Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 16.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
16.1
INCIPIT DE REGNO MERGIORUM.
16.1
§ 74. Anno Dominicae Incarnationis sexcentesimo vicesimo sexto, post mortem Hengistii anno centesimo tricesimo nono, Penda quidam, filius Pibbae, a Wodenio decimus, stirpe inclytus, bellis industrius, idemque fanaticus et impius, apud Mercios regis nomen praesumpsit, cum jam quinquagenarius frequentibus contra finitimos excursionibus nutrisset audaciam. Itaque arrepto regno aeger quiete animus, et qui nesciret quantum scelus esset sociali vincere bello, urbes proximas quatere, compatriotarum fines regum inequitare, prorsus magno tumultu et terrore agere. Quid enim non auderet, qui lumina Britanniae Edwinum et Oswaldum, reges Northanhimbrorum, Sigebertum, Egricum, Annam, reges Orientalium Anglorum, in quibus generis claritas et vitae sanctitas conquadrabant, temeritate nefaria extinxit? Chenwalchium quoque West- Saxonum regem, bello bis terque lacessitum, in exilium compulit; quamvis ille merito perfidiae culpam luerit, qua in Deum, fidem illius abnegando, 108 et in ipsum Pendam, sororem ejus repudiando, peccaverat. Jam vero one rosum dictu est quod omnibus occasionibus caedium inhians, et velut corvus ad nidorem cadaveris advolans, ultro Chedwallae in auxilium accurerrit, et ad recuperandum regnum magno emolumento fuerit. Ita per triginta annos in cognatos grassatus, nihil adversus exteras gentes memorandum commisit. Sed invenit tandem effraenis cupiditas idoneum meritis finem; siquidem ab Oswio, qui Oswaldo fratri successerat, magis per Dei virtutem quam per manum militarem cum auxiliis fusus, infernalium animarum numerum auxit. Habuit ex regina Kineswitha filios, Wedam, Wulferium, Ethelredum, Merewaldum, Mercelinum; filias duas Kineburgam et Kineswitham, ambas sancta continentia praecellentes. Ita parens, perpetuo in Deum rebellis, sanctissimos coelo fructus effudit.
16.2
§ 75. Successit illi in parte regni Weda filius, Oswii dono Australibus Merciis praelatus: strenuus ephoebus, et ejusdem Osvii, etiam patre vivente, gener, nam filiam ejus ea conditione acceperat, ut Christianitatem amplectens idolis 109 abrenunciaret: cujus fidei participem provinciam suam, arridente regni serenitate, socero suffragante, facere procurasset, nisi tam laeta principia mors, per insidias uxoris, ut dicitur, festinata, succideret. Tunc regnum Oswius suscepit, quod sibi, et victoriae in patrem, et affinitatis jure in filium, competere videbatur. Sed animositas provincialium non ultra triennium potuit ferre regnantem; expulsis enim ejus ducibus, Wulferoque Pendae filio in omen regni acclamato, libertatem recepit.
16.3
§ 76. Wulferus, ne spem civium falleret, sedulo satagere, magnis et animi et corporis viribus, utilem se principem ostentare: denique Christianitatem vix in regno suo palpitantem, et per fratrem initiatam, favore suo enixissime juvit. Primis fere annis a rege West- Saxonum graviter afflictus, sequentibus consilii vivacitate injuriam propulsans, etiam ipsum Wehtae insulae dominio mutilavit; eamdemque, ritus sacrilegos adhuc anhelantem, ad rectum tramitem inflectens, non multo post regi Australium Saxonum Ethelwalkio, quem in baptismo susceperat, gratia fidei dedit. Verum enimvero haec, et quaecunque ejus bona, inficit et deprimit gravis simoniae nota, quod primus regum Anglorum sacrum episcopatum Londoniae cuidam Winae ambitioso venditarit. Habuit in matrimonio filiam Ercomberti, 110 regis Cantuariorum, Ermenhidam; et ex ea genuit Kenredum et Waraburgam, virginem sanctissimam, quae Cestrae jacet. Frater ejus, Merewaldus, Ermenburgam, filiam Ermenderi fratris ejusdem Ercomberti, uxorem habuit: suscepitque ex ea filias, Milburgam, quae Weneloc, et Mildritham, quae Cantiae in monasterio Sancti Augustini, requiescunt, et Mildrithum; et filium Merefinnum. Kineburgam, Pendae filiam, Alfridus rex Northanhimbrorum dixit uxorem; quae postmodum, carnali copula fastidita, sanctimonialem habitum suscepit in monasterio quod fratres sui Wulferus et Aethelredus construxerant.
