Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 70.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
70.1
DE EPISCOPO PER SIMONIAM INTRODUCTO.
70.1
§ 265. In Gallia vicepapa praesederat concilio; ibi plures episcopi, olim per simoniam in 444 ecclesias introducti, degradati, potioribus locum dedere. Unus erat quem suspicio istius apostasiae insimulabat, sed nullis testibus argui, nullis argumentis confutari poterat: quem cum putares constrictum maxime, more anguis lubrici elapsum mirareris; ita dicendi arte callebat ut omnes eluderet. Tunc archidiaconus:« Cesset hominum eloquium, producatur in medium divinum oraculum: scimus profecto quod episcopalis gratia Sancti Spiritus munus est; et quisquis episcopatum mereatur, Spiritus Sancti donum posse comparari pecunia opinatur. Coram nobis ergo, qui judicio Sancti Spiritus congregati sumus, dicat iste,« Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto;» quod si expresse et sine titubantia dixerit, constabit apud me non illum venaliter, sed legitime, praesulatu functum.» Libens hanc conditionem ille accepit, nihil minus quam horum verborum difficultatem ratus; et certe« Gloria Patri, et Filio,» integre protulit, sed in« Spiritu Sancto» haesit. Suscitato cunctorum strepitu, nullo conatu, vel tunc vel in vitae reliquo spatio, Spiritum Sanctum nominare potuit. Hujus miraculi testis fuit abbas saepe nominatus, qui, dejectum episcopum per loca secum ducens, illius rei experimentum saepe risit; de cujus verborum certitudine dubitantem omnis Europa confutat, quae religionis Clunia censis numerum per eum augmentatum non nescit.
70.2
§ 266. Alexandro ergo defuncto, successit Hildebrandus( Gregorius septimus dictus). Hic quod alii mussitaverant palam extulit, excommunicans electos qui investituras ecclesiarum de manu laici per annulum et baculum acciperent; 445 unde Henricus imperator Alamannorum fremens, quod sine sua conscientia electus talia praesumeret, illum( ut praedixi) post undecim annos Roma deturbavit, Guiberto inducto. Nec multo post lethali papa morbo ictus, quo se moriturum non ambigeret, rogatus est a cardinalibus ut papam constitueret, beati Petri exemplum referentibus, qui, lactentis ecclesiae rudimentis, vivens Clementem praefecerat. Negavit ille id se exemplum secuturum, quod ab antiquo conciliis esset vetitum: consilium vero daturum, si vellent hominem in seculo potentem, eligerent Desiderium abbatem Cassinensem, qui salubriter et in tempore numero militari violentiam Guiberti infringeret; sin ecclesiasticum et eloquentem, acciperent episcopum Hostiensem Odonem. Ita obiit vir apud Deum felicis gratiae, et apud homines austeritatis fortassis nimiae. Denique fertur quod, inter eum et imperatorem primi tumultus initio, illum nudipedem, et forcipes cum scopis portantem, nec etiam foribus admiserit; abominatus hominem sacrilegum, et sororii incesti reum. Abscessit Caesar exclusus, repulsam illam multorum necis causam protestans. Statimque quaecunque posset incommoda Romanae sedi infligens, e diverso fautores papae in tyrannidem excitavit; siquidem rebellante quodam Radulfo, jussu ipsius apostolici, qui ei coronam 446 ex parte apostolorum miserat, bellorum fragoribus undique