Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 57.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
57.1
DE MULIERE DUO CORPORA HABENTE
57.1
§ 207. Tunc quoque in confinio Britanniae et Normanniae portentum visum est in una vel potius duabus mulieribus. Duo erant capita, quatuor brachia, et caetera gemina omnia usque ad umbilicum: inferius duo crura, duo pedes, et caetera omnia singula. Ridebat, comedebat, loquebatur una: flebat, esuriebat, tacebat altera. Ore gemino manducabatur, sed uno meatu digerebatur. Postremo una defuncta, supervixit altera: portavit pene triennio viva mortuam, donec et mole ponderis et nidore cadaveris ipsa quoque defecit. Putatum est a quibusdam, et literis etiam traditum, quod hae mulieres Angliam et Normanniam significaverint; quae, licet spatiis terrarum sint divisae, sunt tamen sub uno dominio unitae. Hae quicquid pecuniarum avidis faucibus insorbuerint, in unam lacunam defluit, quae sit vel principum avaritia, vel circumpositarum gentium ferocia: mortuam et pene exhaustam Normanniam vigens pecuniis sustentat Anglia, donec et ipsa fortassis succumbat exactorum violentia; felix si unquam et libertatem respirare poterit, cujus inanem jamdudum persequitur umbram. Nunc gemit calamitatibus afflicta, pensionibus addicta: causam hujusce calamitatis describam, si prius quaedam dixero ad rem pertinentia. Quia enim forensia gesta et negotia bellica regum Anglorum huc usque contexui, libet aliquantisper in sanctitate quorundam 359 spatiari: simulque considerandum quatenus divinae pietatis fulgor ab initio fidei populum illum circumfulserit, quod nusquam gentium, ut opinor, reperies tot sanctorum illibata post mortem corpora, incorruptionis illius extremae simulachrum praeferentia. Quod ideo fieri credo coelitus, ut natio pene extra orbem posita, ex consideratione incorruptelae sanctorum, fidentius ad spem resurrectionis animaretur. Et sunt sane quinque omnino quos noverim( caeterum, plures accolae praedicant sui) sancta Etheldritha et Wiburga virgines, rex Edmundus, archiepiscopus Elfegus, Cuthbertus antiquus pater, omnes inviolatis cute et carne, flexibilibus articulis, extremus vitali quodam tepore, speciem dormientium meditantes. Quis enumeret caeteros omnifariae 360 conditionis et professionis sanctos? Quorum nuncupatim nomina et vitas persequi nec propositum est nec otium; quanquam, oh si tempus olim fuerit super! sed tacebo, ne majora viribus videar polliceri. Atque adeo nullum de plebe necesse est nominare, sed tantum regiae stirpis pueros puellasve, ut coeptae materiae orbitas ducam; plerosque innocenter caesos, quos non humana conjectura, sed divina ratio, martyres consecravit: unde datur cognosci quantam fecerint licentiae voluptatum parcimoniam, qui, tam facilis necis compendio, coelestem occupaverunt gloriam.
57.2
§ 208. In laudibus beatissimi Oswaldi, regis et martyris, in superiori libro aliquandiu versata est oratio; cujus sanctitatis fuere indicia, cum caetera, tum illud quod secundum quaedam exemplaria in gestis Anglorum asseritur. In Selesiensi 361 coenobio, quod sanctae religionis Wilfridus monachis Northanhimbris repleverat, exitialem morbum exortum multos necasse; reliquos, triduano indicto jejunio, pestem pellere tentasse. Secunda jejunii die, beatos apostolos Petrum et Paulum, puero eadem valetudine decumbenti apparentes, his illum animasse: non eum debere metuere mortem imminentem, quae sit et praesentis languoris exitus et vitae perennis introitus. Caeterum, neminem de illo monasterio hac pestilentia moriturum, quod Deus praeclari regis Oswaldi concesserit meritis, pro compatriotis eadem die supplicantis; hunc enim esse diem quo idem rex, peremptus a perfidis, stellatum in momento tribunal conscenderit. Quaererent ergo in albo quo mortuorum scribebantur nomina, et si ita invenirent, soluto jejunio, securitati et laetitiae indulgentes, missarum solennia Deo et sancto regi concinerent. Huic visioni pueri mors e vestigio subsecuta, martyrisque dies in martyrologio inventa, simul et expulsio morbi, ab omni provincia adeo sunt attestata, ut nomen Oswaldi ex tunc inter martyres notaretur; quod, pro recenti funere, fidelium antea numero sociabatur. Merito ergo, merito, inquam, laudandus, cujus gloriam divinus assensus approbato extulit indicio, ut eum missarum praeciperet celebrari praeconio; inusitato, ut opinor, mortalibus exemplo. Ne autem haec videantur frivola, prohibet indubitata historici auctoritas, simulque beatus episcopus Acca, relatoris symmistes.
57.3
§ 209. Egbertus rex Cantuariorum, filius Ercomberti, 362 de quibus supra dixi, habuit cognatos juvenes, vicino consanguinitatis gradu lineam regum contingentes, Ethelredum et Egelbirtum, filios scilicet Ermenredi patrui sui. Hos ille in spem regni adolescere metuens, salutique suae timens, aegro et miserabili victu circa se aliquandiu habitos, tandem contuitum suum eis invidens, ab aulae frequentia removit; moxque per ministrum nomine Thunre, quod tonitruum sonat, occulte interemptos, scobi profundae immersit, arbitratus posse latere homicidium quod commisisset clam visibus hominum. Sed divinus ille oculus, quem arcana cordium non fallunt, tulit in lucem insontes, multas ibi largitus sanitatum gratias; quoad vicini commoti, rudera illa tumultuario cespite corporibus conjecta effodientes, fossam ad speciem sepulchri dirigunt, ecclesiola super aedificata. Jacuere ibi usque ad tempus regis Edgari; tunc enim a beato Oswaldo archiepiscopo Wigorniensi levata, et ad coenobium Ramesiae deportata sunt: ex qua die multis se miraculis manifestarunt supplicum votis exorabiles.
