sacras, ut aetate perfecta alios docere possint.« Recogitate nobilissimum nostri temporis magistrum Bedam presbyterum, quale habuit in juventute discendi studium, qualem nunc habet inter homines laudem, et multo majorem apud Deum remunerationis gloriam.» Item ad Eboracenses:« Non pro auri avaritia, testis est mei Cognitor cordis, Franciam veni, nec remansi in ea; sed ecclesiasticae causa necessitatis.» Item ad Offam regem Merciorum:« Ego paratus eram cum muneribus Karoli regis ad vos venire, et patriam reverti; sed melius mihi visum est propter pacem gentis meae in peregrinatione remanere, nesciens quid fecissem inter eos, inter quos nullus securus esse, vel in salubri consilio proficere potest. Ecce loca sancta a paganis vastata, altaria perjuriis foedata, monasteria adulteriis violata, terra sanguine dominorum et principum foedata.» Item ad Egelredum 103 regem, qui tertius post Egbertum regnavit:« Ecce ecclesia sancti Cuthberti sacerdotum Dei sanguine aspersa, omnibus spoliata ornamentis; locus cunctis in Britannia venerabilior paganis gentibus datur ad depraedandum; et ubi primum post discessum sancti Paulini ab Eboraco Christiana religio in nostra gente sumpsit exordium, ibi miseriae et calamitatis coepit initium. Quid significat pluvia sanguinis, quam quadragesimali tempore in Eboraca civitate, quae caput totius regni est, in ecclesia beati principis apostolorum vidimus, de borealibus, domus, sereno aere, de summitate tecti minaciter cadere? Nonne potest putari a borealibus partibus venire sanguinem super terram?» Item Osberto patricio Merciorum:« Nostrum regnum Northanhimbrorum pene periit propter intestinas dissensiones et fallaces jurationes.» Item ad Adalardum Cantuariensem archiepiscopum:« Hoc dico propter flagellum quod nuper accidit partibus insulae nostrae, quae prope trecentis et quadraginta annis a parentibus inhabitata est nostris. Legitur in libro Gildae sapientissimi Britonum, quod iidem Britones, propter avaritiam et rapinam principum, propter iniquitatem et injustitiam judicum, propter desidiam praedicationis episcoporum propter 104 luxuriam et malos mores populi, patriam perdidere. Caveamus haec eadem vitia nostris temporibus inolescere, quatenus benedictio divina nobis patriam conservet in prosperitate bona quam nobis Deus sua misericordissima pietate perdonare dignatus est.»
15.4
§ 71. Planum, ut arbitror, factum est, quantam labem, quantam pestem, oblivio litterarum et lubrici mores perditorum hominum Angliae invexerint: quae verba, ad cautelam legentium posita, hunc in ista historia locum habeant.
15.5
§ 72. Egbertus itaque, fratris in religione aemulus, comamque tonsus, Osulpho filio, illeque, post annum a civibus innocenter caesus, Molloni locum fecit; is, undecim annis satis impigre regno functus, insidiis Alcredi occubuit. Alcredus decimo regni, quod invaserat, anno cedere a provincialibus compulsus est. Ethelbertus quoque, filius Mollonis, eorum consensu rex levatus, quinto anno ab eisdem expulsus est. Tunc rex Alfwvoldus acclamatus, post undecim annos perfidiam provincialium ingemuit, sine culpa trucidatus; quod et celebris apud Haugustaldum sepultura, et divina praetenderunt miracula. Et nepos suus, 105 filius Alhredi, Osredus, succedens, vixque anno emenso expulsus, regnum Ethelberto, qui et Athelredus dictus est, evacuavit. Is filius Mollonis, qui etiam Athelwoldus vocabatur, fuit; regnumque post duodecim annos exilii recipiens, quatuor annis tenuit; quibus exactis, fatum superiorum effugere non valuit, misere occisus. Quare offensi plures episcopi et optimates a patria fugere: quidam merito plexum affirmant, quod in occisione injusta Osredi consensum suum obligaverit, cui sufficere potuerit quod principatu ejectus sedem illi restituerit. De hujus regni exordio Alcwinus ita memorat:« Benedictus Deus qui facit mirabilia solus! Nuper Ethelredus filius Adelwoldi de carcere processit in solium, et de miseria in majestatem; cujus regni novitate detenti sumus ne veniremus ad vos.» De nece ita ad Offam regem Merciorum:« Sciat veneranda dilectio vestra, quod dominus rex Karolus amabiliter et fideliter saepe locutus est mecum de vobis, et in eo habetis fidelissimum amicum: ideo et vestrae dilectioni digna dirigit munera, et per episcopales sedes regni vestri. Similiter et Ethelredo regi et ad suas episcoporum sedes dona direxit; sed heu, proh dolor! donis datis, et epistolis in manus missorum, supervenit tristis legatio per missos, qui de Scotia per vos reversi sunt, 106 de infidelitate gentis et nece regis. Ita Karolus, retracta donorum largitate, in tantum iratus est contra gentem illam, ut ait, perfidam et perversam, et homicidam dominorum suorum, pejorem eam paganis aestimans, ut, nisi ego intercessor essem pro ea, quidquid eis boni abstrahere potuisset, et mali machinari, jam fecisset.»
15.6
§ 73. Post Ethelredum nullus ad regnum ascendere ausus, dum quisque superiorum sibi casum timeret, et otio inglorio tutus victitare, quam ancipiti discrimine pendulus regnare, mallet: plerosque enim regum Northanhimbrorum familiari pene exitio vitam exisse. Ita cessante rectore per triginta tres annos, provincia risui et praedae finitimis fuit. Siquidem ubi Dani, quos ex verbis Alcwini loca sanctorum populatos fuisse supra ostendimus, domum regressi, caeteris insulae copiam habitatorumque ignaviam nunciarunt; barbari, raptim copioseque insulam petentes, illas in id tempus partes occupavere. Nam et regem multis annis habuere proprium, qui tamen ad regis West- Saxonum spectaret arbitrium; transactis enim illis triginta tribus annis, hanc etiam regionem cum caeteris obtinuit rex Egbertus, anno Dominicae incarnationis octingentesimo vicesimo septimo, regni sui vicesimo octavo: cujus quia tempus attigimus, jam 107 nunc promissionis nostrae recordati, de regno Merciorum pauca subjiciemus; quia et placet nobis dicendi parcimonia, et non arridet multa dicendorum materia.

Intertext edge

Open linked passage

Note