conflictatus est: sed ille, semper adversis superior, et illum et caeteros improbe assurgentes tandem oppressit. Postremo non aliorum impetu, sed domestico filii odio extrusus imperio, miserabilem vitae terminum habuit. Successit Hildebrando Desiderius, Victor appellatus; sed ad primam missam, incertum quo discrimine, cecidit exanimatus, calice( si dignum est credere) veneno infecto. Tunc in Odonem declinavit electio: is natione Gallus, primum Remensis archidiaconus, inde prior Cluniacensis mox episcopus Hostiae, ultimo papa Romae, Urbanus vocatus est
70.3
§ 267. Hactenus circumvagari licuerit, dum occasione gestorum Willelmi quaedam succurrebant quae praetermittenda non putabam: nunc familiarem ejus vitam, et mores interiores, lector qui volet audiet. Inprimis, Dei famulis humilis, subjectis facilis, in rebelles inexorabilis erat. Religionem Christianam, quantum secularis poterat, ita frequentabat, ut quotidie missae assisteret, quotidie vespertinos et matutinos hymnos audiret. Monasteria, unum in Anglia, alterum in Normannia, construxit. Primum Cadomis, 447 quod sancto Stephano consecravit, opportunis praediis et magnificentissimis donariis insignitum, ubi et Lanfrancum abbatem, post etiam Cantuariae archiepiscopum, instituit: virum antiquis scientia et religione comperandum, de quo serio dici potest,« Tertius e caelo cecidit Cato;» adeo coelestis sapor pectus ejus et palatum infecerat; adeo Latinitas omnis in liberalium artium scientiam, per doctrinam ejus, se incitabat; adeo, ipsius exemplo vel metu, professio monastica in religione sudabat. Non tunc episcoporum ambitus, non tunc abbatum venalitas proficiebat: ille majoris gloriae, amplioris gratiae apud regem et archiepiscopum erat, qui tenacioris sanctitudinis opinionem habebat. Alterum monasterium Hastingis aedificavit sancto Martino, quod cognominatur De Bello, quia in eo loco principalis ecclesia cernitur ubi inter consertos cadaverum acervos Haroldus inventus fuisse memoratur. Pene puer, et maturiora aetate sapiens, patruum suum Malgerium ab archiepiscopatu Rotomagensi removit. Is erat litteris quidem non mediocriter cultus; sed, pro natalium conscientia professionis oblitus, venatonibus et avium certaminibus saepius justo intendebat, et gazas ecclesiasticas conviviis profusioribus insumebat: cujus rei fama crebrescente, tota vita pallii usu caruit, quod negaret sedes apostolica honoris hujusce privilegium homini qui sacratum negligebat officium. Unde crebro conventus, expostulante nepote patruelis offensas, cum nihilo reverentius 448 se ageret, cogente ultima necessitate degradatus est. Ferunt quidam esse arcanam depositionis causam; Matildem, quam Willelmus acceperat, proximam sibi sanguine fuisse. Id, Christianae fidei zelo, Malgerium non tulisse, ut consanguineo cubili fruerentur; sed in nepotem et comparem excommunicationis jaculum intentasse. Ita cum irae adolescentis uxoriae querelae accederent, excogitatas occasiones quibus persecutor peccati sede pelleretur: sed postmodum provectioribus annis, pro expiatione sceleris, illum sancto Stephano Cadomis monasterium aedificasse, illam beatae Trinitati in eodem vico idem fecisse; utroque pro sexu suo personas inhabitantium eligente.