57.4
§ 210. Offa rex Merciorum, pro confirmatione, ut putabat, regni, sine ullo delectu amici vel inimici multos potentes trucidavit; inter quos Egelbirtum regem, nefariam rem in procum filiae operatus. Verum illius mors innocua, brevi regno filii Offae creditur, ut supra dixi, vindicata: quin et Deus adeo evidentibus signis sanctitatem ejus prodidit, ut hodieque sedes episcopalis 363 Herefordi sub ipsius nomine consecretur. Nec ineptum debet videri aut incongruum quod antecessores nostri, probi et religiosi viri, vel taciturnitate tolleraverunt, vel auctoritate roboraverunt.
57.5
§ 211. Quid de sancto Kenelmo, tenerae aetatulae puero, stylus hic comminiscetur dignum? Hunc pater Kenulfus rex Merciorum, septennem, Quendridae sororis fidei educandum reliquit; sed illa, falso sibi regnum praesagiens, fraterculum, tollendum e medio, satelliti qui alumnus erat commendavit. Is insontem, causa remittendi animum quasi venatum ducens, inter frutecta obtruncatum occuluit. Et mirum dictu, quod fraus, tam celate in Anglia commissa, Romae divinitus innotuit: siquidem membrana super altare sancti Petri superne, columba ferente, delapsa, necis et sepulchralis loci per ordinem index; quae, quia elementis Anglicis erat conscripta, a Romanis, et aliarum gentium hominibus qui aderant, frustra legi tentata. Sed salubriter et in tempore astitit Anglus, et, linguae involucrum Latialiter Quiritibus evolvens, effecit ut apostolici epistola regibus Anglis compatriotam martyrem indicaret; quapropter frequenti coetu innocentis corpus levatum Winchelcumbam vehebatur. Ita clericorum vocali cantu, et laicorum alacri plausu, parricidalis foemina commota, e fenestra coenaculi in quo stabat caput extulit; et, forte psalterium prae manibus habens, continuatione lectionis ad psalmum pervenerat,« Deus laudem meam,» quem a fine, nescio quo praestigio, retrograde dicens, nitebatur laetitiam 364 cantantium infirmare. Tum vero vi divina lumina veneficae, cavis orbibus evulsa, cruore versum polluerunt,« Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.» Cruoris signa exstant hodie, immanitatem mulierculae et Dei ultionem spirantia. Corpusculum sancti celebriter colitur, nec ullus fere locus in Anglia majori ad festum adventantium veneratur frequentia. Exigit hoc et antiquae sanctitatis persuasio, et miraculorum crebra exhibitio.
57.6
§ 212. Nec vacabunt laude tua paginae nostrae, felix puer, Wistane fili Wimundi, filii Wihtlafii regis Merciorum et Ethelfledae filiae Chelwulfi qui fuit patruus Kenelmi: te, inquam, non tacebo, quem Berfertus cognatus nefarie interemit. Norintque posteri, si qui has literas cognitione dignas duxerint, nihil in seculo indolis tuae nobilitate gloriosius, qua irritatus infestus lanio te mortificaverit; nihil in Deo puritate tua innocentius, qua invitatus internus arbiter te honorificaverit: nam coelo demissa columna lucifera, densaeque noctis dirumpens pallia, profundae caveae scelus detexit, carnificis nequitiam arguit. Quapropter venerandae reliquiae, levatae parentum officio, Rapendune locatae sunt, tunc temporis famoso monasterio; nunc est villa comitis Cestrensis, cujus gloria pro situ vetustatis exoleta. Nunc Eveshamum inhabitas, dignus qui faventium votis serenus indulgeas.