16.4
§ 77. Vulfero post decem et novem annos defuncto, regnavit frater ejus Ethelredus, animi religione, quam pugnandi exercitatione, celebrior: denique, una et ipsa illustri expeditione in Cantiam contentus ostendisse virtutem, reliqua vita otio inserviit; nisi quod regem Northahimbrorum Egfridum, metas regni transilientem, pugna adortus, domum redire admonuerit, Elwino fratre caeso. Hanc sane caedem propensiori consilio, beato Theodoro archiepiscopo 111 satagente, congestis pecuniae talentis apud Egfridum redemit. Post haec, regni anno tricesimo in Bardenia regulariter tonsus, primo in monachum, mox in abbatem, alteratus est. Hic est qui, contemporaneus Inae regis West- Saxonum, privilegium quod sanctus Aldelmus a Soma, ut praediximus, attulit, sua quoque auctoritate roboravit. Regis ejusdem Northahimbrorum Egfridi Ostgidam sororem habuit uxorem, ex qua filium Ceolredum suscepit.
16.5
§ 78. Statuit sibi successorem Kenredum, filium fratris Wulferii, qui pietate in Deum, probitate in patriam, perinsignis, magna morum sinceritate vitam cucurrit, quintoque regni anno Romam ire pergens, reliquum temporis illic religiose complevit, maxime miserando exitu militis compunctus; qui, ut Beda refert, cum confiteri scelera sua sanus superbisset, in mortis janua constitutus, aperte vidit daemones auctores ad supplicia, quibus animum indulserat blandientibus ad scelera.
16.6
§ 79. Post illum regnavit Chelredus, patrui sui Etelredi filius, sicut virtute contra Inam mirabilis, ita immatura morte miserabilis; siquidem, non octo annos regno satisfaciens, Lichefeldae conditus est, relicto Ethelbaldo haerede, 112 pronepote Pendae ex Alwio fratre. Hic alta pace et multo tempore, id est, quadraginta uno annis, rerum perfunctus, et novissime a subjectis occisus, fortunae rotam volvit: auctor necis ejus Bernredus nihil memorandum dedit, nisi quod, mox ab Offa necatus, dignum finem insidiarum tulit. Huic Ethelbaldo Bonifacius archiepiscopus Mogontiacensis, natione Anglus, qui postea martyrio coronatus est, misit epistolam, cujus hic partem subdam, ut videatur quam libere arguat vitia jam in gente Anglorum inolevisse, quae Alcwinus timebat ventura esse. Simul et erit documentum ingens, in ostensis mortibus quorundam regum, quam districte Deus reos puniat, quos diu librata ira expectat.
16.7
§ 80.« Domino carissimo, et in Christi amore caeteris regibus Anglorum praeferendo, Ethelbaldo, Bonifacius archiepiscopus, legatus Germanicus Romanae ecclesiae, perpetuam in Christo caritatis salutem. Confitemur coram Deo, quia, quando prosperitatem vestram et fidem et bona opera audimus, laetamur; quando aliquid adversum, vel in eventu bellorum, vel de periculo animarum, de vobis cognoscimus, tristamur. Audivimus enim quod, eleemosinis intentus, furta et rapinas prohibes, et pacem diligis, et defensor viduarum et pauperum es; et inde Deo gratias 113 agimus. Quod vero legitimum matrimonium spernis, si pro castitate faceres, esset laudabile: sed quia in luxuria et in adulterio etiam cum sanctimonialibus volutaris, est vituperabile et damnabile; nam et famam gloriae vestrae coram Deo et hominibus confundit, et inter idololatras constituit, quia templum Dei violasti. Quapropter, fili carissime, poenite et memorare quam turpe sit, ut tu, qui multis gentibus dono Dei dominaris, ad injuriam ejus sis libidinis servus. Audivimus praeterea quod optimates pene omnes gentis Merciorum tuo exemplo legitimas uxores deserant, et adulteras et sanctimoniales constuprent; quod, quam sit peregrinum ab honestate, doceat vos alienae gentis institutio: nam in antiqua Saxonia, ubi nulla est Christi cognitio, si virgo in paterna domo, vel maritata sub conjuge, fuerit adulterata, manu propria strangulatam cremant, et supra fossam sepultae corruptorem suspendunt; aut, cingulo tenus vestibus abscissis, flagellant eam castae matronae et cultellis pungunt, et de villa in villam missae occurrunt novae flagellatrices, donec interimant. Insuper et Winedi, quod est foedissimum genus hominum, hunc habent morem; ut mulier, viro mortuo, se in rogo cremati pariter arsura praecipitet. Si ergo gentiles, Deum ignorantes, tantum zelum castimoniae habent, quid tibi convenit, fili carissime, qui Christianus et rex es? Parce ergo animae tuae; parce multitudini populi tuo pereuntis exemplo, de quorum animabus redditurus es rationem. Attende et illud: quod si gens Anglorum, sicut 114 in Francia et Italia, et ab ipsis paganis nobis improperatur, spretis legitimis matrimoniis per adulteria defluit, nascitura ex tali commixtione sit gens ignava et Dei contemptrix, quae perditis moribus patriam pessundet; sicut Burgundionibus et Provincialibus et Hispanis contigit, quos Saraceni multis annis infestarunt propter peccata praeterita. Praeterea nunciatum est nobis, quod, multa privilegia ecclesiarum et monasteriorum auferens, ad hoc audendum duces tuo exemplo provoces. Sed recogita, quaeso, quam terribilem vindictam Deus in anteriores reges exercuit ejus culpae conscios, quam in te arguimus. Nam Chelredum praedecessorem; stupratorem sanctimonialium, et ecclesiasticorum privilegiorum fractorem, splendide cum suis comitibus epulantem spiritus malignus arripuit; et sine confessione et viatico, cum diabolo sermocinanti, et legem Dei detestanti, animam extorsit. Osredum quoque, regem Deirorum et Berniciorum, earumdem culparum reum, ita effraenem egit, ut regnum et juvenilem aetatem contemptibili morte amitteret. Karolus quoque, princeps Francorum, monasteriorum multorum eversor, et ecclesiasticorum pecuniarum in usus proprios commutator, longa torsione et verenda morte consumptus est.