70.4
§ 268. Malgerio successit Maurilius, Fiscannensis monachus, multis virtutibus sed maxime abstinentia laudatus. Is post bene et sancte actam vitam, cum ad extremum Deo vocante venisset, vitali privatus halitu ferme dimidia die jacuit defunctus; veruntamen, cum jam pararetur in ecclesiam ferri, anima resumpta circumstantes lachrymabili gaudio perfudit. Stupentes hoc sermone corroborat:« Attenti animo estote, ultima pastoris vestri verba excipientes. Naturali morte resolutus fui, sed, ut vobis intimarem quae vidi, reductus sum; nec aliquanto diutius subsistam, quia in Domino soporari delectat. Ductores spiritus mei vultibus et vestibus ad omnem elegantiam erant compositi; concordabat verborum lenitas cum nitore vestium, 449 ut nihil desiderarem praeter talium virorum obsequium. Itaque blandis assentationibus gavisus, ibam, ut vere mihi videbatur, versus orientem: promittebatur mihi sedes paradisiaca, non multo post intranda. In momento praeterita Europa, ingressi Asiam, venimus Jerosolymam; ibi sanctis adoratis, Jordanem pertendimus; citerioris ripae accolae, ductorum meorum contubernio mixti, laetum coetum fecere. Ego, visendi ulteriora studio, transitum maturabam. Tunc comites Deum praecepisse referunt ut ante daemonum visione terrificarer, quatenus veniales culpae, quas confessione non dilueram, pavore horrendarum formarum purgarentur. Cum dicto astitit alteri parti tanta daemonum vis, hastilia acuta vibrantium, ignes efflantium, ut ager ferreus, aer flammeus videretur. Eorum horrore ita sum affectus, ut si terra dehisceret, si coelum patesceret, tuto mihi utrobique refugiendum non aestimarem. Ita meticulosus, dum quo evadam dubito, repente( ut haec dicens vestrae saluti nisi negligitis consulerem) halitum recepi, confestim effusurus.» Dixit, et cum verbo pene spiritum emisit. Corpus, in ecclesia sanctae Mariae tunc humi defossum, miraculo modo( ut aiunt) divino altius tribus pedibus super terram elevatum est.
70.5
§ 269.. Porro Willelmus, propositi quod in Normannia coeperat tenax, Stigandum, perperam et falso archiepiscopum, per cardinales Romanos, et Ermenfredum episcopum Sedunensem, deponi passus est. Successit ei in Wintonia Walkelinus; 450 cujus bona opera, famam vincentia, vetustatem oblivionis a se repellent quamdiu ibi sedes episcopalis durabit: in Cantia Lanfrancus( de quo supra dixi), qui talis Angliae Dei dono emicuit. Qualis discutiens fugientia Lucifer astra, Cum roseo clarum provehit ore diem; ita ipsius industria monasticum germen effloruit, ita eo vivente vigor pontificalis induruit. Ejus consilio rex pronum se fecerat, ut nihil negandum duceret quod is faciendum diceret. Ipsius etiam impulsu ambitum nebulonum fregerat, qui consueto more mancipia sua Hiberniam venditabant: cujus facti praeconium cui potius imputem, Lanfranco an Wulstano Wigorniae antistiti, pro vero non discerno, qui regem, pro commodo venalitatis quod sibi pensitabatur, renitentem vix ad hoc coegerint, nisi quod Lanfrancus laudaverit Wulstanus praeceperit, auctoritate episcopali pro conscientia sanctitatis abunde exuberans; homo quo nullus unquam justior, nullus nostro seculo par illi apparuerit miraculorum potentia et prophetali gratia, quorum aliqua intendo dicere posterius si tamen sanctissimis illius placuerit sensibus.
70.6
§ 270. Veruntamen, quia alea fortunae incertis jactibus volvitur, multa tunc tempore adversa pervenre. Foeda inter abbatem Glastoniae et monachos ejus discordia, ita ut post verborum lites ad arma ventum sit. Coacti ergo intra ecclesiam 451 monachi, sancto altari miserias suas ingemebant; sed irrumpentibus militibus, duo ex eis interfecti, quatuordecim vulnerati, caeteri repulsi, nam et furor militum etiam crucifixum sagittis inhorrere fecerat. Hujus noxae crimine infamatus abbas, tota vita regis exilio deportatus est; eoque defuncto, pro redemptione peccati auxiliaribus annumerata pecunia, honori restitutus est.