57.7
§ 213. De sanctitate regum Orientalium Saxonum et Orientalium Anglorum Beda multa 365 retulit; quorum regnorum genealogiam hujus operis primo libro breviter intexui, quia plena gesta regum nusquam potui reperire. Veruntamen de sancto Edmundo, quem saeculum Bedae non attigit, amplior procudetur oratio, qui in Orientali Anglia principatum tenuit. Provincia illa ab austro et oriente cingitur oceano; ab aquilone paludum uligine et stagnorum rapaci voragine, quae trium vel duum millium spatio latitudine, infinitaque longitudine, protensa, incolarum usui piscosam praebent exuberantiam; ab occidente reliquae insulae continua, sed defossa humo ad instar muri aggere permunita. Pecorum pabulis, ferarum capturis humus egregia; coenobiis referta, congregationibus monachorum numerosissimis intra ipsas stagnorum insulas institutis; gens laeta et lepida, facetaque festivitate jocorum ad petulantiam pronior. Hic regnavit Edmundus, vir Deo devotus, avita prosapia regum excellens; qui, cum aliquot annis pacifice provinciae praefuisset, nulla temporum mollitie virtutem evirare impulsus. Danorum duces, Hinguar et Hubba, Northanhimbrorum et Orientalium Anglorum depopulaturi provincias venere: quorum primus regem non resistentem, sed armis projectis solo pronum et orantem, cepit, et post nonnulla tormenta 366 decapitavit. Emicuit post necem beati viri transactae vitae puritas miraculis inauditis. Caput, a corpore lictoris saevitia divisum, dumeta projicientibus Danis occuluerant: quod dum cives quaererent, hostem abeuntem vestigiis insecuti, funeri regio justas soluturi inferias, jocunda Dei munera hausere; exanimati capitis vocem expressam, omnes ad se lustratores invitantis. Lupum, feram cadaveri assuetam, lacertis illud circumplexum, innoxiam praetendere custodiam: eumdem, more domestici animalis, bajulos post tergum modeste ad tumbam secutum, nullum laesisse, a nullo laesum esse. Tunc pro tempore humi traditum corpus venerabile, terrea gleba superjecta, et exilis pretii lignea capella superstructa. Sed aderat oscitantibus provincialibus virtus martyris, semisopitas mentes eorum ad sui reverentiam signis excitans; et leve quidem ac frigidum sit, sed primum virtutum ejus experimentum, quod subjiciam. Latrunculos, noctu sacram aedem expilare aggressos, invisis loris in ipsis conatibus irretivit; formoso admodum spectaculo, quod praeda praedones tenuit, ut nec coepto desistere, nec inchoata valerent perficere. Quapropter Theodredus, Londoniae praesul, qui apud sanctum Paulum jacet, plebeiae machinae diuturnam amolitus est injuriam, augustius aedificium super veneranda membra molitus, quae et miranda incorruptione, et lacteo quodam candore, gloriam sanctae animae praedicabant. Caput, olim a cervice revulsum, nunc reliquo corpori compaginatum, signum tamen martyrii coccinea cicatrice 367 praetendens. Porro illud humana miracula excedit, hominis mortui crines et ungues sensim pullulare, quos Oswen, quaedam sancta mulier, quot annis hos tonderet, illos desecaret, sacra veneratione posteris futuros: sanctae temeritatis foemina, quae coram cerneret et contrectaret artus quibus omnis inferior hic est mundus. At non ita Lefstanus, praecipitis et effrenatae audaciae adolescens, qui sibi corpus martyris minis inflatioribus ostendi exegerat; famae, ut dicebat, incertum fide oculorum ponderare deliberans. Ideoque praerupti ausus poenam tulit, amens effectus; et post modicum, scaturiens vermibus, et mortuus. Novit profecto quod olim consueverat, novit Edmundus modo facere: Parcere subjectis et debellare superbos. Quibus artibus ita sibi omnis Britanniae devinxit incolas, ut beatum se in primis astruat qui coenobium illius vel nummo vel valenti illustrat. Ipsi quoque reges, aliorum domini, servos se illius gloriantur, et coronam ei regiam missitant, magno si uti volunt redimentes commercio. Exactores vectigalium, qui alias bacchantur, fas nefasque juxta metientes, ibi supplices citra fossatum sancti Edmundi litigationes sistunt, experti multorum poenam perseverandum putarunt.
57.8
§ 214. Nomina quoque puellarum regii generis aliquarum oris mei perstringet praeconium; praefata brevitatis venia, quam non fastidii nausea, sed miraculorum facit inscitia. Anna rex Orientalium Anglorum habuit filias tres, Etheldritham, 368 Ethelburgam, Sexburgam Etheldritha, duobus viris nupta, felici( ut Beda auctor est) continentia, sine ulla pudoris jactura, sine ulla libidinis urtica, perpetuae virginitatis lauream coelo victrix exhibuit. Ethelburga, in monasterio Galliae quod dicitur Brigis, sanctimonialis primum, dehinc abbatissa, illibatae integritatis signaculo floruit: et speciosum certe quod ambae sorores, sicut concupiscentiam carnis in se vivae domuerant, ita defunctae incorruptam eamdem praeferunt, illa in Anglia, ista in Gallia, ut earum sanctitas, quae abunde fulgurat,« sufficiat geminos irradiare polos.» Sexburga, Ercomberto regi Cantuariorum in matrimonium data, et post ejus mortem velata in eodem monasterio quo soror Etheldritha, praedicatur sancta. Habuit ex illo rege filias Ercongotam et Ermenildam. De Ercongota scire volentes lectio Bedae informabit. Ermenilda, Wulferio regi Merciorum locata, habuit filiam Werburgam, virginem sanctissimam. Utraeque sanctae, mater apud Hely, ubi post matrem Sexburgam abbatissa fuit, filia apud civitatem Legionum, pausant, in monasterio ejusdem urbis quod construxit noviter Hugo comes Cestrensis, ejectis inde pauculis clericis qui ibidem foedo et paupere victu vitam transigebant. Earum, et praecipue junioris, ibi laudantur merita, extolluntur miracula; cumque omnium petitionibus sint incunctanter favorabiles, 369 tum maxime orationes foeminarum et puerorum vicino et contiguo auxilii pede attingunt.
57.9
§ 215. Frater Wulferii Merewaldus, ex Ermenberga filia Ermenredi fratris Ercomberti, tulit filias, Mildritham et Milburgam. Mildritha in Taneto insula Cantiae, quam matri suae in solutionem necis fratrum suorum, Ethelredi et Egelbirthi, dederat rex Egbertus, coelibatui dans operam, ibidem vitae metam incurrit. Sequenti tempore, ad coenobium sancti Augustini Cantuariam translata, eximia monachorum sedulitate honoratur, pietatis fama et dulcedinis juxta vocabulum suum in cunctos aeque praedicabilis. Et quamvis ibi pene omnes monasterii anfractus pleni sint sanctorum corporibus, nec eorum parvi nominis aut meriti, sed quorum singula per se possent illustrare Angliam, nullo tamen illa colitur inferius, quin imo amatur et commemoratur dulcius. Adest illa se diligentibus, nullos surda transiens aure, saluti consulens animae.
