Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 75.2
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensis
—
11154 Gerean
75.1
DE MIRACULO QUOD ACCIDIT IN FULDENSI COENOBIO.
75.1
§ 293. Sed quia Fuldense coenobium nominavi, dicam quod ibidem accidisse vir reverendus mihi 471 narravit, Walkerius prior Malverni; cujus verbis qui non credit, injuriam religioni facit.« Non( ait) plusquam quindecim anni sunt quod in eodem loco exitialis lues grassata prius abbatem corripuit, mox multos monachorum extinxit. Superstites primo quisque sibi timere, orationes et eleemosynas largiores facere: sed processu temporis, ut est omnium natura hominum, pedetentim, metu dempto, omittere; cellararius praesertim, qui palam et ridicule clamitaret non posse penum tot expensis sufficere; sperasse se nuper aliquod alleviamentum, pro tot elationibus funerum; nihil ultra spei esse, si quod vivi nequissent, mortui consumerent. Itaque cum quadam nocte pro re necessaria soporem diu distulisset, tandem elaqueatis morarum retibus in dormitorium ire pergebat; et ecce, rem miram auditurus es, videt in capitulo abbatem, et omnes qui obierant illo anno, eo quo excesserant ordine sedere. Timidus et effugere gestiens, vi retractus est; increpitus, et monastico more flagellis coercitus, audivit verba abbatis in hanc omnino sententiam, Stultum esse de alterius morte emolumento inhiare, cum sors cujusque sub eodem pendeat fato; impium esse, cum monachus omnem vitam in ecclesiae consumpserit obsequio, ut careat unius saltem anni post mortem stipendio: illum citissime obiturum, sed quicquid pro eo fieret, ad aliorum quibus abstulerat refundendum commodum; iret modo, et alios corrigeret exemplo, quos corruperat verbo. Abiit ille; et nihil se vanum vidisse, tam recentibus plagis quam proximo sui obitu, monstravit.»
75.2
§ 294. Interea, dum alia agimus, irrepsit materia, et voluntas accessit, ut quid tempore Willelmi regis definitum sit de controversia quae adhuc inter archiepiscopos Cantuariensem et 472 Eboracensem volutatur, describam. De qua re, ut plane norint posteri, quid inde antiqui patres senserint apponam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).