Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 30.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
30.1
DE ORTU ETHELSTANI, ET DE NECE EDWINI FRATRIS EJUS.
30.1
§ 139. Erat in quadam villa opilionis filia, eleganti specie puella, quae, quod non eontulissent natales, formae mercabatur gratia. Huic per visum monstratur prodigium, lunam de suo ventre splendere, et hoc lumine totam Angliam 223 illustrari. Quod cum mane ad sodales detulisset ludo, ab illis non joculariter exceptum, confestim villicae auribus, quae regis filios nutrire solebat, insonuit. Illa, rem examinans, puellam intra lares suos receptam filiae loco habuit; cultioribus vestimentis, cibis delicatioribus, gestibus facetioribus, virgunculam informans. Non multo post, filius regis Elfredi Edwardus, itineris casu per villam transiens, ad domum divertit infantilium rudimentorum olim consciam; neque enim integrum famae suae rebatur si nutricem salutare fastidiret: ubi, visae virginis amore captus, noctem petiit. Ipsa uno complexu gravidata, cum peperisset filium Ethelstanum, somnii fidem absolvit; nam cum ille, pueritia mortua, in adolescentiam evaderet, magnam spem regiae indolis dabat, praeclaris facinoribus approbatus. Itaque rege Edwardo defuncto, filius ejus Edwardus, ex legitima conjuge creatus, patrem cita morte secutus. Tunc omnium spebus in Ethelstanum erectis, solus Elfredus, magnae insolentiae homo, cum suis clam restitit quoad potuit, dedignatus subdi domino quem suo non delegisset arbitrio. Quo, ut superius rex retulit, prodito et exanimato, fuere qui fratrem regis Edwinum insidiarum insimularent: scelus horrendum et foedum, quod sedulitatem fraternam sinistra interpretatione turbarent. Edwinus per se et per internuncios fidem germani implorans, et licet sacramento delationem infirmans, in exsilium actus est. Tantum 224 quorundam mussitatio apud animum in multas curas distentum valuit, ut ephoebum etiam externis miserandum, oblitus consanguineae necessitudinis, expelleret; inaudito sane crudelitatis modo, ut solus cum armigero navem conscendere juberetur, remige et remigio vacuam, praeterea vetustate quassam. Diu laboravit fortuna ut insontem terrae restitueret. Sed cum tandem in medio mari furorem ventorum vela non sustinerent, ille, ut adolescens delicatus et vitae in talibus pertaesus, voluntario in aquas praecipitio mortem conscivit. Armiger, saniori consilio passus animam producere, modo adversus fluctus eludendo, modo pedibus subremigando, domini corpus ad terram detulit angusto scilicet a Dorobernia in Witsant mari. Ethelstanus, postquam ira deferbuit, animo sedato factum exhorruit, septennique poenitentia accepta, in delatorem fratris animose ultus est. Erat ille pincerna regis, et per hoc ad persuadenda quae excogitasset accommodus. Itaque cum forte die solenni vinum propinaret, in medio triclinio uno pede lapsus, altero se recollegit; tunc, occasione accepta, fatale sibi verbum emisit.« Sic frater fratrem adjuvat.» Quo rex audito perfidum obtruncari praecepit, saepius auxilium germani, si viveret, increpitans, et mortem ingemiscens.
30.2
§ 140. Haec de fratris nece, etsi verisimilia videntur, eo minus corroboro quod mirabilem suae pietatis diligentiam in reliquos fratres 225 intenderet; quos, cum pater puerulos admodum reliquisset, ille parvos magna dulcedine fovit, et adultos regni consortes fecit. De sororibus superius lectum est quanta eas majestate provexerit, quas pater et innuptas et indotatas reliquerat. Vitae termino expleto, et quidem immaturo, Ethelstanus Gloecestrae diem clausit. Exuviae triumphales Malmesbiriam delatae, et sub altari tumulatae. Portata ante corpus multa in argento et auro donaria, simul et sanctorum reliquiae de transmarina Britannia emptae. In talibus enim thesauros patris, quos ille diu coacervatos et intactos reliquerat, consumpsit; somnio, ut fertur, admonitus. Vir, qui parum aetati vixerit, multum gloriae.

Intertext edge

Open linked passage

Note