70.7
§ 271. Miserabilis et infanda caedes Walkerii Dunelmensis episcopi, quem Northanhimbri populus, semper rebellioni deditus, abjecto sacrorum ordinum respectu, multis impetitum convitiis trucidarunt. Fusus ibi non paucus numerus Lotharingorum, quod praesul ipse nationis ejus erat. Causa caedis haec fuit: erat episcopus, praeter pontificatum, custos totius comitatus; praefeceratque rebus forensibus Gislebertum cognatum, interioribus Leobinum clericum, ambos in rebus commissis strenuos sed effraenes. Tolerabat episcopus eorum immodestiam, gratia strenuitatis inductus; et, quia eos elevarat, cumulum benignitatis augebat. Indulget enim natura sibi, placidoque favore suis arridet ipsa muneribus. Is Leobinus Liulfum, beatissimi Cuthberti ministrum, adeo dilectum ut ipse sanctus coram vigilanti assistens placita imperaret, hunc, inquam, Liulfum per Gislebertum obtruncari fecit, livore ictus quod amplioris amicitiae locum apud pontificem, pro conscientia et aequitate judiciorum, haberet. Perculsus nuncio 452 Walkerius, furenti parentelae defuncti legalis placiti judicium opposuit, protestatus Leobinum suae suorumque necis auctorem. Ubi ventum ad placitum, nullis effera gens rationibus emolliri potuit quin in episcopum referret culpam, quod ambos homicidas in curia ejus post necem Liulfi familiariter diversatos vidissent. Surrectum ergo in clamores et iras; et Gislebertus de ecclesia, in qua cum episcopo sederat, ultro egrediens, ut suo periculo vitam domini mercaretur, impie occisus. Tum praesul, prae januis pacem praetento ramo offerens, rabiem vulgi explevit interemtus: fomes etiam mali Leobinus semiustulatus, quod nisi ecclesia cremata exire nolebat, exiliens mille lanceis exceptus est. Praedictum id ab Edgitha relicta regis Edwardi; nam cum olim Walkerium vidisset Wintoniae ad consecrandum duci, caesarie lacteolum, vultu roseum, statura praegrandem:« Pulchrum hic, ait, martyrem habemus,» conjectura videlicet immodestae nationis ad praesagiendum inducta. Successit ei Willelmus abbas sancti Carilefi, qui monachos in Dunelmo posuit.
70.8
§ 272. Praeterea, anno antequam moriretur proximo, mortalitas hominum et jumentorum, vis tempestatum frequens, violentia fulgurum, quantam nemo viderat, nemo audierat. Illo quoque anno quo obiit, promiscua febris plusquam dimidiam partem plebis depasta, adeo ut plures incommoditas morbi extingueret; deinde, pro intemperie aeris, fames subsecuta vulgo irrepsit, 453 ut quod febribus erat reliquum ipsa corriperet.
70.9
§ 273. Praeter caeteras virtutes, praecipue in prima adolescentia castitatem suspexit, in tantum ut publice sereretur nihil illum in foemina posse; veruntamen, ex procerum sententia matrimonio addictus, ita se egit ut pluribus annis nullius probri suspicione notaretur. Tulit ex Matilde liberos multos, quae, et marito morigera et prole foecunda, nobilis viri animum in sui amoris incitabat aculeum: quanquam non desint qui ganniant eum coelibatui antiquo renunciasse cum regia potestas accrevisset, volutatum cum cujusdam presbyteri filia, quam per satellitem succiso poplite Matildis sustulerit; quapropter illum exhaeredatum, illam ad mortem fraeno equi caesam. Sed haec de tanto rege credere dementiae ascribo; hoc constanter asseverans, quod aliquantula simultas inter eos innata extremis annis fuerit pro Roberto filio, cui mater militarem manum ex fisci redditibus sufficere dicebatur: verum propter hoc nihil conjugalis gratiae diminutum ipse ostendit, dum quatuor annis ante se defunctam, et magnificentissimis inferiis extulit, et, lachrymis per multos dies ubertim prosecutus, amissae charitatem desideraverit, quin et ex eo tempore, si credimus, ab omni voluptate descivit. Sepulta est regina Cadomis in monasterio 454 sanctae Trinitatis. Ejusdem pietatis indicium in Edgithae reginae funere curando non minus fuit, quae, apud Westmonasterium studio ejus prope conjugem locata, habet tumbam argenti aurique expensis operosam.