57.10
§ 216. Milburga apud Weneloc requiescit; olim ab accolis nota, sed post adventum Normannorum, dum nescitur locus sepulchri, aliquandiu oblivioni data: nuper vero, adunato ibi conventu monachorum Cluniacensium, dum, inchoata novi templi machina, quidam puer per pavimentum concitatius cursitaret, effracta mausolei 370 fovea propalam corpus virginis fecit. Tunc balsamici odoris aura per ecclesiam properante, altius levatum tot miracula praebuit, ut, catervatim eorum populorum unde confluerent, vix patuli campi capiebant viatorum agmina; dum aequis umbonibus dives et mendicus se agerent, cunctos in commune praecipitante fide. Nec cassum eventum res habuit, adeo ut nullus inde nisi exstincta vel mitigata valetudine discederet; nonnullosque regius morbus, medicis sane incurabilis, per merita virginis relinqueret.
57.11
§ 217. Edwardus senior, de quo superius multa retuli, suscepit ex uxore Edgiva filias multas; inter quas et Edburgam, quae, vix dum trima esset, spectabile futurae sanctitatis dedit periculum. Explorare volebat pater utrum ad Deum an ad seculum declinatura esset pusiola; posueratque in triclinio diversarum professionum ornamenta, hinc calicem et evangelia, inde armillas et monilia. Illuc virguncula ulnis nutritiae blandientis allata, genibus parentis assedit; jussaque utrum vellet eligere, torvo aspectu secularia despiciens, prompteque manibus reptans evangelia et calicem, puellari adoravit innocentia. Exclamat coetus assidentium, auspicium futurae sanctitatis in puella; exosculatus, pater ipse arctioribus basiis dignatus sobolem:« Vade, inquit, quo te vocat Divinitas, sequere fausto pede quem elegisti Sponsum; et profecto 371 et ego et conjux felices erimus si a filia religione victi fuerimus.» Ita sanctimonialium habitum induta, cunctas sodales ad amorem sui in urbe Wintoniae sedulitate obsequii invitabat; nec resupinabat eam alta prosapiae magnitudo, quod generosum putaret in Christi inclinari servitio. Crescebat cum aetate sanctitas; adolescebat cum adulta humilitas, in tantum ut singularum soccos furtim noctu surriperet, et diligenter lotos et inunctos lectis rursus apponeret. Quapropter, licet multis miraculis Deus viventem insignierit, istud exemplum magis in causa praedico, quod omnia opera ejus inchoabat charitas et consummabat humilitas. Denique devotionem pectoris et integritatem corporis ejus miracula, in vita et post mortem, commendant plurima, quae templorum ejus aeditui Wintoniae et Perscore nescientibus viva voce pronunciant.
57.12
§ 218. Edgari regis filia, beata Edgitha, Wiltoniense coenobium, sedem ossium suorum, dulcibus exuviis exornat, amore fovet; ubi, ab infantia scholae Dominicae tradita, incorrupta semper virginitate et frequentibus excubiis Dei gratiam demerebatur, natalium tumorem mentis ingenuitate premens. Unum a majoribus accepi quod non mediocriter judicium offendebat hominum, fallens videlicet oculos eorum auratarum apparatu vestium; siquidem cultioribus indumentis jugiter ornata procederet quam illius professionis sanctitudo exposceret. Unde a sancto Ethelwoldo palam increpata, respondisse fertur, nec inepte nec infacete,« Verax et irrefragabile 372 judicium Dei, sola mortalium operitur conscientia; nam et in sordibus luctuosis potest esse jactantia. Quapropter puto quod tam incorrupta mens potest esse sub istis vestibus, quam sub tuis discissis pellibus.» Hoc dicto repercussus pontifex, et veritatem dicti approbans taciturnitate sua, laetumque erubescens quod scintillante puellae sententia fuerit inustus, siluit. Viderat illam sanctus Dunstanus in consecratione basilicae beati Dionysii, quam illa in amorem martyris aedificaverat, pollicem dextrum frequenter protendere, et signum crucis fronti e regione pingere; delectatusque admodum,« Nunquam, inquit, putrescat hic digitus.» Continuoque intra missarum agenda prorupit in lacrymas, lacrymas adeo profluas ut singultienti voce discipulum prope astantem concuteret; reique causam quaesitus,« Cito, ait, haec florida rosa marcescet, cito avis dilecta Deo avolabit, post sex ab hoc die septimanas.» Consecuta est e vestigio rerum veritas pontificale vaticinium; namque illa, nobilis propositi tenax, praedicta die citra juventae terminum efflavit; cum esset annorum viginti trium. Nec multo post, idem beatus vidit somnii visione sanctum Dionysium virginem amicabiliter manu tenentem, et ex oraculo divino constanter jubentem ut a famulis honorificaretur in terris, sicut a Sponso et Domino venerabatur in coelis. Ita crebrescentibus ad tumbam miraculis, edictum ut corpus virgineum levaretur, et altius efferretur; inventumque totum in cineres solutum 373 praeter digitum, et alvum, et alvo subjecta: unde disputantibus nonnullis, uni ex his qui viderant, dormienti, virgo ipsa astitit, dicens: non mirum esse si partes illae corporis putruerint, quod usus habeat exanimata corpora in quosdam arcanos naturae sinus defluere, et ipsa utpote puella membris illis peccaverit; caeterum, juste ventrem nulla corrumpi putretudine, qui nulla sit aculeatus unquam libidine, immunem se fuisse crapulae et carnalis copulae.
