Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 2.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
2.1
1-5 INCIPIT LIBER PRIMUS.
2.1
Anno ab Incarnatione Domini quadringentesimo quadragesimo nono venere Angli et Saxones Britanniam; adventus causam, licet usquequaque decantatam, non ab re fuerit hic intexere; et, ut quod intendo clarius elucescat, altius ordiendum. Romani Britanniam, per Julium Caesarem in Latinas leges jurare compulsam, magna dignatione coluere; ut et in annalibus legere, et in veterum aedificiorum vestigiis est videre. Ipsi etiam principes, qui toti pene orbi imperitarent, huc aucupatis occasionibus adnavigare, hic aevum solebant transigere. Denique Severus et Constantius, imperatores amplissimi, ambo apud insulam diem functi et supremo sunt honore funerati; quorum Severus, ob provinciam ab incursatione barbarorum muniendam, celebrem illam et vulgatissimam fossam de mari ad mare duxit. Constantius, ut aiunt, vir magnae civilitatis, Constantinum ex Helena stabularia susceptum, egregiae spei juvenem, reliquit haeredem; qui ab exercitu imperator consalutatus, expeditione in superiores terras indicta, magnam manum Britannorum militum abduxit, per quorum industriam, triumphis ad vota fluentibus, brevi rerum potitus, emeritos et laboribus functos in quadam parte Galliae ad occidentem super littus oceani collocavit; ubi hodieque posteri eorum manentes immane quantum coaluere, moribus linguaque nonnihil a nostris Britonibus degeneres.
2.2
§ 2. Succedentibus annis, in eadem insula, Maximus homo imperio aptus, si non contra fidem ad tyrannidem anhelasset, quasi ab exercitu impulsus purpuram induit, statimque in Galliam transitum parans, ex provincia omnem pene militem abrasit. Constantinus etiam quidam non multo post ibidem spe nominis imperator allectus, quidquid residuum erat militaris roboris exhausit; sed alter a Theodosio, alter ab Honorio interfecti, rebus humanis ludibrio fuere; copiarum quae illos ad bella secutae fuerant, pars occisa, pars post fugam ad superiores Britannos concessit. Ita cum tyranni nullum in agris praeter semibarbaros, nullum in urbibus praeter ventri deditos reliquissent, Britannia omni patrocinio juvenilis vigoris viduata, omni exercitio artium. exinanita, conterminarum gentium inhiationi diu obnoxia fuit.
2.3
§ 3. Siquidem, e vestigio, Scottorum et Pictorum incursione multi mortales caesi, villae succensae, urbes subrutae, prorsus omnia ferro incendioque vastata; turbati insulani, qui omnia tutiora putarent quam praelio decernere, partim pedibus salutem quaerentes fuga in montana contendunt, partim sepultis thesauris, quorum plerique in hac aetate defodiuntur, Romam ad petendas suppetias ire intendunt. Romani, miseratione infracti, nihilque antiquius aestimantes quam fessis sociorum rebus opem porrigere, semel et iterum proturbato hoste, operam suam exhibuere: postremo, longinquae peregrinationis pertaesi, adventum in posterum excusant; discerent ipsi potius a Martio patrum calore non degenerare, animis et armis patriam defensare. Adjiciunt verbis formam muri pro sui tuitione construendi, ad propugnacula excubandi, in hostem si necesse sit procursandi, et caetera quae disciplina militaris exigit exequendi; post monita, lachrymis miserorum comitati, discedunt: abeuntes felix fortuna prosequens, votis eorum restituit. Tum vero Scotti, desperati reditus audito nuncio, et incunctanter et plus solito in Britones irruere, murum complanare, paucos resistentes opprimere, praedas non ignobiles domum agere at vero vulgus terrae reliquum ad palatium advolat, regis sui fidem implorans.

Intertext edge

Open linked passage

Note