16.8
§ 81.« Quapropter, fili carissime, paternis et subnixis precibus deprecamur ut non descpicias consilium patrum tuorum, qui pro Dei amore celsitudinem tuam appellare satagunt. Nihil enim bono regi salubrius quam si talia commissa, cum arguuntur, libenter emendentur; quia per Salomonem dicitur.« Qui diligit disciplinam, diligit 115« sapientiam.» Ideo, fili carissime, ostendentes consilium justum, contestamur et obsecramus per viventem Deum, et per Filium ejus Jesum Christum, et per Spiritum sanctum, ut recorderis quam fugitiva sit vita praesens et quam brevis, et quam momentanea delectatio spurcae carnis, et quam ignominiosum sit ut brevis vitae homo mala exempla in perpetuum posteris relinquat. Incipe ergo melioribus moribus vitam componere, et praeteritos errores juventutis corrigere, ut hic coram hominibus laudem habeas, et in futuro aeterna gloria gaudeas. Valere celsitudinem tuam, et in bonis moribus proficere, optamus.»
16.9
§ 82. Hujus epistolae competentes particulas huic libello pro rerum notitia insui, partim auctoris verbis, partim meis, longas sententias, ut videbatur, abbrevians: cujus facti non injuste veniam paciscar, quia ad historiae ordinem festinantibus velocitate dictionis consulendum erat. Porro misit idem Bonifacius Cuthberto archiepiscopo ejusdem tenoris epistolam, hoc adjiciens, ut clericos et sanctimoniales de tenuitate et pompa vestium argueret. Praeterea, ne miraretur quod alienum negotium ageret, cum sua nihil interesset quomodo et quibus moribus Anglorum gens viveret, sciret se a Gregorio papa tertio sacramento astrictum ne conterminarum gentium mores apostolicae notitiae subtraheret; quapropter, blandis admonitionibus non succedentibus, acturum se ne hujusmodi vitia papam laterent. Sane de tenuitate vestium clericalium Alcwinus Adelardum archiepiscopum, successorem Cuthberti, oblique castigat, 116 monens, ut cum Romam vadens Karolum magnum imperatorem, nepotem Karoli de quo superius Bonifacius locutus est, visitaret, non adduceret clericos vel monachos versicoloribus et pompaticis vestibus indutos, quod non solerent Francorum clerici nisi religiosis vestibus amiciri.
16.10
§ 83. Nec inanes esse potuere tanti viri epistolae, quas ille legationis suae, et compatriotarum amoris intuitu, vigilatis sensibus emittebat. Namque et Cuthbertus archiepiscopus et rex Ethelbaldus concilium coegere, emendaturi superflua quae ille increpasset. Cujus synodi actionem, multo gyro verborum volutatam, nunc supersedeo intexere, quia, ut opinor, convenientius alium laboris nostri locum occupabit, cum ad recensionem episcoporum ventum fuerit; sed quia regum res in manu habemus, scriptum Ethelbaldi, devotionis ejus index, quod in eodem concilio factum est, subnectam:
16.11
§ 84.« Plerumque contingere solet, pro incerta temporum vicissitudine, ut ea quae multarum fidelium personarum testimonio consilioque 117 roborata fuerint, fraudulenter per contumaciam plurimorum, et machinamenta simulationis, sine ulla consideratione rationis, periculose dissipentur; nisi auctoritate literarum, et testamento chirographorum, aeternae memoriae inserta sint. Quapropter ego Ethelbaldus, rex Merciorum, pro amore coelestis patriae, et remedio animae meae, studendum esse providi ut eam per bona opera liberam efficerem ab omni vinculo peccatorum. Dum enim mihi omnipotens Deus per misericordiam clementiae suae, absque ullo antecedente merito, sceptra regiminis largitus est, ideo libenter ei ex eo quod dedit retribuo. Hujus rei gratia hanc donationem me vivente concedo, ut omnia monasteria et ecclesiae regni mei a publicis vectigalibus, et operibus, et oneribus, absolvantur; nisi instructionibus arcium vel pontium, quae nulli unquam relaxari possunt. Praeterea habeant famuli Dei propriam libertatem in fructibus sylvarum et agrorum, et in captura piscium; nec munuscula vel regi vel principibus praebeant, nisi voluntaria; sed liberi Deo serviant,» et caetera.