57.13
§ 219. Sane ambae istae virgines meritis suis singula fulciunt coenobia, adunatis in utroque multarum sanctimonialium coetibus, quae, dominabus et magistris suis vocantibus ad gratiam, respondent per obedientiam. Fortunatus qui virginalium orationum particeps fuerit, quarum devotioni se Dominus Jesus placido indulget assensu. Nam, ut de Sceftoniensibus dixi, omnes jamdudum virtutes, terris relictis, coelum petiere; in solis fere sanctimonialium mentibus, si uspiam sunt terrarum, illas reperies,( quod mihi sanctorum virorum pace dixisse licuerit,) quia multum laudandae sunt foeminae quae, dissimulata sexus infirmitate, certantibus studiis servantes continentiam, opimam ad superos evehunt victoriam.
57.14
§ 220. Plures e familia regia utriusque sexus cognovisse, ad rem referre arbitror; ut sciatur quod a virtutibus majorum rex Edwardus, de quo ante digressionem dicebam, minime degeneraverit. Denique miraculis et prophetiae spiritu, sicut deinceps dicam, claruit. In exactionibus vectigalium parcus, quippe qui et exactores 374 execraretur; in cibis et potibus regalis luxus immunis; in praecipuis festivitatibus, quamvis amiciretur vestibus auro intextis quas regina sumptuosissime elaboraverat, ita temperans erat, ut nec majestati suae deesset, nec tamen supercilium attolleret; magis Dei de his munificientiam, quam mundialem gloriam mente versans. Unum erat quo in seculo animum oblectaret suum, cursus canum velocium, quorum circa saltus latratibus solebat laetus applaudere; volatus volucrum, quorum natura est de cognatis avibus praedas agere. Ad haec exercitia continuis diebus, post audita mane divina officia, intendebat. Caetera, vir Deo voluntarie deditus, inter regni negotia vivebat angelum; pauperibus hospitibusque, maxime transmarinis et religiosis, benignus appellando, munificus dando, et ad illorum sanctitatem monachos suae patriae invitando. Erat discretae proceritatis, barba et capillis cygneus, facie roseus, toto corpore lacteus, membrorum habitudine commoda peridoneus.
57.15
§ 221. Viderat quondam, somnii revelatione, saeculi illius felicitatem Brihtwoldus Wiltoniensis episcopus; viderat et annuntiaverat. Nam dum, tempore regis Cnutonis, coelestibus apud Glastoniam lucubraret excubiis, subissetque illum cogitatio, quae frequenter angebat, de regia stirpe Anglorum pene deleta; haec meditanti sopor irrepsit: et ecce, in superna raptus, videt apostolorum principem, Petrum, ipsum Edwardum, qui tunc in Normannia exulabat, in regem consecrare, coelibe designata vita, et certo viginti 375 quatuor annorum numero regni computato; eidemque, conquerenti de posteritate, respondere,« Regnum Anglorum est Dei: post te providit regem ad placitum sui.»
57.16
§ 222. Porro ut jam de miraculis dicam: Adolescentula juxta parilitatem natalium virum habens, sed fructu conjugii carens, luxuriantibus circa collum humoribus, turpem valetudinem contraxerat, glandulis protuberantibus horrenda. Jussa somnio lavaturam manuum regis exquirere, curiam ingreditur. Rex ipse per se opus pietatis adimplens, digitis aqua intinctis collum pertractat mulieris; medicam dextram sanitas festina prosequitur, lethalis crusta dissolvitur, ita ut, vermibus cum sanie profluentibus, omnis ille noxius tumor resideret. Sed, quia hiatus ulcerum foedus et patulus erat, praecepit eam usque ad integram sanitatem curialibus stipendiis sustentari; verum ante septimanam exactam ita obductis cicatricibus venusta cutis rediit, ut nihil praeteriti morbi discerneres; post annum quoque geminam prolem enixa, sanctitatis Edwardi miraculum auxit. Multotiens eum hanc pestem in Normannia sedasse ferunt, qui interius ejus vitam noverunt: unde nostro tempore quidam falsam insumunt operam, qui asseverant istius morbi curationem non ex sanctitate, sed ex regalis prosapiae haereditate fluxisse.
57.17
§ 223. Caecatus quidam, quo incommodo incertum, rumorem frequentem in curia severat sanitatem se recepturum si aqua ex ablutione 376 manuum regis oculos tangeretur: id ad se delatum non paucis nuntiis ille riserat, referentes rugato aspectu inspectatus; peccatorem se esse, opera sanctorum virorum sibi non convenire. Verum ministri non negligendum arbitrari, eo nesciente, sed in ecclesia orante, somnio credulitatem faciunt: namque confestim ut lotus est aqua, diuturnis tenebris exulantibus, lux tempestiva orbes implevit, laeto fragore plaudentium suscitato. Rex causam percunctatus edidicit; moxque certitudine visus ejus comperta, quod scilicet, digitos suos in oculos sanati intentans, illum reducto capite cavere cerneret, gratias Deo porrectis in coelum manibus egit. Eodem modo sanavit caecum quemdam Lincoliae, qui multis annis supervixit, regalis index miraculi.
