Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 27.1
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
—
11154 Gerean
27.1
DE HUGONE CAPET, QUOMODO FACTUS EST REX FRANCIAE.
27.1
§ 128. Filius hujus Karoli fuit Lodowicus: is a quodam Isambardo, qui ad paganismum versus fidem luserat, irritatus, proceres suos de suffragio convenit; quibus nec responsum referentibus, Hugo quidam, non magni nominis tyro, filius Roberti 202 comitis Montis Desiderii, ultro pro domino duellum expetiit, et provocatorem interemit. Lodowicus cum toto exercitu apud Pontivum subsecutus, omnibus barbaris quos ille adduxerat vel occisis vel elapsis, opimam lauream obtinuit. Sed non multo post, pro labore illius expeditionis extrema valetudine debilitatus, haeredem regni Hugonem illum instituit, praedicandae fidei et virtutis juvenem. Ita prosapia Karoli magni in illo cessavit, seu quod uxor ejus sterilis fuerat, seu quod pro brevitate vitae absque prole decesserat. Hugo alteram filiam Edwardi duxit uxorem, et genuit Rodbertum; Rodbertus Henricum; 203 Henricus Philippum; Philippus Lodowicum, qui nunc in Francia regnat. Sed, ut ad nostrum Edwardum revertar, quid ejus tempore de renovandis episcopatibus a papa Formoso praeceptum sit, jocundum puto memoratu: itaque verbis eisdem quibus inveni scripta interseram.
27.2
§ 129. Anno quo a nativitate Domini transacti sunt anni nongenti quatuor, misit papa Formosus in Angliam epistolas, quibus dabat excommunicationem et maledictionem regi Edwardo, et omnibus subjectis ejus, pro benedictione quam dederat beatus Gregorius genti Anglorum a sede sancti Petri; nam per septem annos plenos destituta fuerat episcopis omnis regio Gewisorum, id est, West- Saxonum. Quo audito, congregavit rex Edwardus synodum senatorum gentis Anglorum, cui praesidebat Pleimundus archiepiscopus interpretans districta verba apostolicae legationis. Tunc rex et episcopi elegere sibi suisque salubre consilium, et, juxta vocem Dominicam:« Messis quidem multa, operarii autem 204 pauci,» elegerunt et constituerunt singulos episcopos singulis provinciis Gewisorum, et quod olim duo habuerunt in quinque diviserunt. Acto concilio, archiepiscopus Romam cum honorificis muneribus adiit, papam magna humilitate placavit, decreta regis recitavit, quod apostolico maxime placuit. Rediens ad patriam, in urbe Cantuariae uno die septem episcopos septem ecclesiis ordinavit; Fridestanum ad ecclesiam Wintoniensem, Adelstanum ad Cornubiensem, Werstanum ad Scireburnensem, Adelelmum ad Wellensem, Edulfum ad Cridiensem. Sed et aliis provinciis constituit duos episcopos, Australibus Saxonibus virum idoneum Bernegum, et Merciis Chenulfum ad civitatem Dorcestrae: hoc autem totum papa firmavit, ut damnaretur in perpetuum qui hoc infirmaret decretum.
27.3
§ 130. Edwardus, universae carnis viam ingressus[ A. D. 924], quiescit in eodem monasterio quo pater; quod ipse quoque magnis redditibus ampliaverat, in quo et ante quadriennium fratrem Adelwardum sepelierat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).