70.10
§ 274. Filios habuit, Robertum, Ricardum, Willelmum, Henricum. Posteriores duo post eum successione continua in Anglia regnavere. Robertus, patre adhuc vivente, Normanniam sibi negari aegre ferens, in Italiam obstinatus abiit, ut, filia Bonifacii marchionis sumpta, patri partibus illis adjutus adversaretur: sed, petitionis hujusce cassus, Philippum Francorum regem contra patrem excitavit; quare et genitoris benedictione et haereditate frustratus, Anglia post mortem ejus caruit, comitatu Normanniae vix retento. Ea quoque post novem annos fratri Willelmo pro pecunia invadata, Asiaticam expeditionem cum caeteris Christianis aggressus est; inde, transactis quatuor annis, clarus militiae gestis regressus, Normanniae sine difficultate immersit, quod, germano Willelmo nuper defuncto, Henricus rex, novitate tener, Angliam in fide tenere satis habuit: sed quia de hoc alias dicendum, nunc coeptam de filiis Willelmi magni narrationem terminabo.
70.11
§ 275. Ricardus magnanimo parenti spem laudis 455 alebat, puer delicatus; ut id aetatulae pusio, altum quid spirans. Sed tantam primaevi floris indolem mors acerba cito depasta corrupit; tradunt cervos in Nova Foresta terebrantem, tabidi aeris nebula morbum incurrisse. Locus est quem Willelmus pater, subrutis ecclesiis, desertis villis, per triginta et eo amplius milliaria in saltus lustra ferarum redegerat. Ibi libenter aevum exigere, ibi plurimis omitto quod diebus, certe mensibus, venationes exercere gaudebat. Ibi multa regio generi contigere infortunia, quae habitatorum praesens audire volentibus suggerit memoria: nam postmodum in eadem silva Willelmus filius ejus, et nepos Ricardus filius Roberti comitis Normanniae, mortem offenderint; severo Dei judicio ille sagitta pectus, iste collum trajectus, vel, ut quidam dicunt, arboris ramusculo equo pertranseunte fauces appensus.
70.12
§ 276. Filiae ipsius fuerunt quinque: Cecilia, Cadomensis abbatissa, vivit; altera, Constantia, comiti Brittanniae Alano Fergant in conjugium data, austeritate justitiae provinciales in mortiferam 456 sibi potionem exacuit; tertia, Adala, Stephani Blesensis comitis uxor, laudatae in seculo potentiae virago, noviter apud Marcenniacum sanctimonialis habitum sumpsit. Duarum nomina exciderunt: unius, quae Haroldo( ut diximus) promissa, infra maturos conjugii annos obiit; alterius, quae Aldefonso Galliciae regi per nuncios jurata, virgineam mortem impetravit a Deo. Repertus in defunctae genibus callus, crebrarum ejus orationum index est.
70.13
§ 277. Patris memoriam quantis poterat occasionibus extollens, ossa, olim Niceae condita, sub extremo vitae tempore per legatum transferebat; sed ille prospere rediens, audita morte Willelmi, apud Apuliam resedit, sepultis ibi illustris viri exuviis. Matrem quantum vixit insigni indulgentia dignatus est; quae, ante patris obitum, cuidam Herlewino de Comitisvilla, mediocrium opum viro, nupserat. Ex eo Willelmus fratres habuit: Robertum, quem comitem Moritonii fecit, crassi et hebetis ingenii hominem; Odonem, quem ad episcopatum Baiocensem provexit comes, 457 comitem Cantiae rex instituit. Callidioris pectoris ille totius Angliae vicedominus sub rege fuit, post necem Willelmi filii Osberni. Itaque in aggerandis thesauris mirus, tergiversari mirae astutiae, pene papatum Romanum absens a civibus mercatus fuerat; peras peregrinorum epistolis et nummis infarciens. Cujus futuri itineris opinione cum certatim ex toto regno ad eum milites concurrerent, rex indigne ferens, compedibus irretivit; praefatus non se Baiocarum episcopum, sed comitem Cantiae prendere. Clientes ejus, minis impulsi, tantam auri copiam prodidere, ut nostri seculi aestimationem superaret fulvi congeries metalli; denique et cullei plures e fluviis extracti, quos per certa loca, sublatis consciis, infoderat, plenos auro molito. Post mortem fratris absolutus, nepotique Willelmo adversatus, partem Roberti fovebat; sed tunc quoque male cedente fortuna, extorris Anglia, Normannico nepoti et episcopatui insistebat. Deinde cum eodem Ierosolymitanam viam ingressus, Antiochiae, in obsidione Christianorum, finem habuit.