57.18
§ 224. Et ut perfectam viri virtutem, in hac praesertim potentia, cognoscas, subjiciam quod mireris. Wulfwinus quidam, cognomento Spillecorn, filius Wulmari de Nutegareshale, quadam die in sylva Bruelle ligna caedens, dum diuturno post laborem sopori indulsisset, sanguine, ut credo, circa oculos coagulato, visum decem et septem annis amisit; quibus evolutis, somnio edoctus, octoginta et septem ecclesias circuivit, remedium caecitatis a sanctis efflagitans. Postremo, ad regis curiam veniens, vestibulum camerae, adversantibus cubiculariis, frustra diu trivit; sed perstitit improbus pulsator, donec aegre admodum rege ipso jubente admissus est. Audiens quippe somnium innocue responderat,« Per 377 dominam meam sanctam Mariam, multum grate feram si Deus voluerit per me misero misereri.» Itaque, quanquam nihil de miraculis auderet, coactus a ministris cum aqua caeco manum imposuit; confestimque sanguine ex oculis ubertim stillante, clamorem alacrem sanatus produxit,« Video te, rex; video te, rex!» Ita videns, regali palatio multis temporibus apud Windeleshores, nam ibi curatus fuerat, praefuit, sanatoris annos longaevitate vitae transcendens. Ipso die, ex eadem aqua, tres caeci et unus monoculus, qui regali eleemosyna pascebantur, sanati sunt; ministris plena fide liquorem salutiferum largientibus.
57.19
§ 225. Die sancto Paschae ad mensam apud Westmonasterium assederat, diademate fastigatus, et optimatum turma circumvallatus. Cumque alii, longam Quadragesimae inediam recentibus cibis compensantes, acriter comederent, ille a terrenis avocato animo, divinum quiddam speculatus, mentes convivantium permovit, ampliorem effusus in risum; nulloque causam laetitiae perquirere praesumente, tunc quidem ita tacitum, donec edendi satietas obsoniis finem imposuit. Sed remotis mensis, cum in triclinio regalibus exueretur, tres optimates eum; prosecuti quorum unus erat Haroldus, secundus abbas, tertius episcopus, familiaritatis ausu interrogant quare riserit; mirum omnibus, nec immerito, videri, quare in tanta serietate diei et negotii, tacentibus caeteris, scurrilem cachinnum ejecerit.« Stupenda,» inquit,« vidi, nec ideo sine causa risi.» Tum illi, ut moris est humani ingenii, sciscitari 378 et quaerere causam ardentius, ut supplicibus dignanter rem impertiatur. Ille, multum cunctatus, tandem instantibus mira respondit: Septem dormientes in Caelio monte requiescere jam ducentis annis in dextro jacentes latere; sed tunc, in hora ipsa risus sui, latus invertisse sinistrum; futurum ut septuaginta quatuor annis ita jaceant, dirum nimirum miseris mortalibus omen. Nam omnia ventura in his septuaginta quatuor annis quae Dominus circa finem mundi praedixit discipulis suis:« gentem contra gentem surrecturam, et regnum adversus regnum, terrae motus per loca, pestilentiam et famem, terrores de coelo et signa magna, regnorum mutationes, gentilium in Christianos bella, item Christicolarum in paganos victorias.» Talia mirantibus inculcans passionem septem dormientium, et habitudines corporum singulorum, quas nulla docet littera, ita prompte disseruit ac si cum eis quotidiano victitaret contubernio. His auditis, comes militem, episcopus clericum, abbas monachum, ad veritatem verborum exsculpendam, Manicheti Constantinopolitano imperatori misere, adjectis regis sui litteris et muneribus. Eos ille, benigne secum habitos, episcopo Ephesi destinavit, epistola pariter quam sacram vocant comitante, ut ostenderentur legatis regis Angliae Septem Dormientium 379 martiriales exuviae. Factumque est, et vaticinium regis Edwardi Graecis omnibus comprobatum, qui se a patribus accepisse jurarent super dextrum illos latus requiescere; sed, post introitum Anglorum in speluncam, veritatem peregrinae prophetiae contubernalibus suis praedicarent. Nec moram festinatio malorum fecit, quin Agareni, et Arabes, et Turchi, alienae scilicet a Christo gentes, Syriam, et Liciam, et Minorem Asiam omnino, et Majoris urbes multas, inter quas et Ephesum, ipsam etiam Jerosolymam, depopulati, super Christianos invaderent. Tunc etiam, mortuo Manichete Constantinopolis imperatore, Diogenes, et Michaelius, ac Bucinacius, et Alexius vicissim se de imperio praecipitarunt; quorum ultimus, ad nostra tempora usque durans, Joannem filium reliquit haeredem, astutia et fraudibus quam probitate notior, multa noxia in peregrinos sacri itineris machinatus; Anglorum tamen fidem suscipiens, praecipuis familiaritatibus suis eos applicabat, amorem eorum filio transcribens. His septem annis proximis tres papae, Victor, Stephanus, Nicolaus, apostolatus 380 vigorem continuis mortibus labefactarunt: e vestigio quoque Henricus, pius Romanorum imperator, defunctus, successorem Henricum filium habuit, qui multas oppressiones orbi Romano fatuitate nequitiaque sua intulit. Eodem anno Henricus rex Francorum, miles strenuus et bonus, potionis haustu interiit. Non multo post, cometes stella, ut ferunt, mutationes regnorum praetendens, longos et flammeos crines per inane ducens, apparuit: unde pulchre quidam nostri monasterii monachus, Eilmerus nomine, viso coruscantis astri terrore conquiniscens,« Venisti, inquit, venisti, multis matribus lugende; dudum est quod te vidi, sed nunc multo terribiliorem te intueor, patriae hujus excidium vibrantem.» Is erat litteris, quantum ad id temporis, bene imbutus, aevo maturus, immanem audaciam prima juventute conatus: nam pennas manibus et pedibus haud scio qua innexuerat arte, ut Daedali more volaret, fabulam pro vero amplexus, collectaque e summo turris aura, spatio stadii et plus volavit; sed venti et turbinis violentia, simul et temerarii facti conscientia, tremulus cecidit, perpetuo post haec debilis, et crura effractus. Ipse ferebat causam ruinae quod caudam in posteriori parte oblitus fuerit.