16.12
§ 85. Bonifacio successit Lullus, et ipse natione Anglus, de cujus sanctitate et vita beati Goaris loquitur, et hi versus, quos jam inde a pueritia memini me audisse, protestantur: Antistes Lullus, quo non est sanctior ullus: Pollens divina, tribuente Deo, medicina Occurrit morbis, ut totus praedicat orbis.
16.13
118§ 86. Veruntamen, ut historiam repetam, successit Ethelbaldo Offa, quinto genu Pendae abnepos, vir ingentis animi, et quia quae mente concepisset efficere proponeret, regnavitque anno uno minus quadraginta. Hujus gesta cum considero, animus haeret in dubio utrum probem an improbem. Ita in uno eodemque homine modo virtutibus se vitia palliabant, modo virtutes vitiis succedebant, ut ambigeres Quo teneres nodo mutantem Protea vultus Singulorum documenta sermo percurret. Cum rege West- Saxonum Kinewulfo aperto marte congressus palmam leviter obtinuit, quamvis esset ille bellator non ignobilis. Idem, cum magis sibi dolo aestimaret successurum, regem Ethelbrihtum, magnarum promissionum lenociniis ad se accitum, et intra palatium suum fraudulentis assentationibus delinitum, inopinate capite spoliari fecit, regnumque Orientalium Anglorum, quod ille tenuerat, indebite pervasit.
16.14
§ 87. Reliquias beati Albani, ad illud tempus obscure reconditas, et reverenter elevari, et in scrinio, quantum regia magnanimitas poterat, gemmis et auro decorata componi praecepit; basilica pulcherrimi operis ibi aedificata, et monachorum congregatione adunata. Idemque in Deum pervicax, sedem archiepiscopatus, olim 119 Cantuariae fundatam, in Lichefeldam transferre conatus est, invidens scilicet Cantuaritis archiepiscopatus fastigium. Quapropter Lanbrihtum archiepiscopum, multis sudoribus fatigatum, crebraque sedis apostolicae et nova et vetera edicta proferentem, tandem omnium praediorum quae intra terminos suos erant, et episcopatuum ditione, privavit. Per Adrianum igitur apostolicum, quem verisimilibus assertionibus diu fatigaverat,( sicut occupatis animis multa illicita subtrahi et subripi possunt,) obtinuit ut archiepiscopatus Merciorum apud Lichefeldam esset, omnesque pontifices Merciorum provinciae illi subjicerentur, quorum haec fuere nomina; Denebertus Wigornensis episcopus, Werenbertus Legacestrensis, Edulfus Sidnacestrensis, Wulheard Herefordensis; et episcopi Orientalium Anglorum, Alheard Helmanensis, Titfrid Dammucensis; vocabatur autem episcopus Lichefeldensis Aldulfus. Remanserunt vero archiepiscopo Cantuariensi episcopi quatuor; Londoniensis, Wintoniensis, Rofensis, Selesiensis. Horum episcopatuum quidam adhuc manent, quidam alias translati, quidam venali ambitu alteris uniti; nam Legacestrensis, et Sidnacestrensis, et Dammucensis( incertum quo eventu) hodie non extant. Nec porro in his rapacitas Offae stetit, sed multarum ecclesiarum, inter quae Malmesbiriensis, praedia publicus expilator abrasit: sed non diu canonicas regulas haec temeravit iniquitas; namque mox successor Offae Kenulfus, nulli ante se regi potentia vel religione 120 impar, missa Leoni Adriani successori epistola, Aethelardum successorem Lanbrihti in pristinam dignitatem sublevavit; unde Albinus in epistola ad eumdem Aethelardum:« Audita prosperitate itineris vestri, et reversionis in patriam, et quomodo ab apostolico suscepti fuistis, toto cordis affectu gratias egi Domino Deo nostro, qui magno clementiae dono prospero itinere vestram viam direxit, et dedit vobis gratiam in conspectu apostolici, votique compotem redire in patriam concessit, et primi doctoris nostri sacratissimam sedem ad pristinam dignitatem per te iterum exaltare dignatus est.» Regalis igitur epistolae partem, simul et pontificalis, apponere dignum reor, quamvis anticipare temporum seriem videar; sed ideo hoc faciam, quia difficilius contexo interrupta, quam absolvo instituta.
