Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 71.6
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11154 Gerean
71.1
DE BERENGARIO.
71.1
§ 284. Fuit hoc tempore Berengarius, Turonensis haeresiarcha, qui panem et vinum in altari apposita, post consecrationem sacerdotis, verum et substantiale corpus Domini( sicut sancta ecclesia praedicat) esse denegabat. Jamque scatebat omnis Gallia ejus doctrina, per egenos scholares( quos ipse quotidiana stipe sollicitabat) disseminata. Unde soliditati catholicae timens, sanctae memoriae Leo papa, Vercellis contra eum instituto concilio, tenebras nebulosi erroris evangelicorum testimoniorum fulgure depulit; sed cum post obitum ejus virus haereseos, diu in sinibus quorundam nebulonum confotum, iterum erumperet, Hildebrandus cum archidiaconus esset Turonis, mox papa Romae, adunatis conciliis, convictum ad dogmatis sui anathema compulit; quae scripta suis locis, qui desiderat, inveniet. Responderunt ei libris Lanfrancus archiepiscopus, sed praecipue et fortiter Guimundus, prius monachus de sancto Leufredo Normanniae, postea episcopus Aversanus Apuliae, nostri temporis eloquentissimus. Porro, licet Berengarius primum calorem juventutis aliquarum haeresium defensione infamaverit, aevo austeriore ita resipuit ut sine retractatione a quibusdam sanctus habeatur, innumeris bonis; maximeque humilitate et eleemosynis, approbatus; largarum possessionum dispertiendo 463 dominus, non abscondendo et adorando famulus; foemineae venustatis adeo parcus, ut nullam conspectui suo pateretur admitti, ne formam videretur delibasse oculo quam non pruriebat animo. Non aspernari pauperem, non adulari divitem; secundum naturam vivere; habens victum et vestitum, juxta apostolum, his contentus esse. Unde eum laudat Cenomanensis pontifex Hildebertus, in primis versificator eximius; cujus verba propterea inserui, ut praedicabilis episcopi affectum in magistrum ostendam, simul et doctrina ejus erit exemplo posteris quo quomodo vivi debeat instituit, etsi fortasse metas verae laudis amore incitatus transilierit. Quem modo miratur, semper mirabitur orbis, Ille Berengarius non obiturus obit. Quem, sacrae fidei fastigia summa tenentem, Jam quinta dies abstulit, ausa nefas. Illa dies damnosa dies, et perfida mundo, Qua dolor et rerum summa ruina fuit; Qua status ecclesiae, qua spes, qua gloria cleri, Qua cultor juris, jure ruente, ruit. Quicquid philosophi, quicquid cecinere poetae, Ingenio cessit eloquioque suo. Sanctior et major sapientia, majus adorta, Implevit sacrum pectus et ora Deo. Pectus eum voluit, vox protulit, actio prompsit, Singula Factori sic studuere suo. Vir sacer et sapiens, cui nomen crescit in horas; Quo minor est quisquis, maximus est hominum. Cui sensus peperit, partos servavit honores; Cui potior pauper divite, jusque lucro. Cui nec desidiam nec luxum res dedit ampla, Nec tumidum fecit multus et altus honos. 464 Qui nec ad argentum nec ad aurum lumina flexit; Sed doluit quotiens, cui daret haec, aberat. Qui non cessavit inopum fulcire ruinas, Donec, inops dando, pauper et ipse fuit. Cujus cura sequi naturam, legibus uti, Et mentem vitiis, ora negare dolis; Virtutes opibus, verum praeponere falso; Nil vacuum sensu dicere vel facere; Laedere nec quenquam, cunctis prodesse; favorem Et populare lucrum pellere mente, manu. Cui vestis textura rudis; cui non fuit unquam Ante sitim potus, nec cibus ante famem. Quem Pudor hospitium statuit sibi; quamque Libido Incestos superat, tam superavit eam. Quem Natura parens cum mundo contulit,( inquit)« Degenerant alii, nascitur iste mihi.» Quaeque vagabatur, et pene reliquerat orbem, Inclusit sacro pectore Justitiam. Vir sacer a puero, qui quantum praeminet orbi Fama, tam famae praeminet ipse suae. Fama, minor meritis, cum totum pervolet orbem, Cum semper crescat, non erit aequa tamen. Vir pius atque gravis; vir sic in utroque modestus, Ut Livor neutro rodere possit eum. Livor enim deflet quem carpserat antea; nec tam Carpsit et odit eum, quam modo laudat, amat. Quam prius ex vita, tam nunc ex morte gemiscit, Et queritur celeres hujus abisse dies. Vir vere sapiens, et parte beatus ab omni; Qui coelos anima, corpore ditat humum. Post obitum vivam secum, secum requiescam, Nec fiat melior sors mea sorte sua.
71.2
§ 285. Videas in his versibus quod laudis excesserit modum episcopus; sed sic se ostentat 465 eloquentia, tali gestu procedit aureus lepos, eo modo Purpureos flores fundit facundia dives. Berengarius, plane quamvis ipse sententiam correxerit, omnes quos ex totis terris depravaverat convertere nequivit; adeo pessimum est alios exemplo vel verbo a bono infirmare, quia fortassis peccatum te gravabit alienum, cum deletum fuerit tuum. Quod episcopum Carnotensem Fulbertum, quem Domini mater Maria olim aegrotum lacte mammillarum suarum visa fuerat sanare, praedixisse aiunt: nam cum in extremis positum multi visitarent, et aedium capacitas vix confluentibus sufficeret, ille inter oppositas catervas oculo longe rimatus, Berengarium nisu quo valuit expellendum censuit, protestatus immanem daemonem propter eum consistere, multosque ad eum sequendum blandiente manu et illice anhelitu corrumpere; quin et ipse die Epiphaniorum moriens, gemituque producto recordatus quot miseros quondam adolescens primo erroris calore secta sua infecerit,« Hodie,» inquit,« in die apparitionis suae apparebit mihi Dominus meus Jesus Christus, propter poenitentiam, ut spero, ad gloriam; vel propter alios, ut timeo, ad poenam.»