70.14
§ 278. Exterarum nationum homines dignanter ad amicitiam admisit, indifferenter honoribus extulit: eleemosynae curam habuit: transmarinis ecclesiis multas possessiones in Anglia largitus; nec ullum fere monasterium, praesertim in Normannia, vel ejus vel ducum munificentia pertransiit, ut Angliae copia tenuitas illorum sustentaretur. Ita ejus tempore ultro citroque coenobialis grex excrevit, monasteria surgebant religione vetera, aedificiis recentia. Sed hic animadverto mussitationem dicentium: Melius fuisse ut antiqua in suo statu conservarentur, quam, illis semimutilatis, de rapina nova construerentur.
70.15
458§ 279. Justae fuit staturae, immensae corpulentiae, facie fera, fronte capillis nuda, roboris ingentis in lacertis, ut magno saepe spectaculo fuerit quod nemo ejus arcum tenderet, quem ipse admisso equo pedibus nervo extento sinuaret; magnae dignitatis sedens et stans, quanquam obesitas ventris nimis protensa corpus regium deformaret; commodae valetudinis, ut qui nunquam aliquo morbo periculoso praeter in extremo decubuerit; exercitio nemorum adeo deditus, ut( sicut praedixi) multa millia ejectis habitatoribus silvescere juberet, in quibus, a caeteris negotiis avocatus, animum remitteret. Convivia in praecipuis festivitatibus sumptuosa et magnifica inibat; Natale Domini apud Gloecestram, Pascha apud Wintoniam, Pentecosten apud Westmonasterium agens quotannis quibus in Anglia morari liceret: omnes eo cujuscunque professionis magnates regium edictum accersiebat, ut exterarum gentium legati speciem multitudinis apparatumque deliciarum mirarentur. Nec ullo tempore comior aut indulgendi facilior erat, ut qui, advenerat largitatem ejus cum divitiis conquadrare ubique gentium jactitarent. Quem morem convivandi primus successor obstinate tenuit, secundus omisit.
70.16
§ 280. Sola est de qua nonnihil culpetur pecuniae aggestio, quam undecunque captatis occasionibus, honestas modo et regia dignitate non inferiores posset dicere, congregabat. Sed excusabitur facile, quia novum regnum sine magna 459 pecunia non posset regere. Non est hic aliquid aliud excusationis quod afferam, nisi quod quidam dixit,« Necesse est ut multos timeat, quem multi timent.» Nam ille, pro timore inimicorum, provincias suas pecunia emungebat, qua impetus eorum vel tardaret vel etiam propelleret, persaepe ut fit in rebus humanis viribus cassatis, fidem hostilem praemio pigneratus: regnat adhuc et in dies augetur hujusce dedecoris calamitas, ut et villae et ecclesiae pensionibus supponantur; et ne hoc quidem perpetua exactorum fide, sed quicunque plus obtulerit, statim, pactis irritis prioribus, palmam habeat.