16.15
§ 88.« Domino beatissimo et vere amantissimo Leoni, sanctae et apostolicae sedis Romanae pontifici, Kenulfus gratia Dei rex Merciorum, cum episcopis, ducibus, et omni sub nostra ditione dignitatis gradu, sincerissimae dilectionis in Christo salutem. Gratias omnipotenti Deo semper agimus, qui ecclesiam, suo pretioso sanguine adquisitam, inter diversas mundi hujus procellas, novis semper, prioribus ad vitam sumptis, suescit ducibus ad portum salutis attrahere, eamque nova luce infundere, quatenus nullo sit tenebrarum errore fuscata, sed viam veritatis inoffenso pede 121 gradiatur: unde merito omnis per orbem exultat ecclesia, quia cum omnium verus Remunerator bonorum gloriorissimum gregis sui pastorem Adrianum perpetuo remunerandum super aethera duxisset, suis tamen ovibus pia erexit providentia praevium, qui scit ovile Dominicum ad caulas non inferius vitae agitare. Nos quoque merito, quos extremitas orbis tenet, eodem modo prae caeteris gloriamur, quia illius sublimitas nostra salus est, illius prosperitas nobis perennis exultatio; quia unde tibi apostolica dignitas, inde nobis fidei veritas innotuit: quapropter opportunum arbitror tuis sanctis jussionibus aurem obedientiae nostrae humiliter inclinari, et quae tuae pietati rite nobis sequenda videantur toto nisu implenda; quae vero rationi contrario deprehensa fuerint citius declinanda, ac interim a nobis omnimodis resecanda. Sed modo ego Kenulfus, gratia Dei rex, excellentiam tuam humilis exoro, ut te sine offensione animi vestri, de profectu nostro, ut optamus, liceat alloqui, quatenus me in gremium pietatis tuae tranquilla pace percipias, et quem meritorum nulla facultas erigit, larga benedictionis tuae ubertas ad plebem suam regendam locupletet; ut una mecum gentem, quam vestra apostolica auctoritas fidei rudimentis imbuit, per intercessionem tuam contra impetus exterorum Omnipotens erigat, et per se regnum, quod ipse Deus dedit nobis, dilatare dignetur. Hanc benedictionem omnes, qui ante me sceptro praefuere Merciorum, meruerunt ab antecessoribus tuis adipisci; hanc ipse humilis peto, et a vobis( o sanctissimi!) impetrare cupio, quatenus in primis adoptionis sorte me tibi filium suscipias, sicuti te in patris persona diligo, et totis obedientiae 122 viribus semper amplector. Decet enim inter tantas personas fides sancta servari, et inviolata caritas custodiri; quia paterna pietas filiorum felicitas in Deo esse credenda est, secundum illud Ezechiae,« Pater filiis notam faciet veritatem tuam, Domine.» In quibus verbis te( amande genitor) imploro, ut filio tuo, tam si indigno, veritatem Domini tuis verbis sacrosanctis notam facere non deneges, ut per tuam sanam eruditionem, Deo adjuvante, ad melioris vitae propositum merear pervenire. Quin etiam, dulcissime, cum omnibus episcopis nostris, et cujuscunque apud nos dignitatis persona, deprecor uti nobis de multimodis inquisitionibus, super quibus maximam subtilitatem vestram dignum duximus perquirere, benigne respondeas, ne sanctorum traditio patrum, et ab illis tradita nobis regula, quasi incognita per aliquid vitietur in nobis; sed sermo tuus directus nobis in caritate et mansuetudine veniat, ut per Dei misericordiam profuturum in nobis perficiat fructum. Primum namque est quod pontifices nostri ac peritissimi quique in nobis dicunt quod contra canones et apostolica statuta, quae nobis a patre beatissimo Gregorio dirigente statuta sunt, sicut vos scitis, auctoritas Dorovernensis metropolitani in duas scindatur parochias, cujus( eodem patre mandante) ditioni subjacere debent episcopi duodecim, sicut per ecclesias nostras legitur in epistola quam fratri et coepiscopo Augustino direxit de duobus Londoniae et Eboracae metropolis episcopis, quam etiam apud vos haberi non dubitamus. Sed ipse primum pontificalis apex, qui tunc Londoniae sub honore et ornamento pallii fuerat conscriptus, pro eo Dorovernensi oblatus est, atque concessus. Nam 123 quia beatae recordationis Augustinus, qui verbum Dei, imperante Gregorio, Anglorum genti ministrabat, et gloriosissime ecclesiis praefuit Saxoniae, in eadem civitate diem obiit, et corpus illius in basilica beati Petri apostolorum principis, quam successor ejus Laurentius sacravit, conditum fuisset, visum est cunctis gentis nostrae sapientibus quatenus in illa civitate metropolitanus honor haberetur ubi corpore pausat qui his partibus fidei veritatem inseruit. Cujus itaque, sicut vos scitis, dignitatis honorem primum rex Offa, propter inimicitiam cum venerabili Lanberto et gente Cantuariorum acceptam, avertere, et in duas parochias dissipare, nisus; et piissimus coepiscopus et antecessor vester Adrianus, rogatu praedicti regis, facere coepit quod prius nemo praesumpsit, et Merciorum praesulem pallio extulit. Neutrum tamen ex his culpamus, quos Christus, ut credimus, aeterna victoria triumphat. Sed tamen excellentiam vestram humiles exoramus, quibus a Deo merito sapientiae clavis collata est, ut super hac causa cum sapientibus vestris quaeratis, et quicquid vobis videatur, nobis postea servandum, rescribere dignemini; ne tunica Christi inconsutilis alicujus inter nos dissensionis scisma patiatur, sed per vestram sanam doctrinam, ut desideramus, ad verae pacis unitatem dirigatur. Magna enim humilitate simul et dilectione haec tibi scripsimus, papa beatissime, clementiam tuam profusius precantes quatenus ad ea, quae a nobis necessario explicita sunt, benigne et juste respondeas. Sed et illam epistolam, quam Ethelardus archiepiscopus coram cunctis provincialibus episcopis nostris multiplicius de suis, ac 124 totius Britanniae causis et necessitatibus, tibi scripsit, pio amore perscrutari digneris, et quicquid de rebus, quae in ea scripta sunt, fidei normula poscat, pagina nobis veritatis patefacere memineris: ergo praeterito anno legationem meam etiam et episcoporum per Wadan abbatem misimus; at ille, accipiens illam legationem, segniter, imo insipienter, deduxit. Sed modo tibi modicum, amoris gratia, munus per Birine presbyterum et Fildas et Cheolberth ministros meos( pater amande), mitto, quod est centum viginti mancusas, cum litteris, precans te ut benigne suscipias, et benedictionem tuam nobis donare digneris. Omnipotens Deus te longaevo tempore ad laudem suae sanctae ecclesiae custodiat incolumem.»
