Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 36.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
36.1
DE EADWARDO SECUNDO ET MARTYRE.
36.1
§ 161. Anno Dominicae incarnationis nongentesimo septuagesimo quinto, Edwardus filius Edgari regnare coepit, et tribus annis et dimidio potestate potitus est. Illum Dunstanus, et caeteri episcopi consentanei, regali culmine sublimarunt, contra voluntatem quorumdam, ut aiunt, optimatum 257 et novercae, quae vix dum septem annorum puerulum Egelredum filium provehere conabatur, ut ipsa potius sub ejus nomine imperitaret. Ex tunc malitia hominum pullulante, felicitas regni imminuta. Tunc visus cometes, qui vel pestem provincialium, vel regni mutationem portendere pro vero asseveratur. Nec mora; secuta sterilitas arvi, fames hominum, mors jumentorum. Apud vicum regium qui vocatur Calna casus insolitus. Nam, defuncto Edgaro, clerici quondam ab ecclesiis expulsi rediviva praelia suscitarunt: ingens esse et miserabile dedecus ut novus advena veteres colonos migrare compelleret; hoc nec Deo gratum putari, qui veterem habitationem concessisset, nec alicui probo homini, qui sibi idem timere posset quod aliis praejudicio accidisse cerneret. Ea de re in clamores et iras surrectum, et ad Dunstanum perrectum; praecipue proceribus, ut laicorum est, succlamantibus praejudicium, quod clerici passi fuerant injuste, leniori consilio succidi debere. Nam et unus eorum, Elferius, omnia pene monasteria quae reverentissimus Adelwoldus construxerat in provincia Merciorum, magna usus insolentia, evertit. Itaque, frequenti synodo coacta, primo 258 Wintoniam ventum. Quis ibi fuerit finis certaminis aliae litterae docent, Dominicam imaginem expresse locutam clericos eorumque fautores confudisse: sed, adhuc non sedatis animis, Calnae concilium indictum; ubi cum in coenaculo, absente propter aetatem rege, considentibus totius Angliae senatoribus, magno conflictu et controversia res ageretur, et validissimum illum Ecclesiae murum, Dunstanum dico, multorum convitiorum jacula impeterent, nec quaterent, suas partes cujusque ordinis viris summo studio tuentibus, solarium totum repente cum axibus et trabibus dissiluit et concidit. Omnibus ad terram elisis, solus Dunstanus, stans super unam trabem quae superstes erat, probe evasit; reliqui vel exanimati, vel perpetui languoris compede detenti. Hoc miraculum archiepiscopo exhibuit pacem de clericis omnibus Anglis, tunc et deinceps in ejus sententiam concedentibus.
36.2
§ 162. Interea rex Edwardus fratrem puerulum et novercam pietate congrua colere, solum nomen regis habere, illis caetera permittere, paternae religionis vestigia rimari, bonis consiliis aurem et animum accommodare: at mulier, novercali odio vipereum dolum ruminans ut nec nomen regis filio deesset, insidias privigno struere, quas hoc modo consummavit. Lassus venatione revertebatur, propter laborem siti anhelus; comites, quo quemque casus tulerat, canes consectabantur: 259 auditoque quod illi in contigua villa habitarent, equo concito illuc contendit juvenculus solus, nihil propter innocentiam metuens, aliorum quippe animos ex suo ponderans. Tunc illa, muliebri blanditia adventantem alliciens, sibi fecit intendere, et post libata basia porrectum poculum avide haurientem per satellitem sica transfodit; quo vulnere saucius, cum quantis poterat animae reliquiis sonipedem calcaribus monuisset ad suos reverti, uno pede lapsus, alteroque per devia tractus undante cruore indicia interitus sui se quaerentibus dedit. Et tunc quidem sine honore apud Werham sepeliri jusserunt, invidentes scilicet mortuo cespitem ecclesiasticum, cui vivo inviderant decus regium: actitabant igitur publicam et festivam laetitiam, quasi cum corpore pariter infodissent memoriam; sed affuit divinae serenitatis assensus, qui innocenter caesum miraculorum sublimavit gloria. Adeo coelestia judicia humanis praeponderant, ibi ostensa de coelo lumina, ibi claudus gressum composuit, ibi mutus organum resumpsit, ibi prorsus omnis invalitudo sanitati locum fecit. Sparsus rumor per totam Angliam martyris merita praedicabat. Quo excita interfectrix, iter illuc adoriebatur; jamque equum inscensum stimulis urgebat, cum manifestam iram Dei persensit. Animal namque familiare, quo sedere consueverat, antea ventis pernicius, quod auras ipsas praecurreret, tunc nutu Dei stabat immobile; instant ministri, hinc flagris, illinc clamoribus, ut potentem heram qua solebat 260 alacritate eveheret. Cassus labor consumitur, mutato quoque jumento casus idem sequitur; intellexit, licet tarde, brutum pectus quo portentum illud respiceret: quapropter quod ipsa non meruit per alium fieri consensit. Namque Elferius ille quem supra culpavi quod monasteria destruxisset, temeritatis poenitens multoque gemitu animum angens, sacro corpori de ignobili loco levato justas et egregias inferias apud Scephtoniam solvit; non tamen effugit, sed post annum vermibus quos pediculos dicimus consumptus est. Et quoniam animus indisciplinatus ipse sibi tormentum est, patiturque suos etiam hic mens anxia manes, Elfrida de illo regali supercilio inclinata dire poenituit, adeo ut multis annis apud Warewellam carnem in deliciis nutritam cilicio convolveret, noctibus solo strata sine cervicali somnum hauriret, cruces praeterea quascunque posset corpori comminiscens; speciosa mulier et pulchre viro sobria, sed quia tantum nefas commisit poena digna. Creditumque et celebriter vulgatum, quod, propter ejus in Edwardum insolentiam, multo post tempore tota patria servitutem infremuisset barbaricam.
36.3
§ 163. Certe apud Sceftoniam splendidum regiae sanctitudinis refulgurat speculum; quoniam illius meritis deputatur, quod eo loci multus devotarum Deo feminarum chorus, claritate religionis terras istas irradians, etiam ipsa perstringit sidera. Illic sacrae virgines nullius penitus corruptelae consciae, illic religiosae continentes post primi thori dampna secundi ignis nesciae; in quarum omnium moribus ita facetus pudor cum severa consentit elegantia, quod nihil 261 supra. Denique incerto haereas quid potissimum praedicare velis, an assiduitatem ad Dei famulitium, an affabilitatem ad hominum colloquium; unde non injuria credulitas apponitur dicentibus, quod per illarum orationes totus sustentatur orbis, qui jampridem suis vacillat peccatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note