71.3
§ 286. Nos sane credimus, post benedictionem ecclesiasticam, illa mysteria esse verum corpus et sanguinem Salvatoris; adducti et veteris ecclesiae auctoritate, et multis noviter ostensis miraculis. Quale fuit illud quod beatus Gregorius exhibuit Romae. Quale quod Paschasius narrat contigisse Alamanniae: presbyterum Plegildum visibiliter speciem pueri in altare contrectasse, 466 et, post libata oscula, in panis similitudinem conversum ecclesiastico more sumpsisse: quod arroganti cavillatione ferunt Berengarium carpere solitum, et dicere,« Speciosa certe pax nebulonis, ut, cui oris praebuerat basium, dentium inferret exitium.» Quale de pusione Judaico; quod, in ecclesiam cum aequaevo Christiano forte et ludibunde ingressus, vidit puerum in ara membratim discerpi, et viritim populo dividi. Id cum innocentia puerili parentibus pro vero assereret, in rogum detrusum ubi occluso ostio aestuabat incendium, multis post horis sine jactura corporis, exuviarumque, et etiam crinium, a Christianis extractum, interrogatusque quomodo voraces ignium globos evaserit, respondit,« Illa pulchra foemina quam vidi sedere in cathedra, cujus filius populo dividebatur, semper mihi in camino ad dextram astitit, flammineas minas et fumea volumina peplo suo summovens.»
71.4
§ 287. Tunc in provincia Walarum, quae Ros vocatur, inventum est sepulchrum Walwen, qui fuit haud degener Arturis ex sorore nepos. Regnavit in ea parte Britanniae quae adhud Walweitha vocatur: miles virtute nominatissimus sed a fratre et nepote Hengistii, de quibus in primo libro dixi, regno expulsus, prius multo eorum detrimento exilium compensans suum; communicans merito laudi avunculi, quod ruentis patriae casum in plures annos distulerint. Sed Arturis sepulchrum nusquam visitur, unde antiquitas naeniarum adhuc eum venturum fabulatur. Caeterum, alterius bustum, ut praemisi, tempore Willelmi regis repertum est super oram maris, quatuordecim pedes longum; ubi a quibusdam asseritur ab hostibus vulneratus, et naufragio 467 ejectus; a quibusdam dicitur a civibus in publico epulo interfectus. Veritatis ergo notitia labat in dubio, licet neuter eorum defuerit famae suae patrocinio.
71.5
§ 288. Illa fuit tempestas qua Henrici( de quo inter gesta Willelmi locutus sum) miserabile et pene funestum per quinquaginta annos Alamannia ingemuit imperium. Erat is neque ineruditus neque ignavus, sed fato quodam ab omnibus ita impetitus, ut rem religionis tractare sibi videretur quisquis in illum arma produceret. Habebat filios duos, Conradum et Henricum: prior nihil impium contra parentem ausus, subjugata Italia, apud Aretium civitatem Tusciae dies expleverat: alter patrem, aliquantulum ab externis feriatum, primo aevi tyrocinio aggressus, cedere imperio compulit; nec multo post, defunctum imperialibus inferiis extulit. Vivit adhuc, ejusdem sententiae pertinaciter sequax pro qua patrem persequendum putaverat: nam et investituram ecclesiarum per baculum et annulum donat, et sine suo arbitratu papam electum non legitimum aestimat; licet Calixtus, qui modo apostolicae sedi praesidet, immodicam viri aviditatem egregie inhibuerit. Verum de his plura me dicturum lector praestoletur, cum series narrationis expetierit.
71.6
§ 289. Porro Hildebrando papa( ut dixi) mortuo, et Urbano a cardinalibus electo, imperator haesit in proposito ut Wibertum praeferret et papam dictitaret, Romaeque, altero expulso, inferret: sed aequiori( ut videbatur) causae affuit militia Matildis Marcisae, quae oblita sexus, nec 468 dispar antiquis Amazonibus, ferrata virorum agmina in bellum agebat foemina; ejus suffragio Urbanus posteriori tempore thronum indeptus apostolicum, securum per undecim annos actitavit otium. Post eum Paschalis, consputa Henrici scientia, a Romanis institutus est. Gravabat superas adhuc vivendo Wibertus auras, unicus schismatis sator, nec unquam quoad vixit pervicaciam deposuit ut justitiae manus daret; imperatoris judicium pronuncians sequendum, non lanistarum vel pellificum Romanorum: quare ambo, ab Urbano sequentibus conciliis excommunicati, arguto sententiam suspendebant ludibrio. Inter haec erant multa quae in Caesare probares; quod esset ore facundus, acer ingenio, multa eruditus lectione, impiger eleemosynis, prorsus in eo bona animi corporisque cerneres; ad arma prompte concurrere, ut qui sexagies et bis acie collata dimicarit; juste lites componere; cum res non successisset, querelis in coelum conversis inde opem expectare. Plures inimicorum ejus vitam exitu miserando conclusere.

Intertext edge

Open linked passage

Note