57.20
§ 226. Similem huic prophetiam Edwardus moriens 381 exhibuit, quam hic per anticipationem dicam. Cum enim biduo elinguis jacuisset, die tertio post soporem graviter ac profunde suspirans,« Deus, inquit, omnipotens, si non est fantastica illusio, sed verax visio, quam vidi, da mihi facultatem eam astantibus exponendi, aut e converso.» Ita mox expedita loquela,« Duos, inquit, modo monachos vidi mihi assistere, quos adolescens olim in Normannia videram religiosissime vixisse et Christianissime obisse.» Hi se Dei nuncios praefati, talia ingessere: Quoniam primores Angliae, duces, episcopi, et abbates, non sunt ministri Dei, sed diaboli, tradidit Deus hoc regnum post obitum tuum anno uno et dic uno in manu inimici, pervagabunturque daemones totam hanc terram. Cumque ego haec me ostensurum populo dicerem, illumque poenitentia facta liberandum, praemisso exemplo Ninivitarum, promitterem, Neutrum, aiunt, erit; quia nec ipsi poenitebunt, nec Deus eis miserebitur. Et quando, inquam, tantarum calamitatum remissio sperari poterit? Tunc, inquiunt, quasi si arbor viridis succidatur in medio, et pars abscissa deportetur a stipite trium jugerum spatio, cum sine quolibet adminiculo, suo iterum connexa trunco, coeperit et floribus pubescere et fructus protrudere ex coalescentis succi amore pristino, tunc demum poterit sperari talium malorum remissio.»
57.1
§ Hujus vaticinii veritatem, quamvis caeteris timentibus, tunc Stigandi archiepiscopi risus excepisset, dicentis vetulum, accedente morbo, nugas delirare. Hujus ergo vaticinii veritatem nos experimur, quod scilicet Anglia exterorum facta est habitatio et alienigenarum dominatio. Nullus hodie Anglus vel dux, vel pontifex, vel abbas; advenae quique divitias et viscera corrodunt 382 Angliae; nec ulla spes est finiendae miseriae. Cujus mali causam tempus est, sicut dudum spopondi, ut sermo noster paucis absolvere tentet.
57.21
§ 228. Rex Edwardus pronus in senium, quod ipse non susceperat liberos, et Godwini videret invalescere filios, misit ad regem Hunorum ut filium fratris Edmundi, Edwardum, cum omni familia sua mitteret: futurum, ut aut ille aut filii sui succedant regno haereditario Angliae; orbitatem suam cognatorum suffragio sustentari debere. Ita venit Edwardus, sed continuo apud sanctum Paulum Londoniae fato functus est tribus liberis superstitibus; vir neque promptus manu, neque probus ingenio: Edgaro, qui post occisionem Haroldi a quibusdam in regem electus, et vario lusu fortunae rotatus, pene decrepitum diem ignobilis ruri agit; Christina, quae sanctimoniali habitu apud Rumesiam consenuit; Margareta, quam Malcolmus rex Scottorum legitimo matrimonio duxit. Haec, numerosa prole foecunda, habuit filios Edgarum et Alexandrum qui post patrem regnaverunt in Scotia successione continua; nam senior, Edwardus, in bello cum patre occubuit; junior, David, mansuetudine et sapientia celebris, rex Scotiae modo habetur: filias, Matildem quam nostro saeculo rex Henricus, Mariam quam Eustachius junior comes Bononiae, uxores duxerunt. Rex itaque, defuncto cognato, quia spes prioris erat soluta suffragii, Willelmo comiti Normanniae successionem 383 Angliae dedit. Erat ille hoc munere dignus, praestans animi juvenis, et qui in supremum fastigium alacri labore excreverat; praeterea proxime consanguineus, filius Roberti filii Ricardi secundi, quem fratrem fuisse Emmae matris Edwardi non semel est quod diximus. Ferunt quidam ipsum Haroldum a rege in hoc Normanniam missum: alii, secretioris consilii conscii, invitum, venti violentia illuc actum, quo se tueretur invenisse commentum; quod, quia propius vero videtur, exponam. Haroldus in praedium juris sui Boseham venerat: ibi, ut animum oblectaret suum, piscatorium conscendit navigium, et interim quidem longiusculo ludo in altum proceditur; sed, subito adversa tempestate coorta, ipse cum sodalibus in Pontivum pagum compellitur. Homines illius regionis, pro more gentis insito, repente ex omni parte convolavere; inermes ab armatis, pauci a pluribus( quod facile fuit) oppressi, manus manicis, pedes compedibus praebuere. Haroldus, astuto pectore volvens casus remedium, hominem promissis ingentibus sollicitatum ad Willelmum mittit: missum se Normanniam a rege, ut quod minores nuntii balbutierant ipse potissimum sua confirmaret praesentia; 384 in vinculis a Guidone Pontivi comite detineri, quo minus mandata exequatur; barbarum et effrenatum morem regionis esse, ut qui evaserant in mari naufragium, in terra invenirent periculum; convenire tanti nominis viro ne impunitum dimittat, quod fidem ejus appellantibus vincula injecta nonnihil de majestate ipsius diminuerint; si pecuniis exuenda captivitas esset, libens daret Willelmo comiti, non semiviro Guidoni. Ita Haroldus, Willelmo mandante, liberatus, et ab ipso Guidone Normanniam ductus est. Comes eum magna dignatione, gentilitio ornatu in cibis et vestibus coluit; et ut notiorem faceret, simul et virtutem experiretur, Brittannica expeditione, quam