Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 19.1
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensis
—
11154 Gerean
19.1
DE PARTITIONE REGNORUM, ET PAGIS ET EPISCOPATIBUS ANGLIAE.
19.1
§ 99. Dominabantur ergo reges Cantuaritarum proprie in Cantia; in qua sunt hii episcopatus. 140 Archiepiscopatus Cantuariae, episcopatus Rofensis.
19.2
§ 100. Reges West- Saxonum dominabantur in Wiltescire, et Berkensi et Dorsetonsi pagis; quibus est episcopus unus, cujus est modo sedes Salesbirie, quondam erat vel Ramesbirie vel Scireburne.
19.3
Et in Suthsexa, quae aliquanto tempore habuit proprium regem. Eratque sedes episcopalis ejus pagi antiquitus in Seleseo, quae est insula circumflua ponto, ut Beda narrat, ubi etiam beatus Wilfridus monasterium construxit: nunc habitat episcopus apud Cicestram.
19.4
Et in pagis Suthantunensi et Sudreiensi, quibus est episcopus qui habet sedem Wintoniae.
19.5
Et in pago Sumersetensi, qui habebat olim apud Wellas episcopum, qui nunc est Bathoniae.
19.6
Et in Domnonia quae Devenescire dicitur, et in Cornubia quae nunc Cornu- gualliae dicitur. Erantque tunc duo episcopatus, unus in Cridentuna, alter apud Sanctum Germanum: nunc est unus, et est sedes ejus Exoniae.
19.7
§ 101. Porro reges Merciorum dominabantur in pagis his, Gloecestrensi, Wigornensi, Warwicensi: in his est episcopus unus, cujus sedes est Wigorniae.
19.8
141 Et in Cestrensi, et in Derbensi, Statfordensi: in his est episcopus unus, et habet partem Warwicensis, et Scrobbeberiensis pagi, et est sedes apud civitatem Legionum, vel Coventreiam; quondam erat Lichefelde.
19.9
Et in Herefordensi, habeturque ibi episcopus habens dimidium pagum Scrobesbiriae, et partem Warwicensis et Glocestrensis, possidens sedem in Herefordo.
19.10
Et in Oxenefordensi, Buchingensi, Hurfordensi, Huntendunensi dimidia, Bedefordensi, Northhantunensi, Legacestrensi, Lincoliensi; quas regit episcopus qui modo habet sedem Lincoliae, quondam habebat apud Dorkecestre.
19.11
Et in Legacestrensi, Snotingensi, quorum Christianitas ad archiepiscopum Eboracensem spectat; habebaturque ibi olim proprius episcopus, cujus sedes erat apud Legacestram.
19.12
§ 102. Reges Orientalium Anglorum dominabantur in pago Grantebrigensi; et est ibi episcopus, cujus sedes est apud Heli.
19.13
Et in Northfolke et Sudfolke; et est ibi episcopus, cujus sedes est apud Norwic, quondam erat apud Elman vel Tetford.
19.14
§ 103. Reges Orientalium Saxonum dominabantur in Estsexa, et dimidia Hurthfordensi; habebaturque ibi, et habetur, episcopus Londoniensis.
19.15
§ 104. Reges Northanhimbrorum dominabantur in omni regione quae est ultra Humbram fluvium, usque ad Scotiam; erantque ibi archiepiscopus Eboracensis, episcopus Haugustaldensis et Ripensis, Lindisfarnensis, de Candida Casa: Haugustaldensis et Ripensis defecerunt, Lindisfarnensis translatus est in Dunelmum.
19.16
142§ 105. Hae erant partitiones regnorum, quamvis reges pro vicissitudine temporum, modo hi, modo illi, terminos praetergrederentur pro fortitudine, vel pro ignavia amitterent: sed has omnes regnorum varietates Egbirhtus animi magnitudine compescuit, et ea, uni conquadrans imperio, ad uniforme dominium servans unicuique proprias leges, vocavit. Quocirca quia, de recensione temporum fidem placitam absolvens, ultra ejus tempora excurri, hic figam metam primo volumini, ut multifidus trames regnorum in unius West- Saxonici terminetur compendium.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).