16.16
§ 89.« Domino excellentissimo filio Kenulfo, regi Merciorum provinciae Saxoniae, Leo papa. Veniens ad sacratissima limina beatorum apostolorum Petri et Pauli, tam orationis vota fideliter solvens, quamque nostrae apostolicae sedi causam sui sacerdotii suggerens, reverendissimus et sanctissimus frater noster Ethelardus archiepiscopus Dorovernensis ecclesiae obtulit nobis vestrae regalis excellentiae syllabas; quibus in duabus epistolis a vobis directis, plenis fidei rectae, magnam humilitatem vestram reperientes, omnipotenti Deo referimus grates, qui vestram prudentissimam excellentiam in omnibus ornavit ac decoravit, erga beatum Petrum apostolorum principem, et nobiscum habere dilectionem, et in omnibus apostolicis humiliter consentire censuris. Porro in 125 una ex illis epistolis reperimus qualiter gratia nostrae apostolicae functionis, si juxta fuissetis, animam vestram pro nobis posuissetis benigne; immo et nostrae prosperitati multum in Domino congaudeatis, et quando nostrae dulcissimae admonitionis litterae ad vestrae unanimitatis perveniunt aures, cum omni suavitate cordis et gaudio spiritali, quasi filii, paternum munus suscipere fatemini. Fatebatur vero et hoc, quod aliquantulam ex vestra facultate benedictionem nobis offerri demandastis, id est centum viginti mancusas, quas cum magno amore pro animae vestrae salute suscepimus. Et praedictus archiepiscopus cum sociis suis honorifice ac benigne a nobis susceptus est, et adjuvari eum in suis necessitatibus libenter fecimus. Interea credentes vestrae prudentissimae excellentiae, ubi ferebatur in ipsis tuis regalibus apicibus quod nostris apostolicis sanctionibus nullus Christianus contraire praesumit; ideo totis nisibus nostris ea quae tuo regno expediunt emittere atque praedicare conamur, ut ea quae vobis praelatus frater noster Ethelardus archiepiscopus, seu tota synodus evangelicae atque apostolicae doctrinae sanctorumque patrum, nec non praedecessorum sanctorum nostrorum pontificum, canonica censura praedicante, vestrae regali excellentiae, seu cunctis principibus gentis vestrae, et universo populo Dei, edisserit, nequaquam in orthodoxa eorum doctrina quippiam resistere debeatis, Domino ac Redemptore nostro in evangelio dicente, ubi ait. Qui vos recipit, me recipit; et qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Quanto magis pro ipso saepedicto archiepiscopo, quem nobis valde 126 nimisque collaudastis, sicuti et est videlicet clarissimus atque peritissimus, et quia illum scitis prudentem, bonis ornatum moribus, Deo et hominibus dignum; ecce( fili dulcissime et amantissime atque praestantissime, rex bone,) in his tuis assertionibus collaudamus Deum omnipotentem qui talem vobis demonstravit antistitem, qui, sicut verus pastor, indicere verbis secundum doctrinam sanctarum scripturarum dignam poenitentiam valet, et eruere, qui sub ditione sacerdotali ejus existunt, animas eorum ex inferno inferiore, et ab igne inextinguibili deducens eos et infraducens in portum salutis, et offerre pro illis hostiam dignam et immaculatam in conspectu divinae majestatis omnipotenti Deo. Et quia multum nobis praenominatus archiepiscopus in omni sanctitate sua et vitae conversatione ultro citroque placuit, valde nimis ei credentes, ex auctoritate ei beati Petri apostolorum principis, cujus vel immeriti vices gerimus, talem praebuimus praesulatum, ut si quispiam ex subjectis suis, tam regibus et principibus quamque universo populo, transgressus fuerit Dominica mandata, excommunicet eum usque poeniteat, et, si impoenitens fuerit, sit vobis sicut ethnicus et publicanus. De vero Ethelardo jam facto archiepiscopo Dorovernensis ecclesiae, sicut a nobis poposcit vestrorum praesulum excellentia, ut ei justitiam faceremus de ipsis dioecesibus suis, tam episcoporum quamque monasteriorum, quibus illicite, ut vos cognovistis, expoliatus est, et a venerabili sede ejus, quas dudum tenuit, ablatae sunt, nos, per omnia enucleatius trutinantes, in sacro scrinio nostro reperimus sanctum Gregorium, praedecessorem nostrum, 127 in integro ipsam parochiam numero duodecim beato Augustino syncello suo archiepiscopo tradidisse, et confirmasse episcopos consecrandi. Unde et nos( veritate ipsa reperta) ordinatione seu confirmatione nostra apostolica auctoritate eas illi in integro, sicut antiquitus fuerunt, constituentes reddidimus, et privilegium confirmationis, secundum sacrorum canonum censuram, ecclesiae suae observandum tradidimus.»
