Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
Gesta regum Anglorum
Angl 89.1
Choose a text
More by Willelmus Malmesburiensisc.1095–c.1143
—
11154 Gerean
89.1
DE ROBERTO EPISCOPO CESTRENSI
89.1
§ 341. Erat in Cestrensi dioecesi coenobium Coventreia nomine, quod comes magnificentissimus Lefricus, ut supra fatus sum, cum uxore Godiva, constituerat; tanto auri et argenti spectaculo, ut ipsi parietes ecclesiae angusti viderentur thesaurorum receptaculis, miraculo porro magno visentium oculis. Hoc Robertus, ejusdem episcopus provinciae, inhians, non episcopaliter, involavit; ex ipsis ecclesiae gazis surripiens unde datoris manum suppleret, unde papae occupationes 521 falleret, unde aviditati Romanorum irreperet; pluresque ibi annos moratus nihil probitatis exhibuit. Adeo tecta ruinam minitantia nunquam periculo exemit, adeo sacras opes dilapidans peculatus crimen incurrit, repetundarum reus futurus episcopus; si esset, accusator paratus. Monachos miserabili stipe cibans, nec ad regularis ordinis amorem curavit accendere, nec nisi ad popularem literaturam passus est aspirare; ne vel ciborum affluentia delicatos, vel regulae rigor et scientiae vigor contra se faceret elatos. Agresti igitur victu et triviali littera contenti, satis habebant si vel saltem quieti vivere possent. Quin etiam moriturus, parvi faciens scita canonum quibus edicitur pontifices in suis sedibus sepeliri debere, non apud Cestram, sed apud Coventreiam se tumulatum iri praecepit; sua opinione relinquens successuris non indebitum calumniandi, sed quasi jus legitimum vindicandi.
89.2
§ 342. Hic occasio temporum Willelmi translationem Augustini praecellentissimi Anglorum apostoli cum sociis suis exponi animaret, nisi peritissimi Goscelini praecurrisset ingenium; Goscelini, qui, monachus de sancto Bertino, cum Heremanno episcopo Salesbiriae quondam Angliam venerat, insignis literarum et cantuum peritia. Is, multo episcopatus et abbatias perlustrans tempore, praeclarae scientiae multis locis monumenta dedit, in laudibus sanctorum Angliae nulli post Bedam secundus. Musicae porro palmam post Osbernum adeptus. Denique innumeras 522 sanctorum vitas recentium stylo extulit; veterum vel hostilitate amissas, vel informiter editas, comptius renovavit. Hujus quoque translationis seriem ita expolivit, ut eam praesentibus monstrasse digito, futurorumque videatur subjecisse oculo. Felix lingua quae tot sanctis servierit, felix pectus quod tot vocales melodias emiserit, praesertim cum in ejus conversatione certaret honestas doctrinae! Veruntamen quia de quibusdam episcopis parum laudanda huc usque contexui, aliquos alterius modi disparisque vitae, sed contemporaneos, introducam episcopos; ne ita videatur nostrum obtorpuisse seculum, quod non aliquem producat sanctum. Sed hanc sponsionem sequenti libro, post enarrata gesta Henrici regis, cui placuerit experietur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).