70.17
§ 281. Extremo vitae tempore in Normannia habitans, contractis inimicitiis cum rege Francorum, aliquantisper se continuit; cujus abutens patientia, Philippus fertur dixisse,« Rex Angliae jacet Rotomagi, more absolutarum partu foeminarum cubile fovens,» jocatus in ejus ventrem quem potione alleviarat. Quo praestrictus convitio, respondit:« Cum ad missam post partum iero, centum millia candelas ei libabo;» talia« per resurrectionem et splendorem Dei» pronuncians, quod soleret ex industria talia sacramenta facere quae ipso hiatu oris terrificum quiddam auditorum mentibus insonarent.
70.18
§ 282. Nec multo post, Augusto mense declinante, quando et segetes in agris, et botri in vineis, et poma in viridariis, copiam sui volentibus 460 faciunt, exercitu coacto, Franciam infestus ingreditur. Omnia proterit, cuncta populatur; nihil erat quod furentis animum mitigaret, ut injuriam insolenter acceptam multorum dispendio ulcisceretur. Postremo Medantum civitatem injectis ignibus cremavit, combusta illic ecclesia sanctae Mariae; reclusa una ustulata, quae spelaeum suum nec in tali necessitate deserendum putavit; fortunae omnes civium pessundatae. Quo successu exhilaratus, dum suos audacius incitat ut igni adjiciant pabula, propius flammas succedens, foci calore et autumnalis aestus inaequalitate morbum nactus est. Dicunt quidam quod praeruptam fossam sonipes transiliens interanea sessoris ruperit, quod in anteriori parte sellae venter protuberabat. Hoc dolore affectus receptui suis cecinit; Rotomagumque reversus, crescente indies incommodo, lecto excipitur. Consulti medici inspectione urinae certam mortem praedixere. Quo audito querimonia domum replevit, quod eum praeoccuparet mors emendationem vitae jamdudum meditantem. Resumpto animo, quae Christiani sunt executus est in confessione et viatico. Normanniam invitus et coactus Roberto, Angliam Willelmo, possessiones maternas Henrico delegavit. Vinctos suos omnes educi et solvi, thesauros efferri et ecclesiis dispergi, praecepit. Certum numerum pecuniae ad reparationem ecclesiae nuper crematae ipse indixit. Ordinatis ergo bene rebus, octavo idus Septembris decessit, anno regni vicesimo primo, comitatus quinquagesimo secundo, vitae quinquagesimo nono, Dominicae incarnationis millesimo octogesimo septimo. Ille fuit annus quo Cnuto 461 rex Danorum( ut supra diximus) interemtus est; quo Sarraceni Hispani in Christianos efferati mox ab Aldefonso rege Galliciae ad sua redire coacti, etiam urbibus quas olim tenuerant inviti cessere.
70.19
§ 283. Corpus, regio solenni curatum, per Sequanam Cadomum delatum; ibi magna frequentia ordinatorum, laicorum pauca, humi traditum. Varietatis humanae tunc fuit videre miseriam, quod homo ille totius olim Europae honor, antecessorumque suorum omnium potentior, sedem aeternae requiescionis sine calumnia impetrare non potuit: namque miles quidam, ad cujus patrimonium locus ille pertinuerat, clara contestans voce rapinam, sepulturam inhibuit, dicens, Avito jure solum suum esse, nec illum in loco quem violenter invaserat pausare debere. Quocirca volente Henrico filio, qui solus ex liberis aderat, centum librae argenti litigatori persolutae audacem calumniam compescuere: nam tunc Robertus primogenitus in Francia contra patriam bellabat; Willelmus, antequam plane pater exspiraret, Angliam enavigaverat, utilius ducens suis in posterum commodis prospicere, quam obsequiis paterni corporis interesse. Porro, in dispertienda pecunia nec segnis nec parcus, omnem illum thesaurum Wintoniae totis annis regni cumulatum ab arcanis sacrariis eruit in lucem; monasteriis aurum, ecclesiis agrestibus solidos quinque argenti, unicuique pago centum libras viritim egenis dividendas, largitus. Patris etiam 462 memoriam ingenti congerie argenti et auri, cum gemmarum luce, conspicue adornavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note