16.17
§ 90. Offa interea, ne sibi fraudi forent dure in provinciales admissa, undique amicos reges venans, pacemque concilians, Brithrico regi West- Saxonum filiam Edelburgam nuptum dedit. Karolum magnum regem Francorum frequentibus legationibus amicum paravit, quamvis non facile quod suis artibus conduceret in Karoli animo invenerit: discordaverant antea, adeo ut magnis motibus utrobique concurrentibus, etiam negotiatorum commeatus prohiberentur. Est epistola Albini, hujusce rei index, cujus partem hic apponam, documentum ingens magnanimitatis et fortitudinis Karoli, qui omnem aetatem triverit in bellis contra paganos Deo rebelles.
16.18
§ 91. Antiqui, inquit, Saxones, et omnes Fresonum populi, instante rege Karolo, alios praemiis et alios minis solicitante, ad fidem Christi conversi sunt; sed anno transacto idem rex cum exercitu irruit super Sclavos, eosque subegit suae ditioni. Avares, quos nos Hunos dicimus, exarserunt in Italiam, et, a ducibus praefati regis Christianis superati, domum cum opprobrio reversi 128 sunt. Similiter et super Baugariam irruerunt, qui et ipsi ab exercitu Christiano superati et dispersi sunt. Etiam et ejusdem Christianissimi regis duces et tribuni multam partem Hispaniae tulerunt a Saracenis quasi trecenta millia in longum per maritima; sed heu, proh dolor! quod iidem maledicti Saraceni( qui et Agareni) tota dominantur Affrica et Asia Majori maxima ex parte. Nescio quid de nobis venturum sit: aliquid enim dissensionis, diabolico fomento inflammante, nuper inter regem Karolum et regem Offam exortum est, ita ut utrinque navigatio interdicta negotiantibus cesset. Sunt qui dicant nos pro pace esse in illas partes mittendos.
16.19
§ 92. In his verbis, praeter illa quae superius notavi, poterit curiosus animadvertere quantum jam annorum effluxerit ex quo Saraceni Africam et Asiam Majorem invaserint. Et profecto, nisi Dei clementia ingenitum robur Francorum imperatorum animasset, pridem Europam subjugassent. Adeo contemptis imperatoribus Constantinopolitanis Siciliam et Sardiniam et Baleares insulas, et pene omnes terras quae pelago cinguntur, praeter Rhodum et Cretam et Ciprum, occupaverant: sed nostris diebus per Northmannos Siciliam, per Pisanos Corsicam et Sardiniam, per Francos et omnis generis ex Europa Christianos magnam partem Asiae, et ipsam Jerusalem, relinquere coacti sunt; de quibus quia in sequentibus amplior erit narrandi locus, nunc ex verbis Karoli foedus firmum inter eum et Offam compactum subjiciam.
16.20
§ 93. Karolus, gratia Dei rex Francorum et 129 Longobardorum, et patricius Romanorum, viro venerando et fratri carissimo Offae regi Merciorum salutem. Primo gratias agimus omnipotenti Deo de catholicae fidei sinceritate quam in vestris laudabiliter paginis reperimus exaratam. De peregrinis vero, qui, pro amore Dei et salute animarum, suarum beatorum apostolorum limina desiderant adire, cum pace sine omni perturbatione vadant, sed si aliqui, non religioni servientes, sed lucra sectantes, inveniantur inter eos, locis opportunis statuta solvant thelonia. Negotiatores quoque volumus, ut ex mandato nostro patrocinium habeant in regno nostro legitime, et si in aliquo loco injusta affligantur oppressione, reclament se ad nos vel nostros judices, et plenam jubebimus justitiam fieri. Cognoscat quoque dilectio vestra, quod aliquam benignitatem de dalmaticis nostris vel palliis ad singulas sedes episcopales regni vestri vel Ethelredi direximus in eleemosinam domini apostolici Adriani, deprecantes ut pro eo intercedi jubeatis; nullam habentes dubitationem beatam illius animam in requie esse, sed ut fidem et dilectionem ostendamus in amicum nobis carissimum. Sed et de thesauro humanarum rerum, quem Dominus Jesus nobis gratuita pietate concessit, aliquid per metropolitanas civitates direximus; vestrae quoque dilectioni unum baltheum et unum gladium Huniscum, et duo pallia serica.