tunc forte susceperat, secum habuit. Ibi Haroldus, et ingenio et manu probatus, Normannum in sui amorem convertit; atque, ut se magis commendaret, ultro illi tunc quidem castellum Doroberniae quod ad jus suum pertineret, et post mortem Edwardi regnum Anglicum, sacramento firmavit: quare et filiae, adhuc impubis, desponsione, et totius patrimonii amplitudine donatus, familiarium partium habebatur. Nec multum temporis intercessit quod, illo domum reverso, rex in Natale Domini apud Londoniam coronatus est; ibidemque morbo ictus, quod se moriturum sciret, ecclesiam Westmonasterii 385 die Innocentum dedicari praecepit. Ita, aevi plenus et gloriae, simplicem spiritum coelesti regno exhibuit; et in eadem ecclesia die Theophaniae sepultus est, quam ipse illo compositionis genere primus in Anglia aedificaverat quod nunc pene cuncti sumptuosis aemulantur expensis. Progenies West- Saxonum, quae in Britannia a Cerdicio quingentis et septuaginta uno annis ab Edberto ducentis et sexaginta uno regnaverat, in illo ad regnandum omnino defecit: nam recenti adhuc regalis funeris luctu, Haroldus, ipso Theophaniae die, extorta a principibus fide, arripuit diadema, quamvis Angli dicant a rege concessum; quod tamen magis benevolentia quam judici allegari existimo, ut illi haereditatem transfunderet suam cujus semper suspectam habuerat potentiam; quamvis, ut non celetur veritas, pro persona quam gerebat, regnum prudentia et fortitudine gubernaret si legitime suscepisset. Denique vivente Edwardo, quaecunque contra eum bella incensa sunt virtute sua compressit, cupiens se provincialibus ostentare, in regnum scilicet spe prurienti anhelans. Griffinum, ut supra dixi, regem Walensium, et prius bello vicit, et postmodum multis nisibus resurgere conantem capite privavit, successores duos ex satellitibus suis, fratres ejusdem Griffini, Blegent et Riwallonem, qui eum obsequio 386 demeruerant, constituens. Eodem anno Tostinus, a Flandria in Humbram navigio sexaginta navium delatus, ea quae circa oram fluminis erant piraticis excursionibus infestabat; sed ab Edwino et Morchardo, concordis potentiae fratribus, impigre de provincia pulsus, versus Scotiam vela convertit: ibi regi Noricorum, Haroldo Harvagre, obvio manus dedit, qui cum trecentis navibus Angliam aggredi meditabatur. Ambo ergo consertis umbonibus terram Transbumbranam populabantur; germanos recenti victoria feriatos, qui nihil minus quam talia latronicia metuerent, aggressi, victos intra Eboracum includunt. Haroldus, nuntio accepto, cunctis viribus regni eo contendit: pigna ingens commissa, utrisque gentibus extrema vi nitentibus. Angli, superiorem manum nacti, Noricos in fugam egerunt: sed tantorum et tot virorum victoriam( quod forsitan posteritas difficile credat) unus Noricus multa hora interpolavit; siquidem, in ingressu pontis qui Stantfort- brigge dicitur consistens, uno et altero et pluribus nostrae partis interemptis, omnes a transitu arcuit. Invitatus ad deditionem, ut tanti roboris homo largam clementiam Anglorum experiretur, invitantes ridebat; subinde, rugato vultu increpitans, imbecillis animi homines esse qui nequirent uni resistere. Nemine itaque proprius accedente, quod inconsultum aestimarent cum illo cominus congredi qui salutis omne viaticum desperatus effunderet, unus ex collateralibus 387 regis jaculum ferreum in eum eminus vibrat; quo ille, dum gloriabundus proludit, ipsa securitate incautior, terebratus, victoriam Anglis concessit. Continuo enim libero transitu exercitus trajectus, Noricos palantes a tergo cecidit. Rex Harvagre et Tostinus interempti, regis filius cum omnibus navibus domum clementer remissus, Haroldus, triumphali eventu superbus, nullis partibus praedae commilitiones dignatus est: quapropter multi, quo quisque poterat dilapsi, regem ad bellum Hastingense proficiscentem destituere; nam, praeter stipendiarios et mercenarios milites, paucos admodum ex provincialibus habuit. Unde, cum suis quos ductabat, post novem menses et aliquot dies accepti regni astutia Willelmi circumventus, fusus est; leni videlicet belli negotio, sed occulto et stupendo Dei consilio, quod nunquam postea Angli communi praelio in libertatem spiraverint; quasi cum Haroldo omne robur deciderit Angliae, qui certe potuit, et debuit( etiam per inertissimos), solvere poenas perfidiae. Nec, hoc dicens, virtuti Normannorum derogo; quibus, tum pro genere, tum pro beneficiis, fidem habeo. Sed mihi videntur errare qui Anglorum numerum accumulant et fortitudinem extenuant; ita Normannos, dum laudare intendunt, infamia respergunt. Insignis enim plane laus gentis invictissimae, ut illos vicerit quos multitudo impeditos, ignavia fecerit timidos; imo vero pauci et manu promptissimi fuere, qui, caritati corporum renuntiantes, pro patria animas posuere. Sed, quia haec diligentiorem 388 relationem expectant, nunc dabo secundo libello terminum, ut et mihi dictandi et aliis lectitandi revirescat studium.

Intertext edge

Open linked passage

Note