16.21
§ 94. Haec saltuatim verba epistolae decerpens, iccirco apposui, ut posteris elucescat amicitia Offae et Karoli; cujus familiaritate fretus, licet multorum impeteretur odio, dulci tamen vitam consumpsit otio, et Egfertum filium, ante mortem 130 suam in regem inunctum, successorem dimisit. Ille sedulo paternae immanitatis vestigia declinans, privilegia omnium ecclesiarum, quae seculo suo genitor attenuaverat, prona devotione revocavit. Praedium quoque, quod pater Malmesbiriae abstulerat, reddidit in manu Cuthberti tunc illius loci abbatis, hortatu Ethelardi archiepiscopi Cantuariae, strenui sane et Deo digni viri, quem abbatem ibi fuisse ante Cuthbertum constans opinio asseverat. Itaque cum spes egregiae indolis primis annis Egferti adoleret, saeva mors vernantis aetatis florem messuit; unde Osberto patricio Albinus: Non arbitror quod nobilissimus juvenis Egfertus propter peccata sua mortuus sit, sed quia pater suus pro confirmatione regni ejus multum sanguinem effudit. Post quatuor ergo menses regni excedens, Kenulfum, quinto genu nepotem Pendae ex fratre Kenwalkio, regem constituit.
16.22
§ 95. Kenulfus, in primis magnus vir et virtutibus famam supergrediens, nihil quod livor digne carperet unquam admisit; domi religiosus, in bello victoriosus, vir cujus laudes merito nitentur in altum, quamdiu aequus arbiter in Anglia invenietur, laudandus tum regni sublimitate, 131 tum mentis humilitate, qua enituit amplissime quando, ut supra diximus, dignitatem Cantuariam labefactatam refecit; parum faciens rex mundanum in sua provincia supercilium, dummodo antiquitus statutum non transgrederetur tramitem canonum. Contra Cantuaritas successivum ab Offa suscipiens odium, regionem illam valide afflixit; regemque eorum Edbrithtum cognomine Pren vinctum abduxit, sed non multo post, humana miseratione mollitus, solvendum curavit: nam apud Winchelcumbam, ubi ecclesiam, quae adhuc superest, Deo exaedificaverat, ipsa dedicationis die regem captivum ad altare manumittens libertate palpavit, memorabile clementiae suae spectaculum exhibens. Aderat ibidem munificentiae regiae applausor Cuthredus, quem ille Cantuaritis regem praefecerat. Sonabat basilica plausibus, platea fremebat discursibus, quod in conventu tredecim episcoporum, decem ducum, nullus largitatis pateretur repulsam, omnes suffarcinatis marsupiis abirent; nam praeter illa xenia quae magnates susceperant, inaestimabilis scilicet pretii et numeri, in utensilibus, vestibus, equis electissimis, omnibus qui agros non habebant libram argenti, presbyteris mancam auri, monachis solidum unum, postremo toti populo multa erogavit. Idem monasterium cum magnis redditibus, quantum hoc 132 tempore incredibile videatur, ampliasset, vicesimo quarto regni anno funere suo honoravit. Filius ejus Kenelmus, puer admodum a sorore Quendrida innocue caesus, nomenque et decus martyrii adeptus ibidem pausat.
16.23
§ 96. Post illum regnum Merciorum nutabundum, et, ut ita dicam, exangue, nihil quod litera dignetur comminisci habuit; sed, ne quis nos arguat semimutilatam historiam interrumpere, regum succedentium nomina transcurram. Cheolwulfus frater Kenulfi, uno anno regnans, altero a Bernulfo expulsus est: Bernulfus, tertio regni anno ab Egbirhto rege West- Saxonum victus et fugatus, mox ab Orientalibus Anglis occisus est, quod ille Orientalem Angliam, ut debitum Merciis regnum a tempore Offae, invadere tentasset. Ludecanius ab eisdem Anglis post biennem potestatem, ultionem antecessoris animo intendens, oppressus est Withlacus, in initio regni ab eodem Egbirhto sub jugum missus, regnavit annis tredecim, et illi et filio capitis et pecuniarum tributa persolvens. Eadem sorte 133 Berthtwulfus tredecim regnans annis, novissime a piratis Danorum ultra mare fugatus est.( Burhredus, accepta Ethelspida filia regis Athulfi filii Egbirhti, affinitate illius et vectigalium pensionem et hostium depraedationem consolatus est; sed post viginti duos annos ab eisdem patria deturbatus, Romam diffugit, ibique apud Scholam Anglorum in ecclesia sanctae Mariae tumulatus est.) Uxor ejus, tunc quidem in patria residens, sed postea virum secuta, apud Papiam extremam sortem incurrit. Tunc regnum illud, a Danis cuidam Chelwulfo Burhredi ministro traditum et ne ultra placitum retineret sacramento firmatum, post paucos annos Elfredus nepos Egbirhti obtinuit. Ita principatus Merciorum, qui per tumidam gentilis viri insaniam subito effloruit, tunc per miseram semiviri regis ignaviam omnino emarcuit, anno Dominicae incarnationis octingentesimo septuagesimo quinto.

Intertext edge